Controversia et Confessio, Bd. 5


Weimarer Konfutationsbuch, lateinisch (1559) Nr. 9: Weimarer Konfutationsbuch, deutsch (1559)

a 1v Matth. X:

Omnis igitur, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et Ego eum coram Patre meo, qui est in coelis.Vgl. Mt 10,32 (Vg).

Ne arbitremini, quod uenerim ad mittendum pacem in terram. Non ueni, ut mitterem pacem, sed gladium. Nam ueni, ut dissidere faciam hominem aduer
sus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et sponsam aduersus socrum suam; et inimici erunt hi, qui sunt domestici ipsius. Qui amauerit patrem aut matrem ultra me, non est me dignus, et qui amauerit filium aut filiam supra me, non est me dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui inuenerit animam suam, perditurus est eam, et qui
perdiderit animam suam mea causa, inueniet eam.
Vgl. Mt 10,34–39 (Vg).

Deut. XVII.

Cum sederit Rex in solio Regni sui, describet sibi exemplar huius Legis in libro coram Sacerdotibus Leuitici generis, eritque illud penes eum,C: cum. ut legat in eo cunctis diebus uitae suae, ut scilicet discat timere Dominum Deum
suum et servare omnia uerba Legis huius atque statuta ista, ut faciat ea. Et ne extollat cor suum super fratres suos; neque recedat a praecepto, neque ad dexteram, neque ad sinistram; neque reducat populum in Aegyptum, propter multitudinem equorum; ut proroget dies in Regno suo, ipse et Filij eius in medio Israëlis.
Vgl. Dtn 17,18–20 (Vg).

a 2r Nos Dei gratia .

Salutem, gratiam et nostrum fauorem deferimus et nostro et Illustrissimum Principum, et , Ducum Saxoniae etc. charissimorum Fratrum germanorum nostrorum nomine, omnibus et singulis
nostris Praelatis, Comitibus, Baronibus, Doctoribus, Magistris et Professoribus Academiae nostrae Ienensis, nec non Superintendentibus, Pastoribus, Concionatoribus, Ducibus militaribus, Praefectis, Nobilibus, Quaestoribus, Praetoribus, Consulibus, Iudicibus, Decurionibus municipalibus, Ludimagistris et reliquis nostris Fratrumque nostrorum Subditis et coniunctis.

Reuerendi, Generosi, Nobiles et uenerandi Viri, singulari erga nos fide praediti, non ignotum est uobis totique Germaniae, aeternum et omnipotentem Deum, pro ineffabili sua erga nos indignos misericordia et inexhausta bonitate sacrosanctam et salutarem Euangelij doctri-a 2vnam, his postremis et tristissimis temporibus, per Reuerendum summaque doctrina et pietate prae
stantem Dei , huic prauissimo et ingratissimo1 mundo, e densissimis Antichristi Rom. tenebris in lucem reduxisse. Quam olim pro singulari gratia et efficacia Dei Maiores quoque nostri, Illustrissimi Principes, ,. , Bruder et , der infolge des Schmalkaldischen Kriegs die Kurwürde an seinen Vetter aus der albertinischen Linie des Hauses Wettin verlor. war der älteste Sohn . Duces Saxoniae, sacri Imperij Romani Archimarschalci et Electores etc. Patruus, Auus
et Parens, nobis dilectissimi, sanctae et illustris memoriae, non solum ultro et alacriter amplexi sunt, sed etiam ad eam conseruandam et propagandam ingentes sumptus, omneque suum studium et operam impenderunt. Denique propter perspicuam et ingenuam eius Confessionem grauissima pericula et damna longe tristissima subierunt ac pertulerunt, in qua per omnem etiam
aetatem singulari beneficio Dei perstiterunt, donec tandem placide ex hac mortali et aerumnosi uitae iactatione ad portum aeternae Salutis coelesti Patre nostro euocati sunt.

Quia uero Nos post obitum Domini et Patris nostri perpetua memoria et recordatione celebrandi, tanquam haeredes, Dei gratia, in eorum locum et
gubernationem Nobis relictam successimus, nihil tam nobis curae fuit (quod citra arrogantiam loquimur) quam Maiorum nostrorum praeclaris insistere uestigijs, et hoc coeleste a 3r depositum nobis ab ipsorum Celsitudinibus quasi per manus traditum, non tantum in nostra Ditione, et apud Subditos nostros purum et incorruptum absque faecibus et fermentis humanarum Tra
ditionum, sicut et ad nos et ad Fratres nostros inuiolate transmissum est, conseruare, sed etiam ad posteritatem et ad exteras quoque Nationes eandem Doctrinae puritatem Christiano studio transmittere et propagare, longe lateque spargere et euulgare. Quod et nostri et Fratrum nostrorum muneris esse ducimus, nec citra uiolationem Maiestatis diuinae, et turpem neglectionem
officij, quod nobis a Deo grauissime demandatum est, nos hoc studium defugere posse statuimus.

Profitemur etiam ingenue, nos in posterum quoque exemplo nostrorum hanc puram Euangelij Confessionem (quam illi non solum multis et grauibus periculis, sed etiam magna rerum suarum iactura amplexi magnifece
runt, recteque doceri curarunt ac promouerunt) auxilio Dei, constanter et libere confessuros et pro uiribus propugnaturos esse, omniaque studia et uoluntates nostras in eum finem directuros, ut syncera Religio floreat et dominetur, ac (quantum in nobis est) ad posteritatem incorrupta et inuiolata perueniat, idque iuxta sacras literas et formulas Augustanae Confessionis,Confessio Augustana, vgl. . ApologiaeApologia Confessionis, vgl. . et
Schmalkaldicorum Articulorum,Schmalkaldische Artikel, vgl. . quae Augustae a 3v et alibi in publicis Comitijs et Conuentibus ab Auo et a Parente nostro exhibitae sunt. Nec dubitamus, quin aeternus et fidelis Deus (qui hanc piam uoluntatem in nobis Maioribusque nostris accendit et huius tanti Thesauri custodiam nobis commisit, quem et ardenter fiducia eius Filij, Mediatoris nostri, inuocamus) uires, robur
et successum nobis et amantissimis Fratribus nostris subministraturus sit, ne ullis unquam periculis, Satanae fraudibus, aut Tyrannorum uiolentia de hoc sancto proposito deijciamur aut deturbemur.

Etsi autem magna spes nos tenuit fore, ut sicut initiore florescentis Euangelij, magno a pluribus ardore excepta est eius Doctrinae puritas: ita eosdem ueram
erga Deum gratitudinem emendatione morum ac uitae, constantique Veritatis confessione declaraturos esse: praecipue cum tot euidentibus Verbi Dei testimonijs, manifestisque diuinae praesentiae, comprobationis et efficaciae indicijs diuinitus in summis periculis, Satanaeque furoribus et difficultatibus, hoc ipsum Doctrinae genus, quod profitemur, confirmatum sit: Tamen, proh do
lor, contrarium apud plaerosque iam elucet. Quis enim non uidet, plurimos omnium Ordinum homines satietate quadam et fastidio, ac ueluti nausea doctrinae Euangelij laborare, ab eaque plane abalienatos esse? Ex quo tanquam uberrimo fonte, tetra ingratitudo, horribilis Euangelij contemptus,C: contempus. tot foedi a 4r errores ac corruptelae, omnisque generis scelera et flagitia emanant et
profiliunt: Quibus et ira Dei quotidie prouocatur et grauissimae poenae toti Germaniae subinde magis et magis cumulantur.

Quae uero post amantissimi Domini et Parentis nostri, eiusque exercitus miserabilem cladem et tristem captiuitatem wurde in der Schlacht bei am 24. April 1547 von den Truppen geschlagen und gefangengenommen, mußte sich dem Kaiser auf Gnade oder Ungnade ergeben, ging seiner Kurwürde verlustig und wurde fünf Jahre lang eingekerkert. (in qua Deo sic constantem ipsius fidem explorante et conseruante inductus et mirando modo postea liberatus
est) quamque tetrae uacillationes, mutationes, perniciosa scandala ac ruinae praeter omnium opinionem in Religione consecutae sint: quam multiplices etiam contra expressum Verbum Dei conciliationes Christi et Antichristi, Interim et collusiones tentatae ac susceptae: Quae praeterea corruptelae in doctrinam a uarijs seductoribus inductae et admissae: et quam multi uitiosi ritus
(qui graui consilio iamdudum erant explosi) cum ingenti scandalo manifestaque abnegatione reuocati sint: et quomodo Ecclesiae multis in locis miserabiliter Papistarum ludicris spectaculis deformatae et tantum non in omnem Papisticam abominationem ac seruitutem penitus redactae sint: hoc omnibus cognitum et manifestum est. Id enim non tantum manifestis exemplis, et ipso
rum proprijs scriptis euinci potest: sed accedunt quoque multorum piorum gemitus, cruces, exilia, uota et suspiria: qui de hac tristissima perturbatione, conscientiarum uulne-a 4vribus, implicationibus et illaqueationibus, uiolatione gloriae Dei, infinitarumque animarum interitu, grauissime dolent et miserabiliter queruntur. Multi etiam cum uiderent causam Religionis a summis
quibusdam tanta leuitate tractari et ad uoluntates hominum inflecti, adducti sunt, aut in prophanam securitatem, aut in grauissimas dubitationes, ita, ut non haberent, quod certo sequerentur, aut fugerent.

Sed quantus corruptelarum et nouarum opinionum aceruus nunc undique emergat: quantaque leuitate et petulantia contra euidentem Euangelij doctri
nam manifestissimi, errores passim defendantur: uiolentiaque insuper fraudibus, criminationibus et mendacijs propugnentur: nemini sano ignotum esse potest. Quae Sectarum colluuies haud dubie Deo nostram ingratitudinem et Verbi sui contemptum iusto iudicio uindicante tam late et tam potenter grassatur.

Quanquam autem sperauimus, primum istas Sectas recens excitatas Euangelij lucem non diu ferre posse, sed tanquam nebulas a Sole, citra ullum maiorem Ecclesiae laborem discussum iri. Deinde Architectos seu patronos fucosarum conciliationum et nouarum opinionum, praecipue toties Christiane commonefactos, et erroris manifeste conuictos, ijsdem abiectis aliquando tandem in
uiam sponte redituros, deique gloriam et Ecclesiae salutem suae existimationi libenter anteposituros fuisse. Tamen quantopere b 1r haec spes expectatioque nos fefellerit, illud certo indicio et documento esse potest, quod indies, non solum haec pestilens opinionum contagio latius serpit et uires ac robur accipit, sed insuper omnia ista deliramenta tanquam pia et Scripturae consen
tanea a magni nominis Theologis publice ornantur, pinguntur et astute excogitatis pharmacis obliniuntur, et (quod maxime dolendum est) pro sana doctrina Confessionis Augustanae uenditantur et simplicibus obtruduntur, ab alijs uero uel saltem silentio probantur et stabiliuntur. Vnde illud ingens postea incommodum existit, ut non solum ex finibus Ecclesiae non exterminentur,
sed etiam ut instar ueneni limpidissimos Religionis fontes et simplices ChristiVgl. Mt 18,6; Lk 17,2. pusillorum animos inficiant et pestilenti contagione laedant, tetra et ingentia scandala excitent ac denique tristes ac periculosas turbas atque pugnas moueant.

Haec ingens clades et pernicies, quae ex Sectarum et Corruptelarum patroci
nio in Ecclesias recte constitutas redundat, merito omnes pios Magistratus excitare, mouere et impellere debebat, ut ab omni earum societate et foeda collusione, non solum ipsi abstineren, sed ut (quantum in ipsis esset) funditus eas delerent ac profligarent Patronosque earum impoenitentes magna seueritate cohiberent et compescerent. His enim labibus et carcinomatibus Religio
nis e medio sublatis et communi piorum b 1v Magistratuum et Doctorum consensu damnatis, puritas doctrinae propagari, ueraque salutaris ac stabilis concordia in Ecclesia Dei redintegrari posset, ubi econtra necesse erit, uel Religionem prorsus intercidere uel pro uera Doctrina corruptam et falsis opinionibus dilutam infectamque posteros sequi et amplecti, tetrasque dissensio
nes perpetuo uigere.

Sed quam parum haec cura, quae praecipua esse debebat, omnium Ordinum homines, et in primis Magistratus tangat et afficiat, res ipsa testatur. Qua socordia et negligentia illud etiam efficitur, ut Satan interea maiori impetu et noua accesione Regni sui fines promoueat, serendo nouas corruptelas et exci
tando idoneos Sectatores ac patronos, qui uel ambitione uel odio, uel alio aliquo priuato et prauo affectu incitati, haud grauatim operam suam in perniciem Veritatis accomodent.

Etsi autem (quod singulari Dei beneficio contigisse fatemur) Ditiones nostrae et amantissimum Fratrum nostrorum, hactenus ab eiusmodi Sectarum et Cor
ruptelarum colluuie (quod quidem ad communem consensum attinet) non sine magno suo periculo integrae atque immunes manserunt, nec latum unguem a pura doctrinae coelestis norma discesserunt, multo minus aliorum petulantiam et leuitatem, in architectandis fucosis conciliationibus, aut excudendis nouis dogmatibus probarunt (Quod beneficium, b 2r ut summum esse
agnoscimus, ita ut porro quoque nobis Dominus perpetuo conseruet, ardenter uota facimus) Tamen cogitatione reputantes, nisi maturo consilio his Satanae furoribus occurratur et Subditi nostri serio praemoneantur, facile tandem easdem Corruptelas in nostras etiam Ecclesias inuadere posse. Vnde postea tum totius Euangelij uel interitus uel labefactatio, tum uaria quoque tetraque scan
dala subsequerentur. Quod tamen, ut Deus clementer auertat propter Filium suum Mediatorem et conseruatorem Ecclesiae suae toto pectore ueroque gemitu precamur.

Haec itaque grauissima incommoda animo praemetientes et de remedijs horum malorum solicite cogitantes, ne uidelicet nostra culpa Religio pure ad
nos transmissa, aliquid detrimenti acciperet, sed ut cum gloriae Dei, quantum ipsius auxilio a nobis fieri potest, per nos consuleretur, tum conseruatio et propagatio uerae doctrinae promoueretur, multis etiam turbatis et perculsis conscientijs salubris medicina et firma consolatio adhiberetur. Theologos nostrae Ditionis praecipuos satis magno numero congregauimus ac coram
clementer simul et serio illis iniunximus, ut materias controuersas ordine et accurate euoluerent, expenderent et ueram ac grauem corruptelarum dijudicationem et confutationem Scripturae testimonijs firmatam, contexerent ac extruerent et grassantibus b 2v nunc Corruptelis opponerent. Qua omnes errores et Sectae, absque ullo priuato affectu, uel ambitione uel gratia, nulla plane
habita ratione quarumcunque personarum damnarentur et ex Augustana Confessione nostrisque Ecclesijs excluderentur, ac penitus exploderentur. Id quanta illi fide et diligentia praestiterint, sequens rerum dextra simul et pia explicatio, commoda serie distributa euidenter declarabit.

Quam errorum explicationem ac Refutationem, sicut Nos pro nostro officio
praecipue subdnitis nostris legendam et cognoscendam proponimus (ut postea in Epilogo mentem sententiamque nostram eis prolixius exponemus) ita pijs omnibus ubique terrarum eam prodesse et probari ex animo optamus et speramus.

Catalogus omnium errorum et corruptelarum,

quae in hoc libro confutati et condemnati continentur.

I. Confutatio Erroris Serueti.. Er lehnte die traditionelle christliche Trinitätslehre ab. Zu seinem Leben und seinem Tod auf dem Scheiterhaufen 1553 in vgl. , 173–176. Zum Antitrinitarismus vgl. a. . Fol. 1. a.

II. Confutatio Erroris .. Vgl. , 712–719. fol. 3. a.

III. Confutatio Erroris Antinomorum.Vgl. a. . fol. 11. a.

IIII. Confutatio Erroris Anabaptistarum.Zu den Täufern vgl. , 597–617. fol. 14. b.

V. Confutatio Erroris .Polemische Bezeichnung für Anhänger eines symbolischen Abendmahlsverständnisses, wie es etwa vertreten hat. fol. 18. a.

VI. Confutatio Erroris de libero Arbitrio.Vgl. , 76–97, bes. 87–91; . fol. 32. b.

VII. Confutatio Errorum Vgl. . et .. Vgl. , 110–112. fol. 37. b.

VIII. Confutatio Erroris .Vgl. . fol. 42. a.

IX. Confutatio Erroris Adiaphoristarum.Vgl. . fol. 48. a.

A 1r/fol. 1a I.

Confutatio erroris .

Quanquam haereses et impiae de Deo opiniones uariae sunt et multiplices, tamen ferme omnes in hunc quasi unicum scopum collimant et directae sunt, ut iudicio rationis innixae, aut in essentiam aut in Voluntatem Dei incurrant.
Sicuti igitur olim in ueteri Ecclesia excitatae haereses, ita et recentes, nostra aetate exortae, duobus hisce generibus commodissime comprehendi possunt.

Ad primum genus furorum de Essentia Dei, pertinet Serueti error, qui hac tempestate, inter tot recentes Haereticos, ferme unus, ac solus, Articulum de Essentiae Dei blasphemis scriptis adortus est, ac tetram illam , unterschied zwischen dem göttlichen Logos als einer von drei Personen der einen göttlichen Hypostasis einerseits, und dem rein menschlichen Christus andererseits.
vertrat anscheinend eine adoptianische Christologie. Vgl. , 1322. et aliorum ueterum haereticorum blasphemiam renouauit, pertinaciter negans, λόγον, Verbum, in Euangelio IohannisVgl. Joh 1,1–5.14.17.36. significare personam distinctam a Patre, subsistentem, uiuam, intelligentem, incommunicabilem, sed propositum duntaxat Patris et euanescentem cogitationem seu uocem dilabentem in auras.

Hic error procul dubio suam duxis originem ex amissa noticia Trinitatis et retenta qualicunque noticia Vnitatis Dei. Etsi enim Euangelium noticiam Trinitatis A 1v/fol. 1b instaurat, tamen praeualet et iudicio naturae magis applaudit noticia unitatis, cum insuper Legis autoritas accedat, quae passim unius Dei adorationem urget et flagitat. Huic fundamento innixi
et , una cum Turcis et Iudaeis, furiose magnaque pertinacia negant Trinitatem Personarum et putant summam esse Idolatriam, dicere, Christum et Spiritum sanctum esse Deum, cum Lex iubeat Vnum tantum Deum adorare, eique soli seruire. Deut. 6: Audi Isra*l, Dominus Deus noster, Dominus Vnus est.Dtn 6,4.

Verum nequaquam haec est sententia Legis, ut urgendo unitatem Essentiae diuinae, tollat aut euertat Trinitatem Personarum. Sed unitatem Essentiae opponit Creaturis et multitudini gentilium Deorum et commenticiorum Numinum, quae sunt extra Essentiam Dei, non autem personis Trinitatis, quae sunt unius et eiusdem Essentiae, seu ὁμοούσιαι. Quare, ut Deus ostendat accessu
ram, adhuc uberiorem patefactionem Essentiae et Voluntatis diuinae, promittit Deut. 18: Se excitaturum alium Prophetam, qui modis omnibus sit audiendus et sequendus.Vgl. Dtn 18,15.

Sunt igitur huic ex Lege perperam et falso detortae noticiae, de Vnitate Dei, contra Trinitatem personarum, diligenter opponendae patefactiones Trinitatis,
tam in ueteri, quam nouo Testamento factae.

Qualis est illa in Genesi, vbi Moses statim in ipsa creatione hominis introdu­A 2r/fol. 2acit Trinitatem, secum quasi (ut humano more loquamur) deliberantem, iuxta qualem ἀρχέτυπον aut speciem uelit hominem condere, et tandem concludit iuxta suam similitudinem: Faciamus (inquit) hominem iuxta
imaginem nostram etc.
Vgl. Gen 1,26.

Hinc Euangelista Iohannes in sua Euangelica narratione, cap. 1. λόγον, Verbum, diserte collocat in infinitam illam Aeternitatem, inquiens: In principio erat λόγος.Vgl. Joh 1,1. Ex qua Aeternitate tandem in lucem prodierit, duplici modo: Primum tanquam Architectus mundi, una cum Patre et Spiritu sancto: Per
ipsum
, inquit, omnia facta suntVgl. Joh 1,3. et Mundus per ipsum factus est.Vgl. Joh 1,10. Deinde tanquam Redemptor mundi per assumptionem humanae naturae: Verbum, inquit, illud caro factum est.Vgl. Joh 1,14. Haec profecto non possunt intelligi de uoce uel cogitatione euanescente, quae aliam naturam sibi copulare non potest, sed debent necessario intelligi de natura subsistente, diuina et conditrice,
cum Patre et Spiritu sancto.

Huic testimonio Iohannis suffragatur Propheta Micheas cap. 5,Vgl. Mi 5,2. vbi de Christo uaticinans, duplicem ei egressum assignat: Alterum, qui est temporalis in Bethlehem, alterum, qui est aeternus ab antiquo dierum etc. Recte igitur et grauissime Paulus dicit ad Timoth.: Deus apparuit in carne, iustificatus est
in Spiritu, visus est Angelis, praedicatus est Gentibus, fides illi habita est in mundo, receptus est in gloria.
Vgl. I Tim 3,16.

A 2v/fol. 2b Huc pertinent omnia dicta, quae Christum nuncupant Vnigenitum Dei filium et discernunt a filijs adoptionis, iubentque inuocare, tanquam Saluatorem et omnipotentem, iuxta illud Psalmi: Osculamini Filium. Beati
omnes, qui confidunt in eo etc.
Vgl. Ps 2,12f.

Adde huc insignia dicta, quae affirmant praesentiam Christi et mirandas eius liberationes in Ecclesia.

Sic Paulus ad Corinth. diserte dicit: Illum Deum, qui Israëlitas ex Aegypto eduxit, fuisse Christum,Vgl. I Kor 10,1–4. et non esse tentandum, sicut olim ab Israëlitis ten
tatus fuerit etc.Vgl. I Kor 10,9.

Huc accedit testimonium antiquitatis et primitiuae Ecclesiae. Sic enim Irenaeus inquit: Christum λόγον, semper adfuisse Ecclesiae et assumpsisse humanam naturam.Vgl. . Scribit etiam Eusebius lib. 7. hunc furorem contra diuinitatem Christi in illa celebri Antiochena Synodo seuerissima damnatione fuisse
explosum, imperante ,Vgl. . multo ante Nicenam Synodum, in qua postea est condemnatus.Das erste ökumenische Konzil von Nizäa verurteilte im Jahr 325 die Lehre des alexandrinischen Presbyters , der Logos aus Joh 1,1–18 sei nur ein Geschöpf Gottes.

Omnibus modis igitur prouidendum est in Articulo de essentia Dei, ne uerus Deus amittatur, quod plaerunque in duobus extremis, uel defectu uel excessu fieri solet, defectu amittitur a , Turcis et Iudaeis, qui praetextu unitatis
Essentiae negant tres personas et tribuunt. Deo pauciores, quam re ipsa habet, econtra in excessu peccatur et amittitur Deus, a ValentinianisAnhänger des Gnostikers . Vgl. , 495–500. et Gentibus, qui praetextu Trinitatis personarum, A 3r/fol. 3a scindunt aut discerpunt Vnitatem Dei et tribuunt Deo plures persones, quam re ipsa habet.

Media igitur et regia uia ingredienda est, ut nec plus nec minus quam ueritas
habet, de Essentia Dei sentiamus, sed Verbum Dei, ueterem Ecclesiam et denique Augustanam Confessionem syncere sequentes, unum Deum in tribus personis et tres personas in uno Deo, damnato , omnibusque ei similibus ac cognatis haereticis, colamus et adoremus.

II.

Confutatio erroris .

Post Confutatum a nobis Seruetum, qui in Essentiam Dei ab diuinitatem Christi blaspheme impegit, reliqui deinceps errorum authores, qui ordine sequentur, ferme omnes, circa uoluntatem et actionem Dei erga nos deprauandam et perperam detorquendam occupantur. Inter quos merito
tanquam antesignanus in prima fronte et acie collocatur. Caeteri enim omnes, quamlibet peruersi ac pestilentes, tamen corpori Christianae doctrinae parcentes et tanquam A 3v/fol. 3b uoci diuinae ac coelesti, debitum honorem deferentes, aliquot duntaxat membra ipsius corrumpunt et dilacerant. Solus eo effrenis furoris et impudentiae, progreditur, ut totum corpus
Christianae doctrinae inuadat, et euincere studeat, non esse uoluntatem neque mandatum Dei, ut nos per exercitium, ac meditationem Propheticae et Apostolicae scripturae, Spiritu sancto illustret et ad se conuertat. Estque peculiaris fraus et techna Satanae, qua id molitur ac machinatur, ut nos a regia uia Verbi Dei auulsos, in deuia et praecipitia abducat.

Ideo postquam hisce postremis temporibus, singulari beneficio Dei, animaduertit, per , sanctum organum Dei, ministerium Verbi, cum plurimarum animarum lucrifactione, feliciter instaurari, et humanas Papae traditiones et ἐθελοθρησκεῖας selbsterwählte Frömmigkeitsübungen. Vgl. Kol 2,23. (quae in meris externis, ac corporeis rebus, ut in obseruatione locorum, temporum, ciborum, uestium et rerum supersticiose et magice
consecratarum, consistebant) passim abijci, tanquam superstitiosas, idolatricas et saluti perniciosas, ibi statim excitauit, qui se acerrime opponeret et mundo persuaderet, nullum in uniuersum dogma, Mosaicum, aut etiam Propheticum, de doctrina, Sacramentis, aut ullis omnino externis rebus quicquam conducere ad salutem. Sed per mere spirituales reue
lationes Deum in nuda maiestate quaerendum esse proprijs speculationibus et A 4r/fol. 4a CorybanticisKorybanten sind die Priester eines Mysterienkultes, nämlich des Kultes der Kybele, der Großen Mutter. Ihre Verehrung zeichnete sich durch ekstatische Riten und Handlungen aus. Vgl. , 950–956; , 1723; , 1796[a]. Enthusiasmis et somnijs. Hoc quid aliud est, quam scalam coelitus demissam ac porrectam proterue despicere et per praecipitia ad inaccessum solium Dei scandere, uel lucem diuinitus accensam, nefarie extinguere et inanes fumos uendere, et Ecclesiam Dei uix e Papae
tenebris eluctatam, in multo densiores retrudere, ita ut in posterum uniuersis dogmatibus spoliati, nec uera nec falsa audiamus, sed simpliciter ipsam nudam ac incomprehensibilem maiestatem Dei scrutantes, tanquam tentatores Dei in aeternum exitium ruamus.

Estque istud delirium tanto nocentius, quanto propensiores ho
minum animos offendit. Est enim ingenium humanum naturaliter curiosum, uagabundum, admirans suam sapientiam ac figmenta et gaudens licentia, quiduis de Deo comminiscendi, nihilque molestius ac impatientius fert, quam se ministerio Verbi, quasi quodam ergastulo et odiose carcere, inclusum et captum teneri. Sicut secundus Psalmus introducit, mundum ad uocem Apo
stolorum fremebundum dicere: Dirumpamus uincula eorum, et proijciamus a nobis iugum ipsorum.Vgl. Ps 2,3.

Talis impatientiae erga ministerium et uagabundae curiositatis, in scrutanda uoluntate Dei, autores extiterunt primi Parentes in Paradiso, ubi Satanae impulsu non acquiescentes promulgato Verbo Dei et proposito signo uetitae Ar
boris, aliam sapientiam et pru­A 4v/fol. 4bdentiam affectarunt, qua ipsis dijs pares euaderent.Vgl. Gen 3,5. Tale uenenum semel a Satana propinatum et haustum, in omnes posteros propagarunt; ita, ut omnes homines natura procliues sint ad Stenckfeldicam et Enthusiasticam Mataeologiam,ματαιαλογία = unnützes Geschwätz; vgl. I Tim 1,6. contra institutum ministerium. Nec dubium est, quin, sicut Stenckfeldica haeresis statim in exordio
mundi omnium prima prorupit et omnium malorum initium extitit, ita nunc uergente ad interitum mundo, sit ultimum futurum malum, eoque infelicitatis ac miseriae res Christianae deuentura, ut ministerium Verbi pro suaui fabula rideatur et contemnatur. Sicut Paulus 2. Tim. 4. de postremis temporibus uaticinans inquit: Aderit aliquando tempus, cum sanam doctrinam non sustine
bunt.
Vgl. II Tim 4,3.

Quamobrem error aut furor potius, prae omnibus alijs, acrem confutationem meretur, tanquam blasphemus, in totum corpus doctrinae Christianae et sapientiae diuinae, ita, ut merito quaedam communis sentina et colluuies omnis generis haeresium dici queat. In Sacramento Coenae dominicae
eundum propemodum errorem cum Zwinglianis fouet ac tuetur. In articulo Iustificationis partum , partim Papisticis accedit, dum ex Dei essentiali iusticia et nostra renouatione ac obaedientia simul unam quandam iusticiam conflat et consarcinat. Verum nostri instituti non est, omnes ipsius errores nunc refellere, quos habet communes cum alijs, sed tantumodo illos perstrin
gemus, quos de ministerio Verbi B 1r/fol. 5a scripti et uocalis proprios ac peculiares obtinet. Horum tres sunt praecipui.

I.

Primus error est, quod negat doctrinam, Biblico Volumine comprehensam, proprie loquendo, esse Verbum Dei, sed improprie ac figurate per μετωνυμίαν, quando uidelicet signum accipitur pro re signata, sicut testatur
eius libellus, titulo, De sacris literis,Vgl. Anm. 129 zum dt. Text. capite de discrimine inter sacram scripturam, et Verbum Dei, pagina 27 et 28.Vgl. VD 16 S 5052 (s. Anm. 129 zum dt. Text), Bl. 27f (Die Kapitelüberschrift lautet: Bewerung des vnderschaides der H. Schrifft vnd des Worts Gottes / Das auch kain ander Wort Gottes sei dann Jesus Christus): Vom Worte Gottes / vnd das kain ander selbstendig wort Gottes ist dann der SGn Gottes Jesus Christus / Das auch in den Prophetischen vnd Apostolischen schrifften / wa vom worte gottes steht nichts anders dann Christus werd gemainet / ist vorgesagt / vnd [XXVIIv:] solte billich kain Christ dran zweiffeln / gleichwol sol es ernach / wann ich vom mißbrauch der hailigen schrifft rede mehr erkleret werden / Vnd wann wir kain ander zeügnus hetten / so wer diß genGg / da der Euangelist Johannes schreibt. Jm anfang war das wort / vnnd das wort war bei Gott / vnnd Gott war das wort etc. Vnd das wort ist flaisch worden. Welcher Christ wil aber da etwas anders verstehen dann Jesum Christum? Von disem ainigen ewigen worte Gottes schreiben fast alle alte leerer / Jreneus / Origenes / Hilarius / Athanasius / Cyrillus / Chrysostomus / Ambrosius / Augustinus / welche alle eintrechtig Christum Jesum für das ware wort gottes zGhaben vnd zGhalten leeren vnd bekennen. XXVIIIr: Vnd ob wol die lieben alten leeren zG zeitten die hailig schrifft wie auch die predig / Gottes Wort / oder Sermones dei / inn jren schrifften heissen / so ists doch bei gGtem verstande vnd vrtail geschehen / wie man sonst das bild oder zeichen mit dem nammen der warhait oder des bezeichneten pflegt zG nennen. Das sie aber dem eüsserlichen schrifftlichen oder gepredigten worte wie jtzt geschicht goͤttliche krafft vnd daas zGgeben / was allain der goͤtlichen maiestet vnnd dem ewigen worte Christo wil gebuͤren / wirt man (wie ich achte) nicht leicht koͤnnen beweren / vnd ob es gleich etwa geschehen wer / so wurde es doch wider der hailigen schrifft zeügnus / darnach sie jre schrifften woͤllen gericht haben / gar nichts gellten noch binden oder beweren. Das aber in der Bibel auch ein klarer vnderschaidt der hailigen schrifft vnd des worts Gottes werd gehalten / wil ich nun mit ettlichen zeügnussen beweren / als Deutero. 8. da geschriben steht / Das der mensch nicht lebet vom brote allain / sonder vonn allem (das ist von einem jetzlichen worte Matth. 4.) das auß dem munde Gottes geht. Das aber das leben / nicht auß der schrifft sei / sagt der Herr selber zG den Juden Johan. 5. [XXVIIIv:] Drumb so ist Gottes wort / vnd die schrifft zG vngerschaiden . Item, Libellus de Verbo DeiVgl. Anm. 131 zum dt. Text. etc.

Ad hunc errorem tuendum, armatur testimonio Euangelistae Iohannis, appellantis Christum filium Dei, λόγον, Verbum essentiale, quod
Deus Pater ab aeterno, cum communicatione totius diuinitatis protulit ac genuit.Vgl. Joh 1,1.14.18. Vnde concludit: Si Christus est essentialiter Verbum Dei, ergo nullum amplius est Verbum Dei, proprie loquendo. Quis sanae mentis hic non uidet impiam et blasphemam esse argumentationem? Nam etsi nulli pio et orthodoxo homini dubium esse potest aut debet,
quin Filius Dei seu secunda Persona, uocetur λόγος, Verbum, aut Sermo, capite 1. Iohannis et 1. Iohan. 1. ac in alijs quibusdam locis, cuius etymologiae rationem iam scrupulosius scrutari non libet (etiamsi non ignoremus Patres et scriptores uarias causas eius recensere solere). Tamen certissimum est, coe­B 1v/fol. 5blestem doctrinam in sacris literis comprehensam, uere ac pro
prie dici et esse Verbum Dei.

Hinc enim passim sacrae literae omnia illa, quae Deus per Prophetas et Apostolos loquitur, mandat, uel promittit, siue de corporali, siue de aeterna uita, uocant Verbum Domini. Quale est illud 1. Samuelis 15, vbi Samuel Regem Saulem increpans, inquit: Tu transgressus es Verbum Dei, quia non deleuisti
Amalech.Vgl. I Sam 15,23.26. Similiter Deut. 2.4.5, vbi cum non de Essentia Filij, sed de externo Dei mandato agatur, necessario Verbum Dei externam doctrinam significat. Vocat Moses Decalogum Verbum Dei,Vgl. Dtn 2,2.9.17.31; .9.17.31; 4,10.12; 5,5.22; 6,6; 11,18–20. tunc lapideis tabulis diuinitus inscriptum et in posterum passim fimbrijs uestium et postibus aedium in memoriale ob oculos pingendum.Vgl. Dtn 6,8f; Num 15,37–41. Prophetae quoque passim suos libros, ac
uaticinia nuncupant Verbum Dei, et hoc titulo auditores praecipue ad seriam attentionem exuscitant, contra contemptum et somnolentiam. Ideo passim ingeminant has uoces: Audite Verbum Domini.Vgl. Jes 1,10; 66,5; Jer 17,20; 19,3; 22,29; 31,10; Hos 4,1. Sic dicit DominusVgl. Jer 26,2.4; 27,2.4.19; 28,2.14., Esai. 58: Os Domini locutum est.Vgl. Jes 58,14. Item Iere. 29. enumeratis pluribus poenis, addit: Eo quod non audiuerunt Verba mea, dicit Dominus, quae Ego locutus
sum ad eos per seruos meos Prophetas, consurgens et mittens etc.
Vgl. Jer 29,19.

Haec et alia infinita testimonia, nullo modo possunt eludi, tanquam figurate, signum, pro re signata, accipiatur. Dicit enim Apostolus Paulus 1. Thess. 2. Vos acce­B 2r/fol. 6apistis a nobis Sermonem, non tanquam sermonem hominum, sed, sicut uere erat, Sermonem Dei.Vgl. I Thess 2,13. Hic Paulus diserte affirmat,
suum Euangelium, esse Verbum Dei non figurate, sed Vere ac proprie. Similiter Petrus commendans 2. Pet. 1. Prophetica et Apostolica scripta, inquit: Habemus firmiorem sermonem Propheticum, cui dum attenditis, ceu lucernae apparenti in obscuro loco, recte facitis, donec dies illucescat et lucifer exoriatur in cordibus uestris. Si illud prius noueritis, quod omnis prophetica Scrip
tura non sit priuatae interpretationis. Non enim uoluntate hominis prolata est olim Prophetia, sed a Spiritus sancti impulsu locuti sunt sancti Dei homines.
Vgl. II Petr 1,19–21.

Est igitur aeque blasphemus in Deum, quicunque Stenckfeldico more, scripta Prophetica et Apostolica, negat esse Verbum Dei uocale aut dogmaticum, atque qui ipsum Christum, negat esse Verbum Dei essentiale. Idem enim Deus,
qui illud Verbum, nempe Filium ab aeterno genuit, hoc doctrinae uerbum certo tempore etiam protulit, humanoque generi patefecit, ut per id suam uoluntatem, de nostra salute, uirtutem et efficaciam declararet, exerceret et ad nos deriuaret. Ob quam efficaciam Apostolus Paulus Rom. 1. Euangelium, uocat, potentiam Dei ad salutem omni credenti.Vgl. Röm 1,16.

Quamobrem Satan per istum primum errorem nihil aliud molitur, quam extremum contemptum Bibliorum et Propheticarum et Apostolicarum concionum, atque adeo totius doctrinae, a Deo ex immensa miseri­B 2v/ fol. 6bcordia generi humano patefactae. Quamprimum enim auditores persuasi sunt, hanc doctrinam non esse uere Verbum Dei, tunc statim per Anti
thesin concludunt: Ergo est mendax et inane uerbum hominis, aut fallax figmentum Satanae, indignum auditu. Deinde abducuntur homines a Christo Saluatore in Verbo comprehensibili, ad Christum iudicem, extra Verbum, incomprehensibilem.

Quemadmodum enim Christus in Verbo et Sacramentis quaesitus, est Sal
uator et distributor suorum beneficiorum, iuxta haec dicta, Matth. 18: Vbicunque duo aut tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ero in medio ipsorum.Vgl. Mt 18,20. Item, Iohan. 14. Quicunque sermones meos audiuerit et seruauerit, ad hunc ego et Pater meus ueniemus et mansionem faciemus.Vgl. Joh 14,23. Ita contra Christus extra Verbum inuestigatus, ignis consumens, non nisi seuerus iudex
et omnibus perpetuo incomprehensibilis est. Hinc apud Iohannem cap. 8. a Iudaeis interrogatus, quis esset, nihil aliud respondit, quam: Principio, quod loquor uobis.Vgl. Joh 8,25. Nimirum innuens, frustra se quaeri, sine Verbo in nuda sua essentia, nisi prius in Verbo et Sacramentis, auditus et comprehensis fuerit.

II.

Secundus error est, quod negat nostri conuersionem et illustratio
nem mediate fieri, per exercitium ministerij. sed immediate a Deo ante usurpatum ministerium etc.

B 3r/fol. 7a Ad hunc errorem statuendum, ualde friuola et leuicula ratione mouetur, scilicet, quod Deus non sit similis homini architecto, qui ad structuram opus habet instrumentis, sed sit Creator, qui omnia imme
diate per se ipsum efficere queat, sine ulla accessione creaturae, in lib. De sacris literis, fol. 10. facie 2.Vgl. VD 16 S 5052 [s. Anm. 160 zum dt. Text.]: [Bl. Xv: Das die Hailige Schrifft allain fürn eüsserlichen glaubigen Menschen sei verordnet. Darauß man dann auch leicht khan erkennen / das die hailig Schrifft / so wol als alle andere kirchendienste der Creaturen / inn den haͤndeln des Reichs gottes nicht ferner dann an den eüsserlichen menschen raichen oder gelangen / das ist / das sie die gehaimnus gottes / die Gnad vnd wolthaten Christi dauon die schrifft sagt vnd zeüget / inn des menschen hertz oder seel kaines wegs mit dem lesen bringet noch vermag zG geben / Jr nutz vnd dienst erstreckt sich nicht so weitt / dann solchs were Christo dem Herren vnd ainigen außspender der himmlischen guͤtter gantz nachtailig / vnnd seiner ehren abbrüchlich so man der Schrifft das wolte zGaignenn was allain ihme vnd seinem gaiste will gebuͤren. Die Schrifft zeügt wol von der Gnade / vom Glauben / Gottesdienste / Weißhait / Liebe vnd gottseligkait der hailigen vnd frommen gerechten menschen sie gibt aber solches nicht / noch ettwas was Christi vnnd seines gaists [Bl. XIr:] aigen ist / Sie malet jn wol für die augen / sie bringet jn aber nicht inn die hertzen / es muͤsten sonst alle Schrifft geleerten / auch die Juden selig werden. Item, fol. 11. facie 2.Vgl. VD 16 S 5052 [s. Anm. 160 zum dt. Text.]: [Bl. XIv: Drumb wie gesagt / so will ain lebendiger glaube vnd innerlich erkantnus zur hailigen Schrifft gehoͤren / soll sie anders recht gehandelt vnd verstanden werden / Nicht das der Glaube auß der Schrifft komme / noch an der Schrifft hange / wie dann auch die schrifft den glauben (ich rede von deme glauben der vnß gerecht macht) weder vermag zGgeben / noch für sich selbs zGbessern / Sonder deß glaubens vrsprung / sowol als sein gewechs vnd zGnemen / ist auß Gott / ain gabe deß hailigen gaistes / Welche gabe den ausserwoͤlten von obenherab gegeben / der auch alles was den menschen seliget bei Christo inn Gott holet / vnnd weder auff die Schrifft / noch auff kein eüsserlich vergencklich ding / sich entlich grün=[Bl. XIIr:]det oder bawet / sonder allain auff Gott vnnd Jesum Christum vnsern Herren gericht ist.

Hic iterum nemo non, saltem communi ratione praeditus, intelligit, nullam esse consequentiam, ab omnipotentia Dei, ad eius uoluntatem. Non enim Deus omnia agit, quae potest, ne quidem in corporali uita, multo minus in spiri
tuali. Posset sine parentibus procreare homines, non tamen id facit, sed utitur ordinato medio coniugij. Sic posset et nos conuertere ac illustrare, sine ullo auditu Verbi et ministerio Ecclesiae, saltem per somnia uel Enthusiasmos, non tamen id facit, sed sanxit ministerium Verbi et Sacramentorum, tanquam suam officinam et uterum maternum, ad nos spiritualiter concipiendos, re
generandos et conuertendos.

Hinc passim in sacris literis ministerium uocatur Vterus Dei, ueluti in Psalmo 110: Ex utero ante luciferum genui te.Vgl. Ps 109 [110],3 (Vg). Esaie 46: Vos portamini in meo Vtero et gestamini in meo aluo.Vgl. Jes 46,3. Iacob. 1: Progenuit nos sermone ueritatis, ut essemus primitiae quaedam suarum creaturarum.Vgl. Jak 1,18. Huc alludit Dauid Psal.
131, vbi narrat se instar Infantis sugentis Vbera matris, totum pependisse ex conso­B 3v/fol. 7blatione sacrae Scripturae, tanquam spirituali alimento animae, grauissimeque de fide et aeterna salute periclitatum fuisse, quoties extra septa sacrae Scripturae in speculationes rationis euagatus sit: Domine, inquit, non est exaltatum cor meum, neque ambulaui in mirabilibus supra
me. Quando animam meam non posui et silere feci, tunc erat anima mea, sicut ablactatus a matre sua.
Vgl. Ps 130 [131],1f (Vg).

Huc pertinent infinita dicta, quae iubent operationem Dei et illustrationem nostri, non nisi in uerbo scripto et uocali quaerere, veluti Esaiae 8: Ad legem et ad Testimonium, qui haec non dixerit, non erit ei matutina lux,Vgl. Jes 8,20. id
est, qui Verbum uocale contempserit, non illustrabitur agnitione diuina, sed peribit in atra nocte ignorantiae et dubitationis de Deo. Huic consonat Apostolus Paulus Rom. 10, vbi primo tanquam indubitatum principium de modo adipiscendae fidei ponit: Fides, inquit, ex auditu, Auditus uero per Verbum Dei.Vgl. Röm 10,17. Deinde mouet quaestionem, tanquam de re prorsus impossibili et
absurda, si quis illustrationem fidei quaerat extra externum auditum Verbi: Quomodo, inquit, credent, de quo non audiuerunt etc.Vgl. Röm 10,14. Tandem seuerissime prohibens Vagabundas et Enthusiasticas imaginationes de Deo et reuocans nos ad Verbum uocale, inquit: Ne dixeris in corde tuo, quis ascendet in coelum? Prope est Verbum in ore tuo et in corde tuo. Hoc est, Verbum fidei,
quod praedicamus etc.
Vgl. Röm 10,6.8.8.

B 4r/fol. 8a Comprobant idem innumera exempla eorum, qui ex ethnica Idolatria et caecitate, ministerio Apostolorum, ad fidem et ueram cognitionem Dei conuersi sunt, adeo ut Paulus toties iactet, se esse cooperarum DeiVgl. I Kor 3,9. et patrem suorum auditorum etc.Vgl. I Kor 4,15.

Etsi igitur Spiritus sanctus re uera est causa efficiens principalis nostrae conuersionis et illustrationis, proptereaque digitus Dei appellatur,Vgl. Lk 11,20. quod tanquam Architectus destructos ac carnales reparet et refingat, tamen nequaque uult excludi ministerium tanquam suam officinam et instrumentum, quod negligentes, tam parum illustrantur, atque illi qui illustrationem efficaciae mini
sterij asscribunt sine Spiritu sancto. Vtrique enim a media uia illustrationis deflectunt: dum alteri solum Architectum sine instrumento, alteri econtra instrumentum sine Architecto requirunt.

Media igitur uia est incedendum, et copulatio Spiritus sancti cum ministerio nequaquam distrahenda et dirimenda, sed ita arcte et firmiter tenenda est, ut
operatio Spiritus sancti in nullo homine expectetur, nisi usurpante ministerium et econtra, ministerium in nemine habeatur efficax, nisi accedente Spiritu sancto. Iuxta haec dicta, quae talem connexionem passim comprobant, Esaie 59: Hoc est foedus meum cum ipsis, dicit Dominus, Spiritus meus, qui est in te et uerba mea, quae posui in os tuum, non recedent ab ore tuo, nec ob ore,
se­B 4v/fol. 8bminis tui, a generatione in generationem, a modo usque in seculum.
Vgl. Jes 59,21. In his uerbis Deus aeterno foedere se erga Ecclesiam obligat, quod uelit eam regere et colligere, per ista duo coniuncta, uidelicet per Verbum oris et Spiritum sanctum. Esaie 55: Sicut pluuia nunquam sine fructu decidit, sed foecundat agrum et producit frumentum. Ita Verbum meum non
redibit uacuum etc.
Vgl. Jes 55,10f. Psal. 8. et Matth. 21: Inducitur Deus, suam laudem, id est, nostri conuersionem, qua ipsum agnoscimus et agnitum laudamus, aliter non perficere, nisi per os infantum et lactentium.Vgl. Ps 8,3; Mt 21,15f. Rom. 8: Quos praedestinauit, eosdem etiam uocauit,Vgl. Röm 8,30. Palam affirmans, sine uocatione ministerij, neminem ad uitam praedestinari, neque glorificari.

Ex his satis patet secundus error , in quo negat conuersionem nostri fieri mediate per exercitium ministerij et ita abducendo nos a ministerio, priuat nos operatione Spiritus sancti et obijcit excaecandos Satanae. Excaecatio enim est horribilis poena ingratitudinis ac contemptus ministerij. Esaie 6. Matth. 13. Act. 28. Rom. 11.Vgl. Jes 6,10; Mt 13,13–15; Act 28,25–27; Röm 11,5–10.

III.

Tertius error est, quod negat Spiritum sanctum operari et sanctificare per ministerium illorum doctorum, qui ipsi non sunt sanctificati, etiamsi legitime sint uocati et recte doceant. In C 1r/fol. 9a Summario eius responsionis folio 11.Bislang nicht zu identifizieren. Item in libro de sacris literis folio 22.Vgl. Anm. 188 zum dt. Text.

Hunc errorem mutuatus est a Donatistis.Der Donatismus stellt eine, hauptsächlich auf Nordafrika beschränkte, Kirchenspaltung im vierten Jahrhundert da. Die Donatisten vertraten die Ansicht, dass Personen, die kirchliche Ämter bekleidet und dennoch in der Verfolgung des Diocletian die heilige Schrift an die kaiserlichen Behörden ausgeliefert hatten (traditores), keine sakramentalen Akte vollziehen könnten, weil die Gültigkeit bzw. Heilswirksamkeit der Sakramente von der Heiligkeit des jeweiligen Sakramentsspenders abhänge. Vgl. , 939–942; , 640–700, bes. 654–668. qui non minus, atque praecedentes, pestilens ac perniciosus est. Vult enim Satan Ecclesiae persuadere, operationem Spiritus sancti, pendere ex qualitate aut dignitate ministrorum, quam cum nemo mortalium, praeter solum Deum καρδιογνώστην perspicere possit,Vgl. Act 1,24; . sequetur inde infinita dubitatio, an Ecclesia tales habeat ministros,
per quos Spiritus sanctus sit efficax, an non.

Ideo munienda est Ecclesia formis testimonijs, quod Spiritus sanctus etiam per indignos ministros operetur. Scribis enim olim et Pharisaeis quid magis fuit impium? Et tamen Matth. 23. iubet eos Christus eatenus audire, quatenus Verbo Dei consona docent. In Cathedra Moisi, inquit, sedent Scribae et
Pharisaei, omnia quaecunque iusserint uos seruare, seruate etc.
Vgl. Mt 23,2f. Hoc mandatum Christi plane esset inutile ac stultum, si iuxta opinionem ministerium impiorum esset irritum et inefficax. Similiter Matth. 7. significat multos doctores per nomen Christi prophetare, daemonia eijcere et multas uirtutes praestare alijs, ministerio ipsorum utentibus, cum tamen ipsi ad infe
ros detrudantur, tanquam operantes iniquitatem.Vgl. Mt 7,22f. Itidem Paulus Philip. 1. dicit, Euangelium non eodem animo ac pietate ab omnibus praedicari, sed ab alijs C 1v/fol. 9b quidem ex charitate et bona intention,: ab alijs uero per inuidiam et contentionem. Quocunque tamen modo id fiat, inquit, nil refert, dum modo Christus annunciatur etc.Vgl. Phil 1,18. Sic per Iudae proditoris ministe
rium Spiritus sanctus aeque fuit efficax, atque Petri et aliorum Apostolorum, licet ipse fuerit impius.

Etsi igitur summopere optandum esset, ut omnes Ministri, pij pariter ac sancti essent, suoque exemplo ministerium ornarent et auditores ad pietatem inuitarent, iuxta illud Pauli: Episcopus sit forma gregis.Vgl. I Petr 5,3. Tamen si id non sit, non
propterea ministerium ipsorum est uanum et irritum. Quantum ad efficaciam ipsius attinet, in regenerandis, et illustrandis auditoribus, tam parum eam promouet pietas ministrorum, quam parum remoratur impietas ministrorum, sed tota pendet ex Deo per Spiritum sanctum, qui est potens et uerax, tam per pios, quam per impios. Et facile fieri potest, ut doctor suo quidem ministerio
auditores ducat ad salutem, ipse autem sua impietate properet ad damnationem. Hinc Apostolus Paulus 1. Corinth. 3. grauissime obiurgat illos, qui efficaciam ministerij, ex ministrorum dignitate uel indignitate metiuntur: Cur, inquit, inter uos litigatis de Ministris et alius contra alium gloriatur? Ego quidem sum Pauli: Alius, ego sum Apollo etc. Quis est
Paulus? Quis est Apollo? Nonne sunt ministri, per quos C 2r/fol. 10a credidistis, prout cuique Dominus dedit? Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus dedit incrementum. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui dat incrementum Deus. Caeterum is, qui plantat et is, qui rigat, unum sunt. Cooperarij enim Dei sumus.
Vgl. I Kor 3,3–9.

Cum itaque ex his omnibus liquido et irrefragabiliter pateat, Stenckfeldium impie negare, Scripturam Propheticam et Apostolicam, esse proprie Verbum Dei et ministerio Ecclesiae falso derogare operationem Spiritus sancti, quo mundum fanaticis, EpicureisqueVgl. Anm. 201 zum dt. Text. impleat et contemptum ministerij confirmet et augeat.

Ideo merito ex Ecclesia Dei exploditur, tanquam uenenata zizania ex agro Domini,Vgl. Mt 13,40–42 (dort allerdings erst im Endgericht). et contra ipsius blasphemias recte extollitur ministerium Verbi et Sacramentorum, tanquam unica officina Spiritus sancti et ineffabilis Thesaurus, utpote per quem Deus uerus et saluificus, alioqui in infinita illa aeternitate ac nuda Maiestate incomprehensibilis, ultro ex inuisibili illa et arcana sede ad
nos alloquendos prodijt et suam nobis uoluntatem de nostri saluatione et translatione ad se patefecit, iussitque talem patefactionem uniuersos mortales audire ac sequi, tanquam suum irreuocabile Decretum, Sapientiam coelestem, Lucernam in atra nocte praelucentem et monstrantem peregrinantibus in ualle lachrymarum et C 2v/fol. 10b mundi regno compendiariam uiam ad aeter
nam patriam. Denique tanquam certissimum ipsius quaerendi ac colendi indicem, adeoque sacrosanctam omnium nostrarum de ipso cogitationum normam ac metam, quam ultro citroue transilire non solum piaculum, sed prorsus exitiabile sit.

Quod porro hoc Donatisticum dogma, aliaque Schwenckfeldiana, in primis
que quod dicit, fidem non esse ex auditu externae doctrinae, sit per Confessionem Augustanam damnatum, nullum est dubium. Haec enim uerba in Confessione extant, numero 5. et 8: Damnantur item Fanatici spiritus, qui fingunt Spiritum sanctum dari aut efficacem esse, sine Verbo Dei, et ob eam causam damnant ministerium Euangelij et Sacramentorum, et quaerunt illu
minationes sine Verbo Dei.
Vgl. : Damnantur item phanatici spiritus, qui fingunt spiritum sanctum dari aut efficacem esse sine verbo Dei. Et ob eam causam contemnunt ministerium Evangelii et Sacramentorum et querunt illuminationes sine verbo Dei et extra Evangelium atque ita abducunt animos a verbo Dei ad proprias opiniones, quod est perniciosissimum. Vgl. a. .

Sic in Schmalkaldicis Articulis, in capite de Confessione, est prolixus locus, in quo hic idem error aut furor potius, damnatur.Vgl. .

Quoniam igitur hic impijssimus error et Verbo Dei manifeste contrarius est et a nostris Ecclesijs semper damnatus, nos quoque eum pro reiecto damnatoque
habeamus et ardenter constanterque una cum suis autoribus et Patronis detestemur ac execremur.

C 3r/fol. 11a III.

Confutatio erroris Antinomorum

Error Antinomorum proximo gradu et ordine sequitur delirium ,
tanquam pars totum et Lex integrum ministerium Verbi. Quemadmodum enim negando, conuersionem et illustrationem hominis effici a Spiritu sancto, per Verbum scriptum et uocale, simul tollit totum ministerium Verbi, in praecipuo eius usu et in locum eius obtrudit praestigiosos Satanae Enthusiasmos, ita Antinomi negando contritionem effici a Spiritu sancto per Legem
totam pariter Legem in praecipuo eius usu abrogant, et ita ministerium Verbi, prima sui parte, truncatum et mutilatum, includunt in solum Euangelium et inde doctrinam totius poenitentiae et conuersionis ad Deum, deducendam extruendamque esse contendunt.

Videntur autem huius perniciosi erroris occasionem inde sumpsisse, quod
initio instauratae uerae Religionis multi Euangelio improprie tribuerunt, non tantum remissionem peccatorum, sed etiam praedicationem poeniten­C 3v/ fol. 11btiae et sane illi id statim initio suae disputationis, ceu fundamentum sui erroris, collocant.

Est igitur haec quoque haeresis insidiosa techna Satanae, et eo directa, ut,
quemadmodum hactenus, in Papatu nihil aliud fuit, quam mera carnificina Conscientiarum, ad desperationem comparata, quandoquidem ibi sola Lex, eaque deprauata sonuit, ita nunc uice uersa, per Praedicationem solius Euangelij, mundus ex carnificina et desperatione Papatus transferatur, in carnalem securitatem et Epicureismum. Videt enim malignus ille Spiritus, nos stultos,
dum temere uitia fugimus, facile in contraria currere. Hoc reuera nihil aliud est, quam (iuxta Prouerbium) euitata Charybdi, incidere in Scyllam,Der Charybdis entkommen, auf die Skylla treffen. Zwei Meerungeheuer aus der griechischen Mythologie: Charybdis ist gestaltlos und verursacht todbringende Wasserstrudel, Skylla stellt man sich meist als sechsköpfiges gefräßiges Untier vor bzw. als gefährlichen Felsen; beide lauern an einer Meerenge (vmtl. war die gemeint, die sehr gefährliche Strömungsverhältnisse aufweist). Vgl. ; , 1111; , 641. et ex uno inferno demigrare et ruere in alium. Securitas enim carnalis et contemptus diuini Iudicij contra peccatum, aeque extra Regnum Dei uagatur, et ad infernum ducit atque ipsa desperatio de misericordia Dei.

Vbi igitur Satan uidit, reflorescente iam Euangelio, consternatis in Papatu conscientijs, firmam consolationem restitui et omnem ansam desperationis amputari, produxit in medium Antinomiam, tanquam uiolentissimam remoram, feliciter currentis et fructificantis Euangelij, et tanquam exitialem tubam, ad impoenitentiam et carnalem securitatem, hoc nimirum efficere mo
liens, ut tam parum hoc tempore nobis prodesset Euangelium, oppressa Lege C 4r/fol. 12a atque olim in Papatu Lex profuit, obscurato et oppresso Euangelio. Ita nimirum Satan, instar Prothei,Dem griechischen Meeresgott Proteus schrieb man die Fähigkeit zu, blitzschnell die Gestalt zu ändern und sich so jeglichem Zugriff zu entziehen. Vgl. , 460f. in omnes formas se uertit et ubique Deo nostraeque saluti contrarius occurrit, nosque a media uia ad extrema impellit, tollendo ministerium Verbi, aut eius praecipuas partes, Legem et Euan
gelium, confundendo, uel alterum sine altero urgendo.

Hec praecipua est fraus Satanae, qua salutare remedium uerae Theologiae, uertit in mortiferum uenenum et Spiritum sanctum, in colligenda Ecclesia et conuertendis hominibus grauissime impedit. Lex enim et Euangelium, recte inter se coniuncta et distincta, sunt salutaria Spiritus sancti organa, per quae
mirandos illos motus uerae conuersionis ad Deum in nobis operatur, contritionem uidelicet et Fidem. Vt conspectu quidem peccati nostri, ex animo tristemur, conspectu uero Iusticiae Christi, ex animo letemur et salutari huiusmodi temperamento timoris et fidei, uerum Deum colamus, iuxta illud Psal. 2: Seruite Domino in timore et exultate ei cum tremore etc.Vgl. Ps 2,11. Quando uero
Lex et Euangelium confunduntur, uel alterum sine altero traditur et urgetur, mox amputatur et praecluditur Spiritui sancto uia in nobis conuertendis, et efficienda in nobis illa temperatura timoris et Fidei.

Sicut enim Lex sine Euangelio necessario extinguit Fidem, Spem et Inuocationem et gignit timorem C 4v/fol. 12b seruilem, Cainicam desperationem,
uel Pharisaicam praesumptionem, qua repudiatur misericordia Dei, per Christum nobis parta,aus parata nach Corrigenda­Liste. ita e conuerso Euangelium sine Lege ineuitabiliter suffocat timorem Dei, ueram contritionem et humilitatem ac parit carnalem securitatem, qua iustum Dei iudicium contra peccata extenuatur et contemnitur. Imo ipsa quoque misericordia Dei, una cum uniuersis beneficijs Christi prorsus
uilescit. Nemo enim serio gratiam, iusticiam, benedictionem, uitam et coelum expetit et quaerit, nisi prius sensu peccati, maledictionis et irae Dei sit mortificatus et ad inferos perductus, iuxta haec dicta Psalmi 119: Priusquam humiliabar ego, errabam. Nunc autem eloquium tuum custodiui.Vgl. Ps 118 [119],67 (Vg). Item, Matth. 11: Pauperes Euangelizantur.Mt 11,5. Esaiae 61: Misit me da Euangelizandum
pauperibus, medendum contritis corde, consolandum lugentes etc.
Vgl. Jes 61,1.

Ex hisce dictis liquido patet, neminem esse idoneum ad audiendum utiliter Euangelium, et capiendam opulentiam Christi, nisi prius per Legem egenum et uacuum uasculum factus sitVgl, Röm 9,21–23; II Tim 2,20. et perductus in seriam cognitionem culpae et poenae intelligat, quam horribile malum sit Originalis corruptio nostrae na
turae contra Legem Dei, iuxta omnes uires, quantum damnum sit amissio originalis iusticiae et imaginis Dei et esse imaginem et mancipium Satanae, reum aeternae Dei irae et damnationis.

D 1r/fol. 13a Horum malorum atrocitatem, quanto minus homines in Lege perspiciunt, tanto magis sunt securi, praesumptuosi et admirantes uires liberi
arbitrij. Quapropter Legis malleo, tanquam duri et alti montes, contundendi, conterendi et deijciendi sunt, priusquam profundae ualles thesauris Euangelij impleantur et erigantur, iuxta illud Esaiae 40: Parate uiam Domino, et rectam facite in solitudine semitam Deo nostro. Omnis uallis eleuabitur et omnis mons, atque collis humiliabitur, et quod curuum est, erit rectum etc.Vgl. Jes 40,3f.

Hoc dicto tota ratio Regni Christi in nobis comprehenditur. Primo Filius Dei pingitur imagine Viatoris, onusti thesauris, celeri gradu ad nos properantis et reportantis amissam salutem. Deinde nostra pectora, propter originalem corruptionem comparantur talibus uijs, quae partim ob profunditatem uallium, partim ob altitudinem montium et densitatem ueprium, prorsus inaccessae et
inuiae sunt. Ideo serio mandatur Doctoribus, ut parent uiam Domino, deijciendo montes, implendo ualles et aequando tortuosa et siluosa loca. Montes sublimes, sunt confidentes proprijs uiribus et meritis. Tales uult humiliari seuera concione Legis de peccato, ira Dei et morte. Valles profundae, sunt contriti et desperabundi. Tales uult erigi suaui et laeta concione Euangelij de
iustitia et uita per Christum acquisita. Curuae et siluosae uiae, sunt reliquiae carnis in renatis, quas uult subinde D 1v/fol. 13b mortificari, et ad nouam obaedientiam flecti ac dirigi.

Hoc nimirum pacto ueri Doctores parant uiam Domino, ad plantandum et inchoandum eius Regnum in nobis, quando securos terrent Lege et conterritos
consolantur Euangelio. At illi obstruunt et intercludunt uiam Domino, qui aut Pharisaico et Papistico more, solam Legem urgent, sine Euangelio, aut Antinomico more solum Euangelium urgent, sine Lege, nec debitam seueritatem in taxandis uitijs et exagitandis sceleribus hominum praestant. Priores effodiunt ualles iusto profundiores et desperatione usque ad imum fundum inferni
pertingentes, ut Dominus ipsas penetrare nequeat. Posteriores uero congerunt montes montibus superbiae ac securitatis Gigantum instar, ut Dominus eas transcendere nequeat.

Cum igitur utrique tam Papistici Legis Doctores, quam Antinomici mellitae Gratiae Doctores, regnum Dei a nobis arceant et regno Satanae per desperati
onem uel securitatem nos subijciant, non sine causa tam horribiliter utrisque minatur Deus per Ezechielem 13: Vae illis, inquit, qui interficiunt animas, quae non mori debebant, uiuificant animas, quae uiuere non debebant. Vae uobis, qui moerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristaui, et confortastis manus impij, ut non reuerteretur a uia sua mala et uiueret etc.Vgl. Ez 13,18f.22

D 2r/fol. 14a Quamobrem Antinomia, tanquam pestilens haeresis et peculiaris Satanae machina, ad carnalem securitatem stabiliendam fugiatur, et Lex Dei in Ecclesia audiatur et inculcetur, tanquam necessaria pars ministerij Verbi et salutare organum Spiritus sancti, per quod primum motum conuersionis, scilicet Contritionem, in nobis operatur ueterem hominem mortificat
Euangelicae consolationis sitientes et capaces reddit, et carnalem securitatem arcet ac depellit, et ita nos instar Paedagogi, ad Christum deducit.

Nec quenquam moueant dicta, a quibusdam ad patrocinandum Antinomico errori citata, ueluti Iohan. 16: Spiritus sanctus arguet Mundum de peccato.Vgl. Joh 16,8–11. Lucae 24: Sic oportuit Christum pati et hoc modo intrare in suam gloriam,
vt praedicetur in nomine suo poenitentia et remissio peccatorum.
Vgl. Lk 24,46f. Rom. 1: Reuelatur ira Dei de coelo, super omnem impietatem etc.Vgl. Röm 1,18.

In his et similibus dictis, sequenda est regula Viri Dei , quam ponit in suis Antinomicis Disputationibus, disputatione 2. et proposit. 18. inquiens: Quicquid ostendit peccatum, iram seu mortem, id exercet officium Legis,
siue id fiat in ueteri, siue in nouo Testamento.
Vgl. Anm. 233 zum dt. Text. Item ibidem inquit: Legem et praedicationem peccati et irae Dei esse terminos Conuertibiles.Vgl. Anm. 234 zum dt. Text.

D 2v/fol. 14b Haec regula est et notatu digna et omnibus Theologiae studiosis maxime necessaria. Necesse est enim Legem et Euangelium tanquam disparatas Ministerij partes distingui, et diuersa etiam officia et obiecta illis
tribui. Vt quemadmodum fides in Christum sit proprium Euangelij, ita contritio et peccati agnitio sit proprium Legis. Horum confusio est euersio totius Theologiae et occasio maximorum errorum in omnibus partibus doctrinae Christianae. Confusis enim primarijs officijs, necesse est et ipsas doctrinas perniciose confundi.

Tetros igitur Antinomorum errores, quod Dei Verbo, Augustanae Confessioni, publicis nostrorum Theologorum scriptis, Religioni denique Christianae et Ecclesiae, aduersentur et repugnent, uere et ex animo damnemus et execremur.

IIII.

Confutatio erroris Anabaptistarum

Praecedentibus erroribus contra ministerium Verbi inuectis, aptissime subijciuntur corruptelae Sacramentorum, sicut sigilla literis. Sunt enim Sacramenta­D 3r/fol. 15are uera coelestia sigilla et pignora, quae Deus non sine grauissima causa ministerio Euangelij appendit. Quia enim tentatis et Lege Dei
perterrefactis animis, difficile est apprehendere remissionem peccatorum et uitam aeternam, quam Euangelium uniuersaliter proponit omnibus. Ideo addita sunt Sacramenta, ut remissionem peccatorum applicent ad singulos, idque non nudis uerbis, auresque tantum ferientibus, sed etiam externis signis in oculos incurrentibus, ut quibus longe magis mouentur et confirmantur ho
mines, ut hoc modo peccator trepidus, uidens simul et audiens, Deum peculiariter secum agentem et suam gratiam tam oculis quam auribus ingerentem, tanto firmiorem fiduciam et πληροφορίαν de gratuita eius misericordia concipiat, conceptam tentationibus opponat et ad inuocationem se exuscitet.

Cum itaque Sacramenta tam necessaria adminicula et tam salutaria fulcra sint
Fidei et Inuocationis, ideo Satan, ne quid nostrorum bonorum illibatum relinqueret, contra illa quoque haereses excitauit, ut, quemadmodum per Antinomos hostes Legis, excusso animis timore Dei, carnalem securitatem et licentiam peccandi confirmauit, ita per deprauatores Sacramentorum amoueret adminicula Fidei et subministraret causas dubitationis et desperationis.

Huc nimirum tendit Anabaptismus quoque Cum D 3v/fol. 15b enim Sacramentum Baptismi, sit quasi prima ianua transeundi e Regno mundi ac Satanae in Ecclesiam et regnum Christi, percutientis in eo cum singulis peccatoribus aeternum foedus Gratiae et regenerantis ac uiuificantis mortuos ac carnales. Ideo Satan, ut hanc salutarem ianuam obstrueret et homines ab eius ingressu
auerteret per Anabaptistas, tam contumeliose Baptismum deformauit et blasphemijs conspurcauit.

Quapropter nequaquam haec impia haeresis silentio praetereunda, sed diligenter refutanda et maiestas Baptismi contra Anabaptistarum blasphemias uindicanda est. Quanquam uero laborant et alijs quibusdam non leuibus erro
ribus contra secundam Tabulam,gegen die Gebote der zweiten Tafel des Dekalogs (vgl. Ex 20,12–17; 24,12; 31,18; 32,15–19; 34,1–4.28; Dtn 5,16–22). ueluti quod negant homini Christiano licitum esse gerere politicum Magistratum, auersantur iuramenta legitima, dirimunt uincula et iura Matrimonij, ut promiscuos concubitus exerceant, denique tollunt dominia rerum et contractus, ut sibi parent impunitatem furandi et diripiendi alienas facultates etc., tamen haec et similia portenta et
scelera, quia dissipant politicam societatem, diuinitus sancitam, ideo potius gladio Magistratus, quam Scripturae testimonijs, confutari merentur, dilucideque testantur, Sectam hanc agitari a Satana. Habent deinde tetros quoque errores contra primam Tabulam. Omnes pariter fingunt, nullum esse peccatum originis et propterea negant in­D 4r/fol. 16afantes baptizandos esse. Alij
blasphemias Serueti contra tres personas diuinitatis circumferunt. Alij opinantur ueluti Monachi, se iustos esse suis operibus, uidelicet externa disciplina, patientia, toruitate, desertione ciuilis uitae et simili barbarie.

At nostri instituti non est, omnes ipsorum errores persequi, tantum illos breuiter attingemus, quos de Baptismo profitentur, unde etiam appellationem sor
titi sunt. Primo quidam negant Spiritum sanctum per Baptismum regenerare ac uiuificare carnales et spiritualiter mortuos. Alij uero addunt per concessionem, etiamsi id fieret in adultis, tamen nequaquam posse fieri in infantibus et iudicio rationis haud dum utentibus. Atque hoc modo infinita infantum agmina excludunt a societate Ecclesiae et in aeternum salutis discrimen conijciunt,
dum morientes ante adultam aetatem sine Baptismo simpliciter iudicio Dei committunt.

Tenenda igitur sunt firma et perspicua Scripturae testimonia, tam de effectu, quam de obiecto Baptismi, quod Spiritus sanctus uere per eum regeneret ac uiuificet, idque omnes homines promiscue, sine ullo discrimine sexus aut
aetatis. Hinc Paulus in Epistola ad Titum capite 3. uocat Baptismum lauacrum regenerationis ac renouationis Spiritus sancti,Vgl. Tit 3,5. per quod nos saluos faciat. Deinde ad Ephes. 5. uocat lauacrum aquae per Verbum,Vgl. Eph 5,26. quo filius D 4v/fol. 16b Dei deformes Ecclesiae rugas et maculasVgl. Eph 5,27. ex originali peccato contractas abluit et sibi in Sponsam gloriosam, sanctam, mundam et irre
prehensibilem copulat et exornat. Similiter Christus Iohan. 3. Nicodemo, quaerenti societatem uerae Ecclesiae et regni Dei, respondet, eam societatem nemini contingere, nisi renato ex aqua et spiritu. Hinc ergo firma consequentia colligimus, Renascentiam hominis carnalis proficisci a Spiritu sancto per aquam Baptismi.Vgl. Joh 3,5. Et quia infantes aeque sunt carnales et contagiosa seu
haereditaria lepra originalis peccati infecti, atque adulti, ideo ad ipsos quoque abluendos et regenerandos pertinet Baptismus, sicut Christus ibi diserte in singulis hominibus, tam infantibus quam adultis, carnalem natiuitatem damnans, inquit: Quicquid ex carne nascitur, caro est,Vgl. Joh 3,6. id est: quicquid naturali ordine ex primis Parentibus propagatur, est corruptum, irae diuinae reum, spi
ritualiter mortuum et regeneratione Baptismi indigens.

Hinc Marci 10. Christus Apostolos arcentes infantes ab ipso seuerissime increpans, inquit: Sinite pueros ad me uenire et nolite prohibere, talium est enim Regnum coelorum. Amen dico uobis: Nisi quis instar pueri susceperit Regnum Dei, nunquam intrabit illud. Et mox eos blando osculo et amplexu
excepit et impositis manibus benedixit.
Vgl. Mk 10,14f. His uerbis et gestibus aperte declarat, se nequaquam uelle infantes a Baptismo arceri, cum sint membra E 1r/fol. 17a Ecclesiae et Regni sui, sicut inquit: Talium est regnum coelorum. Ideoque grauissime peccant Anabaptistae, qui infantes a Baptismo abigunt, tanquam ob impotentiam rationis nondum idoneos ad Fidem et Regnum coe
lorum et tantum adultos Christo adducunt, tanquam ob iudicium rationis aptiores ad Fidem et Regnum Christi. Imo (Christus inquit) contrarium est uerum: Ipsi infantes multo aptiores sunt ad suscipiendum Regnum Dei, quam adulti, propterea quod adulti a ratione naturali ac Satanae tentationibus uiolentissime a Fide retrahuntur, sed infantes immunes sunt ab utroque impe
dimento. Non enim ducuntur iudicio rationis, nec afficiuntur ignitis telis Satanae, sed tanquam suauiter ac placide dormientes, toti ex Spiritu sancto pendent et patiuntur eius diuinam operationem et gubernationem. Ideo uult Christus, ut potius adulti se submittant, ad passiuam simplicitatem infantum, quam infantes assurgant ad actiuam astutiam adultorum, quae perpetuo Spi
ritui sancto repugnat.

Nullum ergo dubium est, quin Apostoli ex praedicta reprehensione Christi, correcto et abiecto Anabaptistico errore de infantibus, summa cum alacritate ipsos ad Baptismum admiserint et baptizauerint. Id inde colligitur, quod acta Apostolorum toties narrant, ipsos integras domos baptizasse.Vgl. Act 16,15.32–34. Ergo simul
etiam infantes. Domus enim et familiae raro sunt sine infantibus. E 1v/fol. 17b Comprobat idem Origenes expresse (qui circa 200. Domini annum floruit) scribens in sextum caput ad Roman.: Ecclesia, inquit, ab Apostolis accepit traditionem etiam Paruulis dare Baptismum. Sciebant enim illi, quibus arcana mysteriorum commendata fuerunt, quod sint in omnibus insitae
sordes peccati, quas per Spiritum et Aquam aboleri oporteat.
Vgl. .

Sunt igitur Anabaptistae, una cum sua blasphema haeresi contra Baptismum detestandi et ex Ecclesia Dei excludendi, tanquam pestifera zizania et organa Satanae, sicut tum in Augustana Confessione et Apologia, tum denique in Schmalkaldicis Articulis, atque adeo in omnium nostrorum Scriptis semper
manifeste damnati euidenterque refutati sunt. Baptismus uero cum summa reuerentia usurpandus, tanquam salutaris fons, in quo Filius Dei una cum Patre et Spiritu sancto, reos absoluit, carnales regenerat et spiritualiter mortuos uiuificat, Foedus denique aeternum init cum singulis, tum infantibus, tum adultis, ita ut quamlibet post Baptismum lapsi sint, tamen maneat illud foedus
firmum ac ratum, si modo seria poenitentia ad Deum redeant et foedus illud cum Deo instaurari uero gemitu expetant.

E 2r/fol. 18a V.

Confutatio corruptelarum et de Coena Domini.

Quemadmodum haec naturalis uita subsidia externa et suas necessarias com
moditates desiderat, item pharmaca et antidota ad auertendos aut depellendos morbos, qui corpus infestare solent, necessario requirit, sic Vita spiritualis, suis quibusdam adminiculis indiget, quibus initia fidei et pietatis prouehi et perpetuo in pijs ali et promoueri possint.

Graui igitur consilio Sacramenta non tantum olim in ueteri Testamento, sed
etiam a Filio Dei in nouo sancita et instituta sunt, et quidem hoc ordine, ut Baptismo initiati et per Spiritum sanctum regeniti, quoties ueteris AdamiEine auch von oft gebrauchte Bezeichnung für den unerlösten sündigen (Teil des) Menschen, vgl. . diffidentia, sensu irae Dei peccatorumque onere et denique alijs Satanae telis nos grauari et obrui, atque adeo pene deficere sentimus, ad hanc sacram Sinaxin, tanquam ad lautissimas epulas accurrentes, Conscientijs fulcrum et
nouum quasi robur, nouasque uires colligeremus, fide sese Verbo et externis Sacramentis fulciente et E 2v/fol. 18b corroborante. Hinc enim Vita spiritualis mirifice reficitur et recreatur et nouo quodam uigore fulcitur et sustentatur.

Semper itaque in Ecclesia haec duo Sacramenta, ut signacula Gratiae, eam
que applicantia Testimonia promissionum Christi coniunctim retinenda et ab omnibus corruptelis acriter uindicanda sunt. Vnde enim maius solatium turbata et perculsa conscientia petere potest, quam si foedus in Baptismo cum Deo sancitum in mentem reuocet, illudque aeternum et immotum esse statuat? Iuxta istud Esaiae 54: Montes mouebuntur et colles contremiscent. Mise
ricordia autem mea non recedet a te, nec foedus pacis meae mouebitur, dicit miserator tuus Dominus.
Vgl. Jes 54,10. Deinde, etsi hoc foedus peccatis saepe culpa nostra interruptum sit, tamen in hunc finem Coenam Domini institutam et destinatam esse, ut quasi de integro illud cum Deo coëat et instauretur. Ibi enim Filius Dei, tanquam mediator inter nos et Deum, uere praesto est, una quasi
manu Sanguinem suum, qui pro nobis redimendis effusus est, Patri proponens et reconciliationem nobis impetrans, altera eundem Sanguinem nobis exhibens et simul sua beneficia per Fidem ea apprehendenti applicans, et conscientiae terroribus perculsae necessarium alimentum et salutarem medicinam adhibens.

Caeterum sicuti in primitiua Ecclesia, statim post aetatem Apostolorum, Satan singulari fraude et astutia E 3r/fol. 19a de Trinitate articulum inuasit eumque corrumpere et deprauare studuit, ut ueram Dei notitiam, quoad unitatem Essentiae Dei et diuinitatem Christi, uarijs praestigijs et sophismatibus obrueret et penitus extingueret, ita hac postrema aetate potissimum in hoc
incumbit, ut salutis nostrae instrumenta, quibus et uera Dei noticia proponitur et illustratur, et ipsius beneficia, ceu in canalibus ad nos deriuantur, suo errorem foetore conturbet aut obstruat.

Statim itaque post emergentem Euangelij lucem, quam Deus per ministerium Viri Dei fortiter instaurauit, quosdam non ex professis hostibus, sed
ex nostrae Ecclesiae doctoribus eo permouit,aus promouit nach Corrigenda­Liste. ut uel ambitione fascinati, uel rationis iudicio illecti, ad Coenam Domini prostituendam et eleuandam industriam suam elocare non sint reueriti.

Ac mirum est, quam ubique in extremis Satan artificium suum exerceat. Vt enim in Papatu nimium amplificando et extollendo Coenam Domini Idolum
inde in abominatione Missae extruxit et adorationem hominibus Idoli illius persuasit, quae foeda ἀρτολατρείαC: ἀρτολαθρεία. nunc quoque quibusdam synceris ac constantibus Doctoribus a calumniatoribus praeter omne meritum obijcitur. Ita contra nunc per ingeniosos quosdam et magna autoritate donisque conspicuos hoc summo studio molitur, ut nimium deijciendo prorsus illam eneruet et
euacuet, omnem scilicet uim et E 3v/fol. 19b efficaciam detrahens et quasi nucleo sublato, mera putamina in Coena Domini ostentans, et excussis granis inanes paleas obijciens, exemptaque pecunia Marsupium uacuum obtrudens et ita Ecclesiam praecipuo thesauro spolians.

Contra hos Satanae cuniculos et multiplicem πανουργίαν, qua se per magni
nominis Viros et quidem Augustanae Confessionis titulo insignitos, nunc denuo in Ecclesiam insinuat, eorumque opera negotium hoc prouehere studet, totis uiribus anniti nos decet, ut pusillum Christi gregem aduersus tam splendidas personarum et argumentorum imposturas et plausibiles opiniones muniamus eumque ita armemus, ne uel ad dextram, uel ad sinistram nimium
deflectendo, a regia diuinitusque praescripta uia temere aberret, ac in triste aliquod praecipitium, aut periculosas Syrtes implicetur.

Quia ueri alibi, integra huius loci enarratio a nostrarum Ecclesiarum Doctoribus, ac in primis a reuerendo Patre Domino piae memoriae, luculenter conscripta et in lucem euulgata est, nunc tantum breuiter, nostrarum Ecclesia
rum de hoc Sacramento sententiam repetemus et addita confirmatione praecipuas Antagonistarum obiectiones diluemus. Omnes enim ipsorum argutias et captiosas elusiones uenari aut persequi, idem esset, ac uelle reti uentos capere.

E 4r/fol. 20a Porro summa sententiae nostrae, sicut et in Augustana Confessione et Apologia et Schmalkal. Articulis proponitur, haec est, uidelicet,
quod in Coena Domini Christus reuera, Corpus et sanguinem suum sumentibus impertiat, idque non imaginarie, sed uere et substantialiter; non absentia in coelo, sed praesentia in terra; nec tantum dignis, sed etiam indignis; non fide tantum spiritualiter, sed etiam ore corporaliter usurpanda, ac quod credentibus simul donet et applicet remissionem peccatorum, atque alia bene
ficia in Euangelio promissa.

Hanc sententiam utraque manu amplecti et contra omnes Spiritus fanaticos firmiter tueri, ac defendere nos decet. Siquidem a uerbis Christi discedere, aut in uarias figuras torquere, non est nostrum, nominisque Christiani. Verba autem Christi diserte hoc habent, in Coena Domini una cum Pane, dari et ex
hiberi uerum illud et substantiale Corpus, quod pro salute generis humani, acerbissimos cruciatus sustinuit, et una cum Vino exhiberi et sumi Sanguinem Christi, uerum et substantialem, qui ad nos redimendos in cruce effusus est, et quidem sumi non tantum fide, sed etiam ore. Hanc uero praesentiam ita testamur, ut nequaquam admittamus, ullam fieri conuersionem Panis in
Corpus, aut Vini in Sanguinem. Nam Paulus hanc Papisticam E 4v/fol. 20b transfusionem aperte damnat, 1. Corinth. 11 cum inquit: Probet autem seipsum homo, et sic de Pane illo edat.Vgl. I Kor 11,28. Item: Qui manducauerit Panem hunc indigne etc.Vgl. I Kor 11,27.

Etsi autem multiplices praestigias ad offundendam caliginem et eludenda
haec Christi uerba Antagonistae nostri exercent, tamen nos uerbis Christi maiorem autoritatem tribuamus, quam ullis Sophistarum argutijs, qua et Christi gloriam imminuunt, eiusque uirtuti et ueritati plurimum detrahunt.

Porro in uerbis Christi, si altius expendere et excutere uolumus, haec duo inprimis continentur, Substantia scilicet et usus Coenae, quae ut distincte suo
loco et ordine recitantur, ita nequaquam inter se commiscenda et confundenda sunt. Nam harum rerum confusio, foecundissima mater, scaturigo et fons est corruptelarum, quibus hoc Sacramentum peruertitur, corrumpitur et euacuatur.

Substantiam seu Materiale, haec uerba nobis suppeditant: Accipiens Panem, dedit Discipulis suis, ac dixit: Accipite, comedite. Hoc est Corpus meum. Et
accepto Calice. Hic est Sanguis meus. Quod Corpus et qui Sanguis etc.
Vgl. I Kor 11,23f; Mt 26,26–28; Lk 22,19f. Fructum uero seu finem legitimum, Christus his uerbis exprimit: Pro uobis traditur et effunditur.Vgl. Lk 22,19f. Item: Hoc facite in mei commemorationem.Vgl. Lk 22,19.

F 1r/fol. 21a Hanc distinctionem, quam Christus ipse clare statuit, si nobis tolli aut euerti patiemur, iam ad corruptelas ianua Sophistis aperta est. Nam si
dicere debent de Essentia, fraudulenter de fructibus declamitare magno in speciem splendore incipiunt atque ita simplici Lectori malitiose imponunt. Econtra, si et uerba institutionis firmissime tenebimus et hoc ordine ea dispensabimus, non facile τὸ ῥητόν Spiritus fanatici eripere, et suppositiciam διανοίαν substituere nobis poterunt.

Exhibens Christus panem et uinum et Discipulos inuitans ad hanc sacram Synaxin, diserte addit, distribuere se Corpus et sanguinem suum. Quod et ipsum Pronomen τοῦτο, hoc euidenter euincit. Neque enim demonstrat sedentem illic Christum, aut totam actionem, ut Fanatici quidam somniant, sed totum id, quod exhibetur comedendum et bibendum, uidelicet non solum Elementa
uisibilia, Panem et Vinum, sed etiam inuisibilia, Corpus et Sanguinem.

Est et hoc animaduersione dignum, quod Author huius Coenae, discernens porrectionem Vtriusque repetit eandem praedicationem: Hoc est Corpus meum. Hic est Sanguis meus. Quo et Papisticum illud commentum diluitur, quod in alterutro sit utrunqueHier wird die Lehre von der Konkomitanz abgelehnt, die besagt, dass unter jeder der beiden Gestalten des Abendmahls, Brot und Wein, der gesamte Christus empfangen werde; damit wurde auch noch durch das Tridentinische Konzil und darüber hinaus die Kelchentziehung für Laien gerechtfertigt, während die reformatorischen Kirchen die Abendmahlsfeier unter beiderlei Gestalt als stiftungsgemäßen Regelfall praktizieren. Vgl. , 1598f. et Sacramentariorum error, qui ad spiritualem
duntaxat manducationem, hanc Coenam scelerate detorquent. Nam illa redu­F 1v/fol. 21bplicata asseueratio tum certius praesentiam Corporis et Sanguinis dominici astruit, tum Corpus quidem Pani, Sanguinem uero Vino distincte attribuit, tum denique spirituali istorum communioni, quae utrunque in alterutro sumit, nequaquam conuenire potest.

Deinde Relatiuum, Quod et Qui, hoc ipsum efficatius confirmat. Non uidelicet Symbolicum, Metonymicum,Metonymie = rhetorische Figur, bei der eine Bezeichnung durch eine andere ersetzt wird, die in einem sachlichen Zusammenhang mit der gemeinten steht. figuratiuum, spirituale, typicum, uel significatiuum Corpus et Sanguinem cum Pane et Vino exhiberi, sed idipsum, quod pro nobis in Cruce traditum et effusum est.

Ingens itaque temeritas et detestanda impietas est, uerba Christi conuellere et
sublato uero corpore Symbolicum aliquod aut imaginarium subijcere, aut concinnitatis gratia ad Metaphoram aut Metonymiam confugere.

Porro usum seu effectum et beneficia huius Testamenti haec uerba declarant: Pro uobis traditur, Pro uobis effunditur. Item: Hoc facite in mei commemorationem. Docent enim hoc ipso Sacramento tanquam signaculo obsignari et
fulciri in pectoribus Fidem nostram, et simul fieri ad credentes applicationem beneficiorum, quae merito et obaedientia huius uictimae parta et acquisita sunt.

Hanc esse ueram et immotam huius Testamenti et instituti foederis sententiam, adductis praeterea aliquot testimonijs et argumentis ex uerbo Dei extructis
confirmabimus.

F 2r/fol. 22a I.

Certissimum est, Christum, quod sensit et uoluisse et potuisse eloqui. Necesse est igitur, ex ipsius oratione dextre collatis membris sumere sententiam, et accomodare lapidem ad Regulam, non diuinam Regulam, instar plumbeae
normae, ad humanas opiniones inflectere.Vgl. Anm. 302 zum dt. Text.

II.

Quotiescunque in pluribus locis de eisdem eadem dicuntur, ibi certum est, retinendum esse τὸ ῥητόν, nec quaerendum esse διανοίαν. Tres Euangelistae et Paulus magno consensu, eadem scribunt de Coena Domini. Ergo certissimum
est, Verba, sicut sonant, intelligenda esse.

Quod ad Euangelistas attinet, certum est, nullam in ijs dissensionem realem deprehendi posse. Etsi enim Lucas a forma locutionis nonnihil discedit, quam reliqui usurparunt, cum ponit Testamentum in SanguineVgl. Lk 22,20., ubi reliqui Sanguinem noui Testamenti scribunt, tamen certum est, eandem ubique es
se sententiam, uidelicet, uerum Christi Sanguinem in Coena exhiberi, eoque obsignari foedus et Testamentum, quod per donationem Filij cum Ecclesia initum et percussum est.

Iam quod ad Paulum attinet, quid illustrius ad confirmandam nostram sententiam adduci potest hac ipsa Concione, quam 1. Corinth. 10 introducit: Pocu
lum
, inquit, cui benedicimus, nonne κοινωνίαC: κοινων., hoc est, participatio F 2v/ fol. 22b Sanguinis Christi est?Vgl. I Kor 10,15f. Diserte eo in loco fractioni quidem Panis, κοινωνίαν, id est, Participationem Corporis, potioni uero Calicis κοινωνίαν, id est, participationem Sanguinis attribuit. Significare autem κοινωνίαν Participationem hoc in loco, etiam ipsimet Aduersarij iam confitentur. Non ergo in
Coena Domini figura, Typus, aut umbra Corporis et Sanguinis habenda et asserenda est, ut ueteres et noui Zwingliani somniant.

III.

Paulus eodem in loco, cap. 11. inquit: Quicunque manducauerit Panem hunc et biberit Calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini.Vgl. I Kor 11,27.
Reus autem is esse alicuius rei dicitur, aut peragitur, qui non figuram tantum, sed rem ipsam, cui summam reuerentiam debebat, temere et impudenter prophanat aut contumeliose tractat, perdit, eaue abutitur. Ergo in Coena Domini uere et realiter exhibetur Corpus et Sanguis Domini. Alioquin enim nemo indignae manducationis reus peragi posset, nec sibi iudicium sumere, cum ab
sentem nemo sumere, nedum praua sumptione prophanare aut uiolare possit.

Sic et haec uerba Pauli enarrat, in 5. sermone, de Lapsu, pag. 221 cum dicit: Idolatras ab aris Diaboli reuertentes ad Coenam Domini, faucibus contagia funesta redolentibus Domini Corpus inuadere.Vgl. Anm. 308 zum dt. Text. F 3r/fol. 23a Et haud dubie ad hanc tristem Pauli concionem respiciens, ita obiurgat.Vgl. . Als Vergeltung für einen blutigen Aufruhr in hatte im Jahre 390 mehrere Tausend Einwohner der Stadt ins Theater locken und dort niedermetzeln lassen. Zu spät erst hatte er versucht, den Befehl noch zu widerrufen. forderte daraufhin den Kaiser zur öffentlichen Kirchenbuße auf. Vgl. . Istas ne adhuc stillantes, iniustae caedis, cruore manus extendis, et ijs sanctissimum VD 16 ZV 14912: Domini corpus prehendes?Corpus Christi prehendis, uelVD 16 ZV 14912: Vel tum. preciosum illum Sanguinem, VD 16 ZV 14912: admouebis ori tuo.ori tuo admouebis, qui tantum effuderis Sanguinis, dictato furentis animi decreto?nicht in VD 16 ZV 14912. Quapropter discede neque uelis priorem iniquitatem hac alia iniquitate augere.. Vgl.: . lib. 5. cap. 18.

IIII.

Christus inquit: Hoc est Corpus meum, quod pro uobis datur etc. Hic est Sanguis meus, qui pro uobis effunditur. Neque uero aut Panis pro nobis traditus est, nec Vinum pro nobis effusum. Ergo non tantum Panis et Vinum, sed reuera Corpus et Sanguis Christi, quo redempti sumus, in Coena nobis exhi
bentur. Alioquin enim eodem modo sequeretur, non Corpus, sed spectrum aut umbram Christi pro nobis in Cruce oblatam esse.

Ac tropice intelligendi essent Prophetae et Apostoli, ubi passim Corpori et Sanguini Christi redemptionem humani generis asscribunt. Zacharias inquit: Videbunt, in quem transfixerunt.Vgl. Sach 12,10; Joh 19,37. Item: Sanguine educes uinctos tuos e
lacu.
Vgl. Sach 9,11. Et Petrus dicit: Nos sanguine Agni immaculati redemptos esse.Vgl. I Petr 1,19.

V.

Necesse est differre Patrum manducationem Cor­F 3v/fol. 23bporis Christi ante natiuitatem Christi et ante institutum hoc Sacramentum, ab ea, quam nos in hac Coena facimus. Alioqui enim Christus frustra ac temere suam sacro
sanctam Coenam instituisset, nobisque in ea suum Corpus et Sanguinem promitteret et offerret. Negari autem non potest, spiritualem manducationem, ad quam Sacramentarij uerba Coenae detorquent, perinde illis huius Coenae expertibus, ac nobis communem promiscuamque fuisse. Ergo necesse est, in Coena Domini, praeter illam spiritualem communionem Corporis ipsius, et
iam quandam corporalem concedi ac constitui. Vnde porro sequitur, quod manifeste uerba Testamenti peruertunt et dignitatem huius Testamenti imminuunt.

VI.

In Formula Testamenti sententia Testatoris, proprie, non figurate proponi so
let, sicut et in Legibus Caesareis cautum esse dicitur, ne Testamenta improprio sermone scribantur.Vgl. die : Die Notarien sollen sich auch hüten, dann ihnen wird mit dieser Ordnung verboten, ihr Instrument mit viel gekürzten, dunkeln und zweifelhaftigen Worten [abzufassen . (); , 389–392. Coena Domini est Testamentum Filij Dei. Ergo Filius Dei proprio, non figurato genere orationis in hac formula Testamenti condenda usus est.

VII.

Omnes Articuli Fidei proprio, et non figurato genere Sermonis a Deo traditi et propositi sunt. Doctrina de Coena Domini est Articulus Fidei, aut certe aequipollet aut eo pertinet. Quare non dubium est, Coenam Domini proprijs uerbis et non figuratis, institutam esse.

F 4r/fol. 24a VIII.

Sacramenta seu ritus Testamenti ueteris fuerunt typi, umbrae et picturae noui Testamenti. Ergo quod in sanguine pecudum, ut in figura adumbratum, ac quasi a longe ostensum est, id in hoc Christi Testamento uere praestatur et exhibetur. Non igitur tantum est μνημόσυνον, aut mutuae beneuolentiae documentum, ut sunt amicorum conuiuia, sed uere talis Coena, in qua uerum Cor
pus et Sanguis Christi distribuitur in pignus arctissimi foederis, quod inter Christum et Ecclesiam sancitum est et in applicationem beneficiorum Christi, ad singulos credentes.

IX.

Paulus Ebre. 9. conferens uetus et nouum Testamentum citat dictum Moisis:
Hic est Sanguis Testamenti, quod mandauit nobis Deus.Vgl. Ex 24,8; Hebr 9,20. Qui locus diligenter nobis obseruandus. Nam aduersarij deducunt originem huius sacrosancti Sacramenti a communi consuetudine amicorum, a se inuicem discedentium, qui memoriae gratia postremo una conuiuantur, quo facilius persuadeant, nihil hic aliud quam Symbolicum aut memoriale quoddam coniunctionis cum
Christo institutum esse. Verum Scriptura clare ostendit originem huius Sacramenti ex ueteris Testamenti foederibus sumptam esse, eoque etiam hoc illorum naturam aliquo modo exprimere.

Nam olim in foederibus constituendis aut renouandis ea seruabatur ratio, ut eiusdem uictimae sanguis, F 4v/fol. 24b partim Deo offerretur, partim in po
pulum circumfusum spargeretur.Vgl. Ex 24,3–8. Vt autem tunc in foedere erigendo, uerus Sanguis, non Symbolicus, aut ficticius et Deo ipsi oblatus et in Populum sparsus est, ita hic Testator noster in stabiliendo suo foedere cum Ecclesia, non res alienas aut figuratas, sed uerum suum Corpus, quod pro salute generis humani obtulit et uerum Sanguinem, quem ad nos redimendos in Cruce large ef
fudit, distribuit, uultque ad hoc Testamentum nos saepe recurrere, ut eo tanquam subsidio et adminiculo Fides nostra subinde erigatur et confirmetur.

Caeterum ut haec uerba: Hic est Sanguis Testamenti, non figurate, sed proprie ab omnibus intelliguntur de praesenti sanguine illius Victimae, quae offerebatur. Ita et in Coena Domini propria uerborum siginificatio retinenda est,
nec tolerandum, ut uiolenter in alienum sensum detorqueantur.

X.

1. Iohan. 5. dicitur: Hic est, qui uenit per Aquam et Sanguinem Ihesus Christus, non per Aquam solum, sed per Aquam et Sanguinem. Et Spiritus est, qui testificatur. Quoniam Spiritus est Veritas. Quoniam tres sunt, qui testimonium
dant: Spiritus, Aqua et Sanguis, et hi tres unum sunt.
Vgl. I Joh 5,6–8. In hac concione Apostolus de Sacramentis a Christo institutis haud dubie G 1r/fol. 25a disserit. Vt enim per uocem Aquae, Baptismum, ut omnes consentiunt, describit, ita consequenter a pari per Sanguinem, integram actionem huius Testamenti complectitur, et haec duo Sacramenta connectit. Est autem dulcissima
Phrasis, quod dicit, Christum uenire in Aqua et Sanguine, seu per Aquam et Sanguinem, quasi dicat: Christum uere Sacramentis adesse, per ea nobiscum agere, foedus inire et nos firmius et arctius sibi adiungere et copulare, ita, ut unum fiamus cum ipso.

Deinde addit, tria illa, Aquam, Sanguinem et Spiritum sanctum, adhuc in
terra residere,Vgl. I Joh 5,7f (zum Wortlaut vgl. den textkritischen Apparat bei Nestle­Aland). atque ita Spiritum sanctum cum Sacramentis connectit (ut et Paulus ad Tit. 3.) admonens, nobis in Sacramentis beneficia Christi per Fidem applicari et uere nobis exhiberi, non tantum remissionem peccatorum, sed et Spiritum sanctum, qui sit efficax in nostris pectoribus et ad piam obaedientiam nos exuscitet.Vgl. Tit 3,4–7.

Addit praeterea, ista tria adhuc testari,Vgl. I Joh 5,7. id est, Baptismum et Coenam Domini esse Sacramenta testificantia de Christo, uidelicet, quod uere sua obaedientia et Sacrificio tanquam ἀντιλύτρῳ nos ex peccati et mortis Tyrannide uindicatos in possesionem Iustitiae et uitae restituerit. Idem enim et Christus ipse affirmat, se uidelicet in Coena ideo dare Sanguinem communicantibus,
ut testis sit de aeterno illo foedere, quod per Sanguinem Filij sui Deus cum Ecclesia sua pepigit et obsignauit.Vgl. I Joh 5,11f.

G 1v/fol. 25b In primis uero notanda est Emphasis, ubi dicit, Sanguinem testari in terra.Vgl. I Joh 5,7f. Si enim testatur in terris, necesse est in Sacramento Coenae uere et realiter ipsum praesentem esse et exhiberi. Non igitur ille Sanguis in
terra testificans, aliquid umbratile aut figuratum esse potest, non ipsa remissio peccatorum, non spiritualis communio, per quam Christus Spiritu suo in nobis habitat, nosque sua membra efficit, sed et uerus et realis ille Sanguis, qui pro nobis in Cruce effusus est et praecipue in Sacramento Coenae, non tantum fide, sed etiam ore accipitur.

Hoc dictum Apostoli, quod cum institutione Christi pulcherrime consentit et uerba Pauli explicat, diligenter obseruandum est. Vbi enim Paulus inquit: Hoc est Testamentum in Sanguine ChristiVgl. I Kor 11,25., Iohannes sic enarrat: Sanguinem testificariVgl. I Joh 5,7f. de nouo Testamento, seu hoc ipso confirmari et obsignari foedus nostrum cum Deo percussum in morte et sacrificio Christi.

Videtur etiam haec sententia alludere ad uerba Testamenti ueteris. Hic est Sanguis Testamenti, quod mandauit uobis Deus.Vgl. Ex 24,8. Vt enim Sanguis ille in populum sparsus, Testamentum foedusque populi cum Deo renouabat et confirmabat, ita et in Coena Domini hoc ipsum foedus, quod cum Deo nobis intercedit, preciosissimo pignore Corporis et Sanguinis Domini, hic in terris
nobis singulis renouatur, stabilitur et confirmatur.

G 2r/fol. 26a Nos igitur in simplici sententia uerborum Christi acquiescamus, nec credamus aut applaudamus ullis Sophismatum praestigijs utcunque speciosis, quae τὸ ῥητόν uerborum Coenae Domini eludere, aut in figuras et tropos transformare conantur.

Confutatio praecipuarum obiectionum, quae aduersus ueram Ecclesiam Christi et Augustanae Confessionis sententiam afferuntur.

Etsi in confirmatione uerae sententiae simul etiam aliquas Sacramentariorum praestigias deteximus, et arma quaedam non solum ad nos muniendos, sed etiam ad depellendos hostium insultus simplicibus animis subiecimus et sub
ministrauimus, tamen quia pusillis Christi consulere cupimus et confutationem in illorum praecipue gratiam adornamus, qui Confessionem Augustanam pure profitentur, aliquas ueterum et nouorum Zuuinglianorum obiectiones diluemus, ut ex his Lectores admoniti, ab his praestigiatoribus rectius sibi cauere et ipsorum insidias facilius fugere possint.

I.

G 2v/fol. 26b Christus supra coelus omnes euectus est et nunc considet ad dextram aeterni Patris, definito et conscripto loco. Ergo. Impossibile est, in Sacramento Coenae Corpus et Sanguinem Christi uere et substantialiter exhiberi. Haec obiectio recte sic diluitur, Ascensionem Christi non esse localem
quandam disiunctionem aut secessionem ab Ecclesia, sed patefactionem illustrem et conspicuam Diuinitatis, quam habuit Christus ab aeterno una cum Patre et quam, forma serui assumpta, in natura nostra tantisper texit et occultauit, donec mysterium redemptionis nostrae absolueret.

Deinde dextra Dei non significat locum aliquem definitum et circumscrip
tum, ut est dextra alicuius Regis, sed ut Deus nullo corporali loco concludi et apprehendi potest, ita dextera eius omnia implet, excedit et superat et nusquam non praesto adest, iuxta haec dicta, Esaiae 66: Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.Vgl. Jes 66,1. Iere 23: Nunquid coelum et terram ego impleo? dicut Dominus.Vgl. Jer 23,24.

Est autem haec forma loquendi (sedere ad dexteram) a consuetudine usitati sermonis translata, vt magis ostendat et illustret aequalitatem et Maiestatem dignitatis et potentiae Filij cum Patre. Haec uero Maiestas Christi, G 3r/ fol. 27a ut modo nullo impedimento est praesentiae corporis ipsius in Coena, ita multo magis eam comprobat et confirmat. Et quia humanitas Christi
ad dexteram Dei collocata est et cum diuinitate perpetuo et indissolubili foedere copulata unione hypostatica, quantus igitur furor est, corporalem eius praesentiam a Sacramento Coenae excludere?

Deinde contra hanc impossibilitatem , et aliorum illud uicissim opponendum est, Christum ea, quae promisit, posse etiam pro sua
omnipotentia et uelle pro sua ueritate praestare.

Cum igitur extet in institutione Christi diserta Promissio de exhibitione praesentis Corporis et Sanguinis ipsius, in omnibus piorum cordibus usque ad finem mundi, nemini dubium esse potest, quin et reipsa promissionem suam comprobet. Ac quid impossibile esset illi, qui suam humanitatem contra
omnem naturae cursum et ordinem, ex Virgine inuiolata assumpsit, assumptam indissolubili foedere cum natura diuina in una Persona consociauit, consociatam in mortem et inferos demersit, demersam rursus ex inferis et morte ad uitam immortalem reuocauit, reuocatam supra omnes coelos euexit, euectam ad dexteram Dei omnipotentis collocauit. Vbi uere nunc gloriatur, sibi
etiam iuxta humanitatem datam esse, non aliquotam, sed totam potestatem, non tantum in coelo, sed G 3v/fol. 27b etiam in terra, habitandi in singulis piorum pectoribus, tanquam caput in membris, et os de ossibus nostris, idque non ad momentum, sed singulis diebus usque ad consummationem saeculi.

II.

In doctrina coelesti, ubi τὸ ῥητόν parit absurditates, confugiendum est ad διάνοιαν. Sententia de praesentia Corporis et Sanguinis Christi in Coena multas secum trahit absurditates, vt uerbi causa, quod Corpus Christi sit immensum, per totum orbem diffusum, idque contra naturam et propietatem humani corporis. Ergo merito ad declinanda haec absurda, iuxta διάνοιαν seu Met
onymiam et non iuxta τὸ ῥητόν uerba Christi intelligenda sunt.

Respondemus. Quoties τὸ ῥητόν tantum impingit in iudicium Rationis, nec pugnat cum ullo Articulo Fidei et aliquoties eisdem uerbis Scripturae repetitur; utraque manu illud retinendum est, nec quaerenda διάνοια alludens ad iudicium rationis. Deinde omnis interpretatio sumenda est ex ipsis materia
rum fontibus, ubi res integre exponuntur, et Scriptores ἐκ προαιρέσεως hoc ipsum agunt, ut suam perpetuam sententiam plane ac diserte exponant. Sed τὸ ῥητόν Coenae Domini tantum pugnat cum iudicio rationis, non cum ullo Articulo Fidei, et quatuor testes eandem sententiam de Coena Domini ijsdem uerbis repetunt. Ergo G 4r/fol. 28a nulla causa est, cur ab expressis uerbis
Euangelistarum discedamus.

Magnopere autem mirandum est, cur Sacramentarij absurda huius loci tantopere exaggerent, cum alioquin non minora inconuenientia naturae humanae ultro admittant, ut penetrationem dimensionum, euectionem Corporis supra omnes coelos, sessionem ad dexteram Patris, cum sine controuersia omnes
fateantur, nullum esse locum supra coelos et nullam Creaturam dignitate et potentia cum Deo conferendam aut ei aequandam esse.

Quoties igitur hoc absurdum de immensitate Corporis nobis ingerunt, nos alia non minora, quae ipsorum etiam consensu recepta sunt, regerere possumus. At si illi ad omnipotentiam Christi confugiunt, nobis quoque ad eundem re
ceptum fores aperiunt.

III.

Christus Iohan. 6. inquit: Caro non prodest quicquam. Spiritus est, qui uiuificat.Vgl. Joh 6,64. Ergo. In Coena Domini tantum fit manducatio spiritualis, eaque sola hanc uim habet conferendi Spiritum et uitam. Vbi econtra Sacramentalis man
ducatio seu corporalis reijcitur aut prorsus euacuatur.

G 4v/fol. 28b Respon. Falso hoc dictum Christi ad Coenam torqueri, cum eo tempore (quod ex serie rerum gestarum Christi facile conuinci potest) Coena Dominica nondum fuerit instituta. Deinde Christus principaliter illic tractat de fructu spiritualis manducationis, quae ex Fide in mortem Christi
non ex Sacramentis profluit et enascitur.

Magna igitur impudentia est, genuinam Christi sententiam peruertere et ad nostros affectus uerba Christi inflectere. Adde quod de Christi carne nihil ibi prorsus dicitur, sed tantum nostrae carnis stupor et caecitas perstringitur, quod ad percipienda Christi mysteria prorsus rudis sit et emortua, nisi ali
unde, uidelicet a Spiritu sancto illustretur et uera Christi agnitione imbuatur. Quoties enim in sacris literis caro spiritui opponitur, semper intelligenda est carnis nostrae deprauatio et ἀταξία, quae perpetuo uitiosis motibus et prauis incendijs aestuare solet, nisi a Spiritu sancto renouetur et in obsequium Dei cogatur. Vt, Rom. 8: Si secundum carnem uixeritis, moriemini.Vgl. Röm 8,13. Gal. 5:
Caro concupiscit aduersus Spiritum et Spiritus aduersus carnem.Vgl. Gal 5,17.

IIII.

De similibus idem est iudicium. In Testamento ueteri, quoties Phrases aliquae absurdam per se sententiam gignentes occurrunt, tum hae figuratae H 1r/ fol. 29a uel Metonymice exponi solent. Vt, Agnus est Pascha, Circumcisio
est Foedus etc. Ergo recte ad uitandam absurditatem in his uerbis: Hoc est Corpus meum etc. idem tropus usurpatur.

Respon. I. Obseruandum esse discrimen inter populum ueteris et noui Testamenti. Illi enim plaeraque in umbris, figuris et Symbolis proposita sunt, quae postea sine inuolucris a Christo exposita, patefacta et reipsa exhibita sunt.
Ideoque Paulus 2. Corinth. 3. affirmat maiorem esse gloriam noui quam ueteris Testamenti.Vgl. II Kor 3,7–11. Contraria igitur potius sententia tenenda est, uidelicet, quae in ueteri Testamento typice aut figurate sunt adumbrata, ea nunc uere corporaliter, essentialiter et substantialiter nobis donari et exhiberi in nouo Testamento. Deinde falsum est, ex particularibus aut aliquot saltem exemplis eli
cere, quod omnes aliae locutiones, praesertim magno consensu repetitae τροπικῶς accipiendae sint.

V.

Manna uocatur in Scriptura et Sacramentum et spiritualis Cibus.Vgl. I Kor 10,3. Ergo. Etiam in Coena Domini spiritualiter tantum Corpus et Sanguinem Christi
participamus.

Respon. Etsi improprie et καταχρηστικῶς Manna interdum pro Sacramento sumitur, tamen cum nullam habet promissionem Gratiae, Salutis et remissionis pec­H 1v/fol. 29bcatorum annexam, nequaquam cum Coena Domini conferri potest aut debet. Deinde certum est, Mannam magis ad corporis
usum et subsidium uitae naturalis, quam ad ullam applicationem beneficiorum spiritualium destinatam fuisse.

Quod uero importune urgent, Mannam tamen uocari cibum spiritualem, ideoque inter Sacramenta censendam et annumerandam esse. Respondemus cum , Mannam ideo uocari cibum spiritualem, quod non corporaliter aut
physice, sed miraculose a Deo et quidem coelitus concessus et donatus sit.Vgl. Anm. 349 zum dt. Text.

VI.

De ijsdem eadem est tenenda ratio. In Baptismo non sumitur Corpus et Sanguis Christi. Ergo. Nec in Coena, cum haec Sacramenta eiusdem sint dignitatis et ab eodem authore in eundem finem instituta et destinata sint.

Respond. Etsi haec duo Sacramenta in genere, quoad effectum et causam efficientem conueniunt, tamen in causa Materiali et Formali prorsus sunt dissimilia. Vbi enim in Coenae institutione dicitur: Hoc est Corpus meum. Hoc est Sanguis meus.Vgl. Mt 26,26f; Mk 14,22.24. Item: Fractio Panis κοινωνία Corporis Christi est,Vgl. I Kor 10,16. ibi in institutione longe alia Baptismi ratio et forma constituitur.

H 2r/fol. 30a Quod uero Pauli illud aliqui obijciunt: Quotquot baptizati estis, Christum induistis.Vgl. Gal 3,27. Responderetur, Paulum illic non de Corporis Christi, sed de merito et beneficiorum eius participatione disserere, sicut et Roman. 6. cum inquit: Nos in mortem Christi baptizatos esse.Vgl. Röm 6,3. At haec uerba: Hoc est Corpus meum, non loquuntur proprie de meritis et eorum ap
plicatione, sed de exhibitione ueri Corporis, quod pro nobis acerbissimos cruciatus in Passione sustinuit. Alia ergo Baptismi, alia Coenae Domini ratio est, nec ualet haec ratiocinatio puerilis, si in Baptismo non sumitur Corpus et Sanguis Christi substantialiter. Ergo nec in Coena etc.

VII.

Sacramenta sunt actiones spirituales. Ergo. Et in Coena Domini ista uerba (Hoc est Corpus meum) spiritualiter intelligenda sunt.

Respond. Diligenter uitandas esse ambiguitates, nec ludendum esse uerborum praestigijs. At uox, Spiritus et Spiritualis, alibi opponitur naturis corporeis et significat id, quod sola ratione aut cogitatione percipi potest, ut Deum,
Angelos, Diabolos, Animas etc. Spiritus et naturas spirituales apellamus.

Deinde spiritualia dicuntur, quae etsi in externos sensus incurrunt, tamen figuratam quandam Allegoriam et mysticam significationem adiunctam habent. Vt cum de H 2v/fol. 30b Manna aut alijs Typis ueteris Testamenti disseritur. Postremo uocantur et spiritualia, quae proprie ad Religionem spectant et
a Deo destinata sunt in usum spiritualem, tanquam media et organa, per quae Spiritus sanctus operatur et quae Salutem promouent ac Fidei nostrae subseruiunt.

Expositis praecipuis significationibus huius uocis, spiritualis, nunc obseruemus, Sacramentarios dicere Sacramenta et praesertim Coenam Domini esse
spiritualia, ea significatione, quam primo loco exposuimus, quod scilicet sint res quaedam typicae, figuratae, sola ratione et cogitatione comprehensibiles etc.

Verum Sacramenta proprie spiritualia esse dicuntur, tum efficientis, tum finalis causae ratione. In hac ultima significatione, nempe, quia et a Deo, non
per physicas causas proueniant et usum habeant spiritualem, non corporalem.

VIII.

Omnium Sacramentorum natura et proprium est, ut aliquid significent, vnde et Sacramenta nuncupantur. Ergo et Corpus et Sanguis Christi tantum significatur et non reuera exhibetur in Sacramento Coenae Dominicae.

Respon. Etsi non negatur, proprium esse Sacramentorum, ut beneficium aliquod insigne et memorabile H 3r/fol. 31a in memoriam nobis reuocent. Deique continuam erga suos φιλανθρωπίαν et beneficentiam animis quasi altius infigant et applicent credentibus, tamen inde non sequitur, uerum Corpus et Sanguinem in Coena Domini non exhiberi, sed illud tantum inde colli
gitur, ergo et hoc Sacramentum est μνημόσυνον mortis Christi et Symbolum praecipui et ardentissimi amoris, quo Deus Ecclesiam suam complectitur.

Maneat ergo in causa, quod mutari non potest et quod Ecclesiae nostrae pio consensu hactenus docuerunt et propugnarunt, uidelicet in Coena Domini, Corpus et Sanguinem Christi realiter ac substantialiter sumentibus, dignis et
indignis distribui et exhiberi, idque in hunc finem, ut promissiones et beneficia Christi nobis rectius applicentur et quasi Sigillo quodam obsignentur, denique ut Fides in credentibus magis excitetur, fulciatur et confirmetur.

Ex hac autem simplici, uera et perspicua cum explicatione ac confirmatione τοῦ ῥήτου et uerae sententiae uerborum Christi de Coena Domini, tum con
futatione Zuuingliani erroris (quae ueluti in compendium et Epitomen et aliorum praestantium Virorum de hac controuersia luculentiora Scripta contrahit) minoris erit negocij, reliquas Caluini et aliorum argutias discutere, etsi semper suademus, tutius esse in simplici et natiua uer­H 3v/fol. 31bborum Christi sententia acquiescere, in eaque confirmanda et asserenda labo
rem ponere, quam in reuellendis ac diluendis omnium Fanaticorum argutijs se nimis curiose torquere, nimisque scrupulose in illis confutandis se fatigare. Deinde et hoc pijs omnibus apparebit, nostrarum Ecclesiarum sententiam et nunc et olim superstite , uictorem fuisse, ac de contrario errore triumphasse.

Hactenus recitauimus firmissima testimonia et argumenta Verbi Dei, quibus ueram sententiam de praesentia Corporis et Sanguinis Domini solide confirmatam esse, nequaquam dubitamus. Refutauimus etiam omnes praecipuas Aduersariorum obiectiones, ita manifeste et euidenter, ut Veritatis studiosis satisfactum esse certo statuamus. Omnes uero eorum argutias scrupulosius
persequi, quod perinde esset, acaus ac si nach Corrigenda­Liste. fluctus numerare, nequaquam opere precium esse putauimus.

Reliquum igitur est, ut etiam breuiter demonstremus, hunc errorem tum in Augustana Confessione, Apologia et Schmalkaldicis Articulis, tum denique in omni nostrarum Ecclesiarum doctrina, perpetuo constanterque damnatum
esse.

Nam primo Augustana Confessio dicit, nobis uere Corpus Christi in illa sacrosancta Coena exhiberi,Vgl. . ut tollat istorum umbratiles, fictas ac phantasticas Corporis Domini communiones.

H 4r/fol. 32a Secundo Apologia dicit, substantialiter exhiberi Corpus Do
mini,Vgl. . quae uox etiam significantius omnes istorum commenticias, rationales, typicas, figuratas et Metonymias sumptiones Corporis et Sanguinis Domini taxat et condemnat. Memorabile autem est, quod Apologia dicit, hanc esse sententiam tum Latinae tum Graecae Ecclesiae.Vgl. . Et, ut idergänzt nach Corrigenda­Liste. confirmet, eandem praesentiam Corporis et Sanguinis diserte testantem addu
cit.Vgl. .

Tertio Schmalkaldici Articuli hunc eundem errorem etiam disertius et acrius damnant et anathematizant.Vgl. .

Luce ergo meridiana clarius apparet, praedictas nostrae doctrinae formulas, omnesque nostras Ecclesias, hunc errorem semper condemnasse et confutasse.
Quare nos quoque ijsdem Veritatis uestigijs constanter ope Domini insistentes, eundem errorem toto pectore detestamur ac execramur.

H 4v/fol. 32b VI.

Confutatio corruptelarum in Articulo
de libero Arbitrio, seu de Viribus humanis.

Cum hactenus ex sacrae Scripturae fontibus praecipuos furores, et tetras opiniones, quae nostra aetate, aut contra Essentiam Dei aut ministerium Christi in Ecclesiam irrepserunt, detexerimus et iusta confutatione Veritatem a sordibus et asperis faecibus uindicauerimus. Sequitur nunc, ut eadem fide Amplificatores et Patronos liberi Arbitrij, quorum aliqui etiam Augustanae Con
fessionis titulo se uenditant, aggrediamur, et pusillos Christi de hoc etiam Articulo contra speciosos ipsorum praetextus et fucos erudiamus et praemuniamus.

Idque ijs potissimum de causis, ut et homines a superba carnis confidentia, et uana iactatione ad suae miserae et deprauatae naturae considerationem dedu
cantur, et ut amplitudo misericordiae Dei in hominis reparatione adhibita, magis illustretur et conspiciatur, denique ut Deo iustus et conueniens honos tribuatur.

I 1r/fol. 33a Oritur autem hic error, facultatem uirium humanarum superbe praedicans et extollens ex ignorantia peccati originalis et destructae imaginis
Dei et ex admiratione et fiducia nostrae Iusticiae, ac denique ex plausibilibus Philosophiae dogmatibus. Cupimus enim semper aliquid esse et quae nostra stultitia, philautia, nostriue admiratio est, etiam nobis uidemur atque aegerrime eo adducimur, ut uni et soli Deo in solidum relinquamus sapientiae et iustitiae gloriam. Eiusmodi superbia sicut ab initio ingenita fuit hominibus,
ita Satanae ianuam aperuit ad eos multis impijs prauisque opinionibus imbuendos et fascinandos. Deinde extiterunt saeculis omnibus Sophistae, qui in extollenda hominum iusticia et libertate, quod sciebant fore plausibile, stylum exercerent.

Horum itaque opiniones ordine recensebimus, et quia nouis iam coloribus
pinguntur et in Ecclesiam quasi iure postliminij reuocantur, maiori etiam cura et studio a nobis confutandae et diluendae sunt. Eo autem facilior nobis est cum Antagonistis et defensoribus liberi Arbitrij congressus et conflictatio, quod non solum uniuersam habemus Scripturam nobiscum consentientem, sed quod iam olim eiusdem opinionis propugnatores a Viro Dei , summa cum laude et ingenti Spiritus zelo, ex arena depulsi et profligati sunt.

I 1v/fol. 33b Series falsarum opinionum in hoc Articulo.

I.

Opinio eorum est, qui impudenter fingunt, homini post lapsum, etiam ante
renouationem tantas adhuc uires inesse, ut, si annitatur et Legem Dei et obaedientiam omnibus numeris absolutam assequi et praestare possit.

Haec impietas a Dem aus Britannien stammenden, zunächst in , dann in Palästina wirkenden Asketen wurde die Lehre zugeschrieben, der Mensch sei nach dem Sündenfall aus natürlichen Kräften in der Lage, Gottes Gebote zu erfüllen, von einer Erbsünde oder einem Erbschaden könne nicht die Rede sein. Vgl. , 1081f; , 1082–1084. primum introducta et postea a Sophistis quibusdam et doctoribus Scholasticis propagata, communi etiam ueteris et purioris Ecclesiae consensu repudiata est et ita profligata, ut hodie inter Papistas ne
mo tam proterue de hominis facultate et uiribus humanis mutire, garrire aut deblaterare ausit. Itaque hoc tam crassum delirium unico illo Pauli dicto, Rom. 3. et ex Psalmo desumpto retundi potest, vbi de natura generis humani disserens, non tantum infirmitatis damnat liberum Arbitrium, sed omnes esse inutiles pronunciat, auersos a Deo et tyrannidi peccati addictos. Qualis autem
Libertas, qualis obaedientia aut Iusticia a mancipijs peccati flagitari aut praestari potest?Vgl. Röm 3,4f.9–14.18.20; Ps 115 [116],11 (Vg); 13 [14],1–3 (Vg); 35 [36],2 (Vg); 142 [143],2 (Vg).

II.

Secunda opinio longe concinnior et iudicio rationis plausibilior haec est, Hominem lapsu AdaeAdae = Adams, des Urvaters. uitiatum I 2r/fol. 34a et de suo statu et integritate
miserabiliter quidem deiectum esse, ita ut natura ad peccatum propensus et procliuis sit, sed tamen uires humanas non ita prorsus prostratas, extinctas et deletas esse, quin gratiae Dei excitanti et adiuuanti libere in conuersione hominis cooperari possit. Hinc acceptionem uel reiectionem Gratiae Dei in libero hominis Arbitrio collocant, et mentem ac uoluntatem hominis σύν
εργον, seu causam cum uerbo et Spiritu Dei cooperantem statuunt nostrae ad Deum conuersionis seu regenerarionis.

Atque de hac sententia potissimum certamen nobis cum Adiaphoristis est, quoquo modo illi uarias quaestiones unter se misceant, nosque ijs intricare conentur.

Haec igitur opinio cum non minus impie quam insulse conuersionem hominum, partim in gratiam Dei, partim in Arbitrium hominis distrahat et uirtuti Dei detrahat, et tamen Patronos habeat non obscuros nec ignobiles, accuratius paulo et prolixius a nobis confutanda est, idque declarandum, quod hactenus magno consensu in Ecclesia Dei docuimus, uidelicet Naturam humanam lap
su Adae non modo infirmatam, sed prorsus a Deo auersam eique inimicam et Tyrannidi peccati ac Satanae subiectam esse, ita ut non tantum propensa ad peccandum inclinet et feratur, sed peccato prorsus obnoxia et mancipata sit. Etsi enim lapsus Adae non sustulit ipsam uoluntatem, tamen ex libera seruam et ex bona malam fecit. Deinde profite­I 2v/fol. 34bmur utrumque homini
non renato impossibile esse, intelligere aut apprehendere Voluntatem Dei in Verbo patefactam, aut sua ipsius uoluntate ad Deum se conuertere, boni aliquid uelle, aut perficere.

I. Primum enim Scriptura uniuersam genus humanum mortuum, inutile et a Deo auulsum esse pronunciat. Gene. 6. et 8. Omnis cogitatio et figmentum
cordis humani prauum est a iuuentute.Vgl. Gen 6,5; 8,21. Psal. 51: Tibi tantum sum peccator.Vgl. Ps 50 [51],6 (Vg). Iohan. 3: Quicquid ex carne natum est, caro est.Vgl. Joh 3,6. Item: Nisi quis renatus fuerit etc.Vgl. Joh 3,5.

II. Scriptura corda omnium mortalium naturaliter lapidea esse dicit, nec uitium ad paucos restringit, sed in genere pronunciat, qualis sit omnium homi
num Natura. Qualis autem erit cordis ferrei a seipso praeparatio, donec mirabili conuersione carneum esse coeperit? Iere. 24: Ego dabo eis cor, ut sciant me, quia ego sum Dominus.Vgl. Jer 24,7. Hic promittit, se singularis gratiae loco daturum Israëlitis cor, ut ab illis cognoscatur, nimirum innuens hominis mentem tantum in rebus spiritualibus sapere, quantum abs se illustrata fuerit. Iere. 31:
Dabo Legem meam in uisceribus eorum et in corde eorum scribam eam.Vgl. Jer 31,33. Iere 32: Ponam timorem Nominis mei in cordibus eorum, ne declinent a mandatis meis.Vgl. Jer 32,40. Hic iterum proprium et solidum Dei opus esse testatur Propheta, Cor nouum creare, ex corde lapideo facere cor carneum, conuertere corda et uera Dei agnitione imbuere, ut et Ezechiel cap. 11. et 36.Vgl. Ez 11,19; 36,26.

s:I 3r/fol. 35a III. Hoc ipsum et Christus dilucide confirmat, cum dicit: Quisquis audierit a Patre meo, uenit ad me.Vgl. Joh 6,45. Item: Nemo uenit ad me, nisi Pater traxerit eum,Vgl. Joh 6,44. Quasi dicat: Nemini patere facultatem ad ueram Christi agnitionem, nisi cui nouam mentem Spiritus sanctus sua illustratione fecerit.

IIII. Omnium uero clarissime Paulus (2. Cor. 1.2.3.) qui disputationem hanc
ex professo ingressus, postquam stulticiae et uanitatis condemnauit uniuersam hominum sapientiam, tandem ita concludit: Animalem hominem non posse ea percipere, quae Dei sunt.Vgl. I Kor 2,14. Stulte igitur tantum intellectus et acuminis homini tribuimus, quo ad Deum et Regni coelestis mysterium penetrare possit, cum Apostolus expresse dicat: Insatuatam esse a Deo sapientiam hu
ius mundi.Vgl. I Kor 1,20.

Hoc idem alibi etiam facit, cum in precatione inquit: Deus et Pater gloriae det uobis Spiritum sapientiae et reuelationis.Vgl. Eph 1,17. Vbi iterum affirmat, sapientiam et reuelationem esse Dei donum. Quicunque igitur plus sibi intelligentiae tribuit, eo magis est caecus, quod caecitatem suam non agnoscit.

V. Iam sicuti, quoad intellectum, in tam densa caligine et ignoratione Dei uersamur, ut ne idonei quidem simus ad boni quicquam cogitandum tanquam ex nobis, ita uoluntas etiam nostra ad Dei obaedientiam aut ad bonum I 3v/ fol. 35b eligendum prorsus extincta et deprauata est. Id quod Paulus diserte testatur, cum non tantum uolendi facultatem, sed ipsum uelle in nobis effici
praedicat, ita ut non aliunde, quam a Deo sit assensus et obsequium recte uoluntatis. Deus (inquit) est, qui efficit in nobis uelle et perficere.Vgl. Phil 2,13.

Hic Paulus totum Deo uendicat, quod scilicet non tantum uoluntatem nostram adiuuet, sed ipsum uelle et perficere efficiat. Isti uero praeter adminiculum, nihil Deo acceptum ferunt ac dum hominem socium Deo adiungunt et inter
ipsum et nos partiuntur, uirtutem Dei magna ingratitudine imminuunt et extenuant, idque ad nos transscribunt, quod proprium est Dei opus.

Huc pertinet illud Iere. 31: Faciam, ut in praeceptis meis ambuletis.Vgl. Jer 31,31–34; Ez 36,27; 37,24. Iohan. 15. Item illud Christi: Sine me nihil potestis facere.Vgl. Joh 15,5. Et Pauli dictum 2. Corinth. 3: Non quod idonei simus ex nobis ipsis, cogitare quicquam,
tanquam ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui fecit nos idoneos.
Vgl. II Kor 3,4–6. Huc etiam referendae sunt precationes Dauidis Psal. 51. et 119. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.Vgl. Ps 118 [119],34f (Vg); Ps 50 [51],8.12 (Vg). Item: Gressus meos dirige.Vgl. Ps 118 [119],133 (Vg). Si enim aliquid petimus a Deo, deesse id nobis palam confitemur, et eo ipso, quo Deus promittit, inopiae nostrae nos commonefacit.

Ipsa etiam Spiritus sancti epitheta et proprium eius officium, quod in Ecclesia perpetuo exercet, hanc stultam persuasionem excutere nobis debebant. Cur enim et Spiritus sanctificationis et Veritatis praedicatur,Vgl. Joh 16,13; II Thess 2,13. I 4r/fol. 36a nisi quod hoc solo Duce et Magistro ad ueram Christi agnitionem perducimur et in abdita Dei mysterioaus mynisteria nach Corrigenda­Liste. penetramus.

Postremo etiam testimonijs confirmare nos possumus, et Antagonistarum falsam et superbam opinionem euertere. Plurimis enim in locis testatur gratiam Dei sic operari in nobis, ut ex nolentibus, uolentes faciat.; . Item: laborant homines, ut inueniant in nostra uoluntate, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo, at quid inueniri possit ignoro., 168 (CSEL 60, 100,18–20): Sed laborant homines invenire in nostra voluntate, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo: et quomodo inveniri possit ignoro. Sic alibi Libe
ram hominis uoluntatem esse negat, quamdiu uincentibus et uincientibus cupiditatibus subiecta est., 607 (CSEL 60, 516,19f); vgl. zudem , 393 (CSEL 44, 267,25–268,2). Item: Victa uitio, in quod cecidit, uoluntate caret libertate natura.Vgl. vgl. zudem , 418 (CSEL 42, 219,4–9); vgl. zudem , 386 (CSEL 40/1, 631,19–27). Item: Libero Arbitrio male usus homo, et se perdidit et ipsum.Vgl. ; . Item: Magnas homo liberi Arbitrij uires cum conderetur accepit, sed peccando amisit.Vgl. ; , 1524 (CSEL 85/2, 321,130–135). Item: Non attendunt stulti homines in liberi Arbitrij
nomine sonare libertatem. Si autem serui sunt peccati, quid se de libero Arbitrio iactant. A quo enim quis deuictus est, huic et seruus et addictus est.
Vgl. , 234 (CSEL 60, 209,9–17). Vgl. II Petr 2,19. Quin etiam alibi palam nomen ipsum ridet: Liberum, inquit, Arbitrium, sed non liberatum, liberum Iusticiae, seruum peccati.Vgl. ; , 552 (CSEL 60, 426,6–22); vgl. zudem , 1104 (CSEL 85/1, 96,18–20).

His testimonijs euidenter de nostra seruitate conuicti abijciamus tam superbas
opiniones et eo ardentius ad liberatorem properemus. Se enim soli hi liberi sunt, quos Filius liberauit,Vgl. Joh 8,36. sequitur alios seruos adhuc esse peccati.

I 4v/fol. 36b Fugiamus etiam et detestemur Dogma eorum, qui argute philosophantur, Mentem et Voluntatem hominis, in conuersione seu renouatione esse σύνεργον, seu causam concurrentem et cooperantem, cum et Deo debi
tum honorem eripiat et (ut inquit) suos defensores magis praecipitet et temeraria confidentia labefactet, quam stabiliat., 885; vgl. zudem , 981 (CSEL 57, 409,16–23).

Quod autem post regenerationem homo per Spiritum sanctum noua luce et uolunate donatus, iam ut templum er organum Spiritus sancti Deo obtemperet, ut tunc σύνεργος Dei appelletur,Vgl. I Kor 3,9. non refragamur, praecipue cum et
Paulus hoc elogio pios ornet et dicat: nos ad bona opera esse conditus, quae Deus praeparauit, ut in illis ambulemus.Vgl. Eph 2,10. Et Christus alibi nos uelit esse luminaria accensa, quae per bona opera alijs ad gloriam Dei praeluceant.Mt 5,16.

Non igitur ex hac Confutatione quisquam desidiae occasionem arripere potest. Ita enim de hocergänzt nach Corrigenda­Liste. loco disserendum esse censemus, ut inter hos duos sco
pulos media uia teneatur, ne aut studium pietatis debilitetur, aut temeraria confidentia Deo suus honos praeripiatur.

III.

Opinio eorum est, qui contendunt hominem in hac uitae integre renouari et imaginem Dei seu iusticiam ori­K 1r/fol. 37aginalem plene ac solide in
nobis iam restitui et instaurari.

Contra hunc furorem tenendum est, nunquam ita nos liberari, quin peccati iugo pars nostri obnoxia maneat, nunquam ita instaurari, quin multae hominis terrenae linae semper appareant, nunquam ita renasci, quin de uetustate aliquid retineamus. Circumferimus enim semper reliquias carnis nostrae, quam
diu corporis huius carcere circundati sumus. Inde conflictus nascitur et asperrima colluctatio, quae pium hominum per totam uitam non leuiter exercet. 2. Corinth. 3: Nos transformamur de die in diem ad imaginem DeiVgl. II Kor 3,18. etc.

Facessant igitur Papistae et Stenckfeldistae, qui proterue iactitant, nihil esse facilius homini renato, quam Deo perfectam obaedientiam et plena obsequia
praestare, nihilque Deum impossibile homini praecepisse. Item Osiandristae, qui nimium reliquias peccati originalis extenuat, dum comparant essentialem suam Iusticiam mari et reliquias peccati scintillae ignisVgl. ; . Zum Bild vergleiche : wer den glauben hat, der weist das gewiß, dem wirdt der tod wie ein füncklin fewers, das da miten im moͤr ist, woͤlchs da verlischet in eym augenplick. Also ist es auch mit der sünde, Wenn du glaubest, so ist die sünde gegen der gerechtigkait wie ein fincklin fewers gegen das gantze moͤr. (Roths Sommerpostille, 1526, Predigt am 16. Sonntag nach Trinitatis über Lk 7,11–17). schreibt (): Und ob schon noch suͤnd in unserm fleisch wonet und anklebt, so ists doch eben als ein unreines troͤpflein gegen einem gantzen reinen meer () Ferner (): also das aller weldt sund gegen seiner [Christi] gerechtigkait sein wie ein kleins tropflein wassers gegen dem gantzen meer. (). etc.

Sed cum haec doctrina de articulo liberi Arbitrij in nostra Augustana Confessione, subsecuta Apologia et Schmalkaldensibus Articulis perspicue et
concinne proposita et explicata sit, ideo studio breuitatis huis dissertioni non amplius immorari, sed ad praedictam Augustanam Confessionem nos potius referre uoluimus.

K 1v/fol. 37b VII.

Confutatio errorum et in Articulo Iustificationis.

Inter omnes Christianae Doctrinae Articulos uix alius est, tum Satanae tum rationi humanae intolerabilior, quam Articulus de imputatiua Christi Iusticia. Satan quidem ei infensus est odio et inuidia nostrae Salutis, utpote qui facile intelligit, se nihil efficere posse suis tentationibus de nostri indignitate, praedestinatione et similibus spectris, quamdiu is Articulus purus et incorrup
tus in conscientijs regnat. Ratio autem humana ipsi contradicit, partim ex ingenita propriarum uirtutum et Iusticiae admiratione et confidentia, partim ex notitijs et ex uelata Lege sumptis imaginationibus de merito uitae aeternae.

Hinc tam pertinaciter Iusticiam propriorum meritorum defenderunt omnes omnium temporum Hypocritae, non solum illi, qui extra Ecclesiam inter Eth
nicos sine Verbo Dei solius rationis ductum secuti sunt, uerumetiam illi, qui in externa societate Ecclesiae Verbi Dei K 2r/fol. 38a doctores et auditores extiterunt. Quales olim fuerunt apud Iudaeos cultores Idolorum et cumulatores Sacrificiorum, contra uaticinia Prophetarum de sacrificio Christi. Item Pharisaei rigidi externae disciplinae obseruatores contra doctrinam Iohannis
Baptistae et Christi de remissione peccatorum.Vgl. Mt 5,20; 23,1–28; Lk 18,9–14. Item Pseudoapostoli urgentes Circumcisionem et Legis opera contra doctrinam Pauli de Fide et gratuita misericordia per Christum parta.Vgl. Gal 1,6–9; 5,2–6; Phil 3,2–11. Hi et similes non agnoscentes originalem corruptionem humanae naturae, nec Legis Dei seueritatem, qua exigit perfectam obaedientiam, Iusticiam in suis uiribus et meritis collocarunt, et praetex
tu Legis bona opera exigentis, negarunt et damnarunt Euangelium de Fide, de merito et Iusticia Christi.

Tale praesumptionis contagium, post Apostolorum tempora subinde magis ac magis creuit, donec Papa illud pro fundamento totius suae Religionis arripiens, publicum eius patrocinium suscepit et maximam Christiani orbis partem
sub eius iugum per fulmen excommunicationis redegit, cum inenarrabili multarum animarum sempiterna iactura.

Et licet subinde aliqui etiam in medio Papatu admoniti lectione Prophetarum et Apostolorum, acriter huic damnabili errori restiterunt, tamen tyrannide Papae subinde oppressi sunt, utpote potestate Tenebra­K 2v/fol. 38brum ad
huc dominante et Deo impium mundum ob ingratitudinem puniente, donec tandem rursus eius calamitatis misertus per , tanquam singulare et plane heroicum Spiritus sancti organon, huius haereseos atrocitatem patefecit, cunctisque ob oculos posuit et salutarem Iusticiam Christi in Euangelio monstrauit et Ecclesiam Papae tyrannide et conscientiarum carnificina libera
tam ad laetam fiduciam, spem et inuocationem reuocauit.

Caeterum hanc foelicitatem Satan non diu Ecclesiae concessit integram, sed mox e medio coetu instauratae Ecclesiae, distorta et ambitiosa ingenia eorum excitauit, qui articulum Iustificationis nouo fuco et artificio deprauarent. Inter quos non infimum locum obtinent et , qui ex Schola et coetu uerae Ecclesiae prodeuntes, tandem utrique circa articulum Iustificationis, foedum naufragium fecerunt et Ecclesiam horribiliter turbarunt.

Cum enim ex Propheticis et Apostolicis scriptis rectam et salutarem uiam de nostra redemptione et Iustificatione demonstrasset, pronuncians Iusticiam et redemptionem nostram esse opus et actionem totius personae in
Christo, ita ut utraque alteri in una persona coniuncta, simul pro nobis redimendis et iustificandis laborarit patiendo et uincendo. Ibi et , mutuo certamine de nostri iustificatione, inter K 3r/fol. 39a se congressi, ambo ab hac regia et media uia deflectentes et nostram Iusticiam personae Christi derogantes, ad singulas eius naturas perperam detorserunt
atque ita uterque medios ac debitos limites euagati in extremis uitiosis, in excessu uidelicet et defectu, haeserunt.

hae sit in excessu, dum nimis alte subuolans, soli diuinitati Christi Iusticiam nostram tribuit, per eius inhabitationem et efficaciam et contra imputatiuam Iusticiam Pauli nostrarumque Ecclesiarum, seu Iusticiam remissio
nis peccatorum penitus uel sustulit uel certe contempsit et pedibus conculcauit. Quod ex hisce eius sententijs manifeste apparet. Nam propositione 73. suae disputationis de Iustificatione inquit: Glacie quoque frigidiora docent, quicunque docent, nos tantum propter remissionem peccatorum reputari iustos.Vgl. Anm. 442 zum dt. Text. Item in Confessione: Hypocritae docent nostram Iusticiam esse
nihil aliud, quam quod Deus nos pro iustis habet, etiamsi simus peccatores et nostram Iusticiam esse extra nos.
Vgl. : Ich mein aber den groben hauffen, der die obrigkeit verachtet, die armen schindet, die schwachen vertruͤckt, wuchert, raubt, stilt, leugt, treugt, schwelt [= säuft; vgl. , 2478], huret, ehpricht etc. und fraget im grund seines hertzen gar nichts darnach, welche lehr recht sey; sein auch allen rechtgeschaffnen predigern zugleich feind. Aber damit man sie dannoch auch fur christen halt, sehen sie gern, das man ein solche lehr predige, unter der sie sich auch fur gute christen moͤgen dargeben und verkauffen, und hoͤren derhalben gern, wan die heuchler predigen, unser gerechtigkeit sey nichts anders, dan das uns Gott fur gerecht halt, ob wir gleich bse buben seien, und das unser gerechtigkeit ausserhalb unser und nicht in uns sey. Dan bey diser lehr koͤnnen sie auch wol fur heilige leut gehalten werden. Wan wir aber predigen, Christus selbs sey unser gerechtigkeit und in uns und wir sollen im unsere glider zu waffen der gerechtigkeit begeben, auff das er als warer Gott in uns wircke beide das wollen und das volpringen, da mercken sie alsbald wol, wan dise lehr recht ist – wie sie dan recht ist –, das sie nicht gute christen sein, noch von andern darfur gehalten werden koͤnnen, dan ire werck, wort und geperde reimen sich ubel zu solcher lehr. (; Hervorhebung nicht im Original). Item in Confutatione prioris scripti dicit: Deum nec uelle nec acceptare ullam aliam Iusticiam, quam suam propriam et essentialem.Vgl. Anm. 444 zum dt. Text. Item negat, nos posse probare ullis Scripturae testimonijs, remissionem peccatorum esse Iusticiam nostram.Vgl. : Wann aber jemandt byßanher durch die gemeynen tolmetschung, die da spricht, er piete uns seine gerechtigkeit dar in dem, das er sünd vergibt, dahin verfuͤrt were, das er mainet, die darpietung der gerechtigkeit sey nichts anders dann vergebung der sunde, wie dann vil auch der gelerten in disem irthumb verblendet sein, der merck nur mit allem fleyß auff alle volgende wort Pauli, so wirdt er baide aus der sprach und aus der natur des handels aigentlich vernemen, das ers greiffen muss, das nicht muͤglich ist, das solchs die mainung des heyligen Pauli solt gewesen seyn. Dann das [|] wirdt keyner, der kriechische sprach kan, mit guttem gewissen koͤnnen sagen, das Paulus sprech, Got piet uns sein gerechtigkeit dar in dem, das er sund vergibt. Er spricht nicht in dem wie ich vorhin bewisen hab, sonder er spricht: Gott piete uns sein gerechtigkeit darumb oder von dessenwegen dar, das er sund vergeben hat, und gibt uns lauter und klar zu verstehn, das uns Gott Christum darumb und aus diser hochwichtigen ursach zum gnadenstul furgestellet und unser sünd durch ihn am creutz durch sein blutt hat versoͤnen lassen, auff das er uns darnach sein gerechtigkeit darpiete, und widerholet Paulus solche volg zum andern mal, auff das sie ja nicht vor unsern ohren hinwegflieg, sonder in den hertzen hafften bleib. (). Item, Christi
essentialis Iusticia est nostra Iusticia, non remissio peccatorum.Vgl. Anm. 446 zum dt. Text. Et huius generis innumera testimonia in hoc et alijs ipsius Scriptis reperiuntur.

K 3v/fol. 39b Sed facile erroris conuincitur, uel solis his duabus rationibus: Primo quod pugnat contra usum, finem aut officium assumptae carnis. Si enim Diuinitas nuda et sola nos iustificare potuisset, uel uoluisset, quorsum
opus fuisset assumptione carnis? Deinde pugnat etiam contra ipsam naturam nostrae Iusticiae, quam Deus per suam Legem in nobis seueriter flagitat, ad quam propter iustam Dei iram contra peccatum requiritur perfecta impletio et obaedientia Legis in agendo et patiendo. Diuinitas autem non patitur, nec mori potest. Ergo Diuinitas in Mediatoris officio sola non iustificat, sed necesse
fuit ei adiungi etiam humanitatem, ut sic tota Persona peccatum et iram Dei expiaret sanguine et morte sua.

Etsi igitur diuinitas Christi, quantum pertinet ad efficaciam et uictoriam, necessario requiritur ad parandam nostram Iusticiam, tamen sine humanitate patiente et moriente nequaquam illam perficit. Deus enim nostris peccatis
offensus, noluit placari sine persolutione sufficientis et aequalis precij, mere uiolenta sublatione peccati et supplicij, sed humili passione supplicij, qua eius legali Iusticiae, irae ac uindictae contra peccatum satisfieret. Iuxta illud Matth. 5: Non ueni soluere Legem, sed implere.Vgl. Mt 5,17. Atque hic quidem est error contra Articulum Iustificationis haerens in excessu.

K 4r/fol. 40a De errore

econtra haesit in defectu, dum nimis profunde descendens soli humanitati Christi nostram Iusticiam adscribit. Humanitas enim Christi sola licet sancta et iusta, tamen sine auxilio diuinitatis, nequaquam suffecisset acquirendae nostrae Iusticiae. Nam non sola potuisset grauitatem immensae
irae Dei contra nostra peccata, nec uiolentiam nostrorum hostium, Mortis, Inferni ac Satanae sustinere, sed oppressa onere succubuisset, nisi Diuinitas ipsi hypostatice seu personaliter adiuncta tum sustentasset patientem humanitatem, tum illa mirabili coniunctione praestantiam meriti, sacrificij et mediationis, infinito cumulo auxisset. Quemadmodum passim in Scriptura testantur
tristissimae eius querelae in patiendo et lugubres gemitus pro liberatione et sustentatione, ueluti Psal. 22: Deus, Deus, respice in me, quare dereliquisti me? Exaruit tanquam testa uirtus mea.Vgl. Ps 21 [22],2.16 (Vg). Psalmo 69: Saluum me fac Deus, quoniam usque ad animam meam intrauerunt aquae et non est substantia.Vgl. Ps 68 [69],2f (Vg).

Omnino igitur necesse fuit, succurrere Diuinitatem auxiliatricem, quae sua
omnipotentia humanitatem Christi sub intolerabili ira Dei trepidantem, sudantem sanguinem, morientem et descendentem ad Inferos sustentaret, liberaret et ad immortalem uitam et aeternam K 4v/fol. 40b gloriam eueheret. Sicut Petrus testatur, Act. 2. inquiens: Quod Deus, id est, diuinitas Christi,
quam habet communem cum Patre et Spiritu sancto, ipsum resascitauerit solutis doloribus mortis.Vgl. Act 2,24. Sicut ipse Christus fatetur, Esaiae 63 inquiens: Circumspexi et non erat mihi auxiliator, ideo brachium meum fecit mihi salutem.Vgl. Jes 63,5. Similiter Iohan. 10, iuxta hanc diuinitatem gloriatur contra mortem, inquiens: Ego pono animam meam, ut iterum sumam ipsam. Nemo tol
lit eam a me, sed ego ponam ipsam a me ipso. Potestatem habeo deponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam
,Vgl. Joh 10,17f. id est, subire mortem et redire ad uitam propria potentia, possibile est soli Diuinitati etc.

Est igitur Christus nostra Iusticia, non iuxta solam Diuinitatem, utpote nimis sublimen et praepotentem, nec ad Sacrificium Passionemue satis idoneam,
nec iuxta solam humanitatem, utpote nimis humilem, fragilem et ad aequiualens precium peccati totius mundi minus sufficientem, sed iuxta utrasque pariter Naturas, humanam et diuinam, in unam Personam indissolubili foedere inseparabiliter iunctas, et pro nobis in integrum restituendis laborantes, sicut testantur haec dicta Esaiae 7: Nomen eius erit Emanuel, hoc est, nobis
cum Deus
,Vgl. Jes 7,14; Mt 1,23. uel Deus unitus et associatus homini in unam Personam et ita pro nobis redimendis contra hostes in aciem collocatus. Iere. 23: Germen Dauid et Iehoua erit Iusticia nostraVgl. Jer 23,5f. etc.

L 1r/fol. 41a Esaiae 43 introducitur ipse Deus alloquens Genus humanum: Mihi laborem fecisti peccatis tuis.Vgl. Jes 43,24.

Hinc et Irenaeus pagina 185 inquit: Sicut homo erat, ut tentaretur, sic et Verbum erat, ut glorificaretur.. Die Seitenangabe entspricht folgender Ausgabe: . Item Vigilius inquit: Talis hostia requirebatur, quae ita media esset inter Deum et homines, ut et morti succumberet per illud, quod hominis habebat, et mortem uinceret eo, quod Diuinitatem in se tenebat.Vgl. : Et quia reconciliationis sacramentum immaculatum flagitabat sacrificium, talis hostia requirenda fuerat quae ita media esset inter Deum et homines, ut et morti succumberet per illud quod hominis habebat, et mortem revinceret per quod in se divinitatis tenebat.

Nequaquam igitur Osiandrico more Iusticia nostra Christo attribuenda est per communicationem Idiomatum,Vgl. Anm. 468 zum dt. Text. sicut aliae actiones, quae sunt Vni duntaxat naturae propriae, ueluti Creatio, Aeternitas, Passio, Mors etc. Sed realiter iuxta utramque Naturam. Siquidem utraque Natura simul est occupata, altera quidem nascendo et patiendo, altera uero Passionem potenter uincendo. Hinc
Paulus Phil. 2 dicit, quod licet Christus fuerit in forma Dei et potuerit uno nutu et ictu Satanam profligare et de omnibus hostibus triumphare et nos in integrum restituere, quemadmodum mundum uno Verbo creauit, tamen non duxit suam Diuinitatem rapiendam ad tam uiolentam nostri liberationem, sed exinaniuit seipsum non exercendo uires suae Diuinitatis et in forma serui
subijciendo seipsum supplicio mortis etc.Vgl. Phil 2,6–8.

Recte etiam Iohannes Baptista dicit, non ipsum Deum, sed Agnum Dei, tollere peccata mundi et resti­L 1v/fol. 41btuere Iusticiam.Vgl. Joh 1,29. Item Paulus Rom. 5 diserte pronunciat, nos fieri iustos non sola efficacia, uel uiolenta potentia diuinitatisergänzt nach Corrigenda­Liste. Christi, sed eius humili obaedientia. Dicitur enim: Quem
admodum per inobaedientiam unius hominis peccatores constituti fuimus multi, ita per obaedientiam unius Iusti constituentur multi.
Vgl. Röm 5,19. Item Acto. 20: Deus acquisiuit Ecclesiam sanguine suo.Vgl. Act 20,28. Item 1. Iohan. 1: Sanguis Christi purificat nos ab omnibus peccatis.Vgl. I Joh 1,7.

Ex his omnibus liquido patet, nec nec ueram assequi
Iusticiam Christi, sed utrumque uagari et errare in duobus extremis, excessu et defectu, dum eam in singulis naturis Christi quaerunt ac collocant, ubi econtra regiam et mediam uiam in Scriptura monstratam, in utraque Natura uni Personae coniuncta, pios omnes sequi et amplecti oportet.

Verum quoniam non leuis adhuc cura de errore Osiandrico Ecclesiam Dei
premit et excruciat, neque haec omittenda, sed omnino recensenda et praemonenda sunt, hunc scilicet errorem non tantum a Verbo Dei, quod supra ostensum est, alienissimum esse, sed etiam a Confessione Augustana, Apologia et Schmalkaldicis Articulis, inde apparet, quod nulla usquam in nostra Augustana Confessione, Apologia et Schmalkaldicis Articulis de essentiali aut sub
stantiali Iusticia nos iustificante mentio facta sit, sed sola imputatio meriti Christi et L 2r/fol. 42a remissio peccatorum pro nostra Iusticia docetur et inculcatur.

s:VIII.

Contra errorem , quod bona opera necessaria sint ad salutem, eiusque adhaerentium et coniunctorum.

Error eiusque adhaerentium et coniunctorum eatenus cum praecedenti et congruit, quod plane ad eandem cum ipsis metam tendit, in corrumpendo et deprauando Iustificationis articulo, discrepat autem ab illis modo ac uia, quam in extruendo suo errore sequitur. Illi enim suam imposturam contexunt adulteratione causae efficientis, dum Iusti
ciam nostram assignant non toti personae Christi, iuxta utramque simul Naturam operantis merito et efficacia, sed alterutri duntaxat eius Naturae, ita ut una tantummodo et sola Iusticiam nostram producat, altera nihil ad eam conferente.

At licet concedat totam personam Christi esse ueram causam efficien
tem Iusticiae nostrae, tamen alium L 2v/fol. 42b cuniculum suffodit seu rimam agit, struitque insidias deprauatione causae formalis seu materialis. Vera enim materialis seu formalis causa Iusticiae nostrae nulla alia est, quam perfecta impletio et obaedientia Legis a solo Christo obediendo et patiendo praestita et sola Fide apprehensa, tanquam meritoria et necessaria ad Salutem.

Hanc multipliciter uitiat et contaminat falsis sententijs et impijs Propositionibus de necessitate bonorum operum ad Salutem; quas tempore Interimistico a Papistis, Interimistis et Adiaphoristis mutuatus est. Horum igitur saltem praecipuas aliquot ex eius Scriptis recensebimus et breuiter refutabimus.

I.

Primum arripuit has Propositiones palam et mordicus tuendas, ut apparet in libro anno LI edito contra ,; . Item in Sermone de Conuersione Pauli.; .

Bona opera sunt necessaria ad Salutem.

Nemo unquam sine bonis operibus saluatur est.

Impossibile est quenquam sine bonis operibus saluari.

Has Propositiones uarijs rationibus et glossis pingit et palliat, quarum aliquae saltem in speciem ueri similes, aliquae autem palam impiae et falsae sunt, nimirum ut praetextu uerisimilium, falsas uenditet atque obtrudat. Veritatis speciem hoc commento praebet, quod passim seipsum L 3r/fol. 43a decla
rans scribit, se bona opera ad Salutem necessaria docere, non tanquam meritum, sed tanquam fructum et effectum necessario comitantem illos, qui fide consecuti sunt Salutem.

Ad hanc glossam ubique prouocat tanquam euidens testimonium suae integritatis contra suos Antagonistas, qui ipsum Papistici fermenti accusant,
sed hoc praetexte nequaquam elabi potest. Etsi enim praedicta eius glossa uera et non simulata esset, tamen quia ea abutitur ad fucandam et stabiliendam formam loquendi, simpliciter falsam et Papisticam; deinde quia sine omni necessitate et ratione conatur hanc falsam Propositionem praetextu glossae ueri et sani sensus pusillis Christi obtrudere, ideo non effugit culpam proditae
Veritatis et Interimisticaedes Augsburger Interims bzw. des Leipziger Landtagsentwurfs. collusionis.

Pugnat enim eius glossa ex diametro cum ipsa Propositione, quae meritum excludit, quod tamen Propositio includit. Siquidem omnium linguarum usu et testimonio, illud, quod ad aliquam rem necessarium requiritur, non tantum intelligitur de causa sine qua non (quae ipsa hic locum non habet) quod abs
que ea res consistere nequeat, sed etiam de causa efficiente, instrumentali, formali et materiali, quod illam rem efficiat, constituat et conseruet. Sicut Architectus, securis ac ligna necessaria sunt ad structuram domus.

L 3v/fol. 43b Dicere autem bonos fructus et effectus esse necessarios ad bonam arborem, aut effectum ad causam efficientem, nullius linguae proprie
tas admittit, et ipse quoque ordo naturae sic dicere prohibet et reclamat, sed potius contrarium, uidelicet, quod bona arbor sit necessaria ad bonos fructus. Sic recte dicitur, salutem et Iusticiam esse necessariam ad bona opera, quandoquidem (teste Iohanne 1. Cap. 3.) solus ille, qui est iustus, iusta facit,Vgl. I Joh 3,7. sed non econtra recte dicitur, bona opera esse necessaria ad Salutem. In tali
enim oratione ordo rerum et causarum inuertitur, fructus ante arborem et bona opera ante Salutem seu bonum operatorem collocant.

Est igitur hic primus error seuerissima reprehensione dignus. Quia praetextu uerorum glossematum pingit et inuehit Papisticas, ambiguas, flexiloquas, insidiosas et periculosas formas loquendi. Si enim huiusmodi lusibus
glossematum in Ecclesia Dei locus concederetur, ipsius etiam ,Der neuplatonische Philosoph (233/34 – um 305) bestritt u. a. die Gottheit Christi mit dem Argument, ein Gott sei leidensunfähig. Vgl. allg. , 1498f; , 54–58. Der alexandrinische Presbyter (um 260–336) vertrat eine subordinatianische Christologie, die auf den Konzilien von Nizäa im Jahr 325 und Konstantinopel im Jahr 381 ausdrücklich verworfen wurde. Vgl. , 738–743; , 692–719. et similium haereticorum blasphema et portentosa deliria astute excogitatis coloribus pingi et excusari possent.

II.

Secundo, quia errore (ut dicitur) nihil est foecundius, ita ut semper error errorem pariat et suum defensorem subinde magis magisque demergat et conta
gione L4r/fol. 44a inficiat, idem quoque usu uenit. Suscepto enim semel patrocinio flexiloquae et Papisticae Propositionis de necessitate operum ad Salutem; uiolentia eiusdem eo tandem abripitur, ut palam impia et Papistica profiteatur, et suas ipsius glossas superius positas de excluso merito operum euertat, damnet et seipsum turpissime contradictionibus implicet.

Sequens igitur error, quem ex defensione supra dictarum propositionum, quasi quodam uenenato contagio hausit, pugnat contra principalem usum Fidei et applicationem meriti Christi ad nos. De ea enim hactenus communis Catholicae Ecclesiae consensus ex sacra Scriptura et Augustana Confessione fuit, quod meritum Christi sola Fide apprehendatur et applicetur.Vgl. . At in
dispositione sua super Cap. 10. ad Rom. expresse eam adplicationem tribuit, non tantum Fidei, sed etiam Confessioni.Vgl. : Haec est iustitia fidei, hoc uerbum de filio Dei incarnato, pro nobis crucifixo, mortuo, resuscitato habere in corde, in eo laetari et acquiescere, et id ore confiteri, propagare, docere, et propter haec beneficia celebrare Deum, ei gratias agere, et propter hoc uerbum omnia extrema, etiam mortem sustinere et pati, quod qui facit hic non ex lege et operibus, sed ex uerbo fidei iustus et saluus est. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Röm 10,10].

Quo quid absurdius et perniciosius fingi potest? Perinde ac si quis ab alio porrectum thesaurum accepturus tendat ad ipsum, non tantum manum, sed exerat etiam linguam, quasi ea cum manu ad idem officium sit destinata. Pari
imo multo maiori cum absurditate Fidem et Confessionem in applicatione meriti Christi ad nos conglutinat, cum tamen sint diuersissima.

L 4v/fol. 44b Fides enim proprie est mere Dei in nobis opus et singularis motus a Spiritu sancto in hunc principalem finem conditus et excitatus, ut esset nobis quasi manus quaedam mendica, quam ad Deum porrigeremus et ab
ipso Christum una cum suis thesauris in Verbo exciperemus,Vgl. Anm. 502 zum dt. Text. sicut infinita Scripturae testimonia testantur. Matth. ultimo: Qui crediderit saluus erit.Vgl. Mk(!) 16,16. Item Esaiae 53: Scientia sui iustificabit multos.Vgl. Jes 53,11. Iere. 5: Domine, oculi tui respicient fidem.Vgl. Jer 5,3. Habacuc 2: Iustis sua Fide uiuet.Vgl. Hab 2,4. Rom. 3: Statuimus hominem iustificari Fide sine operibusVgl. Röm 3,28. etc.

Confessio autemaus auiem nach Corrigenda­Liste. est fructus Fidei, qua nihil salutis a Deo accipimus, sed antea sola Fide acceptam ore confitemur et Deum celebramus, iuxta illud Psalmi 116: Credidi propter quod locutus sumVgl. Ps 115 [116],10 (Vg), II Kor 4,13. etc.

Quin ipse quoque ui Veritatis coactus aliquoties in suis Scriptis affirmat, sola Fide nos iustificari et sola Fide beneficia Christi nobis applicari etc.
Et mox suijpsius oblitus, assuit ei Confessionem et ipsam in eodem usu applicandi ad nos meriti Christi cum Fide collocat, atque ita fenestram aperit fingendi infinita media applicatoria, qualia in Papatu uiguerunt, ueluti Missae, Peregrinationes, Intercessiones mortuorum etc.

III.

Tertio, post deprauatam applicationem meriti Christi ad nos et falso Confessioni pariter ac Fidei M 1r/fol. 45a communicatam, transit tandem ad Papistica Encomia bonorum operum, ut Pharisaicam praesumptionem confirmet. Laudat enim bona opera non more Scripturae usitato, sed alio duplici et plane Papistico modo, tum quod pars sint nostrae Iusticae coram Deo, tum quod
causa retentiua sint acceptae Salutis.

Prius Encomium liquido patet ex definitione Iusticiae, quam ponit in Dispositione sua in decimum caput ad Rom: Iusticia (inquit) est Verbum de Filio Dei incarnato et crucifixo habere in corde, in eo laetari, acquiescere, id ore profiteri et propagare, et propter hoc Verbum omnia extrema etiam mortem
sustinere et pati.
Vgl. Anm. 236 zum lat. Text.

In hac definitione et Dictis adiunctis euidenter in substantiam Iusticiae collocat opera nostra et opera Christi (tametsi horum admodum obscure et tenuiter mentionem faciat) perinde qua si unam et eandem Iusticiam constituant, cum tamen longius a se inuicem distent, quam coelum a terra, imo extreme inter
se pugnent, usque adeo, ut prorsus impossibile sit, ea coniunctim in eadem sede, id est, in foro Articuli Iusticiae morari.

Ibi enim sola obaedientia Christi totum dominum occupat et nostram Iusticiam omnibus numeris absolutam reddit iuxta eius testimonium Iohan. 15: Iusticia est, quod uado ad Patrem.Vgl. Joh 16(!),10. Cum quo Christi dicto prorsus et ad
amussim conuenit et illud Paulus ad Galat: Si ex ope­M 1v/fol. 45bribus est Iusticia, frustra Christus est mortuus.Vgl. Gal 2,21. Idem enim penitus est Christi transitus ad Patrem, quod mors seu Passio etc. Item Esaiae 51: Gloriatur de tali Iusticia, quod omnes illos, qui ea nitantur, durabiliores reddat coelo et terra et conseruet contra desperationem. Salus mea, inquit, durabit, et Iusti
cia mea nunquam deficiet.
Vgl. Jes 51,6. Esai. 45: Apud memetipsum iuraui immutabiliter, quod omne genu sit mihi flectendum, et omnis lingua sit iuratura. In Domino est mihi Iusticia et fortitudo.Vgl. Jes 45,23f.

In his et similibus dictis iubet Filius Dei suam obaedientiam sola Fide apprehensam iudicio Dei opponere, tanquam perfectissimam Iusticiam, nec humana
opera ei admiscere. Alioqui enim tota amittitur. Hinc Apostolus Paulus passim in suis Epistolis, praecipue autem ad Romanos et Galatas, per antithesinmit gegensätzlicher Aussage. argumentatur: Si ex operibus prouenit Iusticia, Christus frustra mortuus est.Vgl. Gal 2,21. Item Galat. 3: Quotquot ex operibus Legis sunt, Maledictioni obnoxij sunt.Vgl. Gal 3,10. Item: Si gratia saluamur Ergo non ex operibus, alioquin Gratia non esset
Gratia
Vgl. Eph 2,8f; Röm 11,6. etc.

Nec Fides nostra duabus pariter columnis nostris, uidelicet et Christi operibus simul niti et acquiescere potest, sed distrahitur et uertitur in dubitationem, iuxta illud Pauli ad Rom. 3: Ideo ex Fide, ut sit firma Promissio.Vgl, Röm 4(!),16.

M 2r/fol. 46a I. Est igitur prorsus falsum et impium Encomium de
operibus, cum ea in definitione Iusticiae coniungit cum operibus Christi. Hoc enim pacto honorem Iusticiae et Salutis, soli obaedientiae Christi debitum communicat operibus nostris et Fidem nostram distrahit, partim in Christum, partim in nos ipsos. Quid obsecro magis Papisticum et idolatricum dici potest?

II. Porro non minus impium quoque est alterum illud bonorum operum Encomium, ubi eis tribuit uim retinendae Salutis, sicut patet ex eius Sermone de conuersione Pauli B. 3.Vgl. Anm. 523 zum dt. Text. Cum tamen retentio nostrae Salutis aeque sit opus solius Christi in nobis ac ipsa acquisitio. Sicut enim ille merito suoergänzt nach Corrigenda­Liste. fide nostra apprehenso nos iustificat et saluat, ita deinceps iustificatos et saluatos
contra carnis et Satanae tentationes Spiritu sancto gubernat et corroborat in Fide, inuocatione et noua obaedientia, iuxta haec dicta. Philip. 1: Qui inchoauit in nobis opus bonum, idem quoque perficiet, usque ad diem Christi.Vgl. Phil 1,6. Item 1. Petri 1: Virtute Dei custodimur per Fidem ad SalutemI Petr 1,5. etc.

Nisi enim filius Dei cum Patre et Spiritu sancto suam mansionem in nobis fa
ciens et tanquam inuictum caput nos sua languida membra subinde repararet et grassantem Diabolum reprimeret, certe nullo momento acceptum M 2v/ fol. 46b donum uitae aeternae retinere possemus, iuxta illud Esaiae 40: Ipse dat lasso uirtutem, et cui non sunt uires multiplicat robur. Fatigabuntur pueri et deficient, et iuuenes impingendo labentur, expectantes autem Domi
num renouabunt uires et renascentur eis pennae instar aquilarum, current et non fatigabuntur, ambulabunt et non deficient.
Vgl. Jes 20,28–31.

Ad retentionem Salutis pertinet etiam perpetua illa remissio peccatorum propiciatio et Dei placatio. Sic enim demum in Christo permanemus aut consistimus, si nulla nobis est condemnatio, seu si perpetua Christi propiciatione
peccata nostra tolluntur aut abolentur. Sic enim inquit Dauid: Si peccata obseruaueris Domine, Domine quis consistet?Vgl. 129 [130],3 (Vg). Quia igitur Dominus peccata non obseruat coram facie omnipotentis Dei, seu igne illo omnia consumente, umbraculo Mediatoris protecti consistere et permanere possumus.

Errat igitur grauissime hac quoque in parte, quod, tribuendo bonis ope
ribus uim conseruatiuam acceptae Salutis, abducit pios ab assidua Christi imploratione pro perpetua remissione peccatorum, pro confirmanda Fide et conseruanda Salute ad superbam praesumptionem, et confidentiam de proprijs operibus ac donis, contra illud Pauli 2. Cor. 1: Ne collocemus fiduciam in nos ipsos, sed in Deum, qui mortuos exuscitat.Vgl. II Kor 1,9.

M 3r/fol. 47a Ex enumeratis igitur crassis hisce longeque grauissimis erroribus liquido patet, quam parum synceri sensus in Articulo Iustificationis reliquerit et quantum Papistas contra nos armauerit, dum eandem cum ipsis formam loquendi usurpat et glossemata propositionibus contraria assuit, applicationem meriti Christi, quae soli Fidei propria est, ad confessionem
quoque transfert, denique miscendo in definitione Iusticiae nostras uirtutes, Christum debito honore defraudat, et conscientias uel in Pharisaicam hypocrisin et Papisticam praesumptionem uel etiam contra in CainicamVgl. Gen 4,13f. desperationem praecipitat.

Horum tam horribilium malorum cum suo impio dogmate author existat, non
tamen ueretur palam gloriari, se nunquam a sana Doctrina discessisse, sed semper nauasse praeclaram operam in prohibenda carnali licentia, uel prophana securitate et accendendo studio bene operandi. Non autem uidet, de quibus hactenus, inenarrabilia et atrocissima mala, quae sub specioso isto praetextu, in immensum cumulat, uidelicet quod Articulum Iustificationis ne
farie corrumpit, Euangelium transformat in Legem, Christo debitum honorem eripit, Papisticam praesumptionem ac confidentiam operam confirmat, indignis autem, peccatoribus et territis conscientijs omnem consolationem amputat et adimit, easque ad desperationem adigit.

M 3v/fol. 47b Haec mala infinitis modis sunt grauiora quam carnalis secu
ritas, quam tamen et ipsam omnes orthodoxi Euangelij doctores acerrime taxant, sed diuerso modo. Quid enim contra securitatem grauius dici potest, quam hae uoces, quas in omnibus concionibus ac scriptis sonamus, uidelicet, quod illi, qui carent proposito recte agendi et laxant frena cupiditatibus contra conscientiam, careant uera Fide, uel, si quam habuerunt, amiserint, sint spiri
tualiter mortui, destituti Spiritu sancto, agitati a Satana et obnoxij corporalibus et aeternis poenis etc. Quem haec horribilia tonitrua non deterrent a carnali licentia et accendunt ad nouam obaedientiam; hunc nunquam Papisticae propositiones de necessitate bonorum operum mouebunt et emendabunt.

Non solum autem cum Verbo Dei pestilens hic error pugnat, ut hactenus abunde ostensum est, sed etiam a nostris Ecclesijs toto tempore instaurati Euangelij, praesertim autem anno 36Vgl. Anm. 535 zum dt. Text. et deinceps, cum quidam eum astute ex Papatu restituere conarentur, damnatus et reiectus est. Quin et Augustana Confessio et Apologia non obscure hunc errorem eo ipso damnat, quod cum
multa de gratuita acceptatione et bonis operibus dicat, eaque omnia studiose consectetur, quae Aduersarios nobis aequiores redderent, hanc tamen propositionem MonachisKonjiziert aus: Monarchis. et Aduersarijs longe exoptatissimam nusquam uel nutu ponit, asserit, aut saltem subindicat.

M 4r/fol. 48a IX.

Confutatio adiaphorismi

Inter ueros cultus, quos et Deus omnium maxime probat, et quibus honore afficitur, non postremum locum obtinet constans libera et ingenua Euangelij Confessio, segregata ab omni fuco, dissimulatione aut collusione cum hostibus, praesertim eo tempore, cum Tyranni uel uulpina uersutiaDer Fuchs wird in Fabeln als schlauer und durchtriebener Charakter gezeichnet. Die wohl bekannteste Gestalt war Reineke Fuchs, der Protagonist eines gleichnamigen Versepos, das sich im Spätmittelalter und der Reformationszeit großer Beliebtheit erfreute. Vgl. das in hochdeutscher Übertragung erstmals 1545 bei in erschienene Volksbuch (VD 16 R 1000). Geschildert wird darin, wie es dem Fuchs durch perfekte Heuchelei immer aufs Neue gelingt, sich aus brenzligen Situationen zu befreien. Vgl. , 720–724, bes. 723. uel lupina
uiolentiaWölfe galten den Menschen als überaus gefährliche Raubtiere. Der Wolf diente daher als Metapher für Angreifer auf den wahren Glauben und als Stifter von Verwirrung innerhalb christlicher Gemeinden. Vgl. , 302f; Joh 10,12; Act 20,29f. doctrinam Christi aut corrumpere aut opprimere et delere conantur. Tunc enim omnium maxime cum ad gloriam Dei, tum Ecclesiae ueritatisque confirmationem ncessaria est Confessio, sicut testantur haec Christi dicta et seuerae comminationes, Matth. 10: Quicunque me coram hominibus confessus fueritVgl. Mt 10,32. etc. Item Marci 8: Quem puduerit meiVgl. Mk 8,38. etc. Et Ebre. 13:
Offeramus per Christum iuge Sacrificium laudis, quod est fructus labiorum confitentium Nomen eius.Vgl. Hebr 13,15. Et Matth. 21. Ea necessitate postulatur Confessio, ut, hominibus eam omittentibus, lapides in ipsorum locum subire oporteat.Vgl. Lk 19,40. Die entsprechende Aussage fehlt in der Parallelstelle Mt 21,9–11. Nullum igitur nec maius nec atrocius scelus est et indignius homine Christiano, quam tali tempore Confessionem uerae Doctrinae uel ab
ijcere uel occultare, aut insuper M 4v/fol. 48b fucosas impiasque conciliationes et collusiones cum hostibus inire et suscipere.

Quia uero talis Confessio plaerumque cum maximis et grauissimis periculis coniuncta est, et naturaliter omnes otium tranquillitatem et securitatem amamus, fieri solet, ut, ingruente aliqua persecutione, homines politici et sapien
tes, cum de suis corporibus et facultatibus magis quam de Ecclesiae ueritatisque salute anguntur, Religionem ad uoluntates hominum inflecti cupiant et patiantur, et interea delicias sibi faciunt, quasi haec inclinatio ad hostes, quae admittitur in rebus externis et sua natura Adiaphoris, nullam Ecclesiae Christi cladem aut perciciem afferre queat.

Ita nostra aetate, cum illud Decretum (quod uulgo Interim uocant) ab hostibus Euangelij concinnatum et promulgatum esset, passim ad Ecclesiae internecionem et Papatus instaurationem obtruderetur, additis seuerissimis edictis et comminationibus,Vgl. Anm. 550 zum dt. Text. multi prorsus his minis de sua pristina constantia et firmitudine ita deiecti sunt, ut uitandi periculi causa, quod tum
grauissime impendere uidebatur, idolo artificiose conflato se prosternerent et subijcerent.Zum zusammengeflickten Götzenbild vgl. , wo eine aus vielerlei Scheusalen zusammengesetzte Hyaena, von der in 1541 geträumt habe, mit dem Interim verglichen wird, das er durch seine Lehre von den Mitteldingen zu beschönigen versucht habe.

Alij uero et hij quidem non obscuri neque ignobiles, imo autoritate et donis praecellentes, quos Deus tanquam duces et Antesignanos in prima acie collocarat, hanc uiam N 1r/fol. 49a inibant, ut neque in totum reijcerent, neque
prorsus approbarent. Mediam igitur uiam, ut tutissimam eligentes, ita censebant itaque disserebant, consultius esse aliquarum Caeremoniarum mutationem suscipere et simulate fucosas conciliationes cum hostibus inire, quam hostem plus satis antea saeuum et incitatum grauius exasperare, aut Stoica, ut ipsi aiebant, pertinacia uastitatem et solitudinem Ecclesijs et Rebuspub. ac
cersere.

Atque hoc fulmine tunc terrebant et dementabant multos, ita ut uererentur, nisi aliqua fieret in gratiam hostium Caeremoniarum immutatio, quae obaedientiae et concessionis speciem praeberet, certissimam ac praesentem et Scholis et Ecclesijs imminere uastitatem, Doctoribus et Pastoribus Ecclesiae
una cum paruis liberis et coniungibus exilium et paulo post Hispanicam Tyrannidem, Spanier von Geburt, konnte dem Augsburger Interim insbesondere in süddeutschen Gebieten Geltung verschaffen, wo er mittels italienischer und spanischer Besatzungstruppen Druck ausübte. Vor allem betroffen waren die Reichsstädte , , , , und . Vgl. hierzu , 233. Die spanische Servitut wurde in der poltitischen Auseinandersetzung des Reformationszeitalters immer wieder als Gegensatz zur teutschen Freiheit thematisiert. Es waren Schlagworte in der hitzigen Debatte, ob das Reich eine Monarchie mit dem Kaiser an der Spitze bzw. ein Wahlkönigtum sei, in dem die Fürsten erhebliche Mitspracherechte für sich beanspruchen konnten. Vgl. dazu . ubique in Germania regnaturam esse.

Ad auertenda igitur haec incommoda et ad retinendum mediocrem Ecclesiae Statum, ad sedandam etiam hostis saeuitiam, seruitutem potius aliquam Religionis subeundam et tolerandam esse ducebant et suadebant, quam inconside
rato zeli feruore nouos motus concitare et se et alios in summum discrimen adducere totiusque Religionis iacturam facere.

Hinc tot conuenticula, inquisitiones, deliberationes et nouae Reformationes hic illic tentatae sunt, quarum N 1v/fol. 49b aliquae etiam in lucem prodierunt.Vgl. Anm. 558 zum dt. Text. Et quia quorundam Principum et Praeceptorum authoritate fuerunt
ornatae et extructae, multisque fucis et pigmentis coloratae, maximamque securitatem amplectentibus promiserunt, maiorem etiam ruinam secum traxerunt.

Hanc foedam collusionem et impias consultationes cum manifestis hostibus, hocque Philosophicum et politicum commentum, quo simul et Deo et Tyran
nis fucum facere uoluerunt et reuera Veritatem abnegarunt, insectamur, quoties in Adiaphorismum inuehimur.

His etiam contradicere et repugnare pios omnes oportet, etiamsi fractus illabatur orbis, donec communi consensu et publica testificatione eorum, qui se Augustanae Confessionis socios et assertores profitentur et his consilijs non
tantum interfuerunt, sed etiam praefuerunt, haec deliria confutent. Grauissimis ergo rationibus et argumentis ex Verbo Dei sumptis, quorum praecipua nunc sequuntur, adducimur, ut ea diluamus et reprehendamus.

I. Primum. Necesse est erudiri Ecclesiam de rebus controuersis et discerni inter consilia, quae ante Tyrannicam in Ecclesias Christi irruptionem ab Archi
tectis Adiaphoricarum corruptelarum, superstite , pijs Ecclesiae Nutricijs ex Verbo Dei proposita sunt, a consultationibus Adiaphoricis, quae postea rebus aliter stantibus susceptae sunt.

N 2r/fol. 50a At summa consilij ante motum bellum in deliberationibus publicis haec erat, non esse faciendam mutationem Caeremoniarum in gratiam
Aduersariorum Euangelij, nisi prius iacto cum eis fundamento, hoc est, stabilito consensu de puritate doctrinae et de legitimo usu Sacramentorum.

Huius consilij et fontes et causae reddebantur, ut quod Iohannes in Epist. 2. inquit: Si quis hanc Doctrinam non affert, ne dixeritis ei Aue. Qui enim ei dicit Aue, communicat operibus eius malignis.Vgl. II Joh 10f. 2. Corinth. 6: Nolite
iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio Iusticiae cum iniquitate, aut quae societas Luci cum tenebris? Quae conuentio Christi cum Belial? Quae pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum Idolis?
Vgl. II Kor 6,14–16. Psal. 1: Beatus uir, qui non abijt in consilium impiorum, et in uia Peccatorum non stetit, et in cathedra Derisorum non sedit.Vgl. Ps 1,1. Psal. 26: Non
sedeo cum Concilio uanitatis et cum dolosis non conuersor. Odi Ecclesiam malignantium et cum impijs non sedebo.
Vgl. Ps 25 [26],4f (Vg). Huc afferebatur et dictum in Apocalypsi de non recipiendo charactere Bestiae,Vgl. Apk 13,16f; 14,9–11. id est, de uitanda collusione cum hostibus Euangelij et de seiunctione uerae Ecclesiae ab Aduersarijs.

II. Secundo. Consentientibus etiam animis et linguis docebatur, in casu con
fessionis Caeremonias non amplius esse Adiaphora, et nihil, utcunque paruum, admittendum N 2v/fol. 50b esse, quod aut Confessionem obscuraret, aut libertatem Ecclesiae sanguine Christi partam quoquo modo imminueret. Item, non negligenda esse parua initia, quibus paulatim postea maiores fierent accessiones.

Huc afferebatur uox , qui ut apud Theodoretum extat, dixit: Ad impietatem conferre uel obulum unum, perinde est, ac si quis conferat omnia.Vgl. BKV 51, 179f). Der wurde Märtyrer unter . berichtet, man habe ihn durch Folter zwingen wollen, die Kosten für den Wiederaufbau eines von ihm zerstörten heidnischen Tempels zu tragen, er aber habe sich standhaft geweigert, obwohl die Forderung immer weiter ermäßigt wurde. Item exempla Danielis et Eleazari, quae declarant, ex paruis saepe magnarum momenta rerum pendere. Etsi enim per se et suo genere Adiaphoron erat, recitare precationem fenestris coenaculi siue apertis siue clausis, ta
men Daniel apertis fenestris preces suas recitauit,Vgl. Dan 6,11. ne uideretur impio Regis Edicto parere et obaedire, quod ueram Dei inuocationem impediebat, ac maluit Daniel inter Leones abijci,Vgl. Dan 6,17. quam gestu aliquo prae se ferre obaedientiam erga regium Edictum, pugnans cum secundo Praecepto de inuocatione et Confessione.

Sic Eleazarus maluit ab hostibus interfici, quam uideri tantum uesci carne suilla.Vgl. II Makk 6,18–31. Quia non hoc agebatur a satellitibus ,Die gewaltsame Hellenisierungspolitik des Seleukidenkönigs provozierte den jüdischen Aufstand unter der Führung des Priesters († um 166 v. Chr.) und seiner Söhne, der Makkabäer, während der Jahre 167–160 v. Chr. Vgl. , 769. ut tantum uiolaret Legem de ciborum discrimine, sed ut ipso facto ostenderet, se a tota Lege defecisse et Religionem Ethnicam amplexum esse.

III. Tertio, Magno consensu, uiuente adhuc et rebus tranquillis, Axio
ma illud urgebatur: contra Aduersarios pertinaces utendum esse exemplis libertatis, N 3r/fol. 51a et ad huius confirmationem afferebantur testimonia Scripturae. 1. Cor. 7: Precio redempti estis, nolite fieri serui hominum.Vgl. I Kor 7,23. Gal. 5: In libertate, qua Christus uos liberauit, state, nec rursus iugo seruitutis implicemini.Vgl. Gal 5,1. Galat. 4: Nunc, cum cognoscatis Deum, imo potius ab
ipso cogniti sitis, cur iterum conuertimini ad infirma et mendica Elementa et his denuo seruire uultis?
Vgl. Gal 4,9. Colos. 2: Cauete, ne quis uos depraedetur per Philosophiam et inanem imposturam secundum traditionem hominum et elementa mundi et non secundum Christum.Vgl. Kol 2,8. Item: Nemo uos iudicet in cibo aut potu aut parte diei Festi. Si enim per mortem Christi uendicati estis ab
elementis Mundi, quid tanquam uiuentes in mundo his decretis obtemperatis? Non gustes, non tangas, quae speciem quidem sapientiae prae se ferunt, sed re ipsa sunt ἐθελοθρησκείαι.
Vgl. Kol 2,16.20-23

IIII. Quarto, addebantur et exempla huius Regulae: Vt Apostoli uiolant traditiones Phariseorum, Mat. 12. et 15.Vgl. Mt 12,1f; 15,1f. Gal. 2: Sed neque Titus, cum esset
Graecus, coactus est circumcidi propter falsos fratres, qui insidiose explorabant nostram libertatem, quam habemus in Christo, ut nos in seruitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus, ut ueritas maneret apud uos.
Vgl. Gal 2,3–5. Et in eodem capite, Lapsum Petri, non quidem in doctrina, sed in usu libertatis taxans, seuerissima oratione utitur: Petro aperte restiti in faciem,Vgl. Gal 2,11. inquit:
Quia uidebam quod reprehensione dignus N 3v/fol. 51b esset, propter hypocrisin, iuxta quam non recte incedebat in ueritate Euangelij.Vgl. Gal 2,14.

V. Exaggerabant doctrinam de Scandalis: Vae homini, per quem uenit scandalum.Vgl. Mt 18,7. Quod uero intempestiua mutatio Caeremoniarum fons esset plurimorum et maximorum scandalorum euidenter demonstrabant.

Quid enim, aiebant, magis deformat doctrinam et Ecclesiam, quam si ueteres et iam pridem graui consilio abiecti panniculi assuantur nouae uesti?Vgl. Mt 9,16. Si doctrinae repurgatae et bene constitutis Ecclesijs Papisticae assuantur Caeremoniae? Monebant, Imbecilles non adducendos esse in dubitationem,Vgl. I Kor 8,9. ne uidelicet existimarent repurgationem doctrinae et Caeremoniarum prius fac
tam non esse opus Dei, sed humana audacia tentatam et susceptam esse, imo intempestiuam mutationem Caeremoniarum in gratiam hostium factam, nihil aliud prae se ferre, quam speciem defectionis a tota doctrina, velle autem Apostolum, ut non tantum caueamus a malo, sed etiam a specie mali, 1. Thessalon. 5.Vgl. I Thess 5,22.

VI. In postulatione concordiae cum hostibus semper spectandam esse προαίρεσιν et finem, quem hostes propositum habeant. Sicut autem Diabolus non contentus est primo uulnere, sed inde longam telam texit peccatorum et poenarum, ita hostes Euangelij non contentos esse mutatione N 4r/fol. 52a Caeremoniarum, sed ab his paruis initijs progressus facere ad doctrinae cor
ruptelas.

Ideo concludebant, quoties Papistae suas nobis Caeremonias sub specie concordiae obtruderent, nobis semper ipsorum hypocrisin et Sophisticam, quae sub hoc praetextu latitaret, magnopere cauendam et fugiendam esse.

Haec, uiuente , rebusque adhuc tranquillis et florentibus et ante edi
tionem Sphyngis Interimisticae, in publicis et priuatis delibarationibus, magno omnium consensu, multaque libertate orationis constantissime et fortissimis animis agitata, proposita et in lucem euulgata sunt, etiam in illis libris, qui continent corpus Religionis nostrae, ut in locis de Caeremonijs in Ecclesia, de scandalo, de libertate Christiana etc.Vgl. .

Postea uero ingruente persecutione reiectis et repudiatis his prioribus consilijs et sententijs ex Scriptura deductis, prorsus contraria, magis tamen speciosa et eo tempore plausibilia, sed non ut antea ex Verbo Dei, sed ex prophanis Philosophorum et politicorum iudicijs deprompta, et multorum piorum doctorum eiectione uel tantum propter sordidam lineam Vestem, et quia ex Verbo Dei
his nouis Decretis contradicebant, sancita et obsignata sunt.Der Torgauer Superintendent wurde 1549 aufgrund seiner hartnäckigen und wortreich vorgetragenen Ablehnung des Interims seines Amtes enthoben und zeitweilig gefangengesetzt, ähnlich erging es dem Protodiakon und anderen; zu den Vorgängen vgl. .

Neque uero in consultationibus tantum res constitit, sed postquam praecipuorum Theologorum authoritas accessit,Vgl. Anm. 608 zum dt. Text. N 4v/fol. 52b publice noua Ecclesiarum Reformatio indicta et promulgata est,Zu Beginn des Jahres 1549 erstellte mit Beratung durch , und wohl weiteren Wittenberger Theologen eine neue Kirchenordnung, die er bereits im März 1549 an sendete. Die Kirchenordnung wurde nie offiziell in Kraft gesetzt. Vgl. , S. 352; . quae non leuiculas tantum Caeremonias, ut illi excusationis suae gratia impias illas conciliationes exte
nuare solent, sed ingens agmen Papisticarum Caeremoniarum et foedissimarum Corruptelarum restitui mandabat.

Accesserunt his Decretis collusionis et consultationes cum manifestis hostibus et non obscura testimonia, his non paruis initijs aditum praeparari et inclinationem strui in grauioribus ad regnum Antichristi.

Circumferebantur passim et obtrudebantur pijs Pastoribus epistolae consilia, adhortationes et denique edita Scripta sub doctorum Virorum titulis et autoritate munita, quibus hoc idem suadebatur, ne doctores Ecclesiae hanc seruitutem pacis causa in his Conciliationibus impositam horride detrectarent.Vgl. insbesondere ; entsprechende Schreiben gingen auch nach und .

Laudabantur ut amantes concordiae et moderationis, qui has politicas consul
tationes probabant et in Ecclesias recipiebant. Econtra excutiebantur tanquam φιλόνεικος et pertinaces, ac hostium saeuitiae obijciebantur, qui contra uel hiscere uel mutire audebant.

Rationes prorsus ex Scriptura, ut antea consuetum fuerat, nullas afferebant, sed ut simplicioribus fucum facerent, exaggerabant pericula, certabant autori
tate et numero suffragiorum, extenuabant has tetras et impias O 1r/fol. 53a collusiones cum hostibus Euangelij et linteamine uelabant ac ordinem in Ecclesia decentem constituendum esse contendebant. Quasi uero antea sine ordine in mera et magna omnium rerum confusione Ecclesiae nostrae uixissent et propterea non sine graui causa persecutionem passae etc.

Haerentibus in summo discrimine propter Confessionem et de Ecclesia optime meritis, non solum nullam leuationem aut consolationem adhibebant, sed ubique hostium elogia decantantes afflictis afflictionem addebant.

Cum uero admonerentur de prioribus consilijs, quibus pios Principes et Magistratus antea rexerant, non solum astute et ueteratorie illa eludebant, circum
stantias temporum, periculorum, euentuum et personarum exaggerando, sed maximis etiam et saeuissimis criminationibus eos impetebant, quorum Christianis et placidis monitionibus ab his impijs deliberationibus nouisque decretis absterrebantur.

Haec ut initio sub promulgatum Interim tentata et suscepta sunt, ita quod om
nium maxime dolendum est, etiamnum Sophistice palliantur, pinguntur, excusantur et non solum Rhetoricis coloribus mirifice exornantur, sed etiam publicis scriptis ac testimonijs ex sacra Scriptura male detortis adhuc probantur, confirmantur et defenduntur O 1v/fol. 53b quasi re praeclare gesta. Econtra, omnis turbatae Ecclesiae et scandalorum occasio et culpa in eos deriuatur,
qui his impijs ac nouis Decretis contradictorijsque consultationibus et Scriptis uero, pio et constanti zelo et Verbo Dei obstiterunt.Vgl. dazu .

Adhanc igitur Adiaphorismi confutationem nos non odio aut maleuolentia, sed iustis et grauissimis causis adduci, omnes sani et pij facile intelligunt. Verum adijciamus sane adhuc alias aliquot rationes, quibus hae impiae collu
siones cum Antichristo adhuc euidentius refutentur.

I. Primum enim extat expressum Dei mandatum, congruens cum synceris illis Consultationibus tempore uiri Dei susceptis, de quibus paulo antea prolixe dictum est, quod iubet uitare omnem societatem cum pertinacibus Euangelij hostibus, et postulat constantem, liberam et ingenuam Euangelij con
fessionem, sine ulla tergiuersatione aut fuco. Matth. 10, Marci 8, 2. Corinth. 6: Nolite iugum ducere cum impijs.Vgl. Mt 10,7–33; Mk 8,38; II Kor 6,14.

II. Deinde intelligunt omnes pij, consulendum esse Posteritati, ne tantorum uirorum autoritas et exemplum in Regulam, sicut plaerunque fieri solet, aliquando trahatur, ac ingruente aliqua persecutione Posteri simili leuitate in
constantiaque ludant in causa Religionis et Euangelij confessionem, ut rem indifferentem seu Adiaphoron abijciant O 2r/fol. 54a et ad uoluntates hominum ac consilia Politicorum Religionem attemperent, id quod non est leue crimen, sed, iuxta Paulum, inimicitia crucis Christi, Gal. 6.Vgl. Gal 6,12.

III. Necesse est, ut hostibus professis et manifestis, qui ex hac Adiaphorica
Collusione in summam spem uictoriae restituendarumque suarum impietatum erecti sunt, clare ostendatur Veritatis facies et declaretur, semen aliquod sanctum et pias reliquias diuinitus conseruatas esse, quae non curuarint sua genua coram Baal,Vgl. I Reg 19,18. nec acceperint characterem Bestiae.Vgl. Apk 13,16f; 14,9–11.

Vt uero haec tanta mala errorum ac scandalorum recte syncereque sanentur et
ex Ecclesia Dei tollantur, oportet omnino sequentes Regulas conditionesue ad amussim obseruari.

I.

Primum, ut Exarchi et architecti harum consultationum et perturbationum in Ecclesia cogitent de sanandis his uulneribus et ad componendas domesticas
controuersias afferant animos non exulceratos iniustis odijs, non impoenitentia pertinaces, non imbutos Sophistica, sed candide iudicantes, quomodo uera et salutaris concordia ad gloriam Dei et Ecclesiae salutem spectans sancienda sit, uidelicet, si ingenua delicti confessione et acri ipsorum refutatione fucosae illae conciliationes et Adiaphoricae collusiones et corruptelae, quibus Ec
clesia Christi horribiliter deformata est, prorsus condemnentur et aboleantur.

O 2v/fol. 54b Nam hac pertinaci et sophistica propugnatione iniuste factorum recteque sentientium ac monentium damnatione non solum augebunt dissidia, sed et sibijpsis iram Dei tristioresque poenas accersent, iuxta illud
Esaiae 5: Vae uobis qui dicitis malum bonumVgl. Jes 5,20. etc.

II.

Secundo, hoc etiam cauendum, ne in posterum confusio admittatur Euangelij cum humana sapientia, ut tunc factum est. Nam ubi Euangelium confessionem imponit ac edi requirit coram Regibus et Principibus, humana sapientia
latebras quaerit et κρησφύγετα siue astuta effugia captat, quibus elabatur, ne propter Confessionem aliquid periculi sustinere cogatur. Id quod non est leue crimen, sed, ut dictum est iuxta Paulum, manifesta inimicitia Crucis Christi, Gal. 6.Vgl. Gal 6,12.

III.

Tertio, vt Ecclesiae libertas, quae est summa et caput totius Religionis Christianae, conseruetur et simpliciores erudiantur, omnes Caeremonias ab AntichristoDie öffentliche Gleichsetzung des Papstes (vgl. dt. Text) mit dem Antichrist erfolgte durch seit der Bannandrohung gegen ihn durch im Jahr 1520. Vgl. dazu ; die deutsche Übersetzung dieser Schrift vgl. . obtrusas et cum opinione necessitatis et cultus impositas, cane et angue peius fugiendas esse, praesertim tempore Persecutionis.

IIII.

Quarto, vt quoties de Religione cum hostibus agi­O 3r/fol. 55atur omnem pacis et concordiae promissionem suspectam habeant et diligenter caueant, ne metu bellorum et periculorum fracti, aut prauo pacis et tranquillitatis conseruandae studio illecti, doctrinae corruptelas admittant, aut Tyrannicam seruitutem sibi imponi patiantur.

V.

Postremo, quia Deus a nobis requirit, non tantum ingenuam et constantem ueritatis Confessionem, sed etiam corruptelarum perspicuam et illustrem damnationem, et Adiaphorismus plurimis corruptelis ianuam aperuerit, et non tantum ab Augustana Confessione discesserit, sed et omnino ab omni Chri
stiana Confessione, utpote qui nihil aliud nisi mera abnegatio metu crucis suscepta fuerit, ideo necesse est, eum et propter gloriam Dei et Ecclesiae salutem diserte taxari et ex Ecclesia explodi et contra similes praestigias pios muniri.

Nam qui silentio hunc praetereunt, aut sophistice extenuant, hij se alienis
etiam peccatis polluunt et ex Augustana Confessione confusionem et ex Christianismo EpicureismumVgl. Anm. 201 zum dt. Text. faciunt pollutosque hac Babyloniaaus Babyloniae nach Corrigenda­Liste. scortatione in profundum impoenitentiae horribiliter immergunt.

His inquam et alijs grauissimis causis inducti hactenus Adiaphorismo contradiximus et nos ab ipsius au­O 3v/fol. 55bthoribus tantisper segregamus,
donec solenni aliqua et perspicua Refutatione ab ipsis condemnetur et ex Ecclesia Christi explodatur ac profligetur.

Nihil autem nobis et pijs omnibus magis in uotis est, quam ut hij, qui primi Adiaphorismi authores et hortatores extiterunt ac Israël sua authoritate in errorem abripuerunt, seu, ut Scriptura loquitur, peccare fecerunt, lapsus suos
serio agnoscant, et non solum a conuitijs fratrumque recte et pie monentium persecutione et patrocinio malae causae posthac sibi temperent, sed sua etiam testificatione, studio et opera Ecclesiam Christi ab hisce et alijs Corruptelis ac scandalis, nobiscum una consentientibus animis uindicent. Nam hoc solo remedio dissensiones domesticae finiri, hostium impetus frangi et retundi,
Ecclesia in integrum restitui et priuatae ac publicae Saluti optime consuli poterit.

O 4r/fol. 56a Generalis epilogvs totivs operis.

Ex enumeratis igitur et confutatis Sectis euidentissime elucescit, quanto conatu Satan incumbat in extinguendam lucem salutaris Euangelij, quam Deus
Pater longe benignissimus, pro suo ineffabili in nos saluandos amore, discussis Papatus tenebris accendit, tum ut erga gloriosum aduentum Filij sui iam iam imminentem nos praepararet, tum etiam, ut in hisce horrendis confusionibus et tempestatibus nos consolaretur et erigeret, in Fide, Spe et Inuocatione, qua tanquam sacra anchora in petram Christum fixa niteremur, et ab ipso
tanquam in fluctuante Cymba dormiente, conseruationem, liberationem et aeterna halcyonia peteremus.Vgl. Mk 4,38.

Satan autem, ut nos prorsus nudos et inermes obijciat praesentibus calamitatibus et nouissimae diei, mundumque in extremam impietatem demergat, maiori nunc impetu, ad opprimendam Veritatem ruit et spargit suum pestiferum
mendacium per tam multiplices et speciosas Sectas. Quarum authores et Patronos accersit, non solum ex Papatu, O 4v/fol. 56b sed ex nostris quoque Scholis et Ecclesijs, tanquam noxias uulpeculas, ad uastandam uineam Domini emissas.Vgl. Hhld 2,15.

Sicut in Cantico canticorum Spiritus sanctus non immerito de talibus grauis
sime conqueritur, ad easque acerrime confutandas hortatur, inquiens: Comprehendite uulpes, uulpes paruas uastatrices uineae DominiVgl. Hhld 2,15. etc. Vocat eos non lupos (etsi reuera lupi sint) sed uulpes, easque paruas, propterea, quod uidentur in speciem parum nocere et extenuant suas Corruptelas, ut indignas reuocatione et simplici tantummodo ἀμνησία obliniendas et sepeliendas. Sed
penitus introspectae, longe sunt nocentiores, quam Papistae aperti lupi, qui suam grassationem deinceps nullo praetextu tegere possunt, sed tanquam conuicti et declarati Veritatis hostes facile cognoscuntur et uitantur.

At sectarij sunt domestici in nostris Scholis et Palaestris uersati, non solum ut fratres, uerumetiam ut duces et praecipui Antesignani, armati autoritate et
opinione Veritatis, a quibus uel latum digitum dissentire, ingens piaculum esse ducitur. Enimuero de talibus et ipse Apostolus grauissime queritur in Actis, cap. 20. Vbi primo lupos quidem praemittit, cum inquit: Scio quod post discessionem meam lupi rapaces in uos irruent, non parcentes gregi.Vgl. Act 20,29; Mt 7,15. Sed mox subijcit, alios multo uiciniores et nocentiores, inquiens: Quin adeo ex
uobis ipsis surgent Viri loquentes peruersa, ut abducant Discipulos post se.
Vgl. Act 20,30. Quibus uerbis P 1r/fol. 57a illos innuit nimirum, qui in Ecclesia summum locum et gradum docendi obtinentes in manifestos errores labuntur, et tamen sibi tanquam praecipuis Doctoribus per omnia fidem adhiberi postulant.

Talis προσωποληψία nocentissimum et multis insuperabile malum est. Ideo
in sacra Scriptura passim tam seueriter et atrociter prohibetur. Gal. 1: Si Angelus e coelo aliud Euangelium praedicauerit, sit Anathema.Vgl. Gal 1,8. Matth. 23: Nolite uocari Rabbi, id est, Praeceptores, unus est Magister uesterVgl. Mt 23,8. etc. Matth: Si oculos (hoc est, Doctor) tuus scandalizauerit te, erue ipsumVgl. Mt 5,29; 18,9. etc. Deut. 33: Qui dixit patri suo et matri suae: Non uidi eum, et fratres suos
non agnouit, neque filios suos cognouit, hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum conseruant. Ipsi docebunt Iacob iudicia tua et Israëlem Legem tuam
Vgl. Dtn 33,9f. etc.

Quamobrem memores utilissimae illius commonefactionis Christi, Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbaeVgl. Mt 10,16. etc. Simpli
citatem columbinam ita temperemus prudentia serpentina, ut propter nullius dignitatem et authoritatem mendacio assemtiamur, nec propter ullius uilitatem, Veritati repugnemus, sed eam Doctrinae puritatem, quam Deus per electum organum suum Reuerendum , ex Propheticis et Apostolicis scriptis eruit et in P 1v/fol. 57b lucem protractam inuito Satana et
toto Mundo illustrauit, humiliter et reuerenter amplectamur, per quoscunque tandem ipsam Deus nobis offerat, nec offendamur multitudine uel dignitate corrumpentium et abnegantium eam, aut ab ea deficientium.

Simus memores grauissimi illius dicti Christi Matthaei 24. Vbi commemoratis multis signis extremi diei et uarijs Sectis, quae eum praecessurae essent, tan
dem hoc quasi epiphonema adijciens inquit: Vbicunque est cadauer, ibidem congregantur et Aquilae:Vgl. Mt 24,28. innuens paulo ante extremum diem, in medijs Corruptelis et confusionibus Religionis semper aliquos fore, tum inter Doctores, qui luce Spiritus sancti et aquilina perspicacia praediti, confutaturi sint Corruptelas, tum etiam inter auditores, qui aquilina fame et ardenti desiderio
ad Christum crucifixum Cadauer in puro Euangelio annunciatum, sint conuolaturi. Talem Aquilinam tum aciem in dinoscendis Corruptelis, tum famem in amplectenda Veritate, dignetur nobis donare, augere et conseruare Ihesus Christus Filius Dei, cui cum Patre et Spiritu sancto sit Laus et Gloria in secula seculorum. Amen.

P 2r/fol. 58a Conclvsio.

Hactenus expositae sunt dijudicationes et Confutationes. Quae, quia cum ad retinendam doctrinae puritatem, tum ad euitandas insidias Corruptelarum, quibus natiua Euangelij sententia uarie deprauata est, plurimum momenti nostro iudicio habiturae sunt, uoluimus earum editione primum nostris Subditis
prospicere, quibus hoc officij ratione debemus, ne a simplici Verbi Dei norma, in uarias Syrtes et Labyrinthos humanarum opinionum et somnia abstrahantur. Deinde alijs, exteris etiam quibuscunque, studio Christianae charitatis prodesse, qui uolent hanc nostram operam solo prouehendae uerae Religionis studio susceptam candide amplecti et serio a fucatis et Philosophicis com
mentis et figmentis, quibus polluitur doctrina coelestis, abhorrent. Postremo etiam id in hac Confutationis Corruptelarum editione spectauimus, ut, quoniam recte sentientes, non obscure ab Aduersarijs et Sectarijs uariorum errorum, praeter omne meritum insimulantur, hoc Scripto confiteremur, testatumque faceremus coram Deo, eius Ecclesia, totoque Mundo, nos in Augustana
Confessione semel a Parentibus nostris agnita, recepta et confessa syncere persistere, et tum ab his iam refutatis Corruptelis et Sectis, tum et ab omnibus alijs, toto pectore abhorrere, easque damnare et detestari. P 2v/fol. 58b Hoc enim praecipuo studio quaerimus, ut uera et incorrupta doctrina Euangelij, iuxta sacras literas, Confessionem Augustanam, Apologiam et Schmalkaldi
cos Articulos, ab omnibus Corruptelis uindicata sola floreat, et in Ecclesia ad gloriam Dei hominumque salutem dominetur.

Nostro igitur et charissimorum Fratrum nostrorum nomine (permoti ad hoc etiam multorum piorum obtestationibus, qui ueras praesentium certaminum Censuras et Corruptelarum dijudicationes a Nobis nostrisque Doctoribus fla
gitarunt) hanc nostrorum Theologorum consentientem confutationem in lucem emisimus. Idque (quod toties protestamur) tantum uero et syncero pietatis zelo, et tum ut Reipublicae Christianae totiusque Religionis puritas et incolumitas per nos, quo ad eius fieri poterit, prouehatur, tum ut detectis perniciosorum Sophismatum praestigijs rudiores sibi facilius a falsis Dogmatibus ca
uere posint.

Sed et illud notum facimus, nos hac Censura alijs uere pijs Principibus et Magistratibus nequaquam uoluisse quicquam praescribere, aut quasi praeiudicijs quenquam illorum (tametsi nostro iudicio Christianissima) grauare. Neque enim dubitamus, eos, quibus cordi est uera Religio, sua sponte facturos offici
um suum et sedulo daturos operam, ut puram et inuiolatam Euangelij doctrinam ab omnibus Sectis et Corruptelis segregatam, subditis proponi P 3r/ fol. 59a curent, praeterea, si quae forte in ipsorum Ecclesijs essent enatae, ut non sophistice pingantur, sed grauiter matureque exterminentur, deinde ne in posterum licentia fingendi nouas et a sacra Scriptura alienas opiniones, aut
colludendi cum hostibus uel manifestis uel etiam occultis Seductoribus, Doctoribus Ecclesiae alijsue concedatur.

Illud etiam de nobis omnium Ordinum homines sibi persuasum habeant, nos eo quoque consilio adductos, hanc Confutationem adornasse, ut Fidei nostrae Confessio studiumque nostrum prouehendae uerae Religionis omnibus inno
tesceret et perspicuum fieret, nos uere nostrorum laudatissimis uestigijs insistere, nihilque tam in uotis habere, quam ut ubique extirpatis omnibus hominum prauis Traditionibus, Commentis et Corruptelis, sola Euangelij doctrina pura et incorrupta tradatur et propagetur. Idque non iuxta concinnas et plausibiles imposturas Philosophorumque praestigias et con
ciliationes, sed iuxta sacras Literas et formulas Augustanae Confessionis, Apologiae et Articulorum Schmalkaldicorum. Quarum pura et natiua sententia hactenus in nostris Ecclesijs locum obtinuit, et iuuante Deo posthac etiam, repudiatis omnibus peregrinis opinionibus, feliciter obtinebit.

Hac igitur de causa mandamus primum omnibus et singulis, nostrae Ditionis
Praelatis et in primis Aca­P 3v/fol. 59bdemiae Ienensis Professoribus, praesentibus et futuris, ut quae Schola ab Illustrissimo Principe Electore amantissimo Parente nostro et a Nobis dilectissimisque Fratribus nostris, ad tuendum coeleste salutaris Veritatis Euangelij depositum, oppugnandosque errores ac Sectas praecipue instituta fundataque est, item Superintendentibus,
Pastoribus et Concionatoribus, quocunque gradu aut dignitate praeditis, Ludirectoribus, etiam pueritiae formatoribus, Nostro Fratrumque nostrorum nomine, ut et puram Euangelij doctrinam consentaneam scriptis Propheticis et Apostolocis formulisque supra aliquoties citatis et denique hisce quoque Confutationibus congruentem in Templis et Scholis doceant, nec ulla ratione
Corruptelis illis, quarum Confutatio hic suscepta est, aut ullis alijs patrocinium aut sophisticam denfensionem accomodent.

Deinde mandamus etiam omnibus nostri Ducatus, Statibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, Consiliarijs, Praefectis, Consulibus et Decurionibus, ut ueram Dei doctrinam suo loco promoueant et tueantur, contrarijsque erroribus
omni sedulitate et seueritate reluctentur, nec patiantur se quouis uento doctrinae agitari.Vgl. Eph 4,14. Quod Christiano pectori omnium maxime deforme, simul ac perniciosum est.

Denique praecipimus etiam omnibus reliquis nostris Subditis, ut in pura totiesque nominata doctrina constantis­P 4r/fol. 60asime perseuerent, et tum
hasce, tum omnes alias praeterea Corruptelas earumque Patronos fugiant ac detestentur. Idque sub seuerissima Nostra Fratrumque nostrorum animaduersione.

Ad praestandam autem huic Edicto nostro obaedientiam, flectere et impellere singulos debet, non tantum Nostra et Fratrum nostrorum autoritas aut poenae
nostrae seueritas, sed multo magis cum grauissimum Dei mandatum, tum quod hoc ipso puritas Verbi conseruatur et gloria Dei asseritur, denique quod ita priuatim et publice omnium hominum salus temporaria et aeterna prouehitur et promouetur.

Errata.

Fol. Pag. Para. Versu.

12. 2. 1. 3. pro parata, lege parta.

19. 1. 2. 4. pro promouit, lege permouit.

31. 2. 2.penult. pro ac si, lege ac.

32. 1. 1. 7. lege et ut id confirmet.

36. 1. 1. 2. pro ministerio, lege mysterio.

36. 2. 3. 2. lege, de hoc loco.

41. 2. 1. 2. lege, potentia diuinitatis.

44. 2. 2. 1. pro auiem, lege autem.

46. 1. 2. 6. lege, merito suo.

55. 1. 3. 4. pro Babyloniae, lege Babylonia.