Controversia et Confessio, Bd. 5


Musaeus/Flacius/Strigel, Thesen der Weimarer Disputation (1560)

A, B; C: PROPOSITIONES D. SIMON. MVSAEI ET M. FL. ILLYRICI CONTRA VICTORINVM, IN HOC ANNO FERME INTEGRO ANTE Disputationem, de Principis mandato, propositae, ut de eis publice disputetur, Comprobatae etiam a D. Maximil. Morlino et M. Ioh. Stosselio. I. ARTICVLVS, DE LIBERO ARBITRIO.D. Doct. , et

Propositiones de Libero arbitrio,

de quibus in sequenti Disputatione actum est.

I.

In articulo de Libero arbitrio nunc potissimum disputatur, an naturale Lib.A, B; C: Liberum.
arbitrium, seu homo animalis aut carnalis ui liberi arbitrij aliquid in sui conuersione uere, ex animo aut spiritualiter agere, operari, aut Spiritui sancto cooperari possit, aut non possit, et omnino, quomodo ille se erga spirituales actiones, mandata, et totam Dei uoluntatem natura gerat, habeat, affectusqueA, B; C: affectusue. sit. Hanc quaestionem S. Scriptura sic exponit, et decidit, ut in sequentibus
Propositionibus habetur.

II.

Homo corruptus nihil boni potest, quod ad Deum, ueris ac ex corde proficiscentibus motibus, seu spirtitualiter operari aut cooperari, seu est plane mortuus; Deique imaginem, ad quam fuerat initio conditus et expressus, omnes
que bonas uires et inclinationes, quod ad hoc uitae genus attinet, amisit.A, B; C: in omnibus primarijs, aut rationalibus potentijs amisit. Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt, 1. Cor. 2.Vgl. I Kor 2,14.

III.

Homo spirituali hac lepra (ut loqui solet)Vgl. ; . penitus corruptus, non tantum amisit omnes bonas uires, ut modo dictum est, sed et insuper contra
rias et deterrimas acquisiuit. Nam pessimis inclinationibus et uiribus ad omne malum contra Deum, eius uoluntatem ac religionem est instructissimus, praesertim in supremis facultatibus, ut sunt Intellectus, Voluntas et Affectus, seu est ad imaginem Satanae transformatus, eiusque charactere signatus, ac ueneno penitus infectus, ita ut necessario seu ineuitabiliter Deo ac uerae pietati
semper et uehementer aduersetur. Sensus carnis est inimicitia aduersus Deum, Rom. 8.Vgl. Röm 8,7.

IIII.

Solus Deus immensa misericordia, per uerbum, sacramenta et Spiritum S. conuertit hominem, trahit, illuminat, donat fidem, iustificat, renouat, et ad
bona opera condit; seu labefactata et mortificata illa foeda Satanae imagine,1 suam denuo in nobis condit ac reformat, cor lapideum ac adamantinum excindit, ac nouum, inscripta ei sua lege aut 2: imagine condit, non solum non cooperante ex se naturali, carnali aut Adamico libero arbitrio, sed etiam contra furente ac fremente. Gratia Dei sum quicquid sum, 1. Cor. 15.Vgl. I Kor 15,10.

V.

Etiam post conuersionem et renouationem adhuc nostrum carnale, animale aut Adamicum A, B; C: Liberum Arbitrium.Lib. arb. seu nos ipsi, quatenus caro seu non renati sumus, repugnamus Deo ac uoluntati eius. Vnde magnitudo malitiae eius, et quomodo se tum antea, tum et in ipsa conuersione gesserit, aestimari, certoque
cognosci potest ac debet. Sentio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, Rom. 6.Vgl. Röm 7,23.

VI.

Nullo igitur modo probandam et ferendam putamus Papisticam synergiam humanae uoluntatis in hominis conuersione, a M. ore acA, B; C: et. scriptis
tum in schola, tum in actionibus elapsae aestatis pertinacissime, contra A, B; C: Illustriss. Principis nostri.Illustr. Principis confutationes errorum hoc tempore Ecclesiae extreme necessarias,Vgl. das . assertam.

VII.

Multo uero etiam minus ferendum putamus, quod idem asseruit ex ,Vgl. . unterscheidet hier drei libertates: a neccessitate, a peccato, a miseria. Vgl. insbes. . libertatem a necessitate agendi (quae proprie est libertas arbitrij) amissis post lapsum duabus alijs, id est a peccato seu culpa, et a miseria seu poena, mansisse homini integram.

nur in C.II. ARTICVLVS, DE DEFINITIONE LEGIS ET EVANGELII.

I.

In hac Controuersia quaeritur potissimum, an definitio Euangelij usitata, quod sit praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum, sit uera et propria, aut non. De qua ex Verbo Dei sentimus, ut est in sequentibus Propositionibus.

II.

Verum ac genuinum proprium, seu (ut Dialectici loquuntur)Der neuplatonische Philosoph unterscheidet im 4. Kapitel seiner Isagoge (Einleitung in die Kategorien des ) vier Arten von Eigenschaftsaussagen: 1. was einer bestimmten Art allein, wenn auch nicht der ganzen, zugehört (Menschen treiben Geometrie); 2. was der ganzen Art zugehört, wenn auch nicht ihr allein (der Mensch hat zwei Füße); 3. was einer ganzen Art allein zu einer bestimmten Zeit zugehört (die Menschen werden im Alter grau); 4. was einer ganzen Art allein und immer zugehört (der Mensch kann lachen). Demnach komme es – entsprechend dem vierten Modus – allein dem Gesetz in jeglicher Form und fortwährend zu, Sünde und Ungerechtigkeit aufzudecken und anzuklagen und Buße und Zerknirschung zu predigen. quarto modo maxi
meque principalis usus aut officium Legis est, reuelatio aut accusatio totius peccati, uel iniusticiae, uel praedicatio poenitentiae ut contritionis. Per Legem cognitio peccati: Rom. 3.Vgl. Röm 3,20.

III.

Verissimacj. aus: Vetissima. igitur est illa definitio , quod quicquid accusat pec=3 catum,
minatur iram et poenas, seu praedicat poenitentiam peccatorum, id sit Lex, et quod Lex et accusatio peccati sint termini conuertibiles. In Propos. Antinomicis.Vgl. : 18. Quicquid ostendit peccatum, iram seu mortem, id exercet officium legis, sive fiat in veteri sive in novo testamento. 19. Revelare enim peccatum est aliud nihil nec aliud esse potest, quam esse legem, seu effectum et vim legis propriissimam. 20. Lex et ostensio peccati, seu revelatio irae, sunt termini convertibiles velut homo, et risibile vel rationale. (Zweite Antinomerdisputation).

IIII.

Verum ac genuinum proprium, seu officium Euangelij est, praedicatio remissionis peccatorum per fidem, ob meritum CHRISTI, ut ipsemet Dominus de suo proprio
officio ac doctrina pronunciat, inquiens: Non ueni ut iudicem mundum, sed ut seruem mundum. Ioan. 12.Vgl. Joh 12,47.

V.

Verissima est igitur illa definitio , Quod quicquid gratuitam gratiam, aut remissionem peccatorum propter CHRISTVM annunciat, illud sit Euangelium. In
Antin. et Postill.Vgl. : 8. Summa, quantum coelum a terra distat, tantum debet lex a iustificatione separari. 9. Et nihil docendum, dicendum, cogitandum in re iustificationis, nisi solum verbum gratiae in Christo exhibitae. (Zweite Antinomerdisputation); : Proprium Christi officium est, annunciare gratiam et remissionem peccatorum. (Erste Antinomerdisputation); : Evangelium, cuius proprium est, filium Dei docere et remissionem peccatorum propter Christum (Zweite Antinomerdisputation).

VI.

Definitio igitur usitata quibusdam (quod Euangelium sit praedictatio poenitentiae ac remissionis peccatorum) est impropria, et necessario ita explicanda, quod ibi uox Euangelij sit in genere accipienda pro tota doctrina Christiana, sicut et uox Legis
saepe in sacris literis accipitur. Nec potest in ea uox Poenitentiae aliud quam contritionem significare.

VII.

Nam si quis eam, ut propriam, de sola promissione gratiae uolet intelligere et tueri, is autem Legem cum Euangelio commixtis eorum proprijs confundet, aut etiam
Legem plane cum Antinomis euertet ac tollet, rapto ei ipsius proprio, et Euangelio attributo. Nam et illi hoc eodem fundamento ad suam impiam structuram, ut ex eorum Propositionibus apparet, usi sunt. Vtraque ergo definitio corrumpitur: Legis quidem, dum ei suum proprium, praedicatio poenitentiae aut contritionis, adimitur, Euangelij uero, dum ei alienum proprium obtruditur.

VIII.

Non tantum alia peccata, sed etiam incredulitas in CHRISTVM, a lege accusatur: et de ea poenitentia aut contritio omnibus praedicatur.

IX.

Nequaquam igitur probamus, quod in lectionibus, scriptis, et actionibus
seu disputationibus asseruit, hanc definitionem Soli promissioni gratiae esse propriam: et uocem Poenitentiae in ea non pro Sola contritione tantum, sed etiam pro fide et noua obedientia accipiendam esse.

nur in C.III. ARTICVLVS, DE MAIORISMO.

4 I.

Foedi ac pestilentes errores sunt, quos proximis annis ex Adiaphorismo haustos, in Ecclesiam Dei effudit, ut sunt:

1. Quod bona opera sint necessaria ad salutem.

2. Quod nemo unquam sine bonis operibus sit seruatus.

3. Quod sit impossibile, quenquam sine operibus seruari. In libel. contra Reuerend.
, Anno 1552 edito.Vgl.: .

4. Quod applicatio beneficiorum CHRISTI fiat non tantum fide, sed etiam confessione. In dispositione Rom. 10.Vgl.: : Ivstitia igitur fidei complectitur duo, Cordis fidem et oris confeßionem cum caeteris fructibus fidei, seu nouitate uitae.

5. Quod iusticia nostra coram Deo, seu fidei, sit ipsa fides una cum alijs uirtutibus, ac eius fructibus. Ibidem.

II.

Hosce errores ille nunquam hactenus uere sustulit, aut reuocauit, quin potius, tum aliter, tum et atrociter damnando repraehensores, et confutationes horum errorum, eos confirmauit et constabiliuit in omnem posteritatem.

III.

Nulla ergo iniuria ei facta est in Illustriss. Principis nostri Confutationibus, quod errores eius damnati sunt: quin potius longe mitius iusto cum eo actum est.

IIII.

Non recte igitur sentit et facit , qui contendit, illa sua confessiuncula errorem sustulisse, et Ecclesiae satisfecisse, eiusque errorem solummodo in
causa efficiente aut merito damnat; quique putat eum iusto durius in Illustriss. Principis Confutationibus tractari; et prius a se damnatum in Synodo Vuimariensi Anno 1558 et alias,Mitte Mai 1558 fand in ein Treffen führender Theologen des statt; dabei wurde über den Entwurf einer Bekenntnisschrift beraten, der – angeregt durch – im Auftrag von den Jenaer Theologen , und erarbeitet worden war und aus dem später des Weimarer Konfutationsbuch (vgl. ) hervorging. Im Verlauf der Verhandlungen kam es zu heftigen Auseinandersetzungen, nicht zuletzt weil eine ausdrückliche Verurteilung der Lehren und forderte. Vgl. . hic Ihenae defendit.

nur in C.IIII. ARTICVLVS, DE ADIAPHORISMO.

I.

Mvltos horrendos errores, teterrima scandala, aut uiuam efficacemque occasionem totius Papatus, et demum scortationem Babylonicam, a Daniele et in Apocalypsi praedictam,Vgl. Dan 9,27; 12,11; Apk 14,8; 17,5; 18,3. inuexerunt Adiaphoristae in Ecclesiam, quantum quidem in ipsis fuit.

II.

Eas nocentissimas pestes nunquam illi uere damnarunt, aut sustulerunt: quin potius
in hodiernam usque diem tuentur et comprobant, acerbissime repraehensores earum condemnantes et anathematizantes, ut uel proxima Raptopseudia,Lügengespinst, zusammengeflickte Lügen, lügnerisches Machwerk. Vgl. ῥαπτός = geflickt (); ψευδής = lügnerisch, lügenhaft (); die Zusammensetzung findet sich nicht bei Passow oder Georges. nomine Vitebergensium lectorum edita,cj. aus: edira.Vermutlich ist damit die umfangreiche Aktenpublikation der Wittenberger Professoren gemeint: ; die Schrift erfuhr im selben Jahr noch einen Nachdruck (VD 16 W 3726) und eine deutsche Übersetzung (VD 16 W 3727). testatur.

5 III.

Non solum ergo nulla illis fit iniuria in Illustriss. Principum Confutationibus, sed
etiam iusto mollius pro tanto scelere, tamque foedis erroribus tractantur.

IIII.

Perperam igitur facit , qui Adiaphoristarum lapsum extenuat, eosque iusto durius accusari in Illustriss. Principis Confutationibus contendit.

nur in C.CONCLVSIO.

Errat ergo in hisce quatuor Capitibus grauissime, et simul tum Ecclesia Dei et scholam hanc perturbat, tum errores et sectas, hasce falsas sententias tuendo, confirmat, tum Illustriss. Principum Confutationibus, extreme hoc tempore religioni et Ecclesiae Dei necessarijs resistendo, tristissima dissidia et ingentia scandala supra modum cumulat. Quae omnia facit contra proprias suas sententias et actiones, ut ex
Synodo VuormaciensiIm Zuge des interkonfessionellen Wormser Religionsgesprächs im September und Oktober 1557 brachen innerprotestantische Differenzen auf, vgl. ; . et alijs euidenter probati potest.

nur in C.V. ARTICVLVS, DE ACADEMICA AUT SCEPTICA EPOCHA,epocha = Zurückhaltung, Unentschlossenheit, Unentschiedenheit. Vgl. , 1146[b]; , 193.

NEVTRALITATE ASSENSVS, SVSPENSIONE AVT DVBITATIONE.

I.

Omnes homines, imprimis Doctores, et cuiuscunque generis Magistratus, tenentur
clare CHRISTVM confiteri, non solum diserte affirmando ueras eius sententias, sed etiam sigillatim damnando falsas. Iubentur etiam diuinitus suas operas pro suo loco ac dono, cum alijs serio et ex animo coniungere, tum in explodendis erroribus, praesertim sui temporis, tum in retinendo coelesti deposito, quod est commune bonum aut patrimonium.

II.

Quicunque igitur nunc non uolunt cognoscere, et constanter confiteri, quid sentiendum sit de praesentibus controuersijs, ut de Osiandrismo, Maiorismo, Adiaphorismo, Lib. arbitrio, etc. nec studia uiresque suas cum Ecclesia Dei ac uere sentientib. coniungere, de ijs incertum est, cuius nam fidei aut sectae sint.

III.

Nam nec contraria in rebus, nec contradictoria in noticijs simul consistere possunt. Quicunque igitur falsam contradictoriam, id est, errores ac sectas non diserte ex pectore suo excludit, ac ore condemnat, is nec ueram quidem contradictoriam, id est nostram Religionem aut Augustanam Confessionem bona fide profiteri merito existi
mandus est.

A, B; C: PROPOSITIONES VICTORINI CONTRA MVSAEVM ET ILLYRICVM, IN HOC DE PRINCIPIS MANDATO propositae, ut de eis publice disputetur. PROPOSITIONES.Contrariae Propositiones Victorini,

De libero arbitrio, seu uiribus humanis.

I.

Agnosco, et ueris gemitibus deploro, tristem et lugendam humanae naturae
prauitatem, quae lapsum primorum parentum secuta est; et toto pectore abhorreo a blasphemijs Man schrieb dem aus Britannien stammenden, in tätigen Asketen die Lehre zu, dass der Mensch aus eigenen Kräften die Gebote Gottes erfüllen könne und dass eine Erbsünde nicht bestehe. Vgl. , 1081f. et similium, qui ita amplificant Liberum arb.A, B; C: arbitrium. ut doctrinae de gratia et de peccato originis horrendas tenebras et quasi noctem quandam offundant.

II.

Agnosco etiam, et grata mente praedico, necessaria et salutaria beneficia, quae Deus per et propter filium mediatorem Dominum nostrum IESVM CHRISTVM, et per Spiritum sanctum nostrae naturae, quae non dissimilis est uiatori a latronibus spoliato et sauciato,Vgl. Lk 10,30. inmensa misericordia impertit.

III.

Vere igitur affirmo, hominem uiribus naturalibus sine filio Dei sa­3nante nostra uulnera per Euangelium, et dante Spiritum sanctum,A, C; B: S. ne quidem inchoare posse ueram et salutarem conuersionem ad Deum, cum diserte scriptum sit in Epistola ad Hebraeos: Per tolerantiam curramus in propositoA, C; B. propositio. nobis certamine, respicientes ad fidei lucem,A, B; C: ducem. et consummatorem IESVM.Vgl. Hebr 12,1f.

IIII.

Etsi autem uerissima est uox filij Dei, qui inquit, Sine me nihil potestis facere,Vgl. Joh 15,5. tamen non ita in nobis efficax est, ut inuitumB, C; A: in inuitum. hominem subigat, sed ut subiectionis cupidum faciat, nec ut ignorantem trahat, sed ut intelligentem, sequentemque praecedat. Donec enim omnino repugnat uoluntas,
nulla potest fieri conuersio.

V.

Concurrunt igitur in conuersione haec tria: Spiritus sanctus, mouens corda per uocem diuinam, et ipsa uox Dei cogitata, siue inter audiendum, siue in lectione, siue in pia mediatione, et uoluntas hominis, quae uoci diuinae inter
trepidationem utcunque assentitur, simul petens auxilium ab eo qui ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos.Vgl. Mt 11,28. Zur These vgl. : hic concurrunt tres causae bonae actionis, verbum Dei, Spiritus sanctus et humana voluntas assentiens nec repugnans verbo Dei ().

VI.

Hanc sententiam multa Scripturae dicta confirmant. Iohann. 6:Vgl. Joh 6,29. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem ille misit. Rom. 1:Vgl. Röm 1,16. Euangelium est
potentia Dei, ad salutem omni credenti.
Rom. 10:Vgl. Röm 10,17. Fides ex auditu est, auditus per uerbum Dei. Item: Idem Dominus omnium, diues in omnes qui eum inuocant.Vgl. Röm 10,12. Luc. 8:Vgl. Lk 8,18. Videte quomodo audiatis. Ebr.A, B; C: Hebr. 4:Vgl. Hebr 4,2. Non profuit eis uerbum auditum, non coniunctum cum fide credentium. Apoc. 3:Vgl. Apk 3,20. Age poenitentiam. Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit uocem
meam, et aperuerit mihi ianuam, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
Lucae 11:Vgl. Lk 11,13. Quanto magis pater uester coelestis dabit spiritum sanctum petentibus? Marci 9:Vgl. Mk 9,24. Credo Domine, sed tu opem fer meae diffidentiae. 1. Thess. 2:Vgl. I Thess 2,13. GratiasB: Grratias. agimus Deo, quod cum acceperitis sermonem a nobis, accepistis non sermonem hominum, sed, sicut erat, uere ser
monem Dei, qui efficax est in uobis credentibus.
Iacobi 1:Vgl. Jak 1,18.21. Voluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Quapropter suscipite insitum uerbum, quod potest seruare animas uestras.

VII.

Etsi autem saepe magna certamina de hac controuersia mota sunt, tamen hanc
simplicem sententiam, quamA, B; C: tam. breuiter recitaui, iudicoA, B; C: quia iudico. congruere cum doctrina diuinitus tradita in scriptis Propheticis et Apostolicis, et cum confessione Augustae exhibita anno 1530Vgl. . et cum sanioribus scriptoribus piae uetustatis.

nur in C.DE DEFINITIONE EVANGELII.

I.

Sicut uox diuina in iuramento – Viuo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuatVgl. Ez 33,11. – copulat conuersione et uitam, ita Christus describens Euangelium, coniungit poenitentiam et remissionem peccatorum.Vgl. Mk 1,4.15

II.

Huius dicti simplicissima enarratio, quae et in Apologia Augustanae Confessionis
extat,Vgl. . in praedicatione poenitentiae seu conuersionis ad Deum, quae complectitur contritionem, fidem et inchoatam obedientiam, non efficere doctrinam Legis, sed huic adiungendam esse uoci Euangelij, quod peccata gratis remittantur propter Christum, et quod fide consequamur remissionem peccatorum, quae nunquam diuellenda est a praesenti conuersione.

III.

Quemadmodum igitur Antinomi odio dignissimi sunt, et ab omni8bus hominibus execrandi, quia legem a praedicatione poenitentiae excludunt, ita excludentes CHRISTVM et fidem a praedicatione conuersionis ad Deum, nequaquam in Ecclesia audiendi sunt; quia contritio sine fide et bono proposito, tantum est initium seu dimidi
um poenitentiae, ut ait .Vgl. : Poenitentia solum ex lege est dimidium vel initium poenitentiae seu per synecdochen poenitentia, quia caret bono proposito. ().

IIII.

Nam lex diuina non solum in contritione arguit peccatum, et terret conscientias; sed etiam gubernatrix est inchoatae obedientiae, docens, quae opera et qui cultus Deo placeant. Haec officia non dare atque tribuere Legi, est alteram doctrinae diuinitus
traditae partem delere, et impio nepharioque scelere ex Ecclesia Dei tollere.

V.

Etsi autem Euangelij seu promissionis de Christo praecipuum officium est, Consolari consternatas conscientias sensu peccati et irae Dei, et instillare uulneribus cordis saluberrimum balsamum, hoc est, annunciare uocem absolutionis, et postea regere
nouam obedientiam, ut sciamus quomodo inter tot impedimenta inchoari possit, et quomodo placeat cum sit imperfecta, tamen et hoc certum est, uoce Euangelij argui non quidem reliquam molem peccatorum quae a lege accusatur, sed ignorationem et contemptum filij Dei, ut Ioan. 16 scribitur: Spiritus sanctus arguet mundum de peccato, quia non credunt in me.Vgl. Joh 16,8f. Et in Psal. 2 dicitur: Osculamini filium, ne quando
irascatur, et pereatis in uia.
Vgl. Ps 2,11f (Luther 1545).

VI.

Ex hac simplici declaratione perspicuum est, me non quaerere nouas aut arguas disputationes, nec confundere genera doctrinarum, Legem et Euangelium, sed suum cuique locum sine errore et ambiguitate in praedicatione poenitentiae tribuere.

VII.

Nec uero inanis curiositas aut caeca pertinacia me in hanc sententiam ducit, ut existimem poenitentiae seu conuersionis mentionem faciendam esse in descriptione Euangelij, sed moueor autoritate filij Dei, qui non frustra, nec temere, sed magno consilio haec duo coniunxit, uidelicet Poenitentiam seu conuersionem, et Remissio
nem peccatorum.

nur in C.DE PROPOSITIONE, BONA OPERA SVNT NECESSARIA AD SALVTEM.

I.

Semper ita sensi ac docui, has Propositiones ueras esse, nec posse uilis sophismatum praestigijs conuelli et labefactari. Noua obedientia post reconciliationem est neces
saria. Noua obedientia est debitum.

9 II.

Est enim hic ordo aeternus et immutabilis, ut creatura rationalis sit subiecta Creatori. Item, Quia filius Dei uenit ut destruat peccatum,Vgl. I Joh 3,8. non ut confirmet licentiam tuendi in scelera. Denique eo ipso necessaria est, quia ubi est in corde Spiritus sanctus, ibi
non regnat peccatum, sed Spiritus sanctus, iuxta dictum: Si actiones carnis spiritu mortificabitis, uiuetis.Vgl. Joh 8,13.

III.

Nec tamen illa phrasi utor, nec eam defendo: Bona opera sunt necessaria ad salutem, quia intelligitur de merito seu precio uitae aeternae.

nur in C.DE ADIAPHORIS.

I.

Credo multis bonis uiriscj. aus: uitis. notum esse, me nec librum qui uocatur Interim,Vgl. . Text lateinisch und deutsch bei . recepisse, neque unquam approbasse actiones pugnantes cum uerbo Dei, et cum Confessione Augustae anno 1530 exhibita.

II.

Sed aliud est, in genere de his actionibus loqui, aliud, certis personis seu uiuis seu mortuis, obijcere atrocissima crimina; cuiusmodi sunt, discessio ab Augustana Confess. instauratio Papisticarum abominationum, et corruptela doctrinae diuinitus traditae, quam Ecclesia amplectitur et profitetur.

III.

Vt igitur non uolo communicare peccatis alienis, approbando aut excusando ea quae non recte facta sunt: ita non mihi sumo iudicium de arcanis aliorum consilijs et factis, sed amplector regulam a Paulo traditam: Probet unusquisque suum opus, et sic habebit gloriam apud se, et non ex alio.Vgl. Gal 6,4.

IIII.

Ac ut maxime uellem certis personis notas atrocissimorum criminum, de quibus dixi, inutere; tamen mihi quidem deessent probationes, quas in tali accusatione necesse est luce meridiana clariores esse.

V.

Haec de mea persona dico, nec etiam disputo quid alij, qui magis instructi uidentur, praestare uel possint uel debeant. Vnusquisque enim suum onus portabit.Vgl. Gal 6,5.

nur in C.DE ACADEMICA EPOCHA.

I.

Qvemadmodum Iusticiae duo sunt officia, uitare prohibita, et facere mandata, ita
non dubium est, Deo placere confessionem uerae doctrinae coniunctam cum refutatione Idolorum et bla­10sphemiarum. Vt ostendit exemplum emendati latronis,cj. aus: lattonis. qui perspicuam confessionem de MeschiaMessias (hebr. gräzisiert), Christus (griech. latinisiert); nach hebr. מָשִׁיחַ (maschíach) = Gesalbter. edit, et conuiciatorem refutat.Vgl. Lk 23,39–43.

II.

Sed in hac ardua militia non tantum fortitudine opus est, sed etiam delectu et
prudentia, de qua Petrus ait: praestate in fide uirtutem, in uirtute scientiam.Vgl. II Petr 1,5. Nam Ecclesia non properat ad poenam, nec omnibus morbis extrema remediam, uidelicet fulmina anathematum opponit; sed discernit idola et blasphemias a formis loquendi improprijs aut ambiguis, quibus interdum retinentes fundamentum utuntur; quia nullius hominis tanta potest esse in loquendo diligentia et circumspectio, ut non
aliquid uel improprie, uel ambigue, uel hyperbolice dicat.

III.

Discernit etiam Ecclesia ciues sanabiles ab hostibus blasphemis, et multos lapsus condonant agentibus poenitentiam, et facientibus priora opera.

IIII.

Vt igitur abhorreo ab omnibus Idolis blasphemijs, et corruptelis fundamenti, easque toto pectore detestor, ita amplector regulam Petri: Praestate in fide uirtutem, in uirtute scientiam.Vgl. II Petr 1,5.

nur in C.CONDITIONES DISPVTATIONIS.

4 Hic prolixe praefatus est D. Cancellarius, nomine Illustr. Principis, de pia
optimaque uoluntate eius C.Celsitudinis. de causis huius colloquij, deque petitione Principis erga disputantes; et tandem eiusdem mandato sequentes Regulas disputationis proposuit, easque obseruari iussit. Fuerant uero illae etiam antea 24. Feb. , ex mandato Principis per literas a consiliarijs praescriptae, postquam multum ab utraque parte et Aula esset de Disputationis forma per
literas actum et disceptatum:

Erstlich: Das alles fein rundt, Dialectice, vnd was zG solchem dinlich, fürgebracht, ohne alle bitterkeit vnd weitleufftigkeit.A, B; C: weitleuffigkeit.Weitschweifigkeit, Abschweifung. Vgl. , 1305.

Zum andern, das alle wegejeweils, immer, in allen Fällen. Vgl. , 2924f. zG einem mahlauf einmal. Vgl. , 1497f. nicht mehr den zwey oder drei Argumenta auff die bahn gebracht,auf den Weg gebracht, zur Diskussion gestellt, vorgebracht. Vgl. , 1078f. vnnd nicht ehreher. vortgeschritten, bis
dieselbigen gentzlichen abgerichtet.erledigt. Vgl. , 90f.

Zum dritten, sol ein jderA; B, C: jeder. teil zeit vnd raum genung haben, vnd niemandt vbereiletübervorteilt, zu allzu großer Hast angetrieben. Vgl. , 172f. werden. So sol auch frey vnd offen stehn,A, C; B: stehen. der schweren Argumenten solutiones. Auch gegen solchen solutionen, die ander verthedingungA, C; B: verteidigung. vnd widerfechtungBestreitung, Widerlegung. Vgl. , 978. (sofern die auserhalb einiger sophistereyWortklauberei. Vgl. , 1752. vnd cauillation,leerem Gerede. Vgl. , 1051. al
lein zGr bekreftigung der warheit noͤtig zu sein A; B: erachtet worden); C: erachtet).erachtet wurden) von einer halbteglichen Session auff A, B; C: die anderen.den anderen zu uerschieben.

Zum vierden sollen die disputatores vornemlich Lateinisch reden, weil diseA; B, C: die. sprach im disputieren bequemer.

Zum fünften sol Gottes wort zGr einigen richtschnGr gesatzt werden vnd ein
heller klarer spruch der heiligen Schrift mehr gelten denn alle consequentiae vnd autoritates interpretum.

Zum sechsten vnd letzten Solt auch von beiden teilen iuramentum calumniaeEin Eid, mit dem beide Parteien versichern, sich nicht mut­ oder böswillig zu verhalten und keine Prozessverschleppungen zu verfolgen. Vgl. , 1538–1540. gefordert, in massen auch derselbig solt gelestert werden: Nemlich das niemand seine fürgelegte Propositiones anders halten denn für eine bestendi
ge Goͤtliche warheit. Vnd das ein ieder in diser Disputation die warheit Gottes sGche von hertzen. Auch das ydermanA; B: jederman; C: yederman. der erkanten warheit demuͤtig weichen vnd dieselbige fordernA, B; C: fürdern.fördern. wolle. Vnd wie es in itzigerA, B; C: jetziger. Disputation vnd gegen euch gehalten wirdt, dergestalt sol es in künftiger Disputation gegen inen auch vnd also gleichformig gehalten
werden.