Drucke
Wilhelm Kohl (Hg.), Akten und Urkunden zur Aussenpolitik Christoph Bernhards von Galen (1650-1678), Münster 1980, II, S. 316 - 318.
Transliteration
Etsi Dominus de Verjus Regis Christianissimi Consiliarius status, et in Germaniam Ablega- tus extraordiniarius, et D[omini] Matthias Korff Baro de Schmisingh Cathedralium Ecclesiarum Monasteriensis et Hildesiensis respective Decanus et Thesaurarius et Bernardus de Wydenbruck præses judicij aulici, ambo Consiliarij intimi Celsissimi D[ominus] Principis et Episcopi Monasteriensis hodiernâ die nomine S[u]æ Maj[esta]tis et S[u] æ Cels[itudi]nis tractatum neutralitatis signaverint, expresse tamen inter eos conventum est, dictum Tractatum o alio fine conceptum, nisi ut in casum necessitatis monstrari et ostendi queat, eoque nec in toto, nec ullo eius articulo Regiam sam Maj[esta]tem, vel Suam Cels[itu]dinem ullatenus astrictam fore ; sed illo non attento utramque partem ad ea tantum obligari quae sequen- tibus articulis comprehensa sunt: 1°. Celsissimus D[ominus] Episcopus non transibit in partes Statuum Generalium foederati Belgij nec ullius alterius principis aut statûs, qui pro illorum defensione contra Regem Chris- tianissimum arma movebit nec ijsdem favorem præbebit.
[Seite 2]
2. Eadem S[u]a Cels[itu]do copijs bellicis S[u]æ Maj[esta]tis ad Eiusdem requisitionem transitum concedet eo modo quo cavetur infra articulo septimo. 3. Liberum erit Commissarijs S[u]æ Maj[iesta]tis necessa- rium pro victu belloque commeatum in terris S[u]æ Cels[itu]dinis justo pretio cöemere, eiusque pro- visionem in locis commodis et securis per ipsos nominandis facere. 4. S[u]a Cels[itu]do non solum non cedet Hollandis ullas de suis militares Copias sed nec ijsdem in posterum in terris suis unos delectus permittet. 5. Sincerè et bonâ fide id aget, ut sub manu et omni possibili moda caveatur, ne vel Im- perium in communi, vel princeps aliquis in particulari in favorem Hollandorum ligam faciat et præstabit Regi omnes alias assistentias, quæ ab amicitia et bona inten- tione amici principis exspectari debebunt et poterunt. 6. S[u]a Regia Maj[es]tas ex parte sua D[ic]ta D[omino] Episcopo persolvi et numerari faciet pro subsidio decem millia thalerorum Imperialium in singulos menses ita tamen ut singulis duobus mensibus solutio anticipetur initio a prima Julij currentis Anni sumpto usque ad primam
[Seite 3]
anni millesimi sexcentesimi septuagesimi tertij diem, et si interea temporis bellum moveri contingat, illud subsidium ad usque belli istius finem continuari debebit. 7. In omni transitu aut obsidione quos S[u]a Maj[es]tas in terris S[u]æ Cels[itu]dinis faciet, non solum militi S[u]æ Maj[es]tas stipendia exactè persolventur, et severa disciplina servabitur, sed Ipsa etiam S[u]a Maj[es]tas damna omnia, quæ per militem suum illata esse probari poterunt, resarciri curabit. 8. S [u]a M[ajes]tas non faciet hybernare aut hospitari Copias suas, nec munitionem ullam, vel pontem construi in terris S[u]æ Cels[itu]dinis sine prævio Eiusdem consensu. 9. Permissum erit S[u]æ Cels[itu]dini in eos milites Regios, qui Eius terras subditosve infestabunt conformes Crimini et justitiae poenas statuere. 10. S[u]a Maj[es]tas obligat se porro et promittit ad primam requistitonem pr æ stare assistentiam congruam S[u]æ Cels[itu]dini contra quoscunque qui Eandem a dato huius tractatus usque ad finem belli aggredi vel inquietare poterunt. 11. Intra anni spatium a bello per Regem Hollandis declarato, liberum erit S[u]æ Cels[itu]dini venire in societatem huius belli, ijs conditionibus, quæ con- ceptu tractatus ex parte Principium a Rege ad foedus offensivum invitatorum S[u]æ Maj[esta]ti
[Seite 4]
exhibito, et ab Eâdem Dunckerckæ decimo die Maij præsentis anni ad Dominum de Lionne remisso continentur, cuius conceptûs copia sub manu sigilloque D[omini] de Verjus extradetur, hac tamen restrictione, quod obligatio S[u]æ M[ajesta]tis quoad punctum nummorum ac subsidij non extendetur ultra summam præsenti neutrali- tatis Tractatu promissam, nisi de alia in futurum convenerit ; Sed si intra annum et diem post denunciationem belli S[u]a Cels[itu]do se non declararit, eo casu in societatem belli venire non poterit, nisi sub novis conditionibus cum Rege ineundis. 12. S[u]a Cels[itu]do reservare poterit fidelitatem , quam Sacræ Cæsareæ Maj[esta]ti et Imperio debet, in rebus omnibus, quæ ordinarijs solitisque in Imperio modis ab Imperij Statibus concludi et decerni poterunt, adhibita tamen omni per se suosve amicos operâ et conatu, ne quid ex causa prædicti belli in præjudicium S[u]æ Maj[esta]tis fiat. 13. S[u]a Maj[es]tas ad finem belli restituet S[u]æ Cels[itu]dini Territorium, Dominium et Castrum de Borckelo cum Lichtenvorde, Castrum item Wedde cum Westerwaldia, eoque pertinentibus bonis et parochijs, ac fortalitio Burtange, nec minus Bellingwolde cum dependentijs ; Item Bredevort, Wenterswich, Alten et Dingsperlo cum omni Superioritate et Jurisdictione, bonisque eo spectan- tibus, et omnibus locis, bonis et juribus, quæ
[Seite 5]
S[u]a Cels[itu]do vindicare et prætendere poterit, sive S[u]a Cels[itu]do ad hoc bellum accesserit, sive in solis tantum huius Neutralitatis terminis per- stiterit. 14. Si tempore concludendæ pacis Rex dictam terram Dominium et Castrum de Borckelo, aliaque iam mentio- nata dominia, terras et loca etc., nondum in suam potestatem redegerit. S[u]a Ma[jes]tas non concludet pacem, nisi sub conditione et pacto, quod Hollandi omnia supramentionata S[u]æ Cels[itu]dini illico restituere et realiter tradere debeant. 15. Stipulabitur etiam S[u]a M[ajes]tas, ut Status Gene- rales restituant Circulo Westphalico et Imperio quicquid inde durante bello Hispano- Belgico dismembratum est, nec locum ullum ab hac Rheni parte retinebit. 16. Similiter stipulabitur, ne unquam possint Status Generales movere bellum aut inire foedus offensivum contra Imperium et specia- tim contra Suam Cels[itu]d[i]nem; nec Ipsius inimicos quidem juvare milite aut pecuniâ directe et indirecte sub quocunque titulo aut prætextu. 17. Finaliter etiam stipulabitur S[u]a Ma[jes]tas, ut differentiæ omnes, quas Status Generales contra Suam Cels[itu]d[i]nem habere poterunt, judicio arbitrorum ab utraque parte Electo- rum in posterum terminentur.
[Seite 6]
Quos omnes et singulos articulos ita conventos et conclusos ex parte S[u]æ M[ajesta]tis Christianissimæ supradictus D[ominus] de Verjus in vim plenipotentiæ Regiæ, et ex parte S[u]æ Cels[itu]dinis dicti D[omini] de Schmisingh et de Wydenbruck vigore commissionis ipsis a S[u]a Cels[itu]dine datæ ratos fore, literasque ratificationum ex parte S[u]æ M[ajesta]tis intra spatium sex septimanarum ; ex parte S[u]æ Cels[itu]dinis vero intra sex dies a dato huius computandos sese respectivè procuraturos promittunt. In quorum fidem præsentem tractatum subscriptione et sigillis suis firmaverunt. Dat[um] Bilefeldiæ die 28 Julij, Anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo. Verjus Matthias Korf dictus Smisinck <…> Bernhardt de Wydenbruck mp