Nicht in A und B.A 2r sacrae theologiae doctor, pastor ecclesiae Lipsensis, omnibus ueritatem, qui est Christus, amantibus et odio mendacium, prolem diabolicam, prosequentibus, salutem, gratiam, pacem, gaudium in Domino nostro Iesu Christo optat.
Anni sunt complures, cum, multiplicibus calumnijs petitus et uarijs contumelijs
affectus, constante proposito tacui et dissimulaui iniurias et studio ardente conatus sum conciliare mihi illam prophetae laudem, qui ait: Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
Ps 38,15., tametsi ingenti dolore afficerer, qui includebatur in uisceribusKonjiziert aus: viscerilus. meis, propter obtrectationes aduersariorum, non tam mea causa quam ecclesiae et reipublicae respectu. Quin etiam meam molestiam
aliquantisper repressit spes quaedam futurum, ut et patientia mea et cognitione ueritatis maleuoli placati desinerent infamare nomen meum et inciperent parcere miserae et adflictae ecclesiae. Cum autem uideam temporis progressione simul augeri odij acerbitatem, neque inimicos nominis mei mutare sententiam ac uoluntatem ac potius non modo propositum laedendi me urgere, sed indies nouam aliquam frau
dem comminisci ad polluendam existimationem meam, non putaui diutius silendum esse, uel propter conscientiam erga Deum, uel propter offensiones hominim. Coepique cum Esaia me ipsum compellare: A 2v Tacui. Nunquid semper tacebo et sustinebo? Perduraui tanquam parturiens.
Jes 42,14. Quid autem Ecclesiastes ait? Tempus est tacendi et tempus est loquendi.
Koh 3,7.
Vt autem propter honorem nominis diuini et ecclesiae quietem hactenus tacui, ita nunc, ad gloriam aeterni Dei et utilitatem ecclesiae necessitate impulsus, loquar ueritatem, ut huius tanquam igne exiccetur, quamuis abundans, riuus mendaciorum, quibus mea fama iamdudum contaminatur. Sane tanta fuit incitatio odij cum in alios nostros, tum in primis me quorundam, sine ulla culpa mea, ut uere possim dicere:
Nisi Dominus esset in nobis, dum homines insurgunt in nos, nimirum uiuos deglutijssent nos. Cum igitur satis uel nimis diu tacuerim, nunc tandem os aperire et loqui me tempus est, ut appareat ueritas et discutiantur falsitatis tenebrae. Neque facturus adhuc eram, ut pro me aliquid dicerem, cum innocentia mea responderet pro me, nisi impudentia obtrectationum faciendi necessitatem ineuitabilem imposuisset.
Scio enim quam indigna christianis uel aliena potius res sit contentio et certamina. Et hunc dolorem acerrimum capio, quod non liceat mihi dissimulare amplius conuicia, quae tacendo agnoscere et me ipsum impietatis condemnare uideri possem. In hac autem defensione hoc praestabo, ut nihil, nisi quod praeteriri silentio nullo modo deberet, a me commemoratum esse intelligatur. Teque toto pectore oro, o Fili
Dei Iesu Christe, qui uenisti in mundum ad destruendum opera diaboli, ut huius1 furorem repellas, horribiliter dissipantem coetus ecclesiasticos et parricidali odio mortem tuis struentem. Sed ad rem ueniamus.
Editus superioribus diebus fuit libellus, praeferens A 3r nomen , Germanica lingua scriptus.Vgl. . Cuius autor si ille est , qui reueren
dum uirum et obseruauit ac coluit et difficili ac dubio tempore comitatus socium se praebuit periculorum, spielt auf die enge Freundschaft an, die mit seit den Anfängen der Reformation verband und sich gerade in schweren Zeiten bewährte: begleitete bekanntlich den Witternberger Reformator auf der Reise zum Wormser Reichstag 1521. Vgl. . quae tum in confessione ueritatis adita fuerunt, sane miror et doleo ab illo priore optimo et christianae doctrinae studiosissimo uiro adeo eum esse mutatum. Quid? Quod non simpliciter, sed multipliciter uesani hominis istud scriptum uideri possit. Sed meam causam agam. In libello isto
haec leguntur: Vber die fuͤnff sind noch etliche furhanden, als mit seiner Rotten, die lehren vnd streiten, das der Mensch aus natuͤrlichen krefften seins freien willens sich zur Gnade schicken vnd bereiten koͤnne, das jm der heilig Geist gegeben werde, wie denn die sophisten , Gemeint sind und , die führenden scholastischen Theologen des 13. bzw. frühen 14. Jahrhunderts. etc. auch gelert haben. Denn in seiner Disputation vom freien willen, so er fur zweien Jaren
Vgl. .
gehalten hat, schleust er solchs gantz frech vnd vermessen vngefehrlich mit diesen worten: Homo suis naturalibus uiribus uerbo assentiri, promissionem apprehendere et Spiritui Sancto non repugnare potest. Ideo non esse repugnandum Spiritui Sancto, sed ipsi mouenti mentes et corda nostra est assentiendum. Nam hoc pacto a petentibus accipitur Spiritus Sanctus, id est, non aspernantibus, non repugnantibus.
Haec ille, si recte memini.
A 3v His additur accurata disputatio confutans sententiam eam, quam expositorum uerborum esse et quemadmodum intelligi illa perhibetur. Nunc mihi primum non demens aliquis, non somnians in profundissimo sopore, non per ebrietatem uecors, sed sana mente praeditus respondeat: Qualis ista clausula in tam atroce accusa
tione et capitali crimine dicenda sit: Haec ille, si recte memini.
Tu fratrem dicto iugules et interficias eum, pro quo Christus, Filius Dei, mortuus est et dubites, recte ne memineris eorum, quae exponis? Haec si rabies non est, quid sit nescio. Commemorat uerba, addit locum, indicat tempus editi libelli, in quo scripta sint et dubitat, an recte meminerit, cum nihilo minus condemnetur et proclametur
haereticus sexto loco. Nimia ista est facilitas, ne quid grauius dicam, uestra, quicunque estis turbatores ecclesiae Christi tam alieno tempore et hanc uoluptatem conciliatis oppugnantibus doctrinam coelestis ueritatis, ut eorum qui illam profiteri se dicunt dissensionibus delectentur.
Factum est ante quidem saepe uel potius hoc tantum est factum, ut declamaretis
populariter de ignotis et alienis et neque necessaria certamina moueretis et spargeretis, partim incerta et inexplicata ac dubia, partim manifesto falsa atque ficta et applausum uulgi peteretis. Haec igitur uideas, quicunque ueritatem (a qua aberrans recedit ab aeterno Deo) diligis et quaeris et crimine ab uno disce omnes. Quid opus est autem uerbis? Si recte meminet autor maledici et impuri scripti, causam non di
co, quin habear pro eo, quem infamando ille me facit. Sin non recte meminit, quo loco ille inter sycophantas habendus sit, qui talia edere et ex-A 4ragitare audet, statuat quisque suo arbitrio. Quid autem decidet litem? Id, quod accusator affert libellum a me esse editum de libertate uoluntatis ante biennium, in quo ea, quae supra retuli, legantur. Procedat igitur disputationis meae libellus, qui ita est tum
editus quemadmodum optima fide expromendum modo curaui. Ac si aliter esse editum accusator planum fecerit, non recuso quin omnium iudicio et sententia condemnatur, habear pro uanissimo et mendacissimo. Sin minus, hoc saltem peto, ut misericordia tangantur nostri has tam impudentes et atroces ignominias falso imponi nobis cognoscentes tam liquido, ut ne uerbo quidem ad probandum opus sit.
Sequitur ergo disputationis editio, cuius titulus:
A 2r , theologiae d. et pastor ecclesiae Christi in urbe Lipsia, pio lectori.B: lectori. 1555.
Bono et utili consilio institutum est, ut de ijs rebus, quarum doctrina publica proponitur in academijs, singularum profeßionum collegia certis temporibus
quaedam capita conscriberent, de quibus quaerere et disputare omnibus concederetur. Nam inter docendum par est et decet, ut discipuli auscultent et credant magistro. In disputationibus autem potestas fit dubitandi et percontandi et contradicendi etiam. In quo si qui ostentandi ingenij aut rixas commouendi causa non ita se gerunt quemadmodum debebant, id est, non hoc agunt, ut
ueritas illustretur, sed ut contentiones augeantur, non ideo res praeclara et studijs necessaria intermitti ac frequentius et maiore cum cura potius tractari debet. Atque ut semper probaui ac secutus sum et tradidi, tam in schola quam in templo, simplicem et explicatam et consensu pietatis atque religionis fundatam ac confirmatam doctrinam, ita studui tam superiore quam hoc
tempore capita describere illius, serie perspicua et consentanea inter se et congruentia cum alijs partibus A 2v christianae doctrinae. Non enim solummodo absurda et paradoxa in medium proferre uitandum esse existimo, sed de notis quoque et usitatis non iudico consultum esse, ut nouam et insolitam rationem ac uiam uel uerborum uel sententiarum ingrediamur et perse
quamur. Ita enim consensio doctrinae labefactatur, qua nihil ad gloriam Dei celebrandam et salutem omnium procurandam in ecclesia melius aut prius esse statuendum. Itaque anniti omnes religiosi et pij debent, ut non modo eadem perpetuo dicant, sed de ijsdem etiam eodem modo.
Nec ignoro materiam huius disputationis esse aliquantulum lubricam et con
tentioso in hac in primis parte nullo modo satisfieri et ea, quae secundum ueritatem canonicam de hac ponuntur, multas praebere causas, quas arripere animi curiosi et callidi possint ad exagitandum uere et simpliciter dicta. Sed nihilo tamen minus mediam uiam ueritatis tenere optimum esse putauimus. Et quae huius studio aliquis contra proposita attulerit, ea speramus nos esse
explicaturos, caeteris ut satisfiat non laboramus. Cum quibus disputare uere est fluctus numerare, ita aliud post aliud incitatur, et posterior opinio obruit atque inuoluit priorem. Nostrum studium seruire cupimus gloriae Dei et utilitati ecclesiae Christi Iesu Filij Dei, Domini nostri. Cui cum aeterno Patre coaeterno Filio in unitate Sancti Spiritus sit laus, honor, uictoria in saeculorum
saecula. Amen.
A 3r Quaestiones quinque de libertate voluntatis humanae, propositae in disputatione ordinaria, praesidente D. 1555
I.
Primum cum quaeritur, an aliqua sit uoluntatis humanae libertas in praestan
da externa disciplina seu faciendis externis moribus, uere respondetur esse aliquam uoluntatis libertatem uidelicet, quod attinet ad potentiam locomotiuam, ut abstinere manum ab homicidio, corpus a scortatione et adulterio, manus a furto etc.
II.
Et quamuis haec libertas uoluntatis maxime infirma sit et ualde impediatur ab imbecillitate, quae nobiscum nascitur, cum uidelicet affectuum tanti sint impetus, ut laxet eis frenos uoluntas, quae tamen uolens eis laxat, et a diabolis impeditur, qui impellunt homines, ut ruant in tetra scelera praecipites, ut horribiliter grassatur omni genere scelerum,, römischer Kaiser von 54 bis 68, galt aufgrund seiner zügellosen und von politischen Morden geprägten Lebensführung als Inbegriff eines unmoralischen Menschen. Vgl. . tamen inter haec impedi
menta manet aliquis delectus, aliqua libertas in mediocriter sanis regendi externos mores.
A 3v III.
Hinc S. Paulus fatetur aliquam esse iusticiam carnis, id est, disciplinam, qua homo non renatus facit externa honesta opera, ut cum dicit Roma. 9. Israe
litas sectari legem iusticiae,Vgl. Röm 9,31. ubi haud dubie intelligit eos facere externa legis opera. Et Rom. 2. in eandem sententiam ait gentes natura ea, quae legis sunt, facere.Vgl. Röm 2,14.
IIII.
Cum igitur sit aliqua iusticia carnis et poßint homines sibi imperare, ut ex
terna legis opera faciant, non dubium est esse aliquem delectum et libertatem uoluntatis, quae antefert honesta opera sceleribus.
V.
Est et ipsa fabricatio humani corporis testimonium libertatis. Nam ita condita est hominis natura, ut nerui uoluntarijs motibus seruiant: Cum uoluntas im
perat locomotiuae, nerui obtemperant, hanc libertatem negare est repugnare manifestae experientiae in opificio hominis.
VI.
Secundo, cum quaeritur, an et quatenus uoluntas humana poßit obedire legi Dei, uere et simpliciter respondetur humanam naturam non posse legi Dei sa
tisfacere, propter nobiscum nascentem praA 4ruitatem, quia lex non tantum externam requirit disciplinam, sed interiorem cordis mundiciem et puritatem et integram atque perfectam obedientiam.
VII.
Certum est autem non habere homines libertatem, deponendi hanc prauita
tem nobiscum nascentem, sicut non habent potestatem deponendi mortem.
VIII.
Huc referri possunt sequentia testimonia Rom. 8.: Cum impoßibile esset legi (uidelicet tollere peccatum et mortem, quia lex a carne perfici non poterat), misit Deus Filium in similitudine carnis peccati et per peccatum damna
Röm 8,3f. Item:
uit peccatum in carne, ut iustificatio legis in nobis impleretur.Sensus carnis inimicitia est aduersus Deum, nam legi Dei non subijcitur nec subijci potest.
Röm 8,7. Item: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, ex tota anima et omnibus uiribus etc.
Dtn 6,5.
IX.
Et quanquam Deus ab omnibus requirat etiam externam disciplinam, quae in reconciliatis Deo placet propter mediatorem, quem ethnici ignorant, tamen propterea persona non est iusta coram Deo, quae etsi carnis iusticiam habet, tamen habet et alia uicia et A 4v peccata pugnantia cum lege Dei, sed gratis propter meritum Christi, quod fide accipi necesse est, iustificatur.
X.
Et huc referri possunt haec dicta: Innocens coram te non est innocens.
Ein paraphrasierter Auszug aus Ex 34,7 (Vg). Item: Non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificatur in conspectu tuo omnis uiuens.
Ps 143,2. Item: Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non sum iustificatus.
I Kor 4,4. Item: Qui gloriatur, in Domino glorietur etc.
II Kor 10,17.
XI.
Tertio, cum de spiritualibus actionibus quaeritur, recte respondetur humanam uoluntatem non habere eiusmodi libertatem, ut motus spirituales sine auxilio Spiritus Sancti efficere poßit.
XII.
Ideo non repugnandum Spiritui Sancto est, mouenti mentes et corda nostra, sed assentiendum ipsi. Nam hoc pacto accipitur Spiritus Sanctus a petentibus, id est, non aspernantibus, non repugnantibus, sed cum gemitu petentibus auxilium. Et Actis 5 dicitur: Dedit Spiritum Sanctum obedientibus ipsi.
Act 5,32.
XIII.
Quarto, etsi interiores motus Deo plaA 5rcentes, ut uerus timor Dei, uera fiducia uincens pauores in morte et in alijs magnis doloribus, ardens dilectio Dei, constantia confeßionis in supplicijs, non succumbere incendijs libidinum, ambitionis, aemulationis, cupiditatis uindictae in magnis causis itemque caeterae uirtutes congruentes legi Dei, haec etsi non fieri possunt sine
auxilio Spiritus Sancti, non tamen in his nihil agit uoluntas nec habet se ut statua, sed concurrunt agentes causae, Spiritus Sanctus, mouens per uerbum Dei, mens cogitans et uoluntas non repugnans,Es handelt sich um die drei causae concurrentes
, die Loci
von 1535 lehrte: das Wort Gottes, den Heiligen Geist und den Willen des Menschen, der zustimmend und nicht abweisend auf das ihn ansprechende Wort Gottes reagiere. Vgl. Credo domine, sed fer opem diffidentiae meae.
Mk 9,24.
XIIII.
Oportet igitur nostram aliquam assensionem seu appraehensionem concurrere, cum quidem iam et Spiritus Sanctus accenderit mentem, uoluntatem et cor. Hinc Solum uelis et Deus anteuertit.
Das Zitat lässt sich bei Loci
, beginnend mit der secunda aetas
. Vgl. Trahens autem uolentem trahit.
cationis munus congrua pietate susceperunt et, quantum in homine est, Dei in se dona seruantes, adiuuat.Vgl. Loci
vorfindet. Vgl.
XV.
Videmus praeterea uoluntatem differre a lapidiA 5vbus. Et quae naturaliter et necessario agunt, ijs tantum una species actionis attributa est. Voluntas
autem non habet unam et certam speciem actionis. Atque haec ratio refutat eos, qui nullam tribuunt homini libertatem deligendi ea, quae subiecta sunt rationi, et faciendi externa opera, mandata lege Dei.
XVI.
Si enim se haberet uoluntas, ut statua aut saxum, nulla lucta esset, nullum
certamen retinendae fidei ac nulli essent pauores et angores in sanctis. Manifestum est autem in uoluntatibus piorum annitentium, ut assentiantur promißioni, magnas et difficiles luctas esse et certamina. Voluntas igitur non est ociosa, sed languide assentitur et, nisi promißionibus et exemplis inter inuocandum subinde commonefieret ac iuuaretur a Spiritu Sancto, rueret in de
sperationem.
XVII.
Voluntas si ociosa esset seu haberet se pure paßiue, nullum esset discrimen inter pios et impios seu electos et damnatos, ut inter Saulem et Dauidem, inter Iudam et Petrum. Et Deus fieret acceptor personarum et autor contuma
ciae in impijs ac damnatis. Et constituerentur in Deo contradictoriae uoluntates, id, quod pugnat cum uniuersa scriptura. Sequitur ergo A 6r in nobis esse aliquam causam, cur alij assentiantur, alij non assentiantur.
XVIII.
Expresse autem scriptura dicit apud Deum non esse acceptionem persona
rum, ut Deut. 10. Actorum 10. Roma. 2.Vgl. Dtn 10,17; Act 10,34; Röm 2,11. etc. Et non intelligatur acceptio personarum de ijs, quae conspicua sunt in homine, ut quidam interpretantur, sed non esse omnino aequalem aequalibus.
XIX.
Est autem haec summa iusticiae Dei laus, quod sit aequalis aequalibus, se
cundum regulam, quam tradidit. Damnat peccatum in omnibus et dedit Filium propiciatorem pro omnibus, sicut dicitur Roma. 11.: Conclusit Deus omnes sub inobedientiam, ut omnium misereatur
Röm 11,32., id est, arguit omnium inobedientiam, omnes uocat ad poenitentiam, omnibus etiam misericordiam offert propter Filium, sicut et in 3 cap. ad Gal. dicitur: Conclusit scriptura
Gal 3,22.
omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
XX.
Esaias in utraque concione ponit uniuersales particulas cap. 53.: Omnes nos quasi oues errauimus et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum.
Jes 53,6. Rom. 3.: Iusticia Dei per fidem Iesu Christi, quae est A 6v in omnes et
Röm 3,22. Rom. 10.:
super omnes credentes.Idem Dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant eum.
Röm 10,12. Ioan. 3.: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum dederit, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat.
Joh 3,16. Matth. 11.: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis.
Mt 11,28. Acto. 10.: Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere
Act 10,43. Haec et similia dicta aequalitatem definiunt et ostendunt non esse acceptionem personarum apud Deum, sed recipi ab ipso omnes confugientes ad Filium et reijci omnes contemnentes Filium.
per nomen eius, omnes qui credunt in eum etc.
XXI.
Has promißiones uniuersales non statuamus inanes esse uoces, sed uera fide erecti petamus beneficia et ea nobis exhiberi credamus, quae in promißione proposita sunt. Nec sinamus nos diuelli a ueritate harum promißionum humanis opinionibus et contentionibus, quas fingunt homines discedentes a uera et propria propheticorum et apostolicorum testimoniorum sententia et
quaerentes propriam laudem et gloriam in exquirendis ac defendendis singularibus et alienis opinionibus, quas adolescentes repudiantes recte faciunt.
XXII.
A 7r Et semper in conspectu sit firma haec et certa sententia, non aliam esse quaerendam Dei uoluntatem extra uerbum, in quo se patefecit Deus,
cuius aeternum et immutabile mandatum est, ut audiamus Filium – sicut dixit: Hunc audite
Mt 17,5. – et credamus promißioni gratiae.
XXIII.
Igitur quaerenda electio extra uerbum et relicto Christo et mandato de amplectenda promißione non est. Sed a posteriore iudicandum est de electione,
uidelicet sine ulla dubitatione electos esse eos, qui misericordiam propter Christum promissam fide appraehendunt nec abijciunt eam fiduciam ad extremum, qui uero repudiant et tandem abijciunt, non esse electos, ideo concurrere in accipiente moto a Spiritu Sancto per uerbum apprehensionem promißionis seu Christi cognitionem oportet. Ideo enim electi sumus et recepti,
quia credimus in Filium. Sic dicitur in Ioanne: Ipse Pater diligit uos, quia uos me dilexistis et credistis, quod a Patre exierim.
Joh 16,27. Et S. Paulus inquit: Quos elegit, hos et uocat.
Röm 8,30. Nullibi enim sunt electi, nisi in numero uocatorum.
XXIIII.
Constat igitur non incertam aut dubiam esse electionem, quemadmodum falso inde quidam colligunt. Sed ex uerbo Dei discendum esse, qui sint electi. Per ilA 7vlud enim efficax est Spiritus Sanctus et mentes et corda mouet, ut credant. Huic igitur non repugnare nos oportet, sed aliquam etiam assensionem accedere nostrae uoluntatis, quam non sicut saxum aut incudem se
habere certum est.
XXV.
Et quamuis concurrere nostram assensionem seu apprehensionem necesse sit, ideo tamen nihil detrahitur merito Christi. Ab hoc conditio dignitatis seu meriti nostri excluditur, non ipsa assensio seu apprehensio, quam requirit et
postulat Deus, cum inquit: Hunc audite.
Mt 17,5. Item: Omnis, qui credit in Filium, habet uitam aeternam.
Joh 6,40.
XXVI.
Nec repugnat nostrae sententiae dictum Christi: Multi uocati, pauci uero sunt electi.
Mt 22,14. Loquitur non de effectu, non de causa electionis et consolatur nos,
ne offendamur paucitate credentium. Multi sunt uocati, pauci uero electi
, id est, multis offertur promißio euangelij de gratuita remißione peccatorum et reconciliatione et imputatione iusticiae propter Filium Dei, sed pauci recipiunt et pauci huic assentiuntur ac credunt. Et qui assentiuntur, ij certe recipiuntur a Deo et aeternis bonis, partis per Christum, donantur. Et Esaiae
65. dicitur: Tota die expandi manus meas ad populum repugnantem mihi et contradicentem.
Jes 65,2. Ibi ait offerri salutem a A 8r Deo omnibus, sed non omnes amplecti oblatum beneficium, sed multos Deo repugnare, sicut et ipse Dominus inquit: Quoties uolui te congregare, et noluisti.
Eine paraphrasierende Wiedergabe von Mt 23,37.
XXVII.
Quare recte sunt enarrandae phrases scripturae, ut: Ego indurabo cor pharaonis
Ex 7,3., id est, sinam indurari. Item Esa. 63.: Quare errare nos fecisti Domine a uijs tuis
Jes 63,17., id est: Quare nos deseris et sinis, ut miseri ruamus in errores.
Quasi dicat: Te nos sustentante, non incidissemus in haec mala, sed nostra culpa est, sumus ingrati, non petiuimus auxilium, nunc retrahe nos, ut fiat tua
Item:
gloria illustrior etc.Excaecauit oculos eorum
Joh 12,40., id est: Permisit esse caecos, non liberauit eos a caecitate, non adiuuit eos, ut sanarentur.
Item Psalm. 104.: Conuertit cor eorum, ut odissent populum Israel
Ps 104,25 (Vg)., id est, mutari passus est. Et in precatione quotidiana: Ne nos inducas in tentationem etc.
Mt 6,13; Lk 11,4. Perspicuum est haec et similia dicta de promißione et non de
effectione intelligenda esse. Postquam enim homines nolunt obedire uocanti Deo, nolunt sese emendare et contemnunt oblata beneficia, sinit etiam Deus ruere in tetros errores ac tentationes.
XXVIII.
Atque haec quidem permißio non est causa contumaciae in impijs nec est
causa errorum aut scelerum, A 8v quae tanquam effectus sequi solent ipsam contumaciam seu contemptum Dei, qui peccata nec uult nec approbat nec efficit nec adiuuat sua efficacia. Et clare dicitur de permißione, Acto. 13.: Per quadraginta annos tulit mores ipsorum in deserto.
Act 13,18. Et in sequenti cap.: Deus, qui fecit coelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, qui
Act 14,15f. Et Psal. 81.:
in praeteritis aetatibus sinebat omnes gentes ingredi uijs suis.At populus meus non audiuit uocem meam neque Israel acquieuit mihi, dimisi igitur eos in prauitate cordis sui, ut eant in consilijs suis.
Ps 81,12f. Roma 9.: Tulit multa animi lenitate uasa irae, apparata in interitum.
Röm 9,22. Sentit uero Paulus ideo impios esse apparatos ad interitum, quia non credunt et pergunt
repugnare uocanti Deo, atque huc referantur similia testimonia.
XXIX.
Hoc igitur certo statuendum est causam reiectionis seu reprobationis non esse uoluntatem Dei, sed peccata hominum. Electionis uero causam in uoluntate Dei esse misericordiam Dei placati per Christum, factum uictimam et
B: λύτρονlitron pro peccatis generis humani. Sicut dicitur: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum dederit, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam.
Joh 3,16. Et Ephe. 1. dicitur: Qui elegit nos in Christo ante fabricationem mundi et praefiniuit nos ad adoptionem per FiB 1rlium.
Eine zusammenfassende Wiedergabe von Eph 1,4f. Item: Dilexit nos propter dilectum.
Eine freie Wiedergabe von Eph 1,6.
XXX.
Sed concurrere oportet appraehensionem nostram. Quia enim promißio gratiae uniuersalis est et necesse est nos obedire promißioni, sequitur aliquod discrimen inter electos et reiectos a uoluntate nostra sumendum esse, uidelicet repugnantes promißioni reijci, econtra uero amplectentes promißionem
recipi. Atque sic nos sentire in uero agone necesse est, quia de uoluntate Dei nec potest nec licet aliter iudicare, nisi ex reuelata promißione. Ex quibus omnibus manifestißime apparet, uoluntatem nostram non esse ociosam in conuersione aut se ut saxum aut incudem habere.
XXXI.
Nec aduersantur huic nostrae sententiae dicta sequentia aut similia, Ro. 9. Non est uolentis neque currentis, sed Dei miserentis.
Röm 9,16. Verum est enim misericordiam et meritum Christi esse causam electionis et trahi electos a Deo, sed uerbo et Spiritu Sancto trahuntur, cui trahenti non repugnandum est, et promißioni de gratuita propter Filium remißione peccatorum et reconcilia
tione assentiendum, sicut in eodem cap. dicitur: Omnis, qui credit in Filium, non confundetur.
Eine zusammenfassende Wiedergabe von Röm 9,33. Nec retinenda est in animis et confirmanda diffidentia aut expectandum donec cogatur uoluntas, ut saxum B 1v ui impellitur. Et cum in pauoribus sustentat se mens promißione gratiae, simul est efficax Spiritus Sanctus iuxta dictum illud Gal. 3. ut promissionem Spiritus accipia
Gal 3,14. Item:
mus per fidem.Misereor, cuius misereor
Röm 9,15. docet causam electionis non esse nostram dignitatem aut nostra merita seu opera legis, sicut tum populus Israeliticus cogitabat, sed monstrat causam esse Dei misericordiam propter Filium deprecatorem et propiciatorem. Miseretur igitur Deus illius, id est, recipitur a Deo et placet illi, qui fide accipit et apprehendit meritum
Christi. Ea enim uoluntas expressa est in uerbo, sicut dicitur: Haec est uoluntas Patris, ut omnis, qui credit in Filium, habeat uitam aeternam.
Joh 6,40. Item illud Christi: Nemo potest uenire ad me, nisi Pater, qui me misit, traxerit ipsum.
Joh 6,44. Trahit autem Deus per uerbum, per quod Spiritus Sanctus est efficax in his, qui non repugnant uerbo seu uoci euangelij, qua tanquam instru
mento Spiritus Sanctus in mente nouam lucem et in corde nouos motus accendit, ut Roma. 1. dicitur: Euangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti.
Röm 1,16. Item: Qui ducuntur Spiritu Dei, hi sunt filij Dei.
Röm 8,14.
XXXII.
Requirere autem Deum, ut apprehendamus promißionem et assentiamur nec repugnemus aut diffidentiae et dubitationi indulgeamus, perspicuum est ex
B 2r sequentibus uerbis Christi eodem in cap.: Omnis igitur, qui audit a Patre et discit, uenit ad me.
Joh 6,45. Item Acto. 13.: Et crediderunt, qui erant ordinati ad uitam aeternam.
Act 13,48. Sunt autem omnes hi ordinati, electi et recepti a Deo ad uitam aeternam, qui audiunt et discunt euangelij uocem et Filium fide intuentur. Hic enim est aeternus et immobilis ordo diuinus manifesto uer
bo Dei expressus, ut omnis qui credit in Filium, habeat uitam aeternam, qui autem non credit, sit iam iudicatus et ira Dei maneat super eum.Eine Collage aus Joh 3,16, 3,18 und 3,36. Quare mouenti Spiritu Sancto corda nostra, ut credant, non repugnare etiam debemus, sed assentiri uerbo, per quod Spiritus Sanctus est efficax.
XXXIII.
Et firmiter tenendae sunt hae hypotheses, quae maxime illustrant hanc totam disputationem, quibus retentis aberrari a uera sententia non potest. Ex solo uerbo, patefacto per prophetas, Filium Dei et apostolos, discendum est, quae sit uoluntas Dei. Ex hac, quae sine ulla dubitatione uera, firma et certa est, sequuntur aliae:
Quod Deus non sit autor nec causa peccati.
Item, quod promißio gratiae sit uniuersalis.
Item, quod aeternum et immutabile sit mandatum Dei, ut assentiamur promißioni et credamus in FiB 2vlium eique debitum honorem redemptoris et propiciatoris tribuamus.
Item, quod nec ex ratione nec ex lege, sed ex sola euangelij uoce iudicandum sit de electione.
Quod totus numerus saluandorum propter Christum electus sit.
Quod non alia sit electionis quam iustificationis causa etc.
XXXIIII.
Et quanquam uociferantur quidam, extenuari et imminui auxilium Spiritus Sancti, si uel minimum uoluntati humanae tribuatur, haec quamuis speciosa et plausibilis uideri poßit ratio, tamen piae mentes intelligunt hac ipsa nostra sententia, qua tribuimus aliquam synergiam uoluntati nostrae, uidelicet qualemcunque assensionem et appraehensionem, prorsus nihil detrahi de auxilio
Spiritus Sancti. Huic enim primas partes dandas et tribuendas esse affirmamus, qui primum ac principaliter mouet per uerbum seu uocem euangelij corda, ut credant, cui deinde et nos quantum in nobis est assentiri oportet et mouenti Spiritui Sancto non repugnare, sed nos uerbo subijcere, cogitare, discere et audire illud, sicut Christus inquit: Omnis, qui audit a Patre et discit, uenit ad me etc.
Joh 6,45.
XXXV.
B 3r Nec ab hac nostra sententia quicquam alieni continet hoc dictum S. Pauli: Fides donum Dei est.
Eine paraphrasierende Wiedergabe von Eph 2,8. Sumus enim iusti non propter nostram qualitatem aut dignitatem, sed propter meritum Christi, quod fide appraehendimus, quam fidem seu fiduciam accendit Spiritus Sanctus in nobis, non repugnantibus, sed assentientibus et obedire conantibus. Quae quidem fides, deinde in pauoribus conscientiae excitata et agitata, fit ardentior, augetur et confirmatur.
XXXVI.
Et quamuis peccatum originis tristem atque horribilem ruinam naturae nostrae attulerit, quantam uix cogitare possumus, tamen non ideo existiman
dum est omnes prorsus noticias, quae fuerunt in mentibus primorum parentum ante lapsum, deletas et extinctas esse post lapsum aut uoluntatem humanam nihil a saxo uel incude differre. Sumus enim
, ut grauißime dixit S. Paulus, synergi Dei
I Kor 3,9., quae quidem synergia adiuuatur a Spiritu Sancto et confirmatur.
XXXVII.
Quinto, prudenter discernenda sunt dicta, quae concionantur de obiectis et succeßibus extra nos et de salutaribus ac prosperis actionibus, quas excitat in ecclesia sua Deus, ab ijs dictis, quae proprie loquuntur de electione uoluntatis B 3v in re, quam prospicit. Talia sunt Hier. 10.: Scio Domine, quod
Jer 10,23. Item, Pro. 16.
non est hominis uia eius et uiri dirigere gressus suos.Homo praeparat cor, Deus autem gubernat consilium.
Prov 16,9. Item: Sine me nihil potestis facere.
Joh 15,5. Item: Non potest sibi homo sumere quicquam, nisi datum sit ei de coelo etc.
Joh 3,27. Haec et similia dicta non tollunt libertatem uoluntatis, quod ad electionem attinet in his, quae praeuisa sunt, sed loquuntur de ob
iectis extra nos et de euentibus, ad quas concurrunt aliae plures causae praeter nostram uoluntatem.
XXXVIII.
Ephes. 1.: Deus agit omnia secundum consilium uoluntatis suae.
Eph 1,11. Hoc dictum non debet accommodari ad utrunque genus actionum, ad bonas et
malas actiones omnium hominum. Nam S. Paulus tantum loquitur de beneficijs diuinis in ecclesia, uidelicet de uocatione, electione, gubernatione et gloriosis liberationibus ecclesiae etc., ut confirmet nos, ne in tanta imbecillitate nostra et in tam uarijs periculis et distractionibus existimemus ecclesiam tantum humanis uiribis et consilijs regi ac propterea fracti desperatione abijcia
mus doctrinam.
XXXIX.
Deus est, qui efficit in uobis et ut uelitis et ut perficiatis pro bona sua uoluntate.
Phil 2,13. Certum est et hoc B 4r loco S. Paulum loqui de bonis et salutaribus actionibus seu uocationis officijs, ut apparet ex tota serie orationis. σωτη
uocat idem, quod S. Petrus in 2. Epistola, cap. 1.
ρίανκλῇσιν
,Bei seinem Vergleich der beiden Begriffe bezieht sich
XL.
Omnia facit Deus propter sese etiam impium ad diem malum. Etsi Deus con
dit naturam, qua postea impij abuntuntur, tamen non est causa efficax ipsius impietatis seu peccati. Et discernanda est natura a motu uoluntatis, qui oritur ab ipsa libera uoluntate, et tamen Deus propter suam gloriam tolerat impios, ut aliqui conuertantur et aliorum poena ostendat iudicium Dei, sicut Pharaonis, Saulis, Iudae etc.
XLI.
Exposuimus breuiter doctrinam de libertate uoluntatis humanae, congruentem cum propheticae et apostolicae scripturae testimonijs. Prolixiorem explicationem requirant studiosi in scriptis
in nobis lucem non sinat extingui, sed conseruet, augeat atque protegat gregem suum, propter eundem unigentium Filium suum Iesum Christum Dominum et Seruatorem nostrum. Amen.
Nicht in A und B.D 1r Haec sunt capita disputationis indicatae, summa cum fide denuo edita. In quibus potuit cernere, quicunque illa legit, non modo ea uerba non extare, quae ut
dubitanter commemorata sic confidentissime mihi tributa sunt, sed ne sententiam quidem. Vnde autem illa uerba collecta aut comperta sint, non possum decernere. Nisi quod simile hoc facinus uidetur prioris audaciae atque impudentiae. Quid enim non scrutari, quid non arripere, quid non supicando colligere, tum uero falsitate infamare et calumniando detorquere maleuoli isti soliti fuerunt?
D 1v Historijs proditum est Persas ebrios consueuisse deliberationes suscipere et instituere consultationes. Quo tempore isti consilia capiant et quando rationes explicent suas, norunt scilicet familiares. Scripta quidem ipsorum maleuolentiae et odij ebrietatem redolent. Sed de his non est propositum disserere.
Additur in illo condemnatorio scripto sane grauis et uehemens censura de loco apo
stolo Pauli, adducto perperam. Nam cum Paulus scripserit Corinthijs apostolos esse synergos Dei,Vgl. I Kor 3,9. haec dicit accusator meus aliena esse neque pertinere huc. De ministerio enim loqui apostolum, deque his sine causa concionatur uerbose meam ignorantiam tantae rei irridens. Apostolus
, inquit, de plantatione et rigatione ministrorum uerba facit, ibi sumus cooperatores Dei.
Vgl.
doctissimum uocat, ait ad liberum arbitrium traducere.
Equidem fateor non esse me acri ingenio, doctrina etiam minime superbio, sed diligentiam et fidem in cognoscenda et docenda ueritate hactenus me praestitisse confido, neque ullius erroris aut corruptelae mihi conscius sum, inuectae a me aut retentae in ecclesia. Officio meo functus sum sedulo pro mea parte, pastor mei ouilis,
non exagitator alieni. Et nunc quoque fungor munere, quam bene et praeclare possum, agnoscens tenuitatem meam et auxilium implorans ueri et solius boni pastoris. Sed de me satis uel nimium potius. Apparendum enim est uniuersis coram triD 2rbunali Dei et reddenda administrationis totiusque uitae ratio.
Non autem ad liberi arbitrij assertionem falsam arripui uiolente, ut obijcitur mihi,
sed ad explicationem eorum, quae erant proposita, simpliciter accommodaui dictum apostoli. Ac miror sane, quamuis potuerit iam pridem intelligi, maleuolos istos me in primis odisse, tamen miror, inquam, si lectis ijs, quae oppugnantur, tam impudenter euomere falsa non ueriti sunt. Imo talia scribentes mirum est ulla consideratione aut respectu usos esse.
Ponitur a me hoc: Sumus
, ut grauissime dixit S. Paulus, synergi Dei.
An non dixit hoc Paulus? Certe dixit. Sed de ministerio. Nunquid uero plantator et rigator ociosus est et nihil agit, sed ibi iacet tanquam saxum? Imo uero et ille omnem diligentiae, studij, industriae, laboris curam et operam adhibet. Neque aliud erat propositum mihi ad probandum, quam uoluntatis usum aliquem esse reliquum, neque na
turam deletam aut extinctam, sed corruptam atque miserabiliter deprauatam post lapsum, ut, quamuis per se illa quidem et proprijs uiribus integritatem recuperare non ualeret neque surgere post ruinam, tamen, quemadmodum doctrina attendendo intelligi, ita assentiendo obtemperari aliquo modo posset. Ista sane est admodum seruilis libertas et arbitrium pene alienum. Nisi enim respiceret Oriens ax alto eos,
qui in tenebris et umbra mortis sedent,Eine Anspielung auf Lk 1,79. nunquam neque aperirentur oculi ullorum, neque lux uitae posset contingere. Sed ad respectum Orientis D 2v aspicere et a luce non auerti omnino oportet eos, qui et in lumine aeterni Dei et splendore uultus ipsius uolunt ambulare. Haec certe est synergia. Vt apostolus rigando plantandoue adiuuat consilium salutare DeiVgl. I Kor 3,8., sic unusquisque in sua uocatione, non repugnas
Sancto Spiritui, qui est efficax per praedicationem euangelij, adiuuat consilium Dei salutis et uitae aeternae, qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis peruenire.
Haec est uera et perpetuo consentanea sententia doctrinae patrum, prophetarum, apostolorum, quae est ueritas coelestis, prolata e sinu aeterni Patris a Filio unigenito,
Domino nostro Iesu Christo.Eine Anspielung auf Joh 1,18. Hanc proposuerunt et explicarunt, pro hac pericula maxima adierunt denique mortem oppetiuerunt in ecclesia catholica confessores et doctores ueritatis. Hanc mea exilitas pro modulo suo conata est in scholasticorum pio conuentu celebrare. Neque aliena uerba neque abhorrentes sententiae in meo libello extant. Nisi si quis recta detorquere et sincera corrumpere et simplicia peruer
tere male narrando uelit. Aduersus quam pestem nullum remedium est. Neque effugere acerbitatem et furorem istum potuere apostoli ac ne ipse quidem Christus. Non aliam speciem tanquam obiecto uitro colorato cernere solet ista immanitas odij, sed coeca ruit huc illuc et arripit ea, in quibus neque res neque species est ueritatis. Itaque durat impetus iste expers rationis, quamdiu Deus propter peccata nostra permit
tit. Neque non praeclaras sententias isti solent praetexere zeli sui in citationibus, et cum contestando tum detestando a se in alios D 3r deuoluere causas perturbationum. Sed Deus non irridetur, qui iudicat occulta cordium.
Hoc solummodo oro pios et Christi fideles propter eum, qui mortuus est, ut nos uiueremus, Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum, ut meum paruum et sane
parui faciendum eruditis libellum perlegant et nisi animaduerterint istud fuisse propositum, ut quadam serie consequentiae exponeretur, cum hoc, quod ait Christus: Sine me nihil potestis facere
Joh 15,5., tum similia dicta, non recuso, quin habear pro non fideli oeconomo in ecclesia. Sin hoc perspexerint et fortasse desiderarint luculentam et disertam tractationem aut potius deprehenderint defectum aliquem, peto ut meae
infirmitati uenia detur et ut fraterne me admoneant. Non enim abijciendi sunt ambecilles, sed fouendi. Praesertim cum ego non inuideam neque obtrectem aliorum praestantiae et magnitudini.
Quodsi isti maleuoli hanc sententiam non probant, sed hominem ad omnem respectum diuinae uisitationis, ad Filij, quod est uerbum Dei, auditum sermonem, ad
Spiritus Sancti agnitionem nihil agere, facere, conari, studere, adiuuare, sed tantum pati, iacere, uolui, percuti, cogi etiam existimant, profiteor et testor, me ab illis dissentire, assentientem doctrinae sacrarum literarum et catholico ac orthodoxo intellectui. Si igitur tanquam truncum esse aut stipitem censent hominem, ut quicquid de hoc fiat, id uiolentum sit (quod tamen haud scio, an non censeant). Sed si quid tale
uolunt, dicant aperte, ut dijudicet ecclesia et damnet falsum, defendendo uerum. Sin aliter existimant, cur D 3v mea, quae neque arbitrij absolutam libertatem ponunt neque tribuunt miserae naturae infirmissimis uiribus quicquam ad Deum, praeter iudicij uerbo Dei instructi cognitionem et uoluntatis motae Sancto Spiritu inclinationem, ut neque peruicacia ueritas damnetur neque contumacia repugnetur Spiritui
Sancto. Haec igitur cur condemnant? Seu intellexerunt, seu non intellexerunt. Si enim intellexerunt, contrariam sententiam par erat explicare eos et defendere, non inculcare alienam et absurdam, quod est sycophanticum. Si non intellexerunt, cur faciunt ex
paruitatis mensura.
Sane ualde metuo oculos istorum ad ueritatis conspectum nullo modo posse conuerti. Ardent enim odio in eos, a quibus laesi non sunt, quamuis ipsi fingant et comminiscantur multiplicia crimina. Quod si ab ipsis non potest obtineri, ut intelligant aut quaerant ueritatem, utque tranquillitatem et quietem ament, meam tamen et mecum
coniunctorum nullam esse culpam uel impediti cursus coelestis doctrinae uel offensionis et scandali dati et esse bonam et integram conscientiam laetor et ago gratias aeterno Deo, Patri Domini et saluatoris nostri Iesu Christi, quem supplicibus et humilibus precibus tota mente oro, ut Sancto Spiritu suo gubernet omnia deinceps quoque consilia et actiones nostras et dirigat ad propagationem coelestis ueritatis et
euangelij regni et gloriam ac celebrationem nominis sui et salutares fructus ecclesiae. Vtque coherceat effrenem impetum tumultuantium in conD 4rgregationibus pijs et doceat omnes, cuius spiritus sint, ut ab uniuersis placide et concorditer in cuiusque sua uocatione colatur religiosa ueneratione, unus, solus, uerus, omnipotens, aeternus, sanctus, fortis, immortalis, castus, iustus, misericors, clementissimus De
us, cui sit laus, honor, gloria, regnum, uictoria in secula seculorum. Amen.