D 4v M. FL. ILLYRICI REFVTATIO PROPOSITIONVM Pfeffingeri de libero arbitrio.
Dominus Iesus, expositurus discipulis euangelij sui ipsorumque in hoc mundo sortem, inquit se non ideo ueniße, ut pacem in terram mitteret, sed gladium et ignem,Mt 10,34. indicans nimirum eam eße Satanae impijque mundi indefes
sam prauitatem ardensque nocendi studium, ut nec poßint nec uelint conquiescere, donec puram Dei religionem superesse cernunt, quin eam eiusque confessores indesinenter, quibuscunque omnino modis possunt, infesti inuadant, impetant atque impugnent. Quare, cum multa alia magna ac perspicua indicia ruentis breuique apud aerosque periturae puritatis religionis clare et
quasi ex propinquo cernantur, tum etiam hoc haud quaquam minimum, si non longe maximum est, quod illinc quidem aduersarius noster diabolus subinde aut nouos aliquos crassos errores corruptelasque aut etiam ueteres operosius pictos fucatosque excitat atque cateruatim ecclesiae Dei obtrudit. Hinc uero plaerique doctores simul et auditores ita sunt tum securi ac dormitantes tum
omnium pro ueritate retinenda ac propugnanda certaminum prorsus pertaesi, ut non tantum ipsimet manum admouere nec uelint nec conentur, sed etiam nihil ferme minus tolerare possint, quam aliquem uel dicere religioni aliquod saltem peri-E 1rculum imminere uel aliquibus sese erroribus citra omnem ipsorum molestiam opponere.
Proinde cum et manifesti hostes ueritatis tam indefeßo studio alium errorem supra alium in ecclesiam Christi inuehant et econtra perpauci sint, qui eis strenue repugnent et grauiter contra dicant, quis tandem dubitare poßit, quin primo quoque tempore pestilens error omnia sit peruasurus et occupaturus, explosa penitus aut saltem foedißime contaminata ueritate? Verum omißis
inutilibus ac neminem ferme, praeter Deum, mouentibus querelis in hoc aerumnoso ac calamitoso rerum statu, propius ad ipsam rem accedamus.
Origo et fons maximorum errorum, praesertim in articulo iustificationis, omnibus temporibus fuit ignoratio originalis corruptionis seu nimia depraedicatio liberi arbitrij aut uirium humanarum. Vt enim inde res ipsae, de quibus in
eo articulo agitur, oriuntur aut dependent, ita et notitiarum falsitas ex eo principio uiciato ultro consequitur. Haec uero pestis errorumque grauißimorum fons maxima ex parte ex philosophia humanaque ratione oritur aut certe inde plurimum confirmatur et constabilitur. Philosophia enim ignorans uerum Deum et uoluntatis eius mandatorumque seueritatem, ignorans et hominis
dignitatem et excellentiam, in qua primum a Deo est conditus, ignorans denique foedum ac pestiferum lapsum eius ac tantum circa istud terrenum honestum officiaque communia nulla ferme Dei ratione habita uersans in eorumque perfe-E 1vctione finem beatitudinemque hominis collocans, animaduertit tum intellectum istas res aliquo modo intelligere tum uoluntatem uelle
assentirique eis, partim innata ui, partim longa consuetudine praeceptionibusque comparato habitu posse. Quod prolixius tertio Ethicorum exponit. hat vor allem das 2. Buch der von vor Augen, in dem der Stagirite seine Lehre von der sittlichen Tugend im Sinne eines erworbenen Habitus darlegt. Vgl. .
Hinc igitur fit, ut etiam christiam homines, multum in philosophiae studijs uersati aut alioqui nimium eis tribuentes spiritualiumque certaminum uel ex
pertes uel ea non satis pro rei dignitate expendentes aut curantes, existiment et sibi imaginentur eodem modo, sicut de inferioribus officijs iam dictum est, semina quaedam, igniculosueVgl. ; . (ut uocat) aut scintillas spiritualium quoque actionum et uerarum erga Deum uirtutum in intellectu et uoluntate adhuc relinquas superesse, quae, adhibitio studio atque exercitio, ueluti exci
tatae ac inflammatae, paulatim in plenum habitum perfectamque lucem excerscere absoluique, Deo opitulante, poßint. Volunt ergo, ad inchoandum perficiendumque hunc religionis habitum, tres synergas causas concurrere: doctrinam coelestem, naturales liberi arbitrij uires ac conatus et auxilium Dei, nos suo Spiritu afflantis et ad uirtutem (ut olim etiam ethnici dißeruerunt)
excitantis.Vgl. zu der hier angesprochenen Lehre von den drei causae concurrentes
.
Habet et illud physicum principium omnis philosophiae pro certißimo: Impoßibile esse ibi quiquam ulla arte aut conatu effici, ubi non insint a natura ipsa eius rei bona aliqua semina et uelut initia ac omnino naturalis quaedam indoles pronaque ad eam rem bonitas, seu frustra sudari, ubi natura ipsa repug
net. Quo principio itidem eo pertrahuntur isti se-E 2rmiphilosophici theologi, ut non ausint humanis uiribus omnem facultatem libertatemue etiam in spiritualibus erga Deum motibus adimere aut detrahere, ne, sublatis scilicet hisce quasi seminibus aut etiam fundamentis, suam illam philosophicam pietatem aut religiositatem super extruere nequeant.
Accidit igitur mox post apostolorum tempora, cum et ex ethnicis eruditi in philosophia homines ad religionem nostram conuerterentur et nostri, praesertim qui doctores esse in ecclesia uolebant, philosophicis studijs uacarent: Vt christianam religionem ad philosophiam, partim quo illam ethnicis facerent probabiliorem, partim errore sententiae, de quo modo dixi, subinde magis ac
magis accommodarent et inflecterent. Ad haec conabantur quoque hominibus commonstare, quanta subsidia ad uirtutem omnemque honestatem ac pietatem a natura ipsa sibi innata, et iam parata haberent, ut sic alacriores ac uigilantiores ad uirtutem redderent, excitarent ac inflammarent, ut taceam, quod multi etiam eruditionis laudem hac ratione sint uenati. Sola enim ea,
quae ex philosophiae humanaeque sapientiae adytis aut mysterijs producuntur, erudita esse uidentur. Nam quae ex uerbo Dei a Spiritu Sancto proferuntur, ea reuera tanquam rudia et inepta humanae rationi penitus sordent.
Quae uerae theologiae religionisque cum philosophia conformatio cum in alijs pluribus partibus facta est, tum uero praecipue in descriptione originalis
peccati et liberi arbitrij. Nam et illius prauitatem uehementer extermiauerunt, et huius E 2v econtra uires mire extulerunt et amplificauerunt, ut ex , alijsque liquido apparet. kannte zwar die Erbverderbnis des Menschen nach dem Sündenfall, lehrte aber, dass ihm die freie Entscheidung und die Fähigkeit zur Erfüllung der Gebote Gottes verleibe; dabei bedürfe der Mensch allerdings des pädagogischen Wirkens des göttlichen Logos. Vgl. . , der zeitlich vorangegangen war, vertrat einen sehr ähnlichen Standpunkt. Er lehnte die stoische Schicksalslehre ab und plädierte für die Fähigkeit des Menschen, frei zu entscheiden, ohne die man ihnen keine Schuld zurechnen könne. Vgl. . Creuit porro hic uenenatus error subinde magis usque ad tempora, qui eum in immensum auxitNach der Auffassung des , des maßgeblichen christlichen Theologen des 3. Jahrhunderts, ist der freie Wille der unveräußerliche Besitz der Vernunftwesen: Würden sie aufhören frei zu sein, so würde dies das Ende ihrer Verantwortlichkeit bedeuten. Vgl. . et longe lateque pro sua authoritate, non sine ope patroni sui ,In der Frage des freien Willens ordnet in die Tradition des ein. Damit grenzt er sich zugleich von solchen Aussagen des Kirchenvaters ab, in denen er äußerte, dass Gott nur den ziehe, der da wolle. Vgl. zu diesem Zitat, das von angebracht wurde, .
sparsit et disseminauit.
Denique quod adhuc pesti huic deerat, haereticus largißime accumulauit, qui sublata et negata omni corruptione, integras et perfectas eße uires hominis, quibus Deo omnino satisfacere et abundantißime obedire poßit, aßeruit omnemque renouationem et auxilium Spiritus Sancti sustulit.Der aus Britannien stammende Asket lehrte, dass die Möglichkeit zur Sündlosigkeit zum Wesen des Menschen gehöre. Damit betonte er, dass die Würde der rationalen Natur des Menschen in der Wahlfreiheit bestehe. Einen Erbschaden, den die Erbsünde nach sich gezogen hätte, wie auch den Prädestinationsgedanken des lehnte ab. Vgl. ;
igitur haeretico et eius errori opposuit se tota ferme Dei ecclesia in Europa, Asia et Aphrica, potißimum tamen
exaggerator et liberi arbitrij egregius insectator. In summa uero asseruit nos non habere ullum bonum VELLE in spiritualibus, nisi quod a Dei gratia sit in nobis excitatum aut effectum. Item nostrum liberum arbitrium ualere tantum ad peccandum, esse seruum, ut iumentum, cui alias gratia insideat, alias peccatum et Satan.Vgl.
eius sententia postea prolixius.
E 3r Huius igitur clarißimi ecclesiae Dei doctoris opera potißimum tunc iste foedißimus et pestilentißimus error fuit depulsus ueritatisque lux iterum restituta, quae et retenta aliquamdiu postea in ecclesia fuit. Verum crescente tandem monachatu, cuius quasi initium et fundamentum ex libero arbitrio
humanoque pietatis studio ac diligentia extruitur (id enim ibi in summa agitur, ut, certis actionibus et conatibus humana industria studioque susceptis praestitisque, paulatim ad uirtutem perfectionemque illi homines progrediantur, in qua ipsi totam christianam pietatem collocant) aduenienteque scholastica potius theologia, peccatum quidem originale denuo extenuari, humanae
autem uires praedicari et plurimi fieri ceperunt. Inde porro legis et euangelij, peccati et gratiae totiusque Christi ignoratio cum innumerabilibus alijs monstris craßißimorum errorum ac furorum consecuta est.
Quare
mati ac ueluti uberrimae errorum scaturigini opposuerunt, demonstrantes tantam esse uim originalis destructionis seu corruptionis, ut in rebus motibusque spiritualibus nihil plane recti poßit praestare nec intellectus percipere ea, quae Dei sunt, quippe cui omnia diuina summa stultitia sint aut esse uideantur, nec uoluntas assentiri, amplecti aut obedire, quandoquidem tantum ab
est, ut ea legem Dei praestet, ut nec subijcere quidem se ei ullo modo ualeat, imo etiam inexpiabiles inimicitias aduersus Deum exerceat,Vgl. Röm 8,7. Rom. 8.
E 3v In primis sane locis Phil: percommode uera sententia hisce uerbis exprimitur. Praedicent liberi arb: uim Pharisaei scholastici, christianus agnoscet nihil minus in sua potestate esse quam cor suum. Atque utinam uide
rent stulti scholastici, quot animarum millia enecarint pharisaica sua deuterosi de libero arbitrio.Fateor in externo rerum delectu esse quandam libertatem, internos uero affectus prorsus nego in potestate nostra esse.
Concluserunt igitur tunc ueritatis assertores omnia esse mera atque inenarrabilia misericordiae diuinae opera ac beneficia, quod Deus nobis, hostibus suis Satanaeque mancipijs, Filium suum eiusque merita dono dedit, quod notitiam sui fidemque largitus est, qua tanta bona apprehenderemus: Quod nos sibi reconciliauit, adoptauit ac denique per Spiritum renouauit et uitam aeternam
gratis donauit. Nunc uero in hoc longe tristißimo rerum statu manifestaque religionis ruina denuo, proh dolor, una cum alijs partim papisticis, partim sectariorum corruptelis haec quoque pestis aut potius
Refutauerat ualide De servo arbitrio
Loci
natürlichen
Menschen, von sich aus zur Gnade zu gelangen. Er hatte vielmehr die Wiedergeborenen im Sinne, die von Gott bereits neugeschaffen seien. Vgl.
est, ut liberi arbitrij uires, extenuata hominis corruptione originali, extollerentur, exaggerarentur et amplificarentur.
Sequutum est porro INTERIM Augustanum et eius NOVA PROGENIES LYPSICVM. Quae ambae furiae itidem liberi arbitrij uires ijsdem plane uerbis unoque ore amplificant ac non ita Deum agere in hominem in conuersio
ne, sicut in truncum,Vgl. Leipziger Interim
) nebst einschlägigen Dokumenten (Magdeburg 1550), 389,3–5
adiunctaque impia pariter et acerba Praefatione et conclusioneVgl.
SVMMA uero blasphemae sententiae Sophistarum et Adiaphoristarum est,
quod licet negare non ausint hominem non poße suis uiribus corruptionem naturae penitus abijcere, Deo perfecte obedire et iusticiam suorum operum reconciliationem et uitam aeternam consequi. Tamen tantum adhuc superesse naturalium uirium homini, priusque renascatur, sentiunt, ut non solum externam disciplinam coram hominibus praestare (de quo non contendimus),
sed etiam in internis, spiri-E 4vtualibus erga Deum motibus poßit aliquid agere. Posse enim contendunt tum mentem uerbum Dei intelligere, tum uoluntatem non tantum assentiri propositae doctrinae, sed etiam ei aliquatenus obedire ac Deum inuocare.
Quod autem ita sentiant, perspicue testantur haec uerba Ne
Vgl.
que aliud erat propositum mihi (scilicet in Propositionibus de libertate uoluntatis) ad probandum, quam uoluntatis usum aliquem esse reliquum neque naturam deletam aut extinctam, sed corruptam atque miserabiliter deprauatam post lapsum, vt, quamuis per se illa quidem et proprijs uiribus integritatem recuperare non ualeret, neque surgere post ruinam. Tamen quemadmo
dum doctrina attendendo INTELLIGI, ita ASSENTIENDO OBTEMPERARI aliquo modo posset. Ista sane est admodum seruilis libertas et arbitrium pene alienum. Nisi enim respiceret oriens ex alto eos, qui in tenebris et umbra mortis sedent, nunquam neque aperirentur oculi ullorum neque lux uitae poßet contingere, sed ad respectum orientis respicere et a luce non auerti
omnino oportet EOS, qui et in lumine aeterni Dei et splendore uultus ipsius uolunt ambulare. Haec certe est synergia.
Idem et Propositiones eius testantur, quas pro libertate uoluntatis asserenda, ut ex titulo apparet, scripsit. Praesertim autem Propositio 13. 24. 30. 31 et 32. Item et aliud eiusdem conclusionis dictum. Propositione 13. diserte ponit
istas cooperantes causas, F 1r Spiritum Sanctum mouentem per uerbum, mentem humanam cogitantem et uoluntatem Spiritui mouenti obtemperantem ac petentem auxilium Dei. Ita tribuit naturali uoluntati nostrae seu libero arbitrio, quod poßit aliquo modo obtemperare verbo et Spiritui, imo et Deum quoque inuocare, quod omnium maximum et difficilimum PIORVM opus est.
Atque hasce uires hancque synergiam tribuit nostris uiribus, antequam renouentur aut Spiritus Sanctus accipiatur. Nam per haec dicit Spiritum Sanctum accipi Proposit: 12. et 13., ut haec necessario Spiritus Sancti renouationem praecedat. Quid uero plus renato homini ac Spiritui Sancto, iam inhabitanti, tribui potest, quam quod clamet et inuocet: ABBA PATER
Vgl. Röm 8,15f., et
utcunque Deo obtemperet.
Praecedens quoque similitudo Solis et sedentium in tenebris abunde exponit, quid Adiaphoristæ de libero arbitrio sentiant, nempe, quod sicut oculus, licet aptus natusque sit ad uidendum, tamen sine luce nihil cernere potest, ita etiam liberum hominis arbitrium aptum quidem est, quod Deo obediat, si
modo accedat doctrina. Quae ipsißima Non minus neceßaria est mentibus lux illuminationis, quam quod oculis lux Solis, sed oculos ipsi aperimus ad cernendum lucem,
,Das Zitat lässt sich bei
mentis autem oculi, nisi a Domino aperiantur, clausi manent
tanti morbi gnarus, talem nobis curationem pollicetur, inquiens Ezech. 36.: Dabo uobis cor nouum, Spiritum nouum ponam in medio uestri, et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum.
Ez 36,26.
Solent illi etiam in alijs suis scriptis aliquando tria ista coniungere, tanquam synergia aut cooperantia, Spiritum, verbum et humanas uires, nempe intel
lectum et uoluntatem hominis, tanquam ista tria simul et ex aequo agant, sibique inuicem cooperentur, in hominis conuersione. Sic enim scribit quidam illorum praecipuus: Cum ordimur a verbo, hic concurrunt tres causae bonae actionis, verbum Dei, Spiritus Sanctus et humana uoluntas assentiens nec repugnans verbo.
causae concurrentes
lehrte Loci
Nam hoc pacto accipitur Spiritus Sanctus a petentibus, primum non aspernantibus, non repugnantibus, sed cum gemitu petentibus auxilium.
Vgl.
per suam synergiam poßit apprehendere Spiritum Sanctum, quod impium somnium ferme prorsus idem est cum papistico merito congrui et preparatione ad gratiam. Atque hoc est non paulo plus libero arbitrio tribuere, quam quod et R. D.
Est uero deploranda nostri temporis infelicitas et ecclesiae Dei ueritatisque sors, quod tam cito a reuerendi uiri D.
perunt et denique ecclesiam Antichristo Romano subiecerunt. Hoc fecerunt in Maioristico errore neceßitatis operum ad salutem, hoc in errore sacramentario, hoc denique et in instauratione
quod non tantum communi consensu omnium doctorum et ecclesiarum nostrarum haec uera de libero arbitrio sententia paulo ante accepta approbataque fuit et contrarium monachorum philosophorumque figmentum reiectum ac explosum, sed etiam F 2v ita ualide, euidenter ac solide uerbo Dei a
mata, ut
Mirari etiam atque adeo detestari illud quoque merito omnes pij poßint, quod tantum errorem et tam feliciter amplißimis et numerosißimis uerbi dei testimonijs a
quam liberi arbitrij humanarumue uirium facultatem in spiritualibus motibus, quod ad Deum attinet, imo prorsus nullum testimonium uerbi Dei citat, quod huc recta trahat, praeter duo prorsus ac propalam aliud agentia, quorum alterum quidem est Actorum 5.: Dedit Spiritum Sanctum obedientibus
,Act 5,32. Vgl.
Cor. 3.: Sumus synergico adiutores Dei
,I Kor 3,9. Vgl.
Id uero scilicet est apud istos homines syncere doctrinam de Deo tradere, omißis scripturae sacrae testimonijs, qualibuscunque sophismatibus et ex philosophia desumptis ratiunculis sua somnia tueri ac stabilire. F 3r Verum haec audacia inde eis oritur, quod certo norunt nunc homines partim prorsus
Epicureos esse eosque nullam omnino religionem curare,Epikureer
als Inbegriff des Lüstlings und Atheisten galt. Den Ansichten des historischen
ponere in animum induxerint.
Facit augetque eis et illud animos, quod uident sibi licere quiduis impijßimorum errorum, quiduis etiam fedißimorum mendaciorum (quorum amplius centum hoc uno anno publice enumeraui ac refutaui)Die vornehmlichsten adiaphoristischen Irrtümer
Dei obtrudere, cum alijs contra uix manifestam ueritatem tenuiter ac timide eloqui liceat. Sed nunc ad refutationem huius perniciosi erroris progrediamur.
Quod porro haec Adiaphoristarum de libero arbitrio sententia sit falsa, euidentißime ex Paulo demonstrari potest et iam, Christi Spiritu iuuante, demonstrabitur, tametsi id
demonstrauerit euiceritque. Nam in actionibus rationalis partis quatuor potißimum solent concurrere uel potius ordine sese inuicem subsequi: Primum perceptio aut intelligentia alicuius utilis dogmatis uel notitiae, ut est doctrina coelestis; deinde cogitatio F 3v de illa percepta notitia in praxin aut opus aliquod transferenda seu de agendo secundum eam; tertio VELLE;
quarto perficere. Primum enim nobis certum aliquod praeceptum, certa sententia, norma aut regula aliquid agendi aut omittendi proponitur. Eam nos oportet recte percipere ac intelligere. Deinde de ea cogitamus, an et quomodo ei parere poßimus aut debeamus. Tertio concludimus seu statuimus ac uolumus ei obtemperare. Postremo sequitur serius conatus ac opus, quod scrip
tura uocat perficere. Omnia haec Paulus nostris uiribus diserte adimit.
Primum enim de intellectione inquit: Animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, stultitia ei sunt, nec potest cognoscere, quia spiritualiter iudicantur
,I Kor 2,14. 1. Cor. 2. Quibus uerbis manifeste Paulus testatur adeo ridicula, inepta ac stulta uideri nostrae rationi ea, quae Deus dicit ac docet, ut nulla
plane ratione constare nihilque sani praecipere putemus, nec quam graues, seriae ac nobis salutares ibi res proponantur, ullo modo intelligere aut aßequi poßimus, sicut experientia, ipsa in apostolis initio et in Nicodemo ostendit.Vgl. Joh 3,1–5. Deinde de cogitatione dicit: Non sumus idonei ex nobis cogitare quicquam, tanquam ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est
,II Kor 3,5. 2. Cor. 3. Vbi
diserte et pia cogitatio homini (quatenus homo est et non a Spiritu Dei regeneratur et regitur) detrahitur et omnis sufficientia aut hicanotis idoneitas ac Deo soli attribuitur, qui eam per Spiritum Sanctum in nobis operetur. F 4r Postremo de VELLE et PERFICERE diserte dicit Paulus utrumque nobis a Deo donatum eße, Phil. 2. inquiens: Nam Deus est is, qui agit in
Phil 2,13.
nobis, et ut uelitis, et ut efficiatis pro bono animi proposito.
Quae selecti organi Dei testimonia manifeste libero arbitrio aut uiribus humanis omnem facultatem potentiamque adimunt aliquid in spiritualibus motibus seu erga Deum agendi, omniaque tantum ex diuinae bonitatis gratia fauoreque nobis contingere testantur.
hosce omnes motus simul colligit ac homini cum Paulo diserte et grauiter detrahit, cuius testimonium ob concinnam breuiterque expressam ueritatem non grauabor adscribere. Sic enim in libro fidei inquit: Liberum aut naturale arbitrium ad nihil aliud ualere credimus, nisi ad discernenda tantum et desideranda carnalia siue secularia, quae non apud Deum, sed apud homines
poßunt fortaßis uideri gloriosa. At ea uero, quae ad uitam aeternam pertinent, nec cogitare nec uelle nec desiderare nec perficere poße, nisi per infusionem et inoperationem intrinsecus Spiritus Sancti.Abominamur etiam eos, qui contra uocem apostoli audent dicere:
Nostrum est VELLE, Dei uero PERFICERE.
Cum idem doctor et VELLE et perficere donum testetur esse
diuinum.
Expendatur autem hic, priusquam longius in huius F 4v falsi dogmatis refutatione progrediamur, quidnam sibi uelit ista Adiaphoristarum synergia, quae multis aut non intelligentibus aut non expendentibus satis hanc tantam rem admodum concinne uereque dici uidetur. Synergae, id est, cooperantes
causae sunt efficientes, quae simul in alicuius rei effectione sua natura aut innata propriaque ui agunt, ut, exempli gratia, mater et pater in generatione, plures equi eundem currum aut plures remiges eandem nauem trahentes. Quomodo autem cooperari sentiant isti nostrum liberum arbitrium seu ueteris Adami uires in nostri conuersione, satis supra indicatum est, nempe, quod
mens intelligere poßit uerbum Dei, uoluntas ei assentiri ac non repugnare Spiritui et denique aliquo modo obtemperare, imo etiam inuocare, petere et accipere donum Spiritus Sancti. Haec enim omnia totamque hanc synergiam prius secundum
auditum.
Iam hic in nostri conuersione nos nimirum sumus ille grauißimo pondere irae Dei, innatae maliciae et potentiae Satanae onustißimus currus, ex profundo luto iniustitiae, tyrannidis inferorum ac damnationis aeternae extrahendus. Quare, collata hac uera propriaque similitudine cum praecedentibus et se
quentibus, quid haec misera massa et ingens pondus ad sui extractionem aut promotionem synergein, conferre aut adiuuare aut etiam impedire poßit, expendamus.
G 1r Enumerauimus modo quatuor motus in omni recta actione concurrentes uel potius sese inuicem ordine subsequentes, quos omnes Pauli testi
monia diserte nostro ueteri Adamo naturalibusque uiribus (uti hactenus audiuimus) adimunt. Nec tantum adimunt omnes pios conatus naturae ac Spiritui tribuunt, sed etiam contra ac insuper nobis extremam maliciam, ignorantiam, odium et contemptum Dei eiusque mandatorum et denique tetrorum errorum ac idolatriae semina et amorem adscribunt: Quae est duplicata calamitas, non
tantum non habere illa bona, diuinam imaginem in nobis referentia, sed etiam contraria mala, Satanam patrem in nobis repraesentantia ac omne scelus nos rapientia et praecipitantia.
Sunt et alia infinita testimonia in sacris literis, quae idem diserte confirmant, ut cum dicit Deus Gen. 6. omne figmentum cogitationum cordis hominis tan
tum malum eße omni tempore.Gen 6,5. Mit rac rha
sind hier die beiden hebräischen Wörter רַק רַע in Umschrift wiedergegeben. Valde enim significans est, quod ibi dicitur rac rha
, tantum malum
. Idem et Gen. 8. post diluuium diserte repetitur.Vgl. Gen 8,21. Nihil ergo boni motus aut conatus, synergiae aut cooperationis in corde nostro, in actionibus spiritualibus superest, quod et Ieremiae 17. Deus testatur, cum dicit hominis cor prauum eße super omnia, esse item perditum ac quasi
deploratum ac demum neminem eius maliciam, praeter se, perscrutari ac perspicere poße.Vgl. Jer 17,9f. Idem et Paulus clare aßerit inquiens: Scio, quod non habitet in me, hoc est in CARNE MEA, bonum
Röm 7,18. G 1v Rom. 7. Si Pauli liberum arbitrium, quatenus caro seu non renatus est (omnes enim pij in hac uita habent in se carnem et Spiritum, ueterem et nouum hominem, sunt partim rena
ti, partim non renati) nihil in se boni habet, mirum est, qui non pudeat Adiaphoristas suo arbitrio suisque humanis uiribus quicquam in spiritualibus motibus conatibusue tribuere.
Idem ualet et illud Pauli dictum Rom. 8.: Sapientia aut affectus carnis inimicitia est aduersus Deum, quae legi Dei subijci non poßit.
Eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von Röm 8,7. Si legi subijci
non potest, quae ei est naturalis, multo profecto minus euangelio, quod est a nostra natura plane alienum. Item Ephe. 2. nos esse natura filios irae.Vgl. Eph 2,3. Item Ephe. 1. quod Deus omnia in omnibus adimpleat seu agat.Vgl. Eph 1,23. Quod dictum
est, quod obtinere uolumus, omnes bonas actiones, conatus aut uelle a solo Deo esse et non a naturalibus uiribus hominis non renati. Nam de malis actionibus, quin ex nostro seruo aut prauo libero arbitrio proueniant, nequaquam dubitamus.
Eiusdem generis sunt et illa: Sine me nihil potestis facere. NON potest homo
Anders als von
accipere quicquam, nisi donatum ei fuerit e coeloNemo potest uenire ad me, nisi Pater traxerit eum
Joh 6,44. Ioan. 6. Et in eodem capite: Nemo potest uenire ad me, id est credere, nisi datum ei fuerit ex Patre meo.
Joh 6,65. Item 1. Cor. 4.: QVID habes, quod non accepisti? Si ac-G 2rcepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
I Kor 4,7. Item 1. Cor. 15.: Gratia Dei sum, QVICQVID
I Kor 15,10. Quod pulchre conuenit cum eo, quod Paulus Rom 3. ex psalmo probat, omnes eße inutiles, id est, nihil boni coram Deo sua natura posse.Vgl. Röm 3,12; Ps 14,1–3. In hisce profecto testimonijs clare omnia adimuntur et detrahuntur homini et soli gratiae attribuuntur, siue sit intelligere, cogitare, aßentiri uerbo Dei, aut aliquid uere ac spirituali motu uelle aut conari. Quibus addatur et illud, quod
sum.
scriptura nos omnino mortuos esse spiritualiter affirmat.
Haec quidem de priore causa horrendae seruitutis liberi arbitrij seu de nobis innata ac inhaerente humanarum uirium non tantum imbecillitate aut langue factione, sed etiam extrema infectione ac peruersione, qua non tantum natiuam et ingenitam bonitatem amiserunt, sed etiam contrariam maliciam con
ceperunt, induerunt penitusque imbiberunt, recte hoc loco dicuntur utiliterque ac necessario expenduntur, ut inde animaduertamus et discamus, quam sit natura nostra ab omni bono conato penitus aliena auersaque, imo contumax ac rebellis et econtra in uitium et impietatem non tantum cerea (ut ille ethnicus olim dixerat),
tus praeceps.
Verum age nunc et alteram causam nostrae seruitutis seu alterum hominis tyrannum praeter naturalem corruptionem maliciamque, nempe Satanae potentiam, regnum tyrannidemue in miserum hominem paulo diligentius expendamus. Nam non tantum inhaerentis peccati aut maliciae serui sumus, G 2v sed
et Satanae, qui per peccatum noster dominus ac gubernator factus est. Christus uocat eum saepius principem huius mundi,Vgl. Joh 12,31; 14,30; 16,11. Paulus uero Deum mundi et denique dicit eum efficaciter in suis,Vgl. II Kor 4,4. id est in non reconciliatis et non renatis, agere. Hoc ergo tam astuto, tam ardente, crudeli et potente tyranno in hoc suum miserum mancipium grauiter dominante aut tyrannidem potius extremam
exercente, quid quaeso tandem uerisimile est hominem boni ac praeclari, praesertim in spiritualibus et erga Deum, praestare poße? Immo potius quid non mali eum sine intermißione cogitare, tentare et conari neceße est?
Hic illud quoque christianus lector attente et sedulo consideret, si tanta uis et potentia est Satanae, ut etiam iustificatos ac renatos (qui et liberati sunt ab
eius iure ac dominio et perpetua Dei defensione et Spiritus Sancti consilio, consolatione ac ope aguntur, adiuuantur et reguntur et denique iam etiam renati hominis uiribus aliquid conantur et agunt) tentet, turbet et saepe etiam uel a bono auertat uel ad malum insuper impellat, quam tandem et quam saeuam eius tyrannidem in non renatos esse oporteat, qui tantum sub imperio
eius militant eique soli toto corde addicti sunt et obtemperant?
Mirum uero est istos homines in tantam caecitatem dementiamque prolapsos, ut nunc in hac tam clara instaurati euangelij luce ausint spargere errorem longe craßiorem, quam est Magistri sententiarum, omnium sophi-G 3rstarum patris, qui profecto multo melius magisque sobrie de libero arbitrio philosophatus
est quam nunc
adiuuet aßidueque promoueat. Verba eius inter alia haec quoque sunt. Haec est gratia operans et cooperans. Operans enim gratia praeparat hominis uoluntatem, ut uelit bonum, gratia cooperans adiutat, ne frustra uelit. Vnde
Cooperando Deus in nobis perficit, quod operando incipit, quia ipse, ut uelimus, operatur incipiens, qui uolentibus co
operatur perficiens. Vt ergo uelimus, operatur, cum autem uolumus et sic uolumus, ut perficiamus, nobis cooperatur; et tamen sine illo uel operante, ut uelimus, uel cooperante, cum uolumus, bona pietatis opera nihil ualemus.
Ecce his uerbis satis aperitur, quae sit operans gratia et quae cooperans. Operans enim gratia est, quae praeuenit uoluntatem bonam. Ea enim liberatur et
praeparatur hominis uoluntas, ut sit bona bonumque efficaciter uelit. Cooperans uero gratia uoluntatem iam bonam sequitur adiuuando. G 3v Ex hoc textu clare elucet hunc omnium sophistarum praeceptorem
bonae a gratia fiant, bonae sua natura sint, poßint iam et intelligere uerbum Dei, si attendant, et assentiri ac denique aliquo modo obtemperare, imo et inuocare Deum eiusque opem ac Spiritum petere, atque ita Spiritum Sanctum accipere et quod omnino cooperari, tanquam causae synergae concurrentes, ac uelut ex aequo agentes cum uerbo et Spiritu Sancto in conuersione homi
nis poßint ac debeant.
At Magister sententiarum multo religiosior in hac parte gratiae praedicator, et uehementior humanae corruptionis accusator, dicit plane oportere uires nostras, a Dei gratia operante, omne bonum tum praeueniri tum et indesinenter adiuuari uoluntatemque nostram, priusque aliquid omnino uelit boni, necesse
esse, bonam a Deo fieri. Discrimen ergo inter Magistrum sententiarum et Adiaphoristas illud est, quod illi quidem uolunt, nobis bonum uelle natura ineße, quod cum Spiritu Sancto cooperetur, uerum
tentiarum Magister, sed et Disceptationum ad Dominicum Soto super quinque articulis liber
Apologia
Ad librum eximii magistri Ambrosii Catharini responsio
(1521)Vbi etiam docet, quod nec boni quicquam ex nobis incipere poßimus, G 4r quasi ex nobis, nec cogitare, ut ne cupiditas quidem aut desiderium sit ab homine,
quasi ex eo. Nemo
, inquit Saluator, uenit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.
Non dicit duxerit eum
, ne intelligamus aliquo modo praecedere uoluntatem nostram. Quis trahitur, si iam uolebat?
Vide, christiane lector, miseriam et calamitatem ecclesiae, quanto impetu uera
religio hoc tam breui temporis spacio a morte
nis mere PASSIVE peragi. Haec enim sunt uerba Iohannes non loquitur de ullo opere hominis, neque magno, neque paruo, sed de ipsa innouatione et transmutatione hominis ueteris, qui filius diaboli est, in nouum hominem, qui filius Dei est. Hic homo MERE PASSIVE (ut dicitur) sese habet, nec facit quidpiam, sed fit totus. De fieri enim loquitur
Iohannes, fieri filios Dei dicit, potestate nobis diuinitus donata, non ui liberi arbitrij nobis insita.
ac expreße dicit non se habere G 4v pure PASSIVE.Vgl.
Plausibile autem admodum uidetur esse, praesertim rationi et philosophiae, quod Adiaphoristae semper in ore habent, dictitantes hominem non perinde se ut saxum, statuam aut truncum habere in spiritualibus actionibus. Nemo enim uult uideri truncus. Grata etiam unicuique est excellentiae humanae praedicatio, et uidemus nos ita conditos esse, ut non solum non simus trunci
aut lapides, omni penitus sensu carentes, uerum ne quidem brutae pecudes, sed ratione libertateque uoluntatis praediti, ut et intelligere et agere nostro arbitrio, quae nobis libet, poße omnino uideamur.
Verum scriptura contra Adiaphoristicam theologiam non solum aequat hominem caudici aut lapidi in motibus actionibusque spiritualibus, quod ad Deum
omnem ei facultatem recte intelligendi, assentiendi aut conandi, nedum agendi adimens, ac cor lapideum et ceruicem ferream ei tribuens Ezech. 11. 36. et Esa. 48.Vgl. Ez 11,19; 36,26; Jes 48,4. Sed etiam quouis lapide aut caudice eum longe deteriorem pronunciat, prorsus contrarios motus a pijs rectisque actionibus illi attribuens. Non modo negat percipere ea, quae Dei sunt, quod et de caudice, saxo aut
stipite recte dicetur, sed etiam pro extrema stul-H 1rtitia habere affirmat, quod trunco uere tribui nequaquam queat. Non tantum negat amare Deum aut eius legi obedire uel etiam tantum se subijcere ei posse, quod et trunco aut bruto animali recte detraxeris, sed etiam atrocißimas inimicitias aduersus eum exercere perpetuumque hostem Dei esse. Quod nulli caudici aut saxo,
imo nec immanißimae quidem ulli bestiae recte conueniet adscribeturue.
Hac ratione eßet expendendum et exponendum originale peccatum et non tantum frigide de defectibus dicendum, ut saepe Adiaphoristae solent. Non enim tantum quid decesserit boni originalis aut imaginis diuinae homini, sed etiam quid acceßerit mali seu deformis illius diabolicae imaginis accurate ex
pendendum dicendumque est.
Absceßit enim primum ex mente lux, Deum eiusque uoluntatem, religionem, cultum ac omnem honestatem agnoscens et omnino omne discrimen honestorum et turpium, utilium ac inutilium liquido cernens. Disceßit item aut defecit ex uoluntate timor ac amor Dei studiumque ei obediendi, omnia recta
agendi et in uniuersum omnis amor recti ac proximi. Denique defecit in corde et affectibus OBEDIENTIA ac subiectio et ueluti harmonia quaedam aut concentus diuinitus ordinatus erga superiores uires.
Pro ijs porro ingentibus bonis ac imagine diuina, quae nobis defecerunt, succeßerunt contraria mala seu imago Satanae. Sunt enim primum exortae in
intellectu non tantum tenebrae ac dubitationes, sed etiam quasi quaedam semina H 1v et radices omnium errorum ac furorum et idolatriarum ac omnino quaedam singularis tetraque peruersitas mentis, iudicij et omnium penitus cogitationum. Deinde in uoluntate est exortum odium, contemptus, diffidentia in promißiones Dei ac plane (ut Paulus dicit) inimicitiae aduersus DeumRöm 8,7.
et eius mandata omniaque, quaecunque ille probat ac requirit, et aduersus proximum et insuper tetra quaedam diabolicaque cupiditas et uoluptas scelerate, iniuste ac turpiter agendi. Ita ut uerißimum sit, illud ethnici poetae: Nitimur in uetitum semper cupimusque negata.
Denique in corde aut affectibus succeßit tristis quaedam praecipitantia in obiecta et horrenda contumacia aut seditio erga superiores uires rectaque praecepta. Ex hac qualicunque delineatione originalis peccati aut corruptione hominis aliquanto melius etiam de seruo arbitrio iudicari poterit.
Hinc igitur expendant Adiaphoristae, quam bella sit eorum similitudo de
caudice aut statua quantoque sit natura corrupta quoquis trunco, saxo aut stipite deterior. Nam inanimata aut etiam bruta, ut dictum est, non oderunt, non contemnunt Deum, non etiam sunt iniusta, non habent iratum infensumque Deum, ut homo non renatus, donec tantum humanis uiribus liberoue suo arbitrio regitur ac fertur. Vbi sunt igitur nunc Adiaphoristae cum sua syner
gia? In hac humanae sapientiae aut stultitae potius similitudine de trunco expendatur et prius indicatum Satanae in ho-H 2rminem imperium, qui, praeter corruptae naturae pestilens, Deo aduersum et nunque ociosum uenenum, etiam sine modo ac sine suum istud mancipium non renati hominis ad omnia scelera ita impellit, ut non tantum nihil in spiritualibus recte conari, synergein
aut cooperari poßit, sed etiam indesinenter suo duci Satanae contra Deum et omnia recta militet atque inseruiat.
Quod si omnino libet cum trunco ueterem hominem conferre, rectißime dici potest, quod sicut truncus aut saxum se mere paßiue habet erga statuarium aut lapicidam, sic et homo in conuersione et regeneratione erga Deum, cum
ab eo fit noua creatura et ad bona opera ac pietatem conditur. Nisi quod hic quoque esse potest dißimilitudo, quod lapidem ad suum opus, nos uero simus omnino ineptissimi ad omnem spiritualem Dei operationem, imo et natura ei penitus aduersemur. Quare dicamus nos perinde passiue aut etiam (ut ita dicam) aduersatiue uel repugnatiue seu hostiliter erga Dei operationem habe
re, sicut peßimum aut nodosißimum lignum aut lapis et ad destinatum opus ineptißimum erga suum artificem. Ex qua praua materia nemo, nisi sit insignis artifex, absque ingenti labore, sudore ac molestia aliquod uel mediocre opus efficere aut fabricare poßit. Hoc modo exposita haec similitudo nostri ueteris Adami peruersitatem et lapidei cordis adamantinam duriciem utcun
que exprimet.
H 2v Refutata
ad prosopolipsiam et electionem Dei pertinentia aut qualescunque argutiae et sophismata, magna ex parte ex philosophia communique uita desumpta. De quibus omnibus ordine agemus. Primum autem de scripturae testimonijs, quae ille liberum arbitrium aßerere somniat.
Citauit igitur praecipue Pauli testimonium 1. Cor. 3.: Sumus synergi coope
,I Kor 3,9. nec tantum semel citauit, sed etiam reprehensus eo nomine a R. D.
ratores Dei
aliorumque Adiaphoristarum perditißimam audaciam mirari simul ac detestari, tum miserrimam ecclesiae religionisque sortem deplorare, quod et istis adeo manifeste falsa dogmata sine omni scripturae testimonio spargere aut etiam tam turpiter scripturae testimonijs in perniciem ueritatis abuti et alijs christianis talia audire ac probare libet. Paulus enim loquitur de ministris,
quod illi, praedicando verbum et ministrando sacra-H 3rmenta Deo cooperentur, non de humani arbitrij uiribus potentia aut imbecillitate, siue in diuinis, siue in humanis rebus.
Quae autem, obsecro omnes pios, ista consequentia aut raciocinatio demum est? Ministerium seu uerbum et sacramenta cooperantur Deo in conuersione
hominis. Ergo nostrae ueteris hominis uires seu naturale liberum arbitrium Deo in nostra conuersione cooperantur. Aut (si malunt id dictum ad ministrum ipsum a verbo et sacramentis trahere) tum expendatur sane argumentatio aut sophisma, quam id quoque bellum sit. Paulus dicit: Laboraui plus omnibus illis, imo non ego, sed gratia Dei, quae in me est.
Eine paraphrasierende Wiedergabe von I Kor 3,7 und 3,10. Gratia Dei, in
ministro existens, cooperatur ad hominum conuersionem. Ergo liberum arbitrium aut naturalis uoluntas hominis cooperatur ad eius conuersionem. Bella, mehercle, consequentia a baculo ad angulum, uti uulgo dici solet. Digna sane ista Gigantea structura hominum cum Deo pugnantium est,Eine Anspielung auf
probetur et simile habeat patella operculum. Ferri autem forte utcunque posset, si semel tantum ac in bona causa scripturae testimonio absus fuisset. Nunc uero, quod etiam post christianam admonitionem in corruptione uerbi Dei tam pertinaciter persistit, addita insuper tam acerba uerborum contumelia scurrilique reuerendi illius senis insectatione, et eam denique ad tetri erroris
constabilitionem accommodat, omni sane odio et execratione H 3v dignus est, sicut ipse Paulus tales post unam et alteram admonitionem deuitari uult ac precipit.Vgl. I Kor 5,9–13.
Alterum testimonium scripturae est, quod Deus dederit Spiritum suum obedientibus Acto. 5.,Vgl. Act 5,32. ubi manifeste de illa uisibili donatione Spiritus deque
eius conspicuis donis Petrus loquitur. Dicit enim id testari etiam coram impijs de Christo. Nihil ergo penitus nec hoc dictum ad liberum arbitrium pertinet. Sed nunc ad alias
Propositione 13. ut uires liberi arbitrij aßerat, dicit de uirtutibus pij hominis, ut de constantia in confeßione et de alijs, quod eas non solus Spiritus Sanctus,
sed una etiam uoluntas operetur.Vgl.
Similis sophistica est etiam Propositio 16., ubi inquit, si enim se haberet uo
luntas uti saxum, nulla lucta, nullum esset certamen retinendae fidei ac nulli essent pauores aut angores in sanctis. Manifestum est autem in uoluntatibus piorum annitentium, ut assentiantur promißioni, magnas et difficiles luctas eße ac certamina. Nam haec quoque diserte de iam renatis, de pijs, de habentibus fidem loquuntur. Vbi uetus et nouus Adam ac Spiritus Sanctus magna ui
inter se colluctantur et colliduntur, tametsi et in ipsa conuersione saeua lucta est Satanae ac ueteris Adami cum verbo et Spiritu Sancto.Vgl.
H 4r Verum expendant sane pij detestandam istius Adiaphoristae audaciam, quod ex lucta hominis in rebus pietatem Deumque concernentibus arbitrij humani libertatem asserere conatur, cum inde manifeste seruitius aut diaboli
ca eius malicia et necessario sequatur. Quis enim tandem, cum quo et de qua re in uno homine luctatur? Nempe VETVS Adam seu naturale arbitrium cum Spiritu Sancto et renato homine, iuxta illud: Caro concupiscit aduersus Spiritum et Spiritus aduersus carnem.
Gal 5,17. Non enim certe caro secumet ipsa luctatur, multo minus Spiritus. Deplorandam ergo maliciam peruersitatemque et
tristem diabolicamque seruitutem eße oportet nostri liberi arbitrij seu naturalium ueteris Adami uirium, qui non tantum per sese aßentiri, synergem aut cooperari uerbo ac Spiritui Sancto nec potest nec uult, sed etiam, in contrarium tendens ac cooperans acerrime cum eis, et ferme indesinenter confligit.
Expendatur quoque hic, quam uere et illud dicatur, quod qui trahit, uolentem
trahat. Item, quod uoluntas humana SVAVITER trahatur. Quid SVAVITER aut uolens, quae tam acriter cum trahente se Spiritu certat, quod et ipse
collisiones ac pugnae, nedum tam atroces. En tibi, christiane lector, impiam huius Adiaphoristae H 4v audaciam, qui ex eo ipso libertatem arbitrij demonstrare conatur, quod extremam deploratißimamque eius seruitutem ac impotentiam ad bonum, imo et execrandum furorem ad malum coarguit. Hoc scilicet est fideliter ecclesiam docere, de quo
confidenter gloriatur.
Sic et illud Qui iam munus susceperunt et nunc seruant etc.
Vgl. praeeunte gratia, comitante uoluntate
haud difficulter explicatur.Vgl.
uoluntate naturali ueteris Adami, sed de ea, quam operans gratia bonam fecit seu de illo coelitus dato VELLE, quod Paulus Deum in nobis operari testatur.Vgl. Phil 2,13. Verum quoniam Adiaphoristis, uerbo Dei destitutis, ad
Ait ergo beatus pater Quis potest gratiam poscere, nisi uelit? Sed nisi in eo Deus ipsam uoluntatem operetur, velle nullatenus poterit. Propterea apostolus non solum bona opera hominum, sed etiam bonam uoluntatem in nobis operari testatur, Phil. 2.
Nemo potest uenire ad me, nisi Pater
,Joh 6,44. inquit:
traxerit I 1r eumNon ait
duxerit
, ut illic aliquo modo intelligamus praecedere uoluntatem. Quis trahitur, si iam uolebat? Et tamen nemo uenit, nisi uelit. Trahitur ergo miris modis, ut uelit ab illo, qui nouit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines (quod fieri non potest) nolentes credant, sed ut uolentes ex nolentibus fiant.
phoristae huius dicti peruersores. Item de Gratia et Lib. arbit. Cap. 20.: Gratia uoluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam et cum bona fuerit, adiuuatur.
Gratia Dei non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa, cum datur, quia praeuenit hominis uoluntatem bonam, nec EAM cuiusquam INVENIT in corde, sed facit.
litera Cap. 3. ait: Nam neque liberum arbitrium quiquam, nisi ad peccandum ualet.
In omni opere bono et incipiendo et perficiendo sufficientia nostra ex Deo est.
Vt uelimus, Deus sine nobis operatur, cum autem uolumus, ut faciamus, nobiscum operatur.
Cap. 8.: Liberum arbitrium captiuatum non nisi ad peccandum ualet, ad iustitiam uero, nisi diuinitus liberatum adiutumque, non ualet.
Proposit. 87. eludit Sine me nihil potestis.
Joh 15,5. Dicit intelligendum eße de obiectis extra nos et de euentibus, ubi in rebus grauibus nullus successus haberi potest, nisi benedicente ac promouente Deo.Gemeint ist die These 37 aus der entsprechenden Thesenreihe
bus seu fructibus iustificationis. Dicit enim se esse uitem, nos palmites: Nos, in eo manentes seu eius uigore ac succo per nos manante, poße ferre fructus multos, sine eo nihil plane posse. Si de externis subiectis ac euentibus loqueretur, non esset uera sententia, multi enim extra hanc uitem Christum manentes, ut olim ethnici, et postea etiam hypocritae multa praeclara (non tamen
sine ope Dei) peregerunt. Proprie ergo illud dictum adimit naturalibus uiribus nostris seu libero arbitrio, omnem aliquid recte agendi aut conandi uim facultatemque, eamque tribuit totam uiti seu Christo per nos, tanquam palmites, suam uim efficaciamue exercenti omniaque recta operanti. De cuius dicti temeraria contaminatione eum etiam antea R. D.
taxauit.
Prop. 17. dicit, si uoluntas esset ociosa seu haberet se pure PASSIVE, nullum eßet discrimen inter renatos et non renatos, Saulem et Dauidem, Iudam et Petrum.Vgl.
sißima. Post renascentiam uero uoluntas hominis est etiam ad bonum operosa, iuxta illud: Fides per charitatem est efficax
Gal 5,6. Gal. 5. Foedum ergo sophisma est, tum in hac parte, tum in eo, quod licet uerum sit Iudam et Saulem potuiße discedere a Deo et gratia. Non tamen ideo sequitur eos potuiße suis uiribus initio ad Deum accedere et apprehendere. Hoc ergo facit discrimen
inter Dauidem et Saulem, quod Dauid quidem petit se conseruari in gratia, Saul uero etiam post acceptum Spiritum et immutatum cor uolens a mandato Dei recedit nec remißionem peccatorum uere propter propiciatorem petit.
Multa dicit de promißionum et minarum uniuersalitate, item de electione ac prosopolipsia Dei et quod non sit alia uoluntas Dei extra uerbum quaerenda.
Quae nihil contra nos aut hanc ueram sententiam faciunt. Multum urgent Propositiones etiam illud Erasmicum argumentum: Deus praecipit, ut aßentiamur promißioni. Ergo potest ei nostrum liberum arbitrium aßentiri.
Lex ostendit, quid velit deus: proponit poenam, ni pareas, proponit praemium, si pareas. Ceterum eligendi potestatem illorum relinquit voluntati, quam illis condidit liberam et utroque volubilem.
Respondeo cum
quoque lex Dei acerrime urget. Talibus sophismatum praestigijs isti homines ludificantur pusillos Christi.
Negat
et denique Adiaphoristae ac Maioristae omnes suas corruptelas excusant, quod totum meritum salutis Christo attribuant, non nobis. At contra, lege philosophischen
Auffassung von der Natur des Menschen mit ihrer Verniedlichung der totalen Verderbnis vorbrachte. Vgl.
dum non agnoscimus, quam prorsus alieni a Deo eiusque acerbißimi hostes, omnibus nostris uiribus ac potentijs contra eum furentibus et praeliantibus, natura fuerimus, nec illud quidem satis intelligi potest, quam ineffabilis sit Dei misericordia ac beneficentia, qui nobis tam atrocibus hostibus Flium suum donauerit, Rom. 5. et Ephe. 2.Vgl. Röm 5,6–10; Eph 2,1–5.
Secundo dum tanti nostras liberi arbitrij uires facimus, ut eis synergiam tribuamus, nempe intellectui uerbi perceptionem et uoluntati assensum, precationem et obedientiam, non satis poßumus magnitudinem restaurationis aut renouationis agnoscere, qua ex imagine Satanae ad imaginem Dei denuo ingenti Christi beneficio transformati sumus. Vult uero nos Deus hoc inenarra
bile sui Filij beneficium agnoscere, magnifacere et praedicare, ideo toties et tantopere a Spiritu Sancto in scriptura praedicatur, praesertim Rom. 8.Vgl. Röm 8,1–17.
Tertio expendatur et istud inaestimabile damnum, quod hinc et piorum et aliorum hominum immensa securi-I 3rtas exorietur. Sic enim cogitabunt: Ego possum paenitentiam agere et redire ad gratiam eamque meis uiribus
naturalibus apprehendere, quandocunque modo uoluero aut collibuerit, propterea nihil sane refert, etiamsi omni iniusticiae aliquamdiu uacem aut ex gratia excidam aut quibus libet peccatorum sordibus me commaculem.
Denique (ut alia omittamus) si tanta est bonitas naturae nostrae, ui ante renouationem Spiritui Sancto cooperari poßit, quid non est uerisimile eam boni
praestaere posse post renouationem? Imo hinc indubitanter statui potest: Nihil amplius originalis peccati homine renato superesse, eoque nos remißione eius non indigere. Non intelligimus item, quam facile est labi etiam pijs, qui tantam imbecillitatem aut potius maliciam nostri liberi arbitrij ignoramus eoque minus oramus ac curamus Dei opem, ne nos inducat in tentationem. Quin
et legem Dei nos post renascentiam perfecte praestare hinc necessario sequetur et alia impia scholasticorum dogmata. Ne uero hunc metum de nihilo concepisse uideamur, expendatur non tantum necessaria ex praecedentibus consequentia, quam nunc ostendi, sed etiam inspiciantur Proposit. proxime Lypsiae editae, quae terque quaterque inculcant nos post renascientiam OM
NIA posse ac non obscure de legis obedientia loquuntur. Ex hisce alijsque, quae omisimus, facile apparet hanc de libero arbitrio naturalique corruptione sententiam plurimum misericordiae Dei ac merito et beneficio Filij eius derogare: Quis I 3v uero dubitet, quin ignorato morbo medici beneficium pro dignitate expendi ac magnifieri nequaquam satis poßit.
Verum Atqui ego primas partes tribuo Spiritui Sancto in renouatione.
Vgl.
nec in regeneratione nostra sumus cooperati, sicut et ab initio non ipsi fecimus nos, teste Psalmo.Vgl. Ps 100,3. Audet quoque hic Adiaphorista dicere Propos. 35. hanc suam de libero arbitrio sententiam non pugnare cum Paulo, asserente fidem eße donum Dei.Vgl.
stro libero arbitrio tribuit, ut supra abunde audiuimus. Si uero haec ex nostrae naturae reliquis uiribus habemus, quid neceße est ea nobis ex gratiae beneficio donari? Hic cernis, christiane lector, manifeste aliam eße theologiam
Postremo, destitutus omnibus alijs argutijs, sophista iste confugit ad physi
cum sophisma. Dicit enim: Si uoluntas nostra tantum naturaliter ageret, haberet solum uniformes actiones et non uarias, ut uidemus.
habet, ut supra prolixius probatum est. Dictum non est uolentis, nec currentis
maliciose ab arbitrij nostri seruitute alio detorquet.Gemeint ist die These 31 aus der Thesenreihe Quapropter ut in Deum credamus et uiuamus, non uolentis neque currentis, sed Dei miserentis est. Non quia uelle et currere non
debemus, sed quia ipse in nobis operatur et VELLE et CVRRERE.
Sic et illud dictum Philippens. 2.: Deus operatur in nobis VELLE et PERFICERE
Phil 2,13. uafre
enim etiam post renascentiam oportet Deum in pijs operari et uelle et perficere in omnibus eorum bonis actionibus – nec habent ipsi ex sese alterutrum istorum –, multo certe magis initio, in ipsa conuersione bonis istis caruerunt, Deumque solum ea operari oportuit, cum merus uetus Adam sine omni gratia, Spiritu ac renascen-I 4vtia fuerunt. En uides, ut te tua propria sophismata
ac doli capiant et conficiant. Verum manifestum est ex ipso exemplo humilitatis Christi Paulum Philipp. hortari ad sedulum ardensque pietatis omniumque bonorum operum studium, et illud bonum uelle eße proprijßime id, quod paulo ante dixerat: Vobis donatum est, ut in Christum credatis.
Eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von Phil 1,29. Item: Qui cepit bonum opus in nobis, perficiet etiam usque ad diem Iesu Christi
Phil 1,6., ut
istud bonum uelle sit illic reuera donum fidei ac renouatio, operari uero eius fructus ac bona opera interna et externa aut etiam perseuerantia. Quid uero ista impia corruptio huius dicti Spiritus Sancti aliud sibi uult, quam negare bonam uoluntatem in conuersione hominis merum Dei donum eße? Quod audere negare quenquam ualde miratur Diuus
plic. quaest. II. Inquit enim: Deus est, qui operatur et VELLE et operari pro bona uoluntate. Vbi satis ostendit apostolus etiam ipsam bonam uoluntatem in nobis operante Deo fieri. Nam si quaeramus, utrum Dei donum sit uoluntas bona, mirum si negare quisque audeat.
Hic uero isti obijcient illam suam praecipuam et crebro ab eis decantatam
rationem: Necesse est alterutrum concedi, aut Deum esse prosopoliptam acceptorem personarum et iniustum aut in ipsis hominibus causam esse, cur alij seruentur, alij pereant. Id uero aliud nihil eße poße, quam libertatem quandam uoluntatis hominum, qua alij libenter K 1r prompteque oblatam uerbo Dei gratiam amplectantur, alij uero contra eandem superbe ac pertinaciter repu
dient. Verum scripturam, aiunt, paßim testari Deum non esse personarum acceptorem, ex aequo offerre omnibus Filij sui meritum. Ergo putant eße neceße statui libertatem humanae uoluntatis, quae sua sponte in alijs quidem accipiat promißionem gratiae, in alijs uero repudiet.
Respondeo: Non sequitur. Innumeri homines pereunt, quia carent liberi arbit
rij ui, qua promissam gratiam amplectantur. Ergo Deus est iniustus aut prosopolipta, quandoquidem alijs fidem dat, qua gratiam accipiant, alijs non item. Sicut nec haec ratiocinatio ualet. Innumeri pereunt, quia omnino destituuntur uerbo doctrinaue Dei aut non possunt ad ullam perspicuam cognitionem euangelij peruenire, ut infiniti olim in ethnicismo et nunc inter Turcos et
alios Mahometanos, imo et in papatu. Contra uero alij seruantur accepta ex dono Dei doctrina euangelij pijsque doctoribus. Ergo Deus est acceptor personarum. Qui alijs doctrinam coelestem concedit, alijs non concedit, ut exempli gratia,
Nos uero christiana doctrina illud quoque confiteri uult omnes baptizatos illuminari, accipere fidem et Spiritum Sanctum. Quare autem et quomodo alij hoc inenarrabile Dei lumen amittant, alij uero retineant, non facile fuerit prorsus liquido ediscere, nisi quod uere dicitur peccata K 1v contra conscientiam et regnantia nos de gratia deijcere. Omnia ista, praesertim quae ad
conseruationem hominum in gratia pertinent, inenarrabili et inscrutiabili Dei consilio nutuque aguntur, cuius uirtute custodimur ad salutem. Non ergo est nostrum nominisque Christiani uel Deo iniusticiam aut prosopolipsiam uel etiam ueteri Adamo arbitrij libertatem aut aliquam uirium integritatem in rebus spiritualibus contra uerbum Dei impie tribuere, ut maxime nos haec
omnia simul adeo perspicue inter se concinnare et, ueluti ante oculos exponere, satis in hac huius uitae ingenti caligine nondum omnino poßimus. Nunc enim ex parte prophetamus et ueluti in aenigmate cernimus, tum uero a facie ad faciem uidebimus.Vgl. I Kor 13,9.12. 1. Cor. 13.
Vltimo loco ueluti omnium longe ualidißimam machinam obijcientes solent
opponere nos uideri longe absurdißimam et impientißimam doctrinam proponere, ut qui doceamus Spiritum Sanctum inuitis ac repugnantibus dari. Inde enim porro secuturum esse, ergo tanto magis repugnandum eße, ut tanto citius nobis Spiritus Sanctus detur nosque ad gratiam uel inuiti retrahamur.
Respondeo: Istae impiorum caluminae non sunt nouae. Sic enim et Paulo
impij oblatrabant. Verum ne temere ac sine omni distinctione ueri ac falsi aliquid aßerere uideamur, distinguenda est repugnantia, qua homo Deo repugnat. Alia enim aduersatio ac repugnatio Satanae est, qui sciens et uolens immenso furore Deo eiusque sacrosanctae uoluntati ac conatibus resistit. Alia Pharaonis alio-K 2rrumque hominum agnitam ueritatem persequentium.
Alia item S. Pauli per ignorantiam Christum persequentis. Alia item Epicureorum, qui omnino omnem Deum ignorantVgl. zu Epikureern
nino Deum pro stulticia et cum eo extremas acerbißimasque inimicitias sua natura, ut supra auditum est, exercet.
Hac postrema ratione resistentibus, si quis negauerit dari Spritum Sanctum, ille negabit omnino ulli mortalium dari ullumque peccatorem ac inimicum Deo hominem ei reconciliari. Quod si quis caluminator adeo hoc sophismate
delectatur, ille eadem quoque opera aut neget dari filijs irae ac mancipijs Satanae Spiritum Sanctum aut nos non eße tales contendat aut denique dicat nos in id incumbere debere, ut indies tanto magis tales fiamus, ut scilicet gratia eo uehementius exuberet.
Verum hic aliquis forte dicet non decere in ecclesia more Socratico conuel
lere aliena, non propositis melioribus aut uerioribus.
esse et ueritatis solidae ac inuictae certißimum indicium et conscientiarum neceßitatem omniumque hominum salutem neceßario plane efflagitare.
K 2v Respondeo: Primum, doctrina Christiana clare testatur omnes homines in baptismo a Deo gratis recipi, iustificari propter Christum ac a Spiritu Sancto regenerari, quod prolixiore probatione minime indiget. Ideo enim baptizari in
peccatorum remißionem iubemur, Act. 2. et 22.Vgl Act 2,38 und 22,16. Ideo quoque ecclesia mundari baptismo dicitur, Ephe. 5.Vgl Eph 5,26. Et baptismus lauacrum regenerationis uocatur, Tit. 3.Vgl. Tit 3,5. Et Paulus inquit: Quotquot baptizati estis, Christum induistis
Gal 3,27., Gal. 3.
Videndum ergo inprimis nobis et parentibus nostris est, ne uel in puericia uel
in adolescentia uel in senio inde excidamus, quod ita demum fiet, si iuxta seuerißima Dei mandata Deut. 6. in Psalmis et Prouerbijs ac Ephe. 6. praescriptaVgl. Dtn 6,1–3; Eph 6,1–17. et iuxta grauißimam obligationem in baptismo factam, a teneris unguiculis (ut dicitur) diligenter in uerbo Dei puro et salutifero instituti et ad crebras erga Deum precationes ac ad omnem morum honestatem, quibus de
lectatur Spiritus Sanctus, assuefacti fuerimus, omniaque tam mala exempla, quam praua malorum irritamenta occasionesque, omnes turpes sermones, mores, congreßus fugerimus, quibus et Spiritus Sanctus contristatur, perturbatur et expellitur, et econtrario Satan allicitur ac inuitatur. Et denique si etiam ipsi parentes alijque homines pij ardentibus uotis pro nobis orauerint,
sicut Paulus pro pijs, oratio enim piorum indubitate in hoc praesertim genere opem Dei impetrat, sicut Mar. 2. paralyticum propter fidem portantium conuertit et pristinae ualetudini restituit.Vgl. Mk 2,2–12. Non autem haec eo di-K 3rco, quod nostra bona opera retineant gratiam, sed quod contraria malicia nos gratia priuet.
Deinde illi, qui ex gratia exciderunt, debent studere omni morum sanctitati ac iusticiae, audire, legere et diligenter meditari uerbum Dei, recordari foederis perpetui in baptismo cum Deo facti, saepius meminiße sua peccata, iram Dei ac aeternam damnationem, sicut
Christi ac misericordiam Dei, prout saltem possunt suis naturalibus uiribus, sed tamen secundum uerbum Dei (nam uere ac spiritualiter nemo haec naturalibus uiribus, sicut
enim aliena quoque fides ac preces (ut modo dixi) et exemplum Monicae pro filio
Etsi enim haec non sunt (ut Adiaphoristae somniant) ueri ac spirituales Deo
que accepti motus aut opera, quod et antea indicaui, non etiam merentur aut apprehendant gratiam, sed sunt tantum humani quidam et reuera carnales et semihypocritici conatus, tamen hanc quoque disciplinam Deus serio ac seueriter flagitat a toto humano genere, ita tamen, ne eam esse ueram notitiam, multo minus iusticiam K 3v cum hypocritis statuamus eisue fidamus. Nam
et hoc modo lex aliquatenus est paedagogus ad Christum Gal. 3.Vgl. Gal 3,24. Et tandem fides ex auditu oritur Rom. 10.Vgl. Röm 10,14.17. Libenter quoque ipsemet Dominus cum suo Spiritu ibi est et habitat, ubi in nomine eius conuenitur,Vgl. Mt 18,20. verbum eius pure tractatur ac uere custoditur, quod inane aut uacuum ad dominum, teste Esaia, nequaquam redit, sed rigat et foecundat corda hominum.Vgl. Jes 55,10f. Haec ergo est
quasi quaedam paedagogia ad Christum, nec tamen interea nego Deum saepe mirabiliter multos retrahere ad gratiam ex summis sordibus scelerum ac turpitudinum, ut Paulum horrenda consternatione ex persecutioneVgl. Act 22,1–16. et multos facinorosos per ipsorum extrema supplicia.
Oblitus uero sum supra illam uel cum primis plausibilem Adiaphoristarum et
omnino humanae rationis sapientiaeue obiectionem recitare ac refutare, qua recte sentientes istudque illorum mere philosophicum somnium reijcientes urgent. Dictitant enim languefieri conatum hominum ad pietatem et gratiam apprehendendam, quando audiunt id humanis uiribus nequaque aut effici aut impetrari poße, sed ex solius Dei misericordia operationeque totam conuer
sionem et iustificationem pendere et profluere, iuxta illud 1. Ioh. 3.: Non potest HOMO accipere QVICQVAM, nisi datum sit ei de coelo etc.
Anders als von
paedagogiam K 4r ad gratiae apprehensionem electis pro bona uoluntate Dei praebere possunt et solent, certe ea sunt, quae Deus ab omnibus hominibus fieri requirit, siue sint renati, siue non renati.
Non ergo uerum est, quod isti fingunt nos iubere homines esse ociosos et expectare, donec internis quibus dam reuelationibus Spiritus, ueluti enthusiasmo
quodam, ad pietatem inflammentur ac rapiantur. Quin potuis uolumus eos sedulo audire, ardenter meditari ac legere uerbum Dei ac quae recta sunt, agere, nihil omnino dubitantes Deum per suum uerbum, sacramenta ac Spiritum Sanctum efficacem fore eisque daturum, ut tandem non tantum humanis uiribus hypocritarum Phariseorumque more, sed ex corde ac in Spiritu et ueritate
Patrem coelestem colant et adorent.Eine Anspielung auf Joh 4,23. Non potest autem ipsa experientia adeo facile discerni, nec nos nimium curiose et solicite in eo elaborare aut supputare debemus, quando iam desinat eße humanus conatus et Spiritus in nobis fidem ciere ueramque apprehensionem gratiae operari incipiat. Sed potius id firmiter statuamus, quandocunque, audito uerbo Dei, promißioni fide
assensi fuerimus, nos promissa bona, nempe remißionem peccatorum, renouationem et uitam aeternam habere.
Verum contra quantopere ipsorum error faciat hominem securum ac pietatis (ut pote rei facile recuperabilis) negligentem, paulo ante est perspicue indicatum. Porro K 4v magnae etiam cuiusdam audaciae est, ne dicam extremae
impudentiae, nobis (quod quidam nuper VVittembergae fecit)Es lässt sich nicht mehr ermitteln, welche Person in Vom Worte Gottes
(1555)
Adiaphoristis sumpsisse, uel illos contra ab eo, adeo easdem res ijsdemque sententijs ac pene etiam uerbis urgent. Taceo, quod nos non paulo acrius et crebrius cum
Obijciunt nobis etiam
tametsi omne bonum opus sit a Deo. Annuit quidem ille, sed tum demum, cum Deus in eo illam ipsam uim annuendi et percipiendi ea, quae Spiritus sunt, pro sua ingenti misericordia operatus est perfecitque, mirum quoque est, quod ausint uerbum kaleome
in inuocare
. Verum hic istorum candor et bona fides est. At audi eius longe clariorem sententiam
alibi expositam, ubi plane nobiscum sentit. Sunt enim
, inquit, quidam adeo male affecti, ut putent homines sic habere, sicut nos libero arbitrio uel ad melius uel ad deterius impellit. Bonum uelle diuino indiget auxilio seu potius eligere utilia diuinum quid et clementiae suae donum existit.
Das Zitat ist eine zusammenfassende Wiedergabe einer längeren Textpassage. Vgl. Item deinde, quoniam VELLE a Deo est, merito totum acceptum fertur Deo.
Vgl.
Quantumcunque igitur curreris etc.
Dixi hactenus primum de Adiaphoristarum sententia, quid illi de libero arbitrio sentiant. Deinde eam firmis ac perspicuis sacrarum literarum testimonijs refutaui. Postremo et ipsorum sophismata arguntiasque retudi ac ueram apprehendendae gratiae rationem ostendi. Quare superest, ut hanc scriptionem
concludamus, paucis adhuc admodum obiter tactis.
Mirari enim profecto ualde subit mihi, quid tandem isti homines (si sibi modo constare ac consentire uelint) de mortificatione ueteris Adami dicere poßint. Quid enim tu ibi mortificares, ubi etiam ante renascentiam tantum uerae lucis ac bonitatis superest, ut intellectus uerbum Dei intelligere et uoluntas
aßentiri, aliquo modo obedire et denique etiam orare poßit? Nimirum ibi post renouationem nihil plane mali, quod mortificetur, dometur aut oppugnetur, supererit.
aßentiri potest, quid est, quod fides non omnium esse dicatur? Item, donum Dei esse praedicetur Ephe. 1. Phil. 1.Eine Quintessenz von Eph 1 und Phil 1. Cum item multi sint semper in ecclesia non plane mali aut improbi, qui non raro et audiunt sedulo et legunt doctrinam coelestem, imo multi etiam concionantur ac studium quoque aliquod religionis (quantum quidem homo habere potest) habere uidentur, qui fit igi
tur, quod non L 1v omnes renascuntur, cum et intelligere doctrinam coelestem et ei assentiri, ut isti sentiunt, poßint?
Verum pij, praeter praedicta aliaque sacrarum literarum testimonia, illud etiam in primis expendant, cuius et antea meminimus, quod cum tanta sit simul malicia et potentia ueteris Adami etiam post regenerationem, quando iam non
nihil debilitatus, fractus ac mortificatus est et, quando iam magna ex parte amisit Dominum aut parastatam seu commilitonem suum Satanam, quo ferme penitus pius homo liberatur et quando insuper duos tam potentes et ualidos aduersarios habet, sibi in eodem homine ac ueluti in eadem arce oppositos, nempe Spiritum Sanctum et renatum hominem, vt nihilominus etiam pien
tißimorum pia uota conatusque ac Spiritum impediat, imo ut eos etiam totos captiuos trahat in uincula legum suarum, sub impia iussa et sceleratas cupiditates, ut ille tantus Dei apostolus Paulus de semetipso uere, simul ac miserabiliter conqueritur,Vgl. II Kor 12,7–9. quid est uerisimile prauarum uirium in eo eße, cum solus ille ante regenerationem in homine, uelut fortis quidam armatus, uti
eum Dominus ipse suis coloribus pingit, pro suo libitu potenter regnat ac impiam simul et foedam tyrannidem exercet, cui quidem tunc simul ualidißimum Satanae subsidum ad eandem perniciem subseruit ac pro suo mancipio, praesertim in ipsa conuersione uehementißime decertat.
Vehementißime sanctus Dei uir
argumentum contra omnes libero arbitrio L 2r propugnatores urget ex Rom. 7. Gal. 5.Vgl. Röm 7,18; Gal 5,17. Quod nunquam uel ad hoc
aut neruis, mera audacia suoque autos epha freti conentur. Atque haec iam de naturalibus hominis uiribus dicta sint, non de ijs, quas iam homo renatus ex gratia Dei per Spiritum Sanctum donatas aut instauratas habet. De naturali, inquam, luce ac uelle hominis agitur, non de eo, quod Deus in renascentia nobis largitur. Cum enim is in nobis operatur uelle aut perficere, impium esset,
illa tanta Dei beneficia negare, quod propter Adiaphoristas obseruandum est, qui ista fallendi causa confundunt. Ex his igitur cuiuis ueritatem simplicem amanti liquido apparet, quam impudenter ac praeter fas et aequum
ille pro se breui isti seductori respondebit.
Verum addamus sane unum aut alterum testimonium Pertinet autem hoc etiam eo, ut discamus uirtutem liberi arbitrij, quod ad-L 2v uersarij tantopere iactant. Habemus quidem liberum quodammodo arbitrium
in ijs, quae infra nos sunt. Sumus enim constituti mandato diuino domini piscium maris, uolatilium coeli et bestiarum agri. Haec interficimus, cum libet, fruimur cibis, quos suppeditant, et alijs commodis. Sed in ijs, quae ad Deum attinent, et sunt supra nos, homo NVLLUM habet liberum arbitrium, sed uere est sicut LVTVM in manu figuli, positus in MERA potentia PASSIVA, et non
ACTIVA, ibi enim NON eligimus, non facimus aliquid, sed eligimur, paramur, regeneramur, accipimus, sicut Esa. dicit: Tu figulus, nos lutum tuum
Cap. 64.Videmus ergo quae sit uis liberi arbitrij in filijs Israel, qui ne sanctificati quidem uolunt aut possunt VNAM syllabam
aut literam legis audire. Igitur MERAE NVGAE sunt illae commendationes liberi arbitrij, etc.
Cum igitur hic error Papistarum, Interimistarum et Adiaphoristarum et per se pestilens sit et multos alios graues ac perniciosos secum trahat aut etiam gignat et denique sacris literis doctrinaeque
ecclesiarum sit prorsus et uelut ex diamentro contrarius, omnes uere pij doctores et auditores eum cum suis patronis semper fugient et detestabuntur, memores illius coelestis tonitrui: Si quis aliud euangelium praedicauerit, anathema sit.
Eine Paraphrase von Gal 1,8. Item: Praecipio uobis in nomine Christi, ut uos separetis ab omni L 3r fratre inordinate ambulante. Et si quis hanc doctrinam non attu
Eine Collage aus II Thess 3,6 und II Joh 10f.
lerit, ei nec AVE dixeritis. Qui enim ei dicit Aue
, ille eius malis operibus communicat.
Gloriantur Adiaphoristae in quodam proxime edito scripto multas scholas et ecclesias secum sentire. Respondeo: Fatentur sane etiam Louanienses in suo primo Tomo Adiaphoristas in hac parte a
per maior pars peius sentit et pusillus contemptusque est Christi grex. Verum errantium multitudo non parit errori patrocinium. Satis eis ostensum est, in tot scriptis et in colloquio ac protestatione VVormaciensi, cur pij cum eis sentire nec poßint nec debeant, nempe primum, quia tam multos et tam perniciosos errores Adiaphorismi et Maiorismi per totam ecclesiam sparserunt, nec
eos uel ipsi uolunt uel alios patiuntur, diserte damnare ac penitus ex ecclesia Dei (quod extrema neceßitas omnino flagiat) tollere.
Secundo, quia ingentem reatum et iram Dei ex scortatione Babylonica Germaniae contractum non uolunt exaltata instar tubae uoce mundo clare monstrare, nec quomodo innumeri homines in ea parte uenturam iram et poenas
huius et futurae uitae queant effugere.
Tertio, quia antea quidem noluerunt aperte damnare amnistiam Osiandricam, VVormaciae uero nec ipsum Osiandrißimum.
Quarto, quia patiuntur sacramentarios de ipsis publice scribere, quod cum ipsis sentiant. Item, quia publice L 3v dicunt corpus Christi esse in eius coe
na tantum per communicationem idiomatum, quod nemo hactenus ausus est dicere. Nam hoc sane modo in quouis pane, uino ac comessatione adest. Nec obscure hunc errorem et Maiorismum in proximis Lipsicis propositionibus asseruerunt. Quaest. 1. Prop. 24. et Quaest. 4. Prop. 14.Der Druck lässt sich nicht mehr ermitteln.
Quinto, quia persecutionem proximorum annorum probarunt et adhuc excu
sant, cuius adeo sese participes fecerunt, ut ipsimet multos pios ac constantes doctores grauißime arestationibus, exilijs, captiuitate, depositione et carceribus afflixerint.
Sexto, quia non tantum gloriam Dei horribiliter uiolauerunt, sed etiam omnes pios totamque Dei ecclesiam enormiter offenderunt, utpote quam suo Adia
phorismo et Antichristo subiecerint et ferme penitus uera religione spoliauerint ac euerterint, nihilominus adeo non uolunt eam sibi iuxta mandatum Christi reconciliare, ut insuper etiam eos, qui illos christiane de tantis erroribus monuerunt, horribiliter damnare et impudenter notorijs mendacijs infamare non desinant.
Postremo, quia extenuato originali peccato liberum arbitrium excellentius et enormius, quam ipsemet
Haec sunt grauißimae causae, cur ego et multi alij pij ac intelligentes docto
res et auditores iuxta VVorma-L 4rtiensem protestationem
APPENDIX.
Vt omnino me Adiaphoristae uel abducant ab oppugnandis eorum erroribus (de quibus conuicti sunt) ad personalia maledicta uel etiam foede deforment, deserta penitus causa, nouam inuectiuam uel potius plaustra mendaciorum sub nomine scholasticorum de historia Magdeburgica effuderunt.De ecclesiastica historia
Wittenberger Scholastici
in seiner Eigenschaft als Hauptherausgeber der Magdeburger Centurien scharf angegriffen wurde.
Dicunt me Germaniam Italiae et contra prodidisse indeque opes nactum;
extare a me scriptum, satius esse in lupanar liberosque in scholam Vitteb. mittere; item, immensam pecuniam et multa milia ad historiam esse collata et illa me esse furatum ; eos, qui sumptibus iuuant historiam, nescire, quid sit historia, quid ecclesia,Vgl.
etiam dare poßit. Quae manifestaria mendacia nec probabunt unquam nec etiam probare conantur. Adeo praefrictae frontis homines nihil tam prodigiosae uanitatis pudet.
L 4v Non libuit hactenus nec honestum putaui, in cuiusquam priuatam uitam inuectiuas scribere. Sed si me inuitum eo quoque Adiaphoristae per
traxerint, nae ego eis multas mirabiles narratiunculas, haud multum illis Aristotelicis cedentes, inde ab anno 19. et a coelestibus prophetis recensebo. Sed de hac inuectiua forte alias.