A 2r PIO LECTORI SALVTEM.
Mvlta extant illustria dicta diui Pauli, in quibus nos non tantum grauißime hortatur, sed et iubet seueriter, ne lucem doctrinae coelestis philosophicis somnijs et traditonibus humanis alijsue corruptelis seu artificijs diaboli aut prorsus deleri aut saltem obscurari sinamus, sed potius eam ambabus, ut dici
tur, manibus constantißime retineamus, ea suauiter fruamur et demum ad posteros puram inuiolatamque fidelißime propagemus. Sic enim Coloss. 2 inquit: Hoc autem dico, ne quis uobis imponat persuasibilibus uerbis.
Kol 2,4. Item: Videte, ne quis sit, qui nos depraedetur per philosophiam et inanem deceptionem.
Kol 2,8. Et 1. Tim. 6.: O Timothee, depositum custodi, deuitans prophanas
I Tim 6,20. Et Tit. 1. dicit :
uocum inanitates.Episcopum debere esse tenacem fidelis sermonis.
Eine Collage aus Tit 1,6 und 1,9. Et denique ad Ephes. praeclare inquit: Ne simus pueri, qui fluctuemus, nec circumferamur omni uento doctrinae per uersutiam hominum et astuciam, qua insidiantur nobis, ut decipiant, sed ueritatem sectantes adolescamus.
Eine verkürzte Wiedergabe von Eph 4,13f.
Cum igitur et in hac tristi senecta mundi Deus ex immensa sua misericordia Germaniae nostrae lucem euangelij clarißime restaurauerit per suum tertium Heliam, dominum wurde von seinen Anhängern seit den 1520er Jahren als dritter Elias stilisiert, womit man sein Wirken als endzeitlicher Prophet und Vorläufer des wiederkommenden Christus deutete. Die Deutung beruhte auf der alttestamentlichen Stelle Mal 3,23, die man in Verbindung mit der neutestamentlichen Identifizierung von Johannes dem Täufer mit dem zweiten Elias (Mt 11,12–14) las. Vgl. . So auch
bus, uerum etiam a falsis fratribus, qui olim
Neque uero obscurum est a quibusdam deprauationem multorum articulorum doctrinae christianae ab eo tempore tentatam esse et adhuc tentari. Atque ut alios errores, quibus iam diu a pijs doctoribus repugnantum est, taceamus, Adiaphoristae etiam hoc perniciosißimum et plane philosophicum commentum de libero arbitrio rursus in ecclesiam inuehere conantur ideoque eius im
piam definitionem, dudum a Loci
natürlichen
Menschen, von sich aus zur Gnade zu gelangen. Er hatte vielmehr die Wiedergeborenen im Sinne, die von Gott bereits neugeschaffen seien. Vgl.
Edidit quoque eorum antesignanus
oppugnauerit et Dei beneficio expugnauerit, A 3r praesertim in Seruo arbitrioGemeint ist De servo arbitrio
uiter, solideque confutauit. Quas quidem ille pientißimus vir ac collega meus longe charißimus tunc statim edidisset, nisi quaedam spes tollendi alia uia errores sanandique lapsos nostris per quosdam principes facta fuisset.
Nec solum tum temporis ille ita constanter sensit, sed etiam plerique et praecipui doctores et gubernatores harum ecclesiarum. Nam sequenti anno ex
mandato Illustrißimorum principium Saxoniae, Dominorum meorum clementißimorum Damnamus et nuper motam de libero arbitrio disputationem et docemus impoßibilem eße et intellectum et apprehensionem promißionis gratiae ratio
Das Zitat entstammt den handschriftlichen Akten des Weimarer Konvents vom 12. Januar 1556, das von den Herzögen
ni et uiribus humanis, sed Spiritum Sanctum illuminare mentes per uerbum et trahere uoluntates, agere, renouare, sanctificare per uerbum, iuxta dicta scripturae: Animalis homo non percipit ea, quae sunt Dei.
Item: Nemo hominum cognouit, quae sunt in homine.
Item: Nemo hominum cognouit, quae sunt in homine.
Item: Non quod idonei simus ex nobis, tanquam ex nobis etc.
Item: Deus est, qui efficit uelle et perficere, ut
Ac:
illi aliqua grata fiant.Nemo uenit ad me, nisi Pater traxerit eum etc.
Adiaphoristen
anstrebte. Vgl.
Quod uero ad hasce Propositiones attinet, quando quidem Adiaphoristae non desinunt alium errorem post alium cumulare et in primis hunc de libero arbitrio serio promouere, quandoquidem
simulans, fuerunt mihi quidam boni et intelligentes viri autores, ut eas, quia erudite tum falsam doctrinam refutent tum ueram confirment, publicae utilitatis gratia, euulgarem, quod quidem perlibenter feci, non dubitans eas multis bonis mentibus simul et utiles et gratas esse futuras.
Caeterum de te, dilectissime frater et fidißime gregis dominici pastor
quem praeter omne meritum publicis scriptis amasij Babylonicae babylonischer Thais
ist an dieser Stelle offensichtlich die römische Kirche gemeint, und die Anhänger Adiaphoristen
, werden als deren Liebhaber diffamiert. aulicum adulatorem post mortem proclamant, dicendum aliquid omnino eßet, si modo huius scriptionis breuitas pateretur. Non enim certe adeo parua fuerunt tua uel dona uel etiam in ecclesiam religionemque hoc tam tristi cribrationis Satanae tempore officia aut merita, ut tui facile obliuisci poßimus.
Non etiam ea temporum foelicitas ac ecclesiæ religionisque tranquillitas, non denique omnium fides, ut tui non crebro lachrymabundi propemodum ut orphani arentis mentionem facere tuamque praesentiam, consolationem, autoA 4rritatem, consilium et operam contra tot errores et corruptelas, falsorum fratrum perfidias aliaque Satanae machinamenta requirere et expetere
non cogamur. Verum tu, constantißime Christi confeßor, suauiter in Domini tui sinu a laboribus requiesce, sciens, quod bonum certamen certaueris et quod in memoria aeterna erit iustus.
Nos autem, quos Deus adhuc diutius in hoc laborum ac dolorum ergastulo inclusos eße ac in hac statione cum Satanis et malis hominibus decertare
uoluit, omißis inutilibus querelis lachrymisque ad nostros labores, sudores et pericula conuertamur ac nosmet et alios pios doctores, simul et auditores admoneamus et excitemus ad sedulam
quaque sine fine insidiantur, memores tot seuerißimarum admonitionum praeceptionumque Christi, quibus pulchre consonat etiam illud aureum dictum Non solum ille PRODITOR est ueritatis, qui pro ueritate mendacium dicit, sed etiam ille, qui non LIBERE ueritatem PRONUNCIAT, quam libere
pronunciare oportet, aut non libere ueritatem DEFENDIT, quam libere defendere conuenit. Sicut enim sacerdos DEBITOR est, ut ueritatem, quam audiuit a Deo, LIBERE praedicet, ita laicus DE-A 4vBITOR est, ut ueritatem, quam audiuit a sacerdotibus, proditam quidem in scripturis magna FIDVCIA defendat. Quod si non fecerit, PRODIT ueritatem.
Fuit quidem olim hic zelus in ecclesia Dei, ut talia recte pieque dici uiderentur, nunc autem et laici seu auditores omnem ueritatis curam ad nescio quos ablegant et plerique doctores, altum secure stertentes, lupos ouilla pelle tectos nec uident nec uidere aut allatrare, multo minus fortiter inuadere et mordere uolunt. Exoritur ergo ille longe tristißimus status, de quo propheta
inquit: Sicut est populus, sic sacerdos.
Jes 24,2.
Dominus Iesus misereatur ecclesiae suae eique puram religionem conseruet ac omnia Satanae et seductorum opera destruat. Amen.
Aulae Saxonicae concionator.
B 1r PROPOSITIONES M.
1. Cum in ecclesia quaeritur de libero arbitrio seu libertate uoluntatis huma
nae, non praecipue disputatur, quid in his inferioribus, quae dominio humano subiecta sunt, operetur uoluntas humana.
2. Non quid in omnibus alijs, quae ad regnum Dei nihil pertinent, ratione duce valeat.
3. Nec quid ad malum seu damnationem sui eadem possit.
4. Imo ne quidem, quid in homine renato Spiritus Sanctus rerum spiritualium efficiat.
5. Quod enim ad primum attinet, notum est ex Genesi Cap. 3. et 9. et probatur experientia non totum dominium in creaturas et res inferiores esse homini post lapsum ademptum.Vgl. Gen 3,15 und 9,2.
6. Deinde Paulus affirmat aliquam esse iustitiam carnis et gentes natura, quae legis sunt, facere, Rom. 2.Vgl. Röm 2,14.
7. Quanquam idipsum (si propius iudicare uolumus) non sit sine Deo, sed uniuersali motu omnipotentiae suae agente, quae naturas, quales nunc sunt, fouet et extrinsecus cohibet aut impellit propter humanae societatis instaura
tionem et conseruationem, etiamsi eas intus non renouet, purget B 1v aut mutet, sed manet caligo, attaxia, securitas et auersio, ideoque magis hypocrisis est coram Deo quam iusticia.
8. Et gentes ipsae testantur heroicas uirtutes non esse solius naturae effectiones, sed Dei dona, sicut inquunt nullum uirum magnum sine afflatu diuino
fuiße.Vgl.
9. Tertio, ad malum sua natura ferri hominem et causam eße sui ipsius exitij et damnationis ex sacris literis satis constat. Scriptum est enim, omne figmentum cogitationum cordis humani malum esse omni tempore.Gen 6,5. Et Deus apud Oseam inquit: Perdidisti te, Israel
Hos 13,9., Cap. 13.
10. Denique renatos siue sanctos uasa esse et organa ac templa Dei, in quibus habitat et agit, per quae loquitur et operatur Deus, eadem scriptura testis est: Qui aguntur Spiritu Dei, hi sunt filij Dei.
Röm 8,14. Quaeritis experimentum eius, qui in me loquitur Christus? Non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. Viuo iam non ego, sed uiuit in me Christus.
Eine Collage aus I Kor 15,10 und Gal 2,20. Gal.2.
11. Sed in disputatione de libero arbitrio potißimum quaeritur, quid homo, qualis nunc est post lapsum, suapte natura suisque, uiribus aut propria uoluntate ad bonum Deo placens poßit, quid agat, conetur aut cooperetur, ut fiat et maneat filius Dei et haeres regni coelorum.
12. De hac facultate uoluntatis humanae uariae semper fuerunt in ecclesia
docentium opiniones et contentiones.
13. Quidam enim eam in totum negarunt, quidam asser-B 2ruerunt totam. Aliqui particulam saltem eius in homine reliquam eße contendunt.
14. Ac nota sunt de hac controuersia scholasticorum doctorum, partim philosophica somnia, partim paradoxa, non minus impia quam monstrosa, quibus
sanam doctrinam ecclesiae horribiliter profanarunt et obscurarunt.
15. Docentes uidelicet appetitum esse liberum, poße in utrumque oppositorum inclinare.
16. Voluntatem se posse conformare dictamini rectae rationis naturaliter.
17. Eamque liberam eße ad intendendum in quaelibet, secundum rationem
boni sibi ostensam.
18. Post lapsum Adae naturalia mansisse integra.
19. Homini facienti, quod in se sit, Deum donare gratiam.
20. Hominem poße ex puris naturalibus seruare praecepta Dei, diligere Deum et proximum.
21. Hominem, faciendo quod in se sit, remouere obstacula gratiae.
22. Alij, ut
23. Inquit enim Nec gratiam sine uoluntate nec uoluntatem sine gratia quicquam operari.
24. Et Magister sententiarum lib. 2. dist: 26. relin-B 2vquit homini pusillam et infirmam uoluntatem, quae per se quidem nihil poßit, opitulante uero gratia suas ipsa quoque partes agat.
25. Eo ipso uero aliquam facultatem, quasi tabulam ex naufragio primorum parentum, reliquam animae hominis concesserunt, quam per Spiritum Sanctum foueri et refici oporteat.
26. Existimantes, si uoluntatis impotentiam ingenue faterentur, deleri studium pietatis augerique desidiamNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: difidiam. carnis, alioqui nimium ad honestas actio
nes torpentis.
27. Et imminui gloriam Dei eumque accusari iniusticiae, cum in homine non sit appraehendendaeNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: appraehendenda. oblatae gratiae potestas.
28. Cumque hominem in actionibus contra legem Dei deprehenderent, non ut statuam aut saxum habere sese, uim etiam in ipso superesse putarunt sese ap
plicandi ad gratiam,Vgl. oben S. 86, Anm. 7. modo moueretur a Spiritu Sancto, ut dictum est.
29. Belle quidem multa et secundum rationis iudicium dicuntur, sed in tam arduo negotio non opinionibus ex philosophia desumptis, non absurditatibus, non sophismatis aut argutijs, sed expresso uerbo Dei, quo solo ueritas coelestis adstruitur, agendum est.
30. Docet autem uerbum Dei hominem post lapsum concipi ac nasci in peccatis, esse natura filium irae, esse tenebras sine Deo, alienum a Deo, imo hostem Dei, mortuum delictis, seruum peccati, omnem eius cogitationem esse malam omni B 3r tempore, sapientiam eius esse mortem et inimicitiam aduersus Deum, nec legi Dei subijci posse, cor peruersum et fraudulentum, na
turam contumacem et immorigeram, omnes declinasse, simul inutiles factos esse et cetera.Die These spielt auf eine Reihe von Bibelstellen an, wie etwa Ps 51,7, Eph 2,3; 5,8, Kol 1,21, Eph 2,1, Röm 6,20, Gen 8,21, Röm 8,7, Ps 14,3 u.a.
31. Et Ephe. 2. manifeste testatur Paulus Sathanam efficaciter operari in filijs iniquitatis.Vgl. Eph 2,2. Et 2. Thim. 2. Homines captos esse laqueis diaboli, ad ipsius uoluntatem,II Tim 2,26. id, quod etiam Christus affirmat parabola de forti armato cu
stodiente atrium suum.Vgl. Lk 11,17–22. Item miraculo sanati surdi, qui mutus, caecusVgl. Mk 7,31–35. et a diabolo obsessus fuit.
32. In summa, quoties scriptura hominem alienum a Deo et inutilem ad omne opus bonum et exclusum a societate regni coelorum appellare uult, carnem et sanguinem seu ueterem hominem appellare solet.
33. Notae sunt sententiae non contendet amplius Spiritus meus in homine, quoniam caro est
Gen 6,3., quod natum est ex carne caro est
Joh 3,6., caro non prodest quicquam
Joh 6,63., caro et sanguis regnum Dei non poßidebunt.
I Kor 15,50.
34. Nec carnem seu ueterem hominem intelligit tantum de brutali appetitu aut de concupiscentia, sed omnes inferiores superioresque uires, intellectum
ac uoluntatem simul uoce hac complectitur.
35. Vnde manifestum est nihil esse reliquum in homine post lapsum, quod poßit esse aliqua causarum siue partialium, siue minus principalium ad appraehendendam et consequendam aeternam salutem.
36. Renasci igitur nos oportere Christus docet ex aqua B 3v et Spiritu
Sancto, alioqui nec regnum coelorum ingredi nec quicquam Deo gratum facere posse.Vgl. Joh 3,3.6
37. Ac uere sumus in ijs, quae ad Deum pertinent et supra nos sunt, sicut lutum in manu figuli, positi in mera potentia paßiua, non actiua. Non enim eligimus, non deliberamus, aut facimus aliquid, sed eligimur, paramur, genera
mur et accipimur. Sicut Esa. inquit: 64. Nach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: In figulis.Tu figulus, nos lutum tuum.
Jes 64,7. Et Paulus: Elegit nos ante constitutionem mundi.
Eph 1,4.
38. Haec uero regeneratio fit per ministerium euangelij et sacramentorum, per quod Spiritus Sanctus nos uocat, docet, illuminat, uiuificat et nouos ac congruentes cum uoluntate Dei motus in nobis creat ac pugnat cum operibus
tenebrarum.
39. Sicut inquit Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc.
Joh 6,6. Et Iacobus: Voluntarie nos genuit uerbo uirtutis suae, ut eßemus initium creaturae eius.
Jak 1,18.
40. Credere igitur, uiuere, sapere uelle et praestare, quae Christi sunt, et re
pugnare ueteris hominis concupiscentijs non est naturae nostrae, sed solius gratiae Dei in nobis.
41. Quanquam autem uetus homo, quam diu peccatricem hanc maßam circumferimus non totus deletur, sed reluctatur Spiritui, tamen reprimitur et uincitur a Spiritu in cordibus sanctorum.
42. Sicut inquit Paulus: Captiuamus omnem intellectum sub obsequium Christi.
II Kor 10,5. Et 2. Cor. 4.: Vetus noster homo corrumpitur, internus renouatur in dies singulos.
II Kor 4,16. Est ueritas in Iesu, deponere iuxta priorem conuersationem ueterem B 4r hominem, qui corrumpitur iuxta concupiscentias erroris. Renouati igitur Spiritu mentis uestrae, induite nouum hominem qui iuxta
Eph 4,20–24.
Deum conditus est, in iusticia et sanctitate uera.
43. Hanc est inconciliabilis illa lucta carnis et Spiritus in sanctis, quando caro concupiscit aduersus Spiritum et Spiritus aduersus carnem, et haec sibi mutuo aduersantur, ut non quae uolumus faciamus.
Gal 5,17. Gal. 5.
44. Et Paulus de se regenerato inquit: Delector lege Dei secundum interio
Röm 7,22., sed de carne sua seu prima nativitate, quam dicimus ueterem hominem, ait:
rem hominemIn me, hoc est, in carne mea, non habitat bonum.
Röm 7,18. Item: Caro legi Dei non subijcitur et ne potest quidem.
Röm 8,7. Rom. 7. et 8.
45. Non igitur de nihilo nouus homo, noua creatura et poema Dei conditum ad bona opera in sacris literis regenerati appellantur, tum enim uere noui ef
Ein nicht ganz wörtliches Zitat von
ficimur, cum Deus nos fingit, format et creat suo Spiritu Sancto, non ut homines, quod iam fecit, sed ut boni homines simus, quod sola gratia facit, ut simus noua in Christo creatura
46. Ex quo rursum manifestum est, nihil esse uirium in homine post lapsum
reliquum, quibus se ad gratiam applicet, sed omnia per regenerationem in nobis Spiritu Dei denuo creari ac fieri.
47. Frustraque dici de uetere homine, quod moueatur aut inuetur a Spiritu Sancto eius uoluntas, ut assentiatur, cum nulla aßentio ea sit, nisi eandem donet, formet, augeat et seruet Spiritus Dei.
B 4v 48. Notae sunt sententiae: Non potest homo quicquam accipere nisi datum ei fuerit desuper.
Joh 3,27. Quae sententia non tantum de uocatione eiusque succeßu intelligi debet, sed etiam de toto cursu salutis ac pietatis, recte accipitur.
49. Si Filius uos liberauerit, uere liberi eritis
Joh 8,36., 8. Cap. Iohan. Vnde sequi
tur, uere nos captiuos teneri sub peccato nec quicquam Christi percipere uelle aut facere, nisi nos ipse aßumat, liberet ac regat.
50. Deus efficit et uelle et perficere.
Phil 2,13. Hoc dictum nullo sophismate eludi potest. Non dicit uoluntatem moueri, iuuari aut accendi, non tantum successum et progressum salutis Deo aßcribit, uerum etiam ipsam uoluntatem et
aßensionem in nobis diuinitus dari et effici affirmat.
51. Ieremiae 32. inquit: Dabo eis cor unum et uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus.
Jer 32,39 (Vg). Et paulo post: Timorem in eum dabo in corda eorum, ut non recedant a me.
Jer 32,40 (Vg).
52. Item: Dabo eis cor, ut sciant me, quia ego Dominus.
Jer 24,7. Iere. 24.
53. Eadem Ezechiel clarius Cap. 11.: Dabo eis cor unum, et Spiritum nouum tribuam eis in uisceribus eorum, auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et custodiant iudicia mea faciantque ea.
Ez 11,19f (Vg).
54. Et Cap. 36.: Dabo uobis cor nouum, et Spiritum nouum ponam in medio
Ez 36,25f (Vg).
uestri, et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum, et Spiritum ponam in medio uestri, et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis.
C 1r 55. His et similibus dictis clare significant prophetae cor nostrum natura lapideum eße ideoque non intelligere, non appetere, non facere uolunta
tem Dei. Oportere igitur auferri et ex lapideo carneum fieri Dei solius misericordia et opere ac Spiritu creari in nobis obedientiam praeceptorum eius.
56. Quod igitur uult uoluntas, quod aßentitur, non est nostrum sed solius Dei opus, qui abolet et corrigit uoluntatem nosque ad se totos flectit, qui prius eramus omnes auersi et hostes, sicut scriptum est: Voluntas a Deo praepara
Prov 8,35 (LXX).
tur.
57. Idem affirmat Moses Deut. 29., cum inquit: Et non dedit uobis Dominus cor intelligens et oculos uidentes et aures, quae audire possent usque in praesentem diem.
Dtn 29,3.
58. Psal. 51. Cor mundum creat in me Deus etc.
Eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von Ps 51,12. Conuersionem hominis
simpliciter uocat CREATIONEM, ne habeant quod glorientur liberi arbitrij aßertores, quasi ex nobis uel tantillum supersit, quod motum Spiritus Sancti ceu fomes igniculum fidei accipiat.
59. Sicut et Paulus totam illuminationem Deo attribuit inquiens 2. Cor. 4.: Quoniam Deus est, qui iußit in tenebris lucem illucescere, quae luxit in cor
II Kor 4,6.
dibus nostris ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Iesu Christi.
60. Idem Paulus alibi omnem gloriam auffert carni, cum inquit: Quid habes, quod non accepisti?
I Kor 4,7. I. Cor. 4. Non quod idonei simus ex nobis ipsis cogitare quicquam tanquam ex nobis, hicanotisMit dem in lateinischer Transkription vorliegenden Begriff gibt
II Kor 3,5. 2. Cor. 3.ἱκανότης
(= sufficientia) wieder. sufficientia nostra ex Deo
est.
C 1v 61. In Esaia appellatur Spiritus Domini, Spiritus sapientae, intellectus, consilij, fortitudinis, scientiae, pietatis, timoris,Vgl. Jes 11,2. quod haec solius sint in nobis Spiritus dona ijsque nihil cooperetur uoluntas ueteris hominis sua aßensione seu studio.
62. I. Cor. 12. ait Paulus neminem poße dicere Iesum Dominum nisi per Spiritum Sanctum.I Kor 12,3.
63. De donis ecclesiae, Spiritum efficere ea omnia, diuidentem peculiariter unicuique, sicut uult.Vgl. I Kor 12,11.
64. Fides seu appraehensio promißionis de Christo adeo non consistit in uo
luntate hominis, ut tota etiam attribuatur Spiritui S. Paulus enim non ex nobis, sed donum Dei appellat,Vgl. Eph 2,8. Ephe. 2., et efficaciam roboris fortitudinis eius et uirtutem et operationem Dei,Vgl. Eph 1,19. In Kol 2 lässt sich die von
65. Nec ipsa fides eßet in nobis, nisi
Deus unicuique partiretur mensuram fidei.Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille
Joh 6,29., Ioan, 6.
66. Haec tamen fides non est extra nos aut sine motu cordis. Corde enim
creditur ad iusticiam, Deus enim trahit ad se uoluntates nostras et efficit, ut uelint et aßentiantur, ut supra est dictum. Act. 16. scribitur Deum aperuiße cor Lydiae purpuariae, ut audiret ea, quae dicebantur a Paulo.Act 16,14.
C 2r 67. Agnoscunt idem omnes sancti et fatentur ueram fidem eiusque constantiam et perseuerantiam et nouitatem uitae solius Dei munus eße,
ideoque pro fide eiusque incrementis orant et tam sibi quam alijs ea dari conseruarique petunt.
68. Nota est praecatio Salomonis: Inclinet cor nostrum Dominus ad se
I Reg 8,58., 1. Reg. 8. Vtinam dirigantur uiae meae ad custodienum statuta tua
Ps 119,5., Psal. 119. et 1. Cor. 15.: Deus pacis etc. absolutos uos reddat in opere bono ad fa
Anders als von
ciendam uoluntatem ipsius.
69. Paulus ipse iam renatus adeo agnoscit christianismum in sua aut aliorum potestate et libero arbitrio non eße, ut etiam ecclesiarum pro se interceßionem in suis epistolis efflagitet et alijs fructus fidei optet, sicut et gratias agit Deo, quod dedit misericordiam benefaciendi pauperibus in corde.Der von
70. Denique clarißima est sententia Christi: Sine me nihil potestis facere.
Joh 15,5. Et totus typus uitis et palmitum Ioan. 15. abunde demonstrat, quam ex nobis nihil, ex Christo habeamus omnia.
71. Non igitur tantum mouet uoluntatem per uerbum Spiritus Sancti, sed ipsam etiam aßensionem seu apprehensionem, continuationem et perseueran
tiam fidei creat et efficit, sicut inquit Paulus Philip. 1.: Qui coepit bonum opus in uobis, perficiat etiam usque ad diem Iesu Christi.
Phil 1,6.
72. Nec tamen haec doctrina ad prigitiam, dubitatio-C 2vnem aut diffidentiam impellit animos, quando uiribus derogatur et totius salutis nostrae anchora in Christum fortissimam petram figitur.
73. Ideo enim in eius solius manu est, ut sit extra periculum, contra portas inferorum, nam si nostra potestate consisteret, incerta futura esset.
74. Dulcißima autem consolatio est Christi: Oues meae uocem meam audiunt, et nemo rapiet eas ex manu mea.
Ein verkürztes Zitat von Joh 10,27f.
75. Spiritus Sanctus etiam dat testimonium spiritui nostro, quod simus filij
Dei, dum clamat in nobis Abba Pater!
Vgl. Röm 8,15f.
76. Et sentitur consolatio in corde renatorum, sicut inquit Paul: Iustificati fide pacem habemus erga Deum.
Röm 5,1. Item: Per quem habemus accessum ad Deum cum fiducia.
Röm 5,2.
77. In hac fiducia et agnitione uͤilij uult nos Deus crescere nec defatigari,
uultque nos certos eße salutis nostrae, adeo ut neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque potestates nec ulla creatura nos poßit aut debeat separare a dilectione Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.Vgl. Röm 8,38f.
78. Porro primitias tantum Spiritus accipimus,Vgl. Röm 8,23. non decimas, teste Paulo. Quare noui illi motus, in nobis per Spiritum Sanctum excitati, non sunt om
nibus numeris absoluti, sed languent adhuc et a carne ualde impediuntur, sicut inquit Paul de se regenerato: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et captiuantem me sub peccatum.
Röm 7,23. Item: Non quod apprehenderim, sed enitor, si quando appraehendam, sicut appraehensus sum.
Phil 3,12. Rom: 7. Phil. 3.
C 3r 79. Assumpti enim sumus a fideli Samaritano nostro, et obligata sunt uulnera animae nostrae, nondum perfecte obducta, tamen uersamur in perpetuo cursu sanationis ac renouationis, eius solius uirtute et operatione, cuius curae et clientelae commißi sumus.
80. Quare Spiritus Sanctus etiam opitulatur infirmitatibus nostris et intercedit
pro nobis apud Deum gemitibus inenarrabilibus.Vgl. Röm 8,26.
81. Et placet inchoata nouitas, licet ualde polluta et morbida, propter fauorem Dei, in quem propter Christum fide recepti sumus.
82. Hinc euidens est liberum arbitrium in spiritualibus uere esse (ut dici solet) de solo titulo et nullum, omnes uero motus spirituales esse ex sola rege
neratione, dono et efficacia Spiritus Sancti.
83. Nec tantum a Spiritu Sancto moueri intellectum et uoluntatem hominis, ut assentiatur uerbo et praestet cultus Deo placentes, sed et ipsum intellectum et uoluntatem, quo intelligimus et uolumus spiritualia, creari ac donari nobis per Spiritum Sanctum seu certe dari nouam planeque priori contrariam uim
ac naturam intellectui ac uoluntati nostrae, ut intelligere et uelle spiritualia poßint. Quod alioqui eis est impoßibile et plane contra eorum corruptam naturam.
84. Quod cum ita sit ac negariNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: negare. nec debeat nec poßit, nisi manifestam Dei ueritatem uelimus conculare pedi-C 3vbus, perniciosißimus est et nocentißi
mus error
85.
manae, si moueatur a Spiritu Sancto.
86. Ac Spiritui Sancto primas tamen tribuit partes, quod primum moueat, per uerbum euangelij. Secundas uoluntati nostrae, quod, mouentiB; A: monenti. Spiritui Sancto, quantum in nobis est assentiri oporteat. Propo. 34.Vgl.
87. Concurrunt
, inquit Propo. 13., agentes causae, Spiritus Sanctus mo
Vgl.
nens per uerbum Dei, mens cogitans et uoluntas non repugnans, sed utcunque iam mouenti Spiritui Sancto obtemperans et simul petens auxilium Dei.
88. Et loqui ipsum de uiribus ueteris hominis certum est, ex eo, quod eidem et uelle et nolle salutem sine discrimine tribuit. Item, quod inquit, quantum in nobis est.
89. Adeoque uim et arbitrium credendi seu assentiendi in nobis positum esse affirmat, ut etiam discrimen inter electos et reiectos a uoluntate nostra sumendum esse doceat Propo. 17. et. 30.Vgl.
90. Non aliter ac si sint aliqua semina et ardentes carbones pietatis seu motuum Deo placentium reliqui, quas afflatu Spiritus Sancti quasi ex cineribus
excitari et accendi oporteat.
C 4r 91. Id, quod non obscure affirmat, Prop: 36., cum dicit non ita omnes notitias in mente extinctas esse per lapsum Adae nec uoluntatem nihil ab incude differre.Vgl.
92. Nam quid necesse esset dicere de reliquijs notitiarum et uoluntatis, nisi
uim intellegendi et uolendi spiritualia homini ex lapsa reliquam eße somniaret.
93. Contra Paulum, qui affirmat hominem psychicum non percipere ea, quae sunt Spiritus,Vgl. I Kor 2,14. et captiuandum esse omnem intellectum sub obsequium Christi.Vgl. II Kor 10,5.
94. Non ita furenter insanierunt sententiarij aut
res Louanienses, qui tamen bonum ipsum, quod est in uoluntate humana, totum adscripserunt diuinae bonitati, quantumuis et ipsi sint liberi arbitrij patroni acerrimi.
95. Hic solus nobis idolum cordis nostri collocat in locum sanctum, dum cooperatores duos Spiritui Sancto adiungit, mentem uidelicet et uoluntatem,
secum libere disputantem, an acceptare uelit oblatam gratiam et obtemperare mouenti Spiritui Sancto, an uero abijcere et reluctari.
96. Argumenta autem quibus suum delirium seu potius blasphemiam tueri conatur, desumpta sunt partim ex philosophicis rationibus, partim ex patribus, partim ex scripturis scelerate detortis.
C 4v 97. At rationes philosophicasNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: propheticas. hic nil moramur, cum non ex philosophiaNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: prophetia. caeca et stulta in diuinis, imo Dei inimica, sed ex scriptura Spiritus Sancti petenda sit ueritatis certitudo.
98. Licet etiam fabricatio corporis humani, ut
corruptam a Diabolo et ab eo ita captiuam ad arbitrium teneri, rapi, agi, ut tantum ea cogitet et faciat, quae Sathanae sunt, nisi fiat conuersio et regeneratio seu renouatio per Spiritum Sanctum creatio igitur indicium testimoniumue est eius libertatis, quae initio in creatione est indita, non praesentis.
99. Nemo uero saniorum unquam dicet hominem eße statuam, saxum, incu
dem aut se habere ut lapidem et truncum, quod tamen in pectore
statt in peccatore
liest. Et in lib: de predestinat: et
gratia inquit Pharaoni suffecisse liberum arbitrium ad pereundum.
100. Certe cum homo sua natura uelit, aut repudietNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: repudiat. obiecta, appetat et prosequatur peccatum, repugnet euangelioNach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: Euangelion. Dei, cum reprimatur et regeneretur per Spiritum Sanctum, ut incipiat obtemperare Deo, quorum nihil est in ullo trunco seu lapide, quomodo pro trunco seu lapide ac incude haberi potest?
D 1r 101. Nec enim extraneo impulsu, ut saxum ferimur, sed per Spiritum Sanctum intus ita reformamur, afficimur et refingimur, ut postea ex corde obsequamur. Verum haec spontanea obedientia non est ueteris hominis, sed solius Spiritus Sancti in nobis opus et donum.
102. Patrum authoritatibus quantum tribuendum sit,
dunt enim, ubi ueritas scripturae reluctatur ipsorum opinionibus.Das Zitat lässt sich bei
103. Et super hac controuersia sibi ipsis saepe repugnant nec undiquaque constant.
104. Dominus preuenit nolentem, ut uelit, uolentem subsequitur, ne frustra uelit
hil omnino relinquens nostrae libertati, sed omnia diuinae aßignans gratiae.
105. Et liberum arbitrium aliquoties seruum uocat, aliquando etiam captiuum, ne quid poßit ad iusticiam, liberum
, inquit lib: de gratia et correptione, arbitrium, sed non liberatum, liberum iusticiae, seruum peccati
Libero arbitrio male utens homo et se perdidit et
ipsum
106. Alibi inquit, de nullo gloriandum est, quod nil sit nostrum, nisi ut homo prorsus apud se exinanitus, a Deo totus pendere discat.
107. Et amplius in lib: de correp: et gratia ad Valent: dicit: Dominus homines suis uoluntatibus trahit, sed quas ipse operatus est.
Das Zitat ist eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von
Epistola 107.: Vt in Deum credamus et pie uiuamus non uolentis, neque curren-D 1vtis, sed miserentis Dei est. Non quia uelle et currere non debemus, sed quia ipse in nobis et uelle operatur et currere.
108. Praecipua autem
109. Magna impudentia uoluntati hominis adscribitur, quod est Spiritus Sancti peculiare in sanctis opus, sicut manifeste testatur Paulus: Spiritus concupiscit aduersus carnem
Das Zitat ist eine nicht wörtliche Wiedergabe von Gal 5,17., ut supra dictum est Propo. 43. Et Gene. 6.: Non contendet amplius Spiritus meus in homine etc.
Gen 6,3.
110. Non minus impium est alterum etiam argumentum, quod nullum re
linqui dicit discrimen inter electos et damnatos. Item: Deum fieri acceptorem personarum, authorem contumaciae, inaequalem aequalibus, nisi in hominibus sit aliqua causa, cur alij assentiantur alij non assentiantur.
111. Discrimen enim electorum et damnatorum non pendet ex libero arbitrio, sed ex sola Dei gratia uel iusticia, non ex operibus, quae fecimus nos, sed se
cundum suam misericordiam saluos nos facit. Gratia estis saluati, Dei donum est, non ex uobis, nequis glorietur.Vgl. Eph 2,8f. Nach Errataliste von Seite L 4v konjiziert aus: Et haereticum.Est et haereticum, contra Paulum, qui dicit sine causa Deum Iacob dilexisse et odisse Esau.Vgl. Röm 9,13.
113. Nolle quidem et aspernari gratiam ex nobis est nostraeque uoluntatis, at uelle gratiam et accipere solius est Dei dantis beneficium et opus, ut supra
satis dictum et probatum est, alioqui in eius potestate esset fides.
D 2r 114. Nec admodum laborandum est, quomodo excusetur Deus, si uoluntati hominis nihil libertatis in accipienda promißione euangelij relinquitur.
115. Quis enim accusabit Deum? Gratuita eius misericordia fit, quod saluamur, eos, qui non credunt, scimus iusto Dei iudicio perire, sicut recte inquit
Cum Deus malas hominum uoluntates in bonum conuertit, per misericordiam facit, cum autem non facit, per iudicium non facit, quoniam cuius uult miseretur et quem uult indurat.
Eine verkürzte Wiedergabe von Quod multi pereunt, pereuntium est meritum, quod multi saluantur, saluantis est donum. Vt enim reus damnetur, incul
pabilis est Dei iusticia, ut autem reus iustificetur ineffabilis est Dei gratia.
116. Et stat tamen firma sententia, quod Deus non uelit peccatum nec mortem peccatoris, sed reiectionis causa in diaboli et hominis malicia sit.
117. Non autem est scrutanda arcana Dei maiestas, sed potius agendae Deo gratiae, quod uocem euangelij proposuit, qua omnes homines in uniuersum
uocat ad auditum et studium verbi, et pollicetur Spiritus Sancti praesentiam, efficaciam et auxilium et creat inaudientibus assensum et reliquos motus spirituales.
118. Orandus est etiam Deus, ut augeat et seruet in nobis intentionem, studium ac desiderium pietatis, cuius ipse in nobis author est nec deficiendum
in hoc cursu regenerationis.
D 2v 119. Imo sciendum has ipsas praeces, haec suspiria et gemitus nostros pro salute et pietate non nostri esse operis, sed Spiritus S. clamores, ut Paulus uocat Rom. 8. et Gal. 4.Vgl. Röm 8,26 und Gal 4,6. sicut et apud Zachariam Spiritus gratiae et praecum appellatur.Vgl. Sach 12,10.
120. Nec tamen ideo Deus est acceptor personarum aut inaequalis aequalibus, etiamsi liberum arbitrium nobis nullum est in spiritualibus, miseretur cuius uult, et indurat quem uult: Wer wil mit jme rechten
, inquit Paulus.Vgl. Röm 9,18.20.
121. Certe in uanum accepturi aut retenturi essemus verbum gratiae, si nobis relinqueremur ipsi ac non miranda Dei bonitate raperemur atque ageremur a
Spiritu Sancto ad auditum et assensum euangelij.
122. Quid enim, obsecro, homo caecus, auersus a Deo et hostis eius, aliud quam perditionem sui et contumeliam Dei appetere potest, si sibi relinquatur?
123. Quid bellum illud liberum arbitrium in innocentiae statu prestiterit, ruina totius generis humani, quae secuta est, satis nos monet. Quanto minus in
natura corrupta et uolet et appetet bonum? Immortalitatem enim perdidit natura humana per liberum arbitriumVgl.
124. Sed uideamus etiam, quibus scripturis nitatur
125. Probaturus enim non omnes noticias esse extinctas nec uoluntatem nil
ab incude differre. Sumus
, inquit, ut Paulus grauißime dixit, Dei synergi, quae quidem Sy-D 3rnergia adiuuatur a Spiritu Sancto et confirmatur.
Vgl.
126. Diserte Paulus de ministerio euangelij loquitur seque uocat cooperarium Dei,Vgl. I Kor 3,9. quia minister eius est et organum, per quod Deus docet cor et intus in
cordibus hominum accendit uerbum euangelij, quod Paulus docuit.
127. Hanc sententiam impudens sycophanta
128. Et ut maxime de pijs posset dici, quod cooperentur Deo, dum sequuntur
Deum uocantem, loquuntur, confitentur, operantur, facti iam uiua et noua creatura seu nouus homo et nouum poema Dei, conditi ad bona opera, ut in ijs ambulet.Vgl. II Kor 5,17; Gal 6,15; Eph 2,10.
129. Tamen in quaestione de libertate uoluntatis humanae non agitur, quid operante Deo nos renati poßimus, sed quid faciamus aut conemur, ut fiamus
noua creatura Spiritus, ut supra initio exposui.
130. Hic non dißimulat Pelagianismum suum
131. Quod enim Paulus de regeneratis affirmat, hoc
tatis libertatem scelerate rapit, quasi ipsum liberum arbitrium cooperetur Deo in appraehensione promißionis euangelij.
D 3v 132. Atqui supra lucide ostensum est hominem, antequam renouetur in nouam creaturam, nil facere aut conari, quo paretur ad eam renouationem, aut in ea seruetur, sed solius eße Spiritus Sancti opus et efficaciam per ver
bum uocantis, timorem et fidem instillantis, imo etiam renouatum conseruantis, fouentis, agentis suo solius robore et gratia.
133. Quando uero nos regenerat, ut in nobis et per nos operetur, recte eius cooperarij dici poßimus, dum per nos praedicat, miseretur et benefacit pauperibus, consolatur afflictos, ornat euangelium et prouehit, non enim opera
tur sine nobis, sed nos eius templum et organum sumus, ut supra dictum Propo: 10.
134. Sed inde non sequitur liberum arbitrium aliquid in diuinis poße aut ualere, quod tamen tanto studio seu potius uafricie et incontumeliam Spiritus Sancti
Cap. 17. Vt uelimus sine nobis operatur, cum autem uolumus, ut faciamus nobiscum cooperatur. Tamen sine illo uel operante, ut uelimus, uel cooperante cum uolumus, ab bona pietatis opera nil ualemus.
135. Eadem uafricie et sophistica uictricem illam et conculcatricem liberi arbitrij sententiam Pauli, quam contra liberum arbitrium subinde repetit et in
geminat diuus Deus efficit et uelle et perficere
Phil 2,13. –, quasi de officijs uocationis magna attentione exequendis intelligenda sit, cum tamen euidens sit, ipsam de salute eiusque causis, siue efficientibus, siue instrumentalibus, accipi oportere.
D 4r 136. Non dicit Paulus moueri diuinitus uoluntatem, ut assentiatur, et
adiuuari, ut perficiat salutem, sed simpliciter omnem gloriam adimi carni, ac Deo tribui, ut ipsius non tantum sic perficere salutem, sed etiam creare uoluntatem et assensum in nobis, sicut ex hac sententia August: Lib. 1. ad. Simplicianum euincit, etiam ipsam uoluntatem in nobis operante Deo fieri et addit: Nam si quaeramus, utrum Dei donum sit uoluntas bona, mirum si ne
gare quisquam audeat.
137. Simili audacia corrumpit reliquas sententias scripturae, ut non potest sibi homo sumere quicquam, nisi datum ei sit desuper
Joh 3,27. et sine me nihil potestis facere.
Joh 15,5.
138. Exponi enim de obiectis et euentibus extra nos, cum tamen uere de cau
sa et fonte salutis et omnium spiritualium rerum atque actionum, quarum author et effector in nobis solus Deus est, intelligenda sint.
139. Sicut diserte Christus inquit: Ego sum uitis, uos palmites, qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Joh 15,5.
140. En habes, candide lector,
arbitrij ex ipso INTERIM Augustano et Lipsico prognatum, ponentem opellam ueteris Adae cooperatricem Dei, protectorem Pelagianismi ac proprij meriti et raptorem gloriae Dei, cui soli et uni accepta ferri debet electio, uocatio, acceptatio, iustificatio, gubernatio, sanctificatio, resurrectio et aeterna beatitudo nostra, non sanguinibus, non uoluntati carnis aut uoluntati uiri,
siquidem ex solo Deo nascuntur credentes et filij DeiVgl. Joh 1,15., Ioan.1.
L 4r ERRATA.Die Korrigenda sind in den texkritischen Apparat eingearbeitet. Die Errataliste folgt in A erst auf
Proposit: 26. difidiam, lege, desidiam.
Propo: 27. apprehendenda, lege, apprehendendae.
Prop: 37. In figulis, lege, Tu figulus.
Prop. 84 negare, lege, negari.
Prop: 97. Propheticas, prophetia, lege, philosophicas et philosophia.
Prop: 99. adijcit, lege, obijcit. ibidem recte ducit, lege, recte dicit.
Prop: 100. repudiat, lege, repudiet. ibidem Euangelion, lege, Euangelio.
Prop: 111. Et haereticum, lege, Est et haereticum.
Prop: 138. extra, nos, lege, extra nos.