Controversia et Confessio, Bd. 4


Pezel: Apologia verae doctrinae (1571)

A 2r RESPONSIO AD APPENDICEM VVIGANDI.

Et mirari et ridere solemus poëtarum fabula, quibus Gigantes finguntur congestis montibus coelum oppugnare voluisse.Vgl. . Sed idem nostra aetate fieri non sine stupore et dolore ingenti pij experiuntur, cum Flaciani, posteaquam semel bella ecclesijs nostris mouere coeperunt, Gigantaea audacia veritatem
immotam et euidentem de praecipuis doctrinae christianae capitibus oppugnare non desinunt. Inter eos autem ducem et antesignanum esse eo minus mirandum est, quod nomen Gigantum referens, non nisi Gigantum conatus et molitiones imitari potest.

Edidit is nuper, post alios multos infaustos foetus, de Antinomia veteri et
noua tum collationem hat Collatio aus dem Jahr 1570 vor Augen. tum commonefactionem,Vgl. . vt nominat, oppositam Spongiae seu Propositionibus reuerendi viri doctoris de definitione euangelij.Vgl. . In qua cum veteres κοκκυσμους toties hactenus refutatos insigni impudentia repetit, tum meae quoque famae et existimationi labem et maculam aspergere conatur addita in fine scripti sui appendice, in qua non
tam rationibus, quam cauillationibus scurrilibus pugnat contra explicationem quaestionis in academia nostra propositae, an euan­A 2vgelio recte tribuatur praedicatio poenitentiae. meint die Schrift Quaestio de definitione evangelii.

Etsi autem scurriles ludi indigni sunt, in quibus aut recensendis aut refutandis perdantur bonae horae, quae in alias res longe meliores rectius
collocari possunt, tamen vt pijs omnibus appareat , vt alias multas, ita hanc quoque partem doctrinae nostrarum ecclesiarum contra conscientiam suam oppugnare nec tam famae aliorum, quos insolenti fastu quasi ex alto despiciens prae se contemnit, nocere, quam animi sui venenati liuorem et virulentiam prodere, ob oculos lectori, quanta fieri poterit breuitate,
proponam vanitatem putidissimarum cauillationum et reprehensionum puerilium, quibus in Appendice sua Responsionem nostram de quaestione proposita exagitare voluisse videtur theologus, non vt alijs obijcit nouus et ecclesiae hactenus incognitus, sed veterator, ipso vsu, vt est apud comicum, factus nequior, qui magno cum malo publico ecclesiae hactenus innotuit, dum castra secutus prorsus, vt in veteri versu dicitur, ἐν διχοστασίῃ καὶ πάγκακος ἔμμορε τιμῆς..

1

PRIMA CALVMNIA :

Quod nouum dogma sit dicere euangelium est praedicatio poenitentiae.

Primum autem nouorum dogmatum nouum theologum ipse theologus anti
quus, Flacianorum furorum horribilium defensor ac patronus, accusat, retinentem constanti et religiosa fide doctrinam, quae inde vsque ab initio repurgatae doctrinae euangelij in ecclesijs et scholis nostris sonuit et sonabit deinceps, A 3r Deo iuuante, quantumuis fremant et insaniant turbatores ecclesiae Flaciani.

At quae tandem noua ista dogmata sunt, , quorum causa ignotaKorrigiert aus ignoto. bellum denuncias, qui ne sibi cum homine maledico certamen esset, ne quidem nominis tui mentionem fecit vllam? Euangelium, ais, praedicationem poenitentiae esse, nouum dogma est.

At tu, si inter vetera et noua discernere, si inter falsa et orthodoxa dijudicare
recte posses aut si prae fastu Gigantaeo et odio CainicoEine Anspielung auf Gen 4,5. aduersus harum regionum scholas et ecclesias concepto et inueterato veritatem cernere velles, nequaquam noua nominares aut tanquam falsa proclamares, quae expressis scripturae sacrae testimonijs tradita, quae orthodoxae ecclesiae iudicio et consensu confirmata, quae a patribus et praeceptoribus nostris quasi per ma
nus ad nos propagata accepimus.

Testimonia ex Nouo et Veteri Testamento, quod praedicatio poenitentiae sit propria euangelio.

Vox Filij Dei est Marc. vlt.: Ite in mundum uniuersum et praedicate euangelium omni creaturae.Mk 16,15. Non dubium est proprijssime hic euangelij vocem
vsurpari de eo doctrinae genere, quod non est ministerium legis, cuius noticia aliquo modo nobiscum nascitur, sed decretum prolatum ex sinu aeterni Patris per Filium,Vgl. Joh 1,18. quod est ignotum omnibus creaturis ante patefactionem et apud gentes, quibus praedicauerunt apostoli, plane noua et incognita doctrina futura erat, cum quidem illis ipsis gentibus legis doctrina naturaliter nota
esset iuxta Pauli dictum: Gentes habent opus legis scriptum in cordibus suis.Eine zusammenfassende Wiedergabe von Röm 2,14f.

A 3v Audi vero, quomodo hoc ipsum doctrinae genus, quod proprijssime euangelium nominat, desiniat Christus Luc. vlt.: Sic scriptum fuit et sic oportuit Christum pati et resurgere ex mortuis tertia die et praedicari in
nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum inter omnes gentes
Lk 24,46f. etc. Diserte vtitur particula copulatiua et expressam nominis, id est, non tantum mandati, sed meriti sui mentionem facit, vt ostendat euangelium esse et praedicationem poenitentiae et promissionem remissionis peccatorum gratuitae propter Filium mediatorem.

Quod igitur a Filio Dei, de quo ecclesia canit, quod sit antiquus dierum, tanta verborum perspicuitate dicitur, quomodo tu cum homo nouus sis, nouum in ecclesia dogma appellare audes?

Iam vero dictum illud Christi Matth. 9. quam euidenter tribuit poenitentiae praedicationem euangelio: Non ueni vocare iustos, sed peccatores ad poeni
tentiam.
Das Zitat ist eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von Mt 9,13par. Expresse de suo officio testatur Christus se vocare peccatores ad poenitentiam. Ac si praedicatio poenitentiae ad legem tantum pertinet, quid discriminis erit inter Christum et Mosen? Non sane Moses ad poenitentiam peccatores vocat, sed peccatum facit excellenter peccatum et manibus suis, quae graues sunt et intolerabiles, non releuat, sed deprimit peccatores ad
aeternum gehennae exitium. Manere autem sub peccato et opprimi terroribus peccati certe non est poenitentia, nisi forte non μετάνοιαν, sed μεταμέλειαν talem intelligas, qualis de Iuda proditore describitur, μεταμεληθεὶς ἀπέστρεψε καὶ ἀπελθὼν ἀπήγξατο. gibt Mt 27,3.5 verkürzt wieder. At Christus, de quo Esaiae 61. scribitur, quod missus sit, vt annunciet euangelium pauperibus et vt liget contritos cor
­A 4rde,Jes 61,1. etsi ministerio quidem legis, quam assidue in ecclesia sonare vult et repeti, sic vtitur, vt peccata omnium hominum arguat, tamen agnoscentes peccata sua simul bene sperare iubet de misericordia Dei et de peccatorum remissione ac receptione gratuita, atque hoc modo poenitentiam salutarem efficit in cordibus credentium, quibus quasi vexillum salutis erigit, ad
se vocans: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.Mt 11,28. Aut igitur ex Christo Mosen efficies ac maxime necessarium officium Christi – quod impium est et nefarium – delebis, aut concedes non legis, sed euangelij proprium esse praedicare poenitentiam, etsi nequaquam hinc antinomicus furor sequitur: Propterea in praedicatione poe
nitentiae nullum esse legis vsum. Non enim venit Christus soluere legem,Vgl. Mt 5,17. neque peccatores, quos ad poenitentiam vocat, vult perseuerare in sceleribus contra conscientiam, neque furenter et hostiliter se habere ante conuersionem et in ipsa conuersione, vt vos Flaciani Antinomi furiose contenditis.

Quid vero de dicto Act. 5. dicemus ? Hunc Iesum principem et
saluatorem exaltauit Deus dextera sua, ad dandam poenitentiam Israëli et remissionem peccatorum.
Act 5,31. Expresse per copulatiuam particulam coniungunt apostoli poenitentiam et remissionem peccatorum, et proprijssime de beneficijs Christi sedentis ad dexteram aeterni Patris concionantur, quae in euangelio, non in lege patefiunt. Quod si poenitentia ex lege est et per legem perfi
citur, quomodo congruit a Christo offerri poenitentiam? Quid vero noui erat dari a Christo poenitentiam, si ex lege est poenitentia? Nam Israëli, id est po­A 4vpulo Iudaico, qui populus legis erat, nequaquam legis doctrina ignota esse potuit.

Quid ad narrationem euangelistae Act. 2. respondes ? Vbi post
concionem Petri apostoli die Pentecostes habitam subiungit Lucas, non recens aut nouus theologus, sed cuius laus est iam inde ab apostolorum temporibus in euangelio: His auditis compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus viri, fratres? Petrus autem dixit ad eos: Agite poenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Chri
sti in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti.
Act 2,37f. Audis compunctos fuisse corde. Et tamen iubentur agere poenitentiam atque ita baptizari in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum. Haec non est legalis, sed proprijssime loquendo euangelica concio. Non igitur nouum dogma est, vt tu veterarie fingis , cum praedicatio poenitentiae tribui
tur euangelio.

Quod si plura testimonia scripturae desideras, in quibus ad euangelium referatur poenitentiae praedicatio, cur non euangelistarum narrationes maxime euidentes et perspicuas inter sese confers? Quibus initia atque exordia concionum Baptistae, Christi et apostolorum describuntur? Sic enim Baptista
noui testamenti ἔξαρχος praedicasse scribitur BAPTISMVM POENITENTIAE in remissionem peccatorumMk 1,4; Lk 3,3. Marci 1. et Luc. 3. Sic conciones suas ab his vocib. exorsus est: Agite poenitentiam, quia appropinquat regnum coelorumMt 3,2. Math 3. Sic Christus praedicationis suae initium fecit Math. 4.: Agite poenitentiam, appropinquauit enim regnum coelorum.Mt 4,17. Sic apostoli,
missi a Christo, Math. 10. Marc. 6. suas conciones auspicantur ab adhortationibus ad poeniten­B 1rtiam: Egressi enim praedicabant, ut poenitentiam agerent homines.Mk 6,12. In Mt 10 fehlt der Vers. Sic Petrus Act. 3. ad Iudaeos concionatur: Agite poenitentiam et conuertimini, ut deleantur peccata vestra.Act 3,19. Has et similes conciones, , nunquam legales esse ostendere poteris, cum sint proprijssi
me loquendo euangelicae. Neque vero tu Filium Dei, apostolos, euangelistas, Iohannem Baptistam nouos et recentes doctores esse dices. Cur igitur nouum dogma esse in ecclesia vociferaris, quod praedicatio poenitentiae ad euangelium pertineat?

Quod si nondum tibi Noui Testamenti dicta tam illustria satisfaciunt, unicum
saltem iuramentum diuinum in Veteri Testamento Ezech. 18. et 33. propositum attente considera: Viuo ego, dicit Dominus. Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.Ez 18,23; 33,11. Non dubium est aequipollentia esse ista conuerti et poenitentiam agere, et vt mors ex lege violata annunciatur, sic poenitentiae doctrinam et vitae promissionem propriam esse euangelij. Et sic
ecclesias nostras semper locutas esse ignorare non potes, nisi ignorare te, vt soles, maliciose fingas. Aut igitur in legalem concionem mirabili metamorphosi grauissimam vocem iuramenti diuini transformabis, quod non patientur abs te fieri piae mentes, aut praedicationem poenitentiae euangelij propriam esse non nouum, sed vetus et iuramento Dei sancitum et confirmatum dogma
esse, quantumcunque fremas, fateri cogeris.

Testimonia ex Confessione Augustana et Apologia, quod euangelium sit praedicatio poenitentiae.

Audi vero et consensum dulcissimum ecclesia­B 1vrum nostrarum, quem vos, Flaciani, tetro et horribili vlulatu turbare ausi estis.

Quam multa sunt in Confessione Augustana testimonia, quae ad literam vt loquuntur, hanc asseuerationem continent, quod euangelium sit praedicatio poenitentiae.

Articulo 4. haec uerba ponuntur: Vt: Ut autem. consequamur haec beneficia Christi, scilicet remissionem peccatorum, iustificationem et vitam aeternam, dedit
Christus euangelium, in quo haec beneficia nobis proponuntur, sicut scriptum est Lucae ultimo: Praedicate poenitentiam in nomine eius et remissionem peccatorum inter omnes gentes. Cum enim omnes homines naturali modo propagati habeant peccatum nec possint uere legi Dei satisfacere, euangelium arguit peccata et ostendit nobis mediatorem Christum et sic do
cet nos de remissione peccatorum.

Cum igitur euangelium arguit peccata nostra, corda perterrefacta statuere debent, quod gratis nobis propter Christum donentur remissio peccatorum et iustficatio per fidem, qua credere et confiteri debemus haec nobis donari propter Christum, qui pro nobis factus est hostia et placauit Patrem. EtFehlt in .
quanquam euangelium requirit poenitentiam, tamen ut remissio peccatorum certa sit, docet eam gratis donari, hoc est non pendere ex conditione dignitatis nostrae nec dari propter ulla praecedentia opera aut dignitatem sequentium, 124,14–28. In dem zitierten Textabschnitt wird Lk 24,47 leicht abgewandelt wiedergegeben. etc.

Articul. 5. Instituit Christus ministerium docendi euangelij, quod praedicat
poenitentiam et remissionem peccatorum. Estque utraque praedicatio uniuersalis. Omnium peccata arguit et omnibus credentibus promittit remissionem peccatorum, ut non sit incerta remissio, sed ut omnes perterrefactae mentes sciant se debere credere, quod certo donetur ipsis remissio peccatorum propter Christum, non propter ipsorum merita aut dignitatem.
, 125,12–17.

Artic. 20. In titulo De fide: Primum de fide et ustificatione sic docent Fehlt in .ecclesiae nostrae: Christus apte complexus est summam euangelij, cum Lucae ultimo iubet praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum. Nam euangelium arguit peccata et requi­B 2rrit poenitentiam et simul offert remissionem peccatorum propter Christum gratis, non propter
nostram dignitatem. Et sicut uniuersalis st praedicatio poenitentiae, ita et promissio gratiae uniuersalis est et omnes credere iubet et accipere beneficium Christi, sicut Christus inquit: Venite ad me omnes, qui onerati estis
, 132,28–35. Außer Lk 24,47 bezieht sich der zitierte Textabschnitt auf Mt 11,28. etc.

In Apologia titulo: Quod sola fides in Christum iustificat. Christus Lucae
ultimo iubet praedicari poenitentiam in nomine suo et remissionem peccatorum. Euangelium enim arguit omnes homines, quod sint sub peccato, quod omnes sint rei aeternae irae ac mortis, et offert propter Christum remissionem peccatorum et iustificationem, quae fide accipitur.
,21.24–295,3.

Haec tu , si noua dogmata appellare audes, si vt falsa reijcere non
vereris, quantum Augustanae Confessioni tribuas aut quid de toto genere doctrinae nostrarum ecclesiarum serio sentias, nimis aperte prodis. Ac vtinam tandem ciues ecclesiarum nostrarum, quo tui et Flacianorum sodalium tuorum conatus tendant et quid moliantur, considerent. Iamdudum suffodere et labefactare authoritatem Augustanae Confessionis et Apologiae laboratis,
hoc vnum agentes potissimum, vt in dubium et in controuersiam reuocetis, quae plane et perspicue de praecipuis religionis christianae capitibus sunt exposita. Qua machinatione quid potest cogitari sceleratius? Labefactata enim certitudine eius Confessionis, quae norma hactenus fuit rectrix nostrarum ecclesiarum, concedi vobis licentiam vultis impune spargendi furores, quos
cunque effingere tandem poteritis.

Testimonia ex D. et scriptis.

Sed cum ex Flacianorum grege nemo quisquam fere sit, qui non quod comminisci ac proferre do­B 2vgmatibus audet, ausit etiam nomine et authoritate venditare ac defendere. Et tu, , in primis in hac ipsa
disputatione saepissime nomine abutaris et scripta eius alioqui ad omnes tuos, quos nouos subinde ac monstrosos eniteris, partus fouendos tuendosque insigni malicia veteratorie detorqueas. Turpe est te Propositiones, quas toties allegas, contra Antinomos, ne semel quidem integras perlegere. Quod si fecisses aut fecisse te palam ostendere voluisses, minime
et nouum dogma traduceres, quod euangelio asscribitur praedicatio poenitentiae, quam totam ex lege non posse sumi diserte affirmat. Haec sunt enim Verba ipsius in 1. disputatione contra Antinomos.

Poenitentia tantum: solum. ex lege est dimidium uel initium poenitentiae seu per synecdochen poenitentia, quia caret bono proposito. Et si perseuerat, fit poe
nitentia Cain, Saul, Iudae et omnium de Dei misericordia diffidentium et desperantium, id est pereuntium.
.

Item: Contra hos inutiles et desperationis magistros euangelium coepit docere poenitentiam non oportere tantum desperationem esse. Sed poenitentes debere spem concipere et sic ex amore Dei peccatum odisse, id, quod est
uerum propositum bonum.
.

Idem in 4. Disput: contra Antinomos inquit: Nulla fuit in ecclesia pestilentior doctrina contra poenitentiam (excepta Saducaea et Epicurea) quam Papistarum. Haec sustulit poenitentiam integram et ueram, dum non permisit certam esse remissionem peccatorum.. Item: Quid autem poeniteas, si incer
tus sis, an retineantur uel remittantur peccata tua? Hac ratione non docentur impoenitentes et securi ad incipiendam poenitentiam. Sed territi et incipientes poenitere coguntur cadere in finalem impoenitentiam. Periculosior autem est impoenitentia finalis et desperantium quam impoenitentiae securorum.
.

Haec verba si considerasses, , attentius, furorem tuum ipse
detestatus esses, quo B 3r contendis poenitentiae praedicationem ideo non esse tribuendam euangelio, quod poenitentia de solis doloribus contritionis, qui ex lege sunt, intelligenda sit, cum audias, quanta cum verborum perspicuitate et δεινότητι affirmet vnam tantum poenitentiae partem ex lege esse. Imo cum accuset grauissime omnes, qui integram et veram poeni
tentiam tollunt.

Idem quanti fecerit librum Locorum theologicorum , ad omnem posteritatem testabitur scriptum ab ipso testimonium in praefatione primo tomo suorum Operum praefixa, cuius haec verba sunt: Nunc Dei gratia extant methodici libri quam plurimi, inter quos Loci
communes excellunt, quibus theologus et episcopus pulchre et abunde formari potest, vt sit potens in sermone doctrinae pietatis.
. In dem Zitat spielt auf Tit 1,9 an. Testantur et senes multi, quorum fides perspecta et explorata est, qui familiares fuerunt, quam honorificam mentionem Locorum theologicorum in colloquijs amicorum fecerit, cum omnibus, quae post apostolorum tempora
exijssent scriptis, illos anteferret. Imo cum secum perpetuo circumferret ac de manibus nunquam deponeret cumque hortaretur omnes, qui ad ipsum accedebant, ut accurate illos legerent. Denique cum saepe diceret hunc librum solum doctrinae puritatem vsque ad mundi finem conseruaturum esse.

In eo igitur libro multoties repeti et inculcari definitionem euangelij adeo ig
norare non potes , vt potius irasci et ringi propterea, sed frustra videaris. Neque enim in postrema solum editione, quae biennio ante mortem prodijt, quam allatrare B 3v vos, Flaciani, soletis, sed etiam in ea, quae mox post exhibitam confessionem Augustanam typis impressa est, recitantur haec verba: Definit Christus euangelium Lucae ultimo, plane ut arti
fex, cum iubet docere poenitentiam et remissionem peccatorum in nomine suo. Est igitur euangelium praedicatio poenitentiae et promissio, quam ratio non tenet naturaliter, sed reuelata diuinitus, in qua Deus pollicetur se propter Christum Filium suum remittere peccata et nos pronunciat iustos, id est acceptos, et donat Spiritum Sanctum et uitam aeternam, modo ut credamus,
hoc, est confidamus haec nobis propter Christum certo contingere. Atque haec gratis pollicetur, ut sint certa.
.

Similes loci in scriptis pene sunt innumeri, quos qui ante certamina mota aut reprehenderit aut impugnarit, nemo repertus fuit vnquam, donec tu, , in schola edoctus, cum grege tuorum complicum
veram et ex firmis fundamentis extructam doctrinam, quod aut recte intelligere eam nunquam didicisses aut assentari tunc in omnibus constituisses, canino rictu allatrare et calumniari coepisti.

Quae cum ita sint, mendacem et falsam esse calumniam tuam, , agnosce, quod noui dogmatis nos insimulare audes, cum euangelium praedi
cationem poenitentiae esse dicimus, sequentes vestigia Christi et apostolorum et retinentes solicite non modo res, sed etiam verborum formas, quae in nostris ecclesijs semper vsitatae fuerunt et quas a patribus ac praeceptoribus nostris, tanquam praeclarum depositum et magni precij thesaurum, accepimus. Te vero execrabitur aliquando, si qua futura est, pia et erudita posteri
tas, quod impura, veteratoria et turpi sophistica grassaris in bene constituta et recte explicata doctrina nostrarum ecclesiarum ceu ferus aper in amae­B 4rno horto et arrodis, conuellis, proteris rectas et veras sententias aut conspergis ac pollutis easdem caeno nouarum opinionum, cum interim in grauissimis doctrinae christianae capitibus noua, inaudita, horrenda et blas
phema dogmata tibi fingas et cudas, quemadmodum praeter alia ostendit liber tuus de Communicatione idiomatum,Vgl. zur Auseinandersetzung der Philippisten mit der 1568 erschienenen Schrift De communicatione idiomatum . de quo scias tibi coram Deo et ecclesia aliquando rationem reddendam esse. In eo cum tam multa sint palam impia et blasphema, quae tu pro articulis fidei ecclesiae obtrudere voluisti, quid est, quod tuas, quas euomuisti, blasphemias nondum agnoscis? Atque
alios interim blasphemiarum reos facis, quae quales sint, deinceps, quoniam ita vis, videbimus. Sic enim appendix tua habet: In Responsione, VVitebergae edita ad Quaestionem de definitione euangelij, multae insunt blasphemiae atroces in Deum et homines.

Nihil profecto atrocius proclamare potuisset, sed cum ad narra
tionem ventum est, vide quaeso, lector christiane, quos accusationis atrocissimae neruos et probationes afferat.

Secunda, tertia et quarta calumnia .

Pronunciat iste nouus author, inquit, euangelium habere comminationes seuerissimas et arguere peccatum. Item manibus pedibusque contendit
euangelio, proprie sic dicto, VNICVM peccatum argui et tamen, sui oblitus, id, quod familiare est illis, qui mente non constant ac quibus sensus est reprobus, quinque recenset peccata. Et hoc nouo artificio ex uno quinque et ex quinque unum noua arithmetica nouaque theologia mirabiliter diducere atque conflare pro licentia noua, quaelibet liberrime effuntiendi, potest.

Vnicum, inquit, peccatum euangelij propria uoce argui, nempe B 4v 1. incredulitatem, 2. ignorationem Filij, 3. contemptum et neglectionem Filij, 4. contemptum irae, 5. desperationem. Nota igitur, pie lector, quomodo sint aequipollentes? Euangelium proprijssima sua uoce unum peccatum arguit, et quinque peccata arguit. Alij plura recitant. Hactenus .

Non instituam cum homine ἀυτοκατακρίτω disputationem, qui si mente sibijpsi constaret nec sensum haberet reprobum, nequaquam tam scurriles elusiones et ludos proferret. Ipsa potius verba responsionis subijciam. Sic igitur verba Responsionis sonant:

In euangelio, quod de fide in Christum concionatur, proprie patefieri statuo
hoc arcanum peccatum, uidelicet incredulitatem, ignorantiam, neglectionem Filij, contemptum irae ac misericordiae diuinae, quae cernitur exhibito Filio. Hoc peccatum, quod est fons omnium aliorum peccatorum et quo regnante non condonantur nec tolluntur caetera peccata, sicut nec ullae virtutes hoc manente possunt Deo placere, nec patefactum est lege nec arguitur ex lege
ante reuelationem euangelij. Testimonia manifesta sunt in his dictis: Qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit. Qui non crediderit, condemnabitur Qui credit in Filium, habet uitam aeternam. Qui non credit Filio, non uidebit uitam, sed ira Dei manet super eum. Qui credit in Filium, non iudicatur. Qui autem non credit, iam iudicatus est. Item: Qui credit in Fi
lium, habet testimonium Dei intra sese. Qui non credit Deo, arguit eum mendacij, non credens Deum testificatum esse de Filio suo.

Agnoscit pius lector hac esse uoces euangelij proprijssimas. Et tamen non solum promissiones sunt dulcissimae de gratia Dei, de iusticia et salute aeterna pertinentes ad omnes, quicunque fide amplectuntur mediatorem, qui
tantum monstratur in euangelio, sed etiam comminationes sunt seuerissimae, arguentes hoc peccatum, quod est incredulitas in Filium Dei mediatorem, et relinquentes sub aeterna condemnatione omnes non credentes in hunc Filium.. zitiert Mk 16,16, Joh 3,36, 3,18 und I Joh 5,10.

Hactenus verba Responsionis optima fide recitaui, in quibus tria repraehen
dis .

Primum, quod euangelium dixi habere comminationes C 1r seuerissimas. An vero θεόμαχε ludicra tibi esse videntur haec fulmina: Qui non crediderit, condemnabitur. Qui non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Qui non credit, iam iudicatus est. Qui non credit Deo, arguit eum
mendacij
? Haec si tibi non videntur esse comminationes seuerissimae, quid aliud corde tuo foues quam Lucianismum, spielt auf den Satiriker an, der sich bisweilen auch über das Christentum lustig gemacht hatte. Vgl. . irridentem Filium Dei et iudicantem inania terriculamenta esse minas in euangelio propositas? Quod si has comminationes non ad euangelium, sed ad legem pertinere contendis, quid nisi contradictionis implicationem efficies? Quomodo enim aut qua ver
borum forma aut quo iure accusabit lex ignorationem et contemptum Filij mediatoris, cum de mediatore nihil praecipiat? Quomodo vero incredulitatem arguet, cum de officio mediatoris et de fide, qua fit applicatio beneficiorum Christi, sine euangelij interpretatione ac declaratione nihil omnino sciat? Haec cum verissima sint, quae est tua, , audacia, quod negas euan
gelium habere comminationes seuerissimas aduersus contemptores Filij Dei, qui non agunt poenitentiam?

Alterum quod in responsione nostra, cuius parResponsio ad tertiam calumniam. An euangelio arguatur peccatum.ticulam recitauimus, reprehendis, , est, quod peccatum euangelio argui dicimus. Tu vero quid aliud hac repraehensione tua facis, quam quod Christum reformandum tibi
esse censes, qui diserte inquit: Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato, de iusticia, de iudicio. De peccato, quia non credunt in me. De iusticia, quia uado ad Patrem. De iudicio, quia princeps mundi iam iudicatus est.Vgl. Joh 16,8–11. C 1v His verbis manifestum est describi ministerium euangelij proprijssime sic dictum. Et de vno eodemque ministerio euangelij singula membra
intelligenda esse collatio membrorum ostendit. Arguit igitur Spiritus Sanctus mundum de peccato incredulitatis non per legem, sed per euangelium, sicut non per legem, sed per euangelium proprijssime sic dictum arguit mundum de iusticia et iudicio. Non enim in lege, sed in euangelio patefit, quod Christus transitu suo ad Patrem iusticiam nobis meruerit et quod princeps mundi
iudicatus seu caput serpentis contritumVgl. Gen 3,15. et opera diaboli destructa sint.

Eandem autem verborum formam, quod euangelium peccatum arguat, ecclesijs nostris notam atque vsitatam semper fuisse testantur illi ipsi loci, quos paulo ante ex Confessione Augustana et ex Apologia citaui.

Sunt et loci plurimi in libro Locorum theologicorum, vt cum in loco de gratia
et iustificatione dicitur: Semper in ecclesia sonare oportet praedicationem poenitentiae, quae fit uoce legis, per quam Deus arguit peccata nostra cum externa tum interiora, qualia sunt: non timere, non diligere Deum, non confidere Deo. Fit et uoce euangelij accusantis mundum, quod non audiat Filium Dei, non moueatur eius passione et resurrectione etc. Ideo inquit
Christus: Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato, quod non credunt. Et Rom. 1.: Reuelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniusticiam hominum.
. zitiert Joh 16,8 und Röm 1,18. Inprimis autem illustris locus est in loco de poenitentia: Necessaria pars est ministerij in ecclesia, quod Christus instituit, arguere peccatum. Vtendum est autem legis moralis ad hanc minisetrij partem. Est enim
lex illa aeterna et immutabilis sapientia Dei, declarans iram Dei aduersus peccatum. Ac prorsus falsa, ab­C 2rsurda et perniciosa imaginatio est, fingere legem nihil esse aut non praedicandam esse. Imo saepe inculcat Christus legem et quidem addit declarationem, ut sciamus lege non solum accusari externa delicta, sed etiam interiora uitia, coecitatem, iniusta odia, flam
mas libidinum etc. Huius legis uocem, quae concionatur de obedientia cordis, semper Deus uult sonare in ecclesia. Sed et uoce euangelij utendum est, quae accusat in mundo contemptum irae et misericordiae, quae cernitur exhibito Filio.
Das Zitat ist eine nicht wörtliche Collage aus dem Abschnitt De contritione der Loci theologici (tertia aetas) . Vgl. .

Quid? Quod etiam hac verborum forma nonunquam vtitur? In En
narratione Psalmi 51. inquit: Fit: Fit autem. haec peccati reuelatio per legem et per euangelium seu promissionem. Nam utraque doctrina arguit peccata, quae nos neque intelligimus, nec credimus nec sentimus esse peccata, nisi cum admonemur uerbo Dei., 369,29–32.

Sed quid opus est in re manifesta pluribus testimonijs? Antinomum te, , impudentem esse oportet, nisi fatearis ministerium euangelij peccatum arguere. Idque duplici ratione verum esse omni asseueratione confirmo, tum quod in ministerio euangelij repetitur ac declaratur lex arguens totam molem peccatorum, quae in lege patefacta sunt, tum quod proprijssima vox euangelij eo ipso dum offert credentibus beneficia Filij mediatoris gratuita
, simul contemptores horum beneficiorum propter incredulitatem non accipientem misericordiam Dei in Filio promissam seuerissime arguit et damnat.

Tertium, Responsio ad quartam calumniam : An pugnet inter se ista: Vnum peccatum
proprie uoce euangelij argui et hoc ipsum peccatum esse ignorationem Filij, neglectionem, incredulitatem, contemptum irae ac misericordiae Dei, desperationem.quod in ea parte responsionis, quam paulo ante repetiui, irridendum atque exagitandum tibi proponis, , adeo scurrile est, vt Pseudolum in Comaedia parallelisiert mit Pseudolus, der Hauptfigur in der gleichnamigen Komödie des . magis, quam theologum in ecclesia deceat. Vnum peccatum proprie in euangelio C 2v patefieri cum dicimus, hoc tamen ipsum mox in quinque diducere nos ais.

Et tibi ipsi, quasi palmarium reperisses, hac cauillatione friuola et veteratoria tam mire places, vt quidquid in te salis est, non illius candidi, qui Mercurio et Gratijs attribuitur, sed nigri ac venenati, qui Momo,In der antiken Literatur galt Momos als personifizierte Tadelsucht. Vgl. , 1404. qualis tu es, proprius
esse solet, in responsione nostra exagitanda consumpsisse videaris. Sed in bona causa tria verba sufficiunt.

Vnum et idem peccatum est, , ac diuersi tantum vnius eiusdemque peccati gradus sunt, siue incredulitatem, siue ignorationem Filij Dei, siue neglectionem Filij, siue contemptum irae ac misericordiae diuinae, quae Fi
lio exhibito cernitur, siue desperationem nomines. Nec nouum aut inusitatum est rem vnam eandemque varijs appellationibus describere, non quod res sint plures, sed quod gradus vnius eiusdemque rei saepe diuersi sint.

Ac ne plura disputando insanire tecum videar, an ignoras, , vnam eandemque virtutem esse fidem euangelicam, quam Paulus et πληροφορίαν
et ἔλεγχον et ὑπόστασιν definit.Vgl. Hebr 10,22; 11,1. Et in descriptione fidei, qua nostrae ecclesiae vtuntur, scis distincte numerari noticiam, assensionem et fiduciam. Nec quisquam sanus vnquam dicere ausus fuit aut Paulum aut ecclesias nostras vnitatis et ternarij numeri confusionem efficere.

Valeat igitur, , tua ista tam praeclara arithmetica, quam deinceps
non in rebus theologicis tam scurriliter, sed in ludicris, cum pueris inep­C 3rtiens, adhibe: Apud quos si, ostentans sophisticum ingenium tuum, ex vno quinque et ex quinque vnum efficere possis, praemia ab eis referes, qualia sophistae isti debebantur, qui cum tria oua apposita essent, numerando se quinque efficere posse aiebat, quod qui tria haberet, ei duo quoque non de
essent, ex quibus inter se iunctis quinque tandem fierent.

De quinta, sexta et septima calumnia .

Vt autem lectorem Responsio ad quintam calumniam: An lex Dei norit doctrinam de Filio Dei sine declaratione euangelij.in arguta ista ratiocinatione tua detineas, tria velut emblemata inserendo, nunc haec, nunc illa, lectorem notare iubes, vt magno conatu magnas nugas te agere appareat. Nota, inquis, lex Dei iuxta nouam huius
noui theologi theologiam nihil nouit de Filio Dei, licet primum praeceptum uetet alienos Deos haberi et ueram Dei noticiam praecipiat.

Tu vero, , vetus sycophanta, veteratorie confundis noticiam Dei, qualis ex lege est et qualis est ex euangelio. Agnoscitur vnica Dei essentia distincta tribus personis ex patefactionibus Dei tam in lege quam in euange
lio traditis. Nam vtrumque genus doctrinae discernit Deum ab idolis et commentitijs numinibus et obligat omnes homines ad agnoscendam et inuocandum hunc vnum verum Deum, qui est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Sed quod ad voluntatis Dei agnitionem attinet, aliter nos lex, aliter euangelium docet. Nam in lege haec seria et immota voluntas Dei exprimitur, vt omnes
C 3v creaturae rationales sint conformes Deo et damnentur, destruantur omnes non conformes Deo.

Cum autem non sit in nobis post lapsum integra conformitas cum Deo, quam lex requirit, sola vox euangelij monstrat Deum placatum esse generi humano propter intercesionem et meritum Filij Dei et inuitat homines ad poeniten
tiam, monstrata diuinae legis ἐπιεικείᾳ et proposita promissione dulcissima de gratuitis beneficijs Filij, quae fide accipi iubet.

Nota igitur, lector, hoc discrimen, quod maximi momenti est, prorsus confundi a , cum vel pueri in scholis intelligere debeant aliud esse, quod Deus misericors et beneficus est erga eos, qui obedientiam praestant
legi integram. Aliud vero, quod misericors et beneficus est erga peccatores agentes poenitentiam.

Praeterea neque attendis neque consideras, , in Filio Dei duo consideranda esse: personam et officium. Persona Christi vna est, sed naturae duae sunt: diuina et humana. Vt autem arcanum decretum de incarnatione Fi
lij in prima promissione patefactum est, cum antea ignotum esset omnibus creaturis, sic lex de Christo homine, id est de semine mulieris,Vgl. Gen 3,15. nihil nouit sine declaratione euangelij.

Multo minus lex per sese quidquam nouit de officio Christi, cuius causa non modo Deum, sed etiam hominem fieri eum congruebat, vi­C 4rdelicet vt
esset mediator, redemptor, iustificator et saluator. Haec certe in solo euangelio patefiunt. Ideo scriptum est: Deum nemo vidit vnquam. Filius vnigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit.Joh 1,18. Nota igitur, lector, paralogismum puerilem , in quo plus est in consequenti, quam in antecedente fuit: Lex praecipit veram Dei noticiam. Ergo lex omnia nouit, quaecunque ad
salutarem Filij Dei agnitionem pertinent.
Nam quid opus fuisset peculiari patefactione, si ex lege primis parentibus nota fuisset voluntas Dei, qua nos propter Filium mediatorem gratis recipit?

Non dissimilis Responsio ad sextam calumniam: Quomodo euangelium iram Dei norit.calumnia est, cum iram Dei ostensam in morte Filij, de qua euangelium tantum docet, confundet cum ira Dei, quae cernitur in maledic
tionibus legi additis. Nota, inquit, lex Dei de ira Dei seu eius contemptu nihil nouit, ut hic nouus ecclesiae Christi doctor ebuccinat.

Tu vero buccinator calumniarum, , cur omittis, quod in Responsione nostra non frustra fuit additum? Non enim simpliciter contemptum irae Dei nominaui, sed misericordiae etiam Dei mentionem expressam addidi.
Neque in genere de ira et misericordia Dei dixi, sed de ea, quae Filio exhibito cernitur. At te buccinatorem fortassis spiritus defecit, quo minus plene singula exprimeres.

Nota igitur, lector pie, manifestam deprauationem eorum, quae in Responsione rectissime et verissime dicta sunt, et vel pueris hunc paralogismum ex
C 4v confusione disparatorum examinandum relinque: Euangelium ostendit iram et misericordiam Dei, quae cernitur exhibito Filio. Ergo lex iram Dei ignorat.

Imo vero et lex iram Dei nouit et euangelium irae Dei magnitudinem omnium maxime declarat. Necesse est enim seriam, ingentem et inenarrabilem
esse iram Dei aduersus peccata, cum non potuerit placari, nisi Filius intercessisset et factus esset victima pro nobis. At de intercessione et sacrificio Filij Dei tantum euangelij vox nos docet. Sola enim de morte Christi concionatur. Est igitur vox euangelij omnium maxime illustre testimonium irae Dei aduersus omnia peccata pugnantia contra legem Dei. Deinde peculiariter etiam
monstrat euangelium hanc iram Dei, quae comitatur contemptum Filij, sicut psalmus inquit: Osculamini Filium, ne quando pereatis in via cum exardescet ira eius. verleiht Ps 2,12 eine christologische Gestalt. Et Baptista: ὁ ἀπειθῶν τῷ υἱῷ οὐκ ὄψεται ζωήν, ἀλλ’ ἡ ὀργὴ τοῦ θεοῦ μένει ἐπ’ αὐτόν.Joh 3,36.

Addit vero et hanc notationem : Nota, desperationem non in lege
reuelari et argui, Responsio ad septimam calumniam: An desperatio arguatur uoce euangelij.sed in euangelio.
Haec vero magna est impudentia , quod negat desperationem peccatum esse pugnans cum euangelio. Nam fides accipiens beneficia Christi non in lege, sed in euangelio praecipitur. Est autem fidei opposita desperatio, quae est perseuerare finaliter in incredulitate. Hanc adeo lex non arguit sine declaratione euangelij, vt hunc
proprium et perpetuum effectum habeat in omnibus immutabili ordine iusticiae diuinae, vt adigat ad desperationem et sub maledictione relinquat omnes non confugientes ad Filium mediatorem. Quamobrem proprie loquendo tam non potest ad legem referri desperatio, quae opposita D 1r est fidei in Christum mediatorem, quam Pauli illud dictum: Gratia exuberat supra pec
catum
,Eine paraphrasierende Wiedergabe von Röm 5,20. non legale, sed proprijssime euangelium est. Nam hoc ipsum est desperare, cum conscientia, aut sensu irae Dei aut magnitudine multitudineque peccatorum territa aut mole poenarum oppressa, non credit gratiam abundantiorem esse peccatis. Vt cum Cain exclamat: Maior est iniquitas mea, quam ut mihi remitti possit.Gen 4,13. Cui non ex lege, sed euan
gelio opponit: Mentiris Cain. Maior est Dei misericordia quam omnium hominum miseria.Das Zitat lässt sich bei nicht nachweisen.

De octava calumnia.

Nondum autem finem facit notationum suarum notator . Sed ad cumulum relinquarum etiam hanc addit: Nota, inquit, an et quomodo sint
aequipollentes: Euangelium proprie et in specie est concio poenitentiae. Et: Euangelium est concio de uno peccato. An poenitentia et unum peccatum sunt synonyma? Quis hoc ab initio mundi huc usque audiuit unquam poenitentiam et unum peccatum esse idem? Et quando Christus dicit: Praedicate poenitentiam, idem esse ac praedicate unum peccatum? Haec noua theolo
gia interpretandi uerba Christi nunc surgit, nunc innotescit, nunc canonisatur.

Nisi sycophanta esses , qualem vix ab initio mundi huc vsque experta est ecclesia, cui singularem prae se ferenti zeli et pietatis hypocrisin, tota religio nihil nisi ludus et risus est neque calumniando aliena inter sese
misceres atque confunderes neque deprauando, quae recte dicta sunt, tam scurriliter eluderes. Nam si quid candoris et ingenuitatis in te superest, si studium veritatis inquirendae tibi curae et D 1v cordi est, cur non integre citando, quae Responsio nostra habet, inter se confers singula? Cur non ad fundamenta argumentorum disputationem tuam refers?

Vtrumque recte et vere dici ostendit Responsio nostra euangelium et praedicationem poenitentiae esse et praeter ea peccata, quae lex Dei arguit, vnum hoc peccatum proprie arguere, quod est: incredulitas in Filium Dei. Et quomodo haec inter sese non pugnent, etiam quaestio ipsa satis euidenter demonstrat ijs verbis, quae, vt calumniae tuae appareant, integre subijciam:

Poenitentiam intelligo de tota conuersione ad Deum, quae complectitur contritionem, fidem et nouam obedientiam. De his tribus partibus certum est concionari euangelium, seruata nimirum partium Quomodo euangelium arguat unum peccatum.distinctione et cuiusque partis proprietate. Etsi enim nequaquam excludenda est a contritione accusatio peccatorum, quae in lege proponitur et a qua ordiendae atque inchoandae
sunt conciones poenitentiae, tamen dolores, qui oriuntur a lege, sine consolatione euangelij nondum sunt uera poenitentia, cum tantum seruilem timorem efficiant, qui est horribilis fremitus aduersus Deum et est motus desperationis. Vt igitur contritio sit salutaris et filialis timor excitetur, qui est sacrificium et cultus Deo gratissimus, temperari ac mitigari legis concionem, quae
simpliciter est mox condemnationis ac maledictionis, ex euangelio necesse est. Deinde manifestum est fidem, quae est praecipua ac principalis poenitentiae pars et unicam mediatoris Filij Dei obedientiam intuetur, totam esse ex euangelio, cum de ea nihil docere lex possit sicut Paulus inquit Galat. 3.: Lex non est ex fide. Postremo, etsi lex perpetua norma est nouae obedien
tiae etiam in renatis, monstrans, quae opera sint facienda, tamen in euangelio tantum monstratur, quomodo fieri possint bona opera in tanta infirmitate naturae nostrae, in tantis diaboli insidijs et in tanta periculorum mole, quae cursum uitae et uocationis nostrae impediunt. Et quia in hac uita semper manent reliquiae peccatorum et in sanctis ipsis uirtutes sunt imperfectae ac languidae
nec satisfaciunt legi postulanti integram conformitatem cum Deo, rursus in D 2r solo euangelio ostenditur, quomodo inchoatae obedientiae studium Deo placeat.

In hac uera et natiua explicatione acquiesco nec conuersionem seu poenitentiam certis momentis seu actibus seu articulis temporum includo, sed ad uni
uersam uitam piorum exercitia uerae poenitentiae refero, sic, ut tota uita christiani hominis nihil aliud sit, quam continua, assidua et perpetua poenitentia. Et quanquam lex totam molem peccatorum, quae sunt in lege expressa, accusat, tamen unum illud peccatum summum, maximum, ultimum et nulla satisfactione piandum in tota aeternitate, uidelicet ignorationem Filij,
incredulitatem, contemptum Filij et desperationem in solo euangelio expressum et declaratum esse, omni asseueratione confirmo.. In dem zitierten Abschnitt wird Bezug auf Gal 3,12 genommen.

Non audis hic, , poenitentiam et vnum peccatum esse synonyma. Non illam tetram dicti Christi deprauationem legis praedicare poenitentiam idem esse ac praedicare vnum peccatum, sed ideo euangelium concionem
poenitentiae esse audis, quia ministerium euangelij integram conuersionem seu poenitentiam docet et distinctionem partium singularum monstrat et quanquam in prima parte poenitentiae, quae contritio nominatur, totam ἀνομίαν ex lege, quam et repetit et declarat, accusat, tamen mox accusationi adiungit consolationem et fide hanc accipi iubet eamque ab omnibus adeo re
quirit, vt incredulitatem summum, maximum et vltimum et nulla satisfactione piandum peccatum esse ostendat.

Hic igitur, , si potes, aduersus fundamenta verae et immotae sententiae argumenta oppone neque tantum tibi deinceps (quod turpe est senem theologum facere) indulge, vt praetermissis rerum neruis cauillando et ca
lumniando occuperis.

D 2v Illa vero qualia sunt, quae in Appendice tua sequuntur?

De nona calumnia.

Pronunciat, inquis,Quomodo euangelium sanciat legem. euangelium sancire legem. Et mox bachae bachanti similis exclamans: Quis haec uerba, has locutiones audiuit unquam in con
trouersia de discrimine legis et euangelij? An non Pontificij asserunt euangelica praecepta a Christo esse sancita? An non haec doctrina per Spiritum Dei uoce explosa est? Paulus inquit fide stabiliri legem. Verum hoc nouum noui theologi pronunciatum longe aliter sonat.

Egregiam vero laudem et spolia ampla refers, , cum insanis clamo
ribus vicisse te putas aut cum aliena intempestiue obijciendo eludere te posse, quae recte dicta sunt, existimas!

Praecepta euangelica, quae Papistae sic nominarunt, reuocari ais hac verborum forma, quod euangelium sanciat legem. Quasi vero lex et euangelica praecepta, quae sic appellarunt monachi, idem sint, cum, nisi ignorare te fin
gas, ignotum tibi esse non possit, quanto interuallo monachi inter legem Dei seu decalogum et consilia seu praecepta euangelica, vt tu nominas, distinxerint. Nam legem nominarunt praecepta Mosaica expresse in decalogo proposita, quae in genere obligent omnes homines sub peccato mortali, eaque tantum de externa obedientia interpretati sunt, quam omnes homines si annitan
tur, praestare facile possint. At consilia seu praecepta euangelica vocarunt sententias Christi, quae non obligent totam hominum naturam, sed eos tantum, qui perfectionem quandam expetant.

Quod si qualia ista consilia fuerint, scire aliquis D 3r expetit, commentarios scholasticorum euoluat, apud quos consilia XII. numerantur: paupertas
seu desertio facultatem, abnegatio sui, castitas, patientia iniuriae, reddere bonum pro malo, supererogatio operum misericordiae, non dare iusiurandum, vitare occasionem peccandi, fugere hypocrisin, efficere, vt vita cum doctrina congruat, non angi de victu, correctio proximi amica et candida.

De his consilijs quid sentiendum sit et quam non sint praecepta noua, sed
legis moralis natiua interpretatio, nostrorum praeceptorum scriptis abunde explicatum scimus alibi. Nec te, , opus erat ex Christo legislatorem facere, cum per euangelium sanciri legem dicimus. Nam eadem phrasi non ego recens, sed nostrae ecclesiae semper vsae sunt. Sic enim Christum ecclesiae nostrae docent, legem implere quatuor modis. Primam sua propria obe
dientia. Secundo deriuando in se poenas. Tertio restituendo in nobis iusticiam et vitam aeternam. Quarto sanciendo. Quia etsi non est missus, vt sit legis conditor – nam lex antea initio fuit insita rationalibus creaturis et postea semper in ecclesia diuinitus repetita est, et quidem in sola ecclesia Dei semper lex sine corruptelis retenta est –, tamen Christus eam repetit et testatur
hoc esse iudicium Dei, arguens peccata et ostendens veros cultus et eam enarrat et detergit pharisaicas sordes, quibus legem et tunc et omnibus temporibus hypocritae corrumpunt.

Quod si de fama tua actum esse non putaueris, si ad discentium ordinem ex doctorali fastigio semel descendas vel es pueris, qui sub grammaticorum fe
rulis sunt, discere te operaeprecium est: An, vt tu pueri­D 3vliter ineptis, sancire legem semper nouam aliquam legis constitutionem significet, an vero latinis sancire aliquid saepe numero idem significet quod firmare ac roborare, id, quod iam ante constitutum est? Sic igitur Christus, sic euangelium, sic fides sancit, stabilit, confirmat, declarat legem.

Intelligere autem certe debebas ex verbis Responsionis nostrae non nouum aliquid aut diuersum a Pauli sententia a nobis dici, cum, quemadmodum Paulus inquit: Lex stabilitur per fidem,Vgl. Röm 3,31. sic nos per euangelium dicimus sanciri legem. Sic enim verba Responsionis habent:

Euangelium inuitat homines ad poenitentiam, monstrato inenarrabili tempe
ramento iusticiae et misericordiae in Deo, et argumentum, quo maxime terrentur animi in ueris pauoribus conscientiae, tanquam nodum Gordium dissoluit et explicat. Sic enim in magna consternatione cor anxium atque solicitum propter peccati agnitionem ratiocinatur: Lex immutabiliter requirit perfectionem et damnat immutabiliter omnes non conformes. Ego perfectionem
et conformitatem cum Deo non habeo. Ergo immutabiliter condemnatus sum.
Hoc argumentum cum sit ex lege indissolubile, tantum euangelij uox dissoluit, idque hoc modo: Sancit legem et approbat legis sententiam et eo ipso arguit peccatum. Totam enim illam legis accusationem ueram esse confirmat. Deesse nobis omnia illa, quae lex requirit, fatetur ac docet nihil esse
in nobis, quod legi, quod iusticiae, quod irae Dei opponere possimus. Ruam ergo in desperationem?, inquit conscientia perterrefacta.

Hic addit euangelium ἐπιείκειαν dulcissimam, quae est restrictio seu interpretatio maioris in syllogismo: Damnat lex immutabiliter non conformes, uidelicet, nisi fiat remissio et reconciliatio propter Filium mediatorem. Ruen
dum igitur tibi in exitium aeternum sane esset, nisi Filius Dei factus fuisset mediator ac redemptor generis humani, qui cum pro te quoque legi et iusticiae Dei satisfecerit, poena in se deriuata et integra obedientia praestita, annuncio tibi omnia tua peccata condonari et te in gratiam a Deo recipi propter Filium Dei. D 4r Hunc in serijs pauoribus et doloribus ortis ex agnitione
peccatorum fide apprehende, sic imputabitur tibi iusticia Filij Dei, sic reconciliaberis Deo. Quod si Filij Dei beneficia furenter aspernatus fueris, manebis sub exitio aeterno, quia hoc summum et atrocissimum est peccatum: non uelle amplecti liberatorem monstratum, non credere in hunc, qui se offert, ut tollat peccatum. Noli igitur priora tua delicta cumulare hoc scelere, sed fide
hunc mediatorem amplectere et statuere fide, quasi inuolutum uulneribus Christi, recipi a Deo et fieri iustum et haeredem uitae et salutis aeternae.
.

Haec verba Responsionis nostrae si non sycophantice deprauare, sed veritatem agnoscere et laudem iusticiae et veritatis Deo tribuere voluisses, , facile potuisses agnoscere, quam nihil voluerim dicere aliud, cum dixi
euangelium sancire legem, quam cum Paulus ait: Legem stabilimus fide.Vgl. Röm 3,31.

Nam ego quidem a meis praeceptoribus, quorum vestigia me sequi non pudet, sic institutus, sic edoctus sum, praeter caeteros modos, de quibus alibi disseritur prolixius, stabiliri legem fide, etiam confessione veritatis, quod sit lex Dei, iuste iudicans et damnans nos, et quod nostra iusticia non mereatur
reconciliationem nec sit legis impletio. Item imputatione iusticiae propter mediatorem. Quia enim fide agnoscimus mediatorem et credimus nobis propter eum dari remissionem peccatorum et reconciliationem et nos reputari iustos propter ipsius obedientiam, sumus iusti et accepti Deo in hac vita propter obedientiam Filij fide. Hoc modo agnoscimus legem non esse inane
murmur, sed poenam pro genere humano fuisse persoluendam et hanc persolutionem nobis donatam esse. Regula est autem stabiliri et confirmari leges poena.

Haec ego a praeceptoribus meis rectissime tradita, D 4v quae vsum habent in exercitijs verae conuersionis et plena sunt sapientiae multiplicis, nunquam
propter stolidas cauillationes tuas abijciam, , ac te potius hortor, vt si quid sanae mentis habes, discere prius doctrinam veram studeas, quam in morem ebriosorum clamores tollas de rebus non satis intellectis.

De decima calumnia.

Satis apparet, , etsi nonnunquam inscitia peccas, saepe tamen con
scientia tibi magis quam scientia opus esse. Eius rei exemplum insigne est decima calumnia. Sic enim denarius numerus etiam alioqui perfectionis symbolum esse solet. Pronunciat, inquis, legem non concionari de poenitentia, quia tantum iram operetur. Quid, ait, non seruit lex ad priorem poenitentiae partem? Sic scilicet decet insanire, quando insana dogmata fucis et
maledicentia sine Spiritu Dei sineque uerbo Dei publice et pertinaciter defenduntur.

Eho, bone vir, quoties cum in quaestione, tum in Responsione nostra dictum est veram poenitentiam nos aliam nullam intelligere, quam quae tota est conuersio. Etsi enim latina vox poenitentiae magis congruit ad contritionem seu
pauores et dolores, tamen ecclesia sic nominat conuersionem ad Deum, quae et dolores et consolationem continet seu mortificationem et viuificationem,Vgl. Kol 2,12. vt Paulus nominat. Et quia scriptura etiam sic loquitur: Vt gaudium est angelis de vno peccatore agente poenitentiam,Lk 15,10. non insanum dogma est, , vt tu calumniando insanis, dicere, quod lex non sit praedicatio poeni
tentiae sine declaratione euangelij.

E 1r An vero tu , quem honoris causa nomino, quia insaniae tuae non suffragatur, insanum propterea nominabis, quod diserte scripsit: Poenitentia solum ex lege est dimidium vel initium poenitentiae seu per synecdochen poenitentia et, si perseuerat, fit poenitentia Cain, Saul, Iudae, et om
nium de Dei misericordia diffidentium et desperantium, id est pereuntium.
, 345,30–346,2. Item: Quid poeniteas, si incertus sis, an retineantur vel remittantur peccata tua? Hac ratione non docentur impoenitentes et securi ad incipiendam poenitentiam. Sed territi et incipientes poenitere, coguntur cadere in finalem impoenitentiam, quae est desperatio quaeque multo periculosior est quam im
poenitentia securorum.
, 352,18–25.

An haec etiam tam clara, tam aperta asseueratio, quae legi praedicationem verae, integrae et salutaris poenitentiae adimit, insana esse tibi videbitur? Sic enim soletis vos, Flaciani, honorare sanctos cineres , vt si quid vestro palato congruit, id ex scriptis ipsius arripiatis mordicus et aut
mutilate citando aut in sensum peregrinum detorquendo deprauetis maliciose. Si quid vero insaniam vestram aperte redarguit, ingenti cum clamore reijciatis. Quo artificio non dubium est Satanam per vos Flacianos illud agere, vt omnia scripta tandem in odium et contemptum apud imperitos adducantur. Nam vbi imbecilliores nec satis confirmati, quorum semper in ec
clesia maxima multitudo est, viderint ex libris ab hominibus factiosis contendendi studio omnia in partem vtramque disputari, quid sequetur aliud, nisi vt scripta eius ad extremum, tanquam Sibyllina oracula aut Sphyngis aenigmata, e manibus abiecturi sint?

At quam tibi, , nullum studium sit veritatis, quam sine Spiritu Dei
sineque verbo Dei publice et pertinaciter insaniam tuam defendas, agnoscent lectores sani, si et paralogismum tuum puerilem considerabunt et verba Responsionis nostrae cum tua calumnia conferent. E 1v Lex, inquis, seruit ad priorem poenitentiae partem. Idque recte abs te dicitur, et in Responsione nostra scis aliquoties inculcari et repeti. Sed qualis consequentia est,
quam tu attexere conaris? Ergo non euangelium, sed lex est praedicatio poenitentiae. Seruit operarius seu minister in effodienda terra, ut possit fieri aedificatio. Ergo operarius iste est architectus domum aedificans. At sicut terrae effossio nondum est ipsa integrae domus exaedificatio, sic agnitio peccatorum, quae ex lege est quaeque dolores et pauores conscientijs infligit,
nondum est poenitentia integra. Haec si sanus fuisses aut si fucis et maledicentia sana dogmata occultare atque opprimere non voluisses, nequaquam insano clamore hanc Responsionis nostrae partem reprehendisses, quam propter lectorem subijciam. Sic enim verba responsionis habent:

Tantum abest vt confundantur lex et euangelium, cum praedicatio poeniten
tiae tribuitur euangelio, vt multo magis haec ipsa mentio poenitentiae discrimen illustre monstret inter legem et euangelium. Necesse est enim recte institutos in doctrina ecclesiae intelligere discrimen inter ministerium mortis et condemnationis, quod est ex lege, et inter ministerium Spiritus, quod consolationem proponit ex euangelio. Nam lex tantum iram operatur, non con
cionatur de poenitentia seu non reuocat homines ad veram et salutarem poenitentiam, sed simpliciter ac immutabiliter damnat omnes non habentes integram conformitatem cum Deo et sub hac condemnatione oppressos relinquit. Cum enim requirit perfectam cum voluntate diuina conformitatem et obedientiam, quam homo praestare non potest, incutit horribiles pauores con
scientijs, proposita magnitudine peccati, irae Dei, mortis ac damnationis aeternae, et adigit ad desperationem. Necesse est enim conscientias perterrefactas accusatione legis, cum ex lege nihil auxilij, nihil consolationis habeant, ruere in desperationem aut in fremitum aduersus Deum, sicut ostendunt exempla Saulis, Iudae, Ahitophel et multorum aliorum. Sunt autem hi pauo
res nequaquam vera poenitentia, sed pars tantum poenitentiae, quae ,contritio voca­E 2rtur, et quidem vna pars tantum eaque imperfecta. At euangelium vere concio est poenitentiae, iubens damnatos a lege sese ad Deum conuertere, et conuertentibus sese ac credentibus promissioni gratuitae vitam et salutem aeternam promittit. Est enim ἐπιείκεια legis, et moderatur ac tempe
rat rigorem et ἀκροβοδίκαιον concionum legalium. Non igitur auertit, non repellit homines a Deo sicut lex, non facit, vt fugiant Deum, vt ruant in desperationem aut fremant aduersus Deum, sed perterritos ex lege agnitione suae indignitatis et irae Dei sensu reuocat ad Christum, quem constituit Deus saluatorem ad dandam poenitentiam et remissionem peccatorum, vt in Actis
1. dulcissime scribitur. Hunc mediatorem testatur euangelium satisfecisse legi et perfectionem omnem impleuisse eamque donare omnibus, quicunque in lucta et doloribus conscientiae vera fide ipsum apprehendunt.
. In dem zitierten Abschnitt bezieht sich auf Act 2,37f.

Quod autem de tuo libello, , iactitas in eoque gloriaris solidis verbi diuini fundamentis refutasse te ista, de eo, quemadmodum speramus, respon
debit tibi vir reuerendus doctor , aduersus quem scriptionem futilissimi libelli tui instituisti.

Mihi in praesentia satis est, vt quoniam tibi aliquid rei etiam mecum esse voluisti, qui a me nec prouocatus nec nominatim laesus fuisti vnquam, saltem responsionem nostram a calumnijs tuis scurrilibus et theologo indignis
vindicem, cuius adeo me non poenitet, vt potius in iudicio grauissimo academiae nostrae acquiescam, quae et quaestionem et responsionem nostram de definitione euangelij non modo in libellum Propositionum,Vgl. ; sed etiam in tomum sextum Declamationum Vuitebergensium,Vgl. . qui nuper typis excusus est, inserendam esse putauit. Quod ideo addo, vt lectori occasionem prae
beam, legendi responsionem nostram integram, vt de re ipsa, quae sit scholae nostrae explicatio, quam fideliter repeto, si quis voluerit, cognoscere ac iudicare possit. Nam vt apud iurisconsultos inciuile esse putatur respondere lege non integre perspecta, sic nemo de rebus E 2v controuersis iudicare rectius poterit, quam qui integre, quae in controuersiam trahuntur, cognouerit.

De vndecima calumnia.

Apud pingitur circumiens in foro et vibrans exertam caudam instar scorpij et circumspectans, quem feriat, quem aliqua calumnia opprimat.Vgl. , 546. Haec pictura est monstri, id est hominis virulenti ac liuidi, consuti ex impudentia, maledicentia et scurrilitate.

Talem autem esse se quoque demonstrat , cum notationes illas decem, quas hactenus refutauimus, concludit tandem additis duabus hypothesibus, quas ut impias et antinomicas accusare audet. Tales hypotheses seu doctrinas ab eo tempore, quo antinomia foeda digito Dei calamoque et voce est prostrata, in ecclesia Christi, clamat
, non esse a quoquam homine publice auditas. Attendere etiam iubet. iste omnes pios et cohorrescere de isto horribili saltu ex pinna templi et orare Deum, ne isti audaces homines simul ruinam totius templi secum trabant.

Postea quasi instructo exercitu straminearum argumentationum impugnare,
quae recte dicta sunt aggreditur, conatur quidem magno, sed profecto inepto et ridiculo. Inepta, inquit, et in verbum Dei blasphema vox est legem non docere de bonis operibus vt de exercitijs poenitentiae. Cum in Deum et homines blasphemus sit , quid mirum est nihil nisi blasphemias eum crepare? At quam egregium calumniatorem se praestat, collatio Respon
sionis nostrae docebit, quam si integre noster citasset, mox deprehendisset lector sycophantiam manifestam. Haec igitur verba sunt responsionis E 3r nostrae:

Lex non docet de bonis operibus, vt de exercitijs poenitentiae. Non enim concionatur de inchoatae saltem et imperfectae obedientiae renatorum appro
batione et receptione personae gratuita propter Christum, nec hortatur et impellit proposita promissione auxilij diuini, sicut manifestum est non esse legales sententias: Offerte Deo spirituales hostias acceptas ei per Iesum Christum. Item: Regnum Dei est iusticia, pax et gaudium in Spiritu Sancto. Item: Quanto magis Pater coelestis dabit Spiritum Sanctum peten
tibus?
Item: Sacrificium Deo spiritus afflictus. Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Ad quem respiciam, nisi ad contritum spiritu et trementem sermones meos? Item: Credo, Domine, sed tu opem fer infirmitati meae. Item: Auge nobis fidem, Domine.
. In dem zitierten Textabschnitt bezieht sich auf I Petr 2,5; Röm 14,17; Lk 11,13; Ps 51,19; Jes 66,2; Mk 9,24 und Lk 17,5.

Vides hic, lector, nequaquam adimi legi in vniuersum, quod de bonis operi
bus doceat. Imo vero, vt alibi copiosius dicitur, illa tantum bona opera sunt, quae in decalogo recte intellecto praecepta sunt, et manet hic ordo diuinus, vt etiam renati obligentur ad obedientiam legi debitam.

Ideo autem determinatio ista additur (quod videlicet lex de bonis operibus, vt de poenitentiae exercitijs non doceat): Primum, quia lex non ostendit auxi
lium, quomodo obedientia legi debita inchoetur in renatis, in tanta deprauatione omnium virium naturae nostrae et in tantis diaboli insidijs. Deinde, quia lex semper et immutabiliter requirit integram obedientiam ab omnibus, sine discrimine renatis et non renatis, et damnat perpetuo et immutabiliter omnes non habentes integram et perfectam obedientiam. Contra vero ex
euangelio discendum est, quomodo, accepta remissione peccatorum gratuita, fide inchoanda sit dilectio Dei et proximi, quod fit, cum datur nobis Spiritus Sanctus, qui excitat nouos motus in corde congruentes legi. Deinde vero, cum in hac vita non solum imperfecta, sed etiam multis sordibus contaminata sit obedientia, quae in nobis inchoatur, adhibet euangelium, quantum ad
E 3v renatos attinet, hanc dulcissimam ἐπιείκειαν, ut ostendat eam tamen placere Deo in reconciliatis propter mediatorem. Haec nisi doceantur ex euangelio, non solum manca et mutila erit doctrina bonorum operum, sed etiam tolletur et euertetur prorsus.

Nam si nihil de auxilio Spiritus Sancti constet, si ignoretur, initia bonorum
operum Deo probari in renatis propter mediatorem, qui est perpetuum vmbraculum ecclesiae et singulorum credentium, ne fieri quidem aliter potest, quam vt conspectus infirmitatis, immundiciei et imperfectionis tam fidei quam operum et cogitatio de plurimis sordibus adhuc in nobis haerentibus in dubitatione animos relinquat, ab inuocatione deterreat et curam in nobis vi
tandi lapsus et studium bene operandi languefaciat.

Haec cum luce meridiana clariora sint, facile intelligi potest admodum futilem ratiocinationem esse , cum haec modo ineptias suas cumulat: Cognitio suae imbecillitatis et humiliatio coram Deo, inquit, est exercitium poenitentiae. Item, mente seruire legi Dei seu condelectari legi Dei est
exercitium poenitentiae. Item, noua obedientia est fructus poenitentiae. Item, timor Dei, fides, dilectio, inuocatio, gratiarum actio sunt exercitia poenitentiae. At haec omnia in lege traduntur, quia lex est norma bonorum operum. Ergo horrenda vox est asseuerare legem non docere de bonis operibus, vt exercitijs poenitentiae.
At tu, , si impugnare nostra velis, proban
dum tibi hoc prius esse scias, quod docere de bonis operibus vt de exercitijs poenitentiae idem sit ac esse normam bonorum operum. Nisi enim hoc probaueris, quod probare nunquam potes, sua sponte ruere accusationes tuas blasphemas et impijs necesse est.

De quo ipsa quoque responsio nostra monere te potuisset, nisi sycophantam
agere maluisses. Diserte enim testatur nostra Responsio: Nos firmiter E 4r amplecti testimonia vocis diuinae, quae docent in renatis etiam hunc legis vsum necessarium esse, vt doceantur, qui cultus Deo placeant, et vt sciant, quae opera habeant expressum testimonium Dei ac Deo placeant, nec eligant cultus suo arbitrio. Item, vt toto tempore vitae peccatum, quod durat in carne
nostra mortificetur, et vt alibi Paulus loquitur: Vetus fermentum expurgetur.
. zitiert I Kor 5,7.

Non igitur quemadmodum Antinomi (qui abs te et tuis fouentur et ornantur) nagamus legem etiam in conuersis normam esse bonorum operum, sed hoc nondum satis esse ostendimus, vt bona opera sint exercitia poenitentiae. Ad
hoc enim requiritur, vt sciant renati, quomodo bona opera inchoentur in nobis et quomodo inchoata et imperfecta Deo placeant, cum in hac vita legi nunquam satisfaciant. Haec si tu ex lege affirmas disci posse sine declaratione euangelij, rudem te profecto, quantumuis senem theologum, esse oportet. Quin illa ipsa, quae tu citas, te satis refutant: An qui nihil de euangelio cog
nouit, vere se coram Deo humiliare potest? An is, cuius conscientia legis maledictione oppressa est, condelectari lege Dei potest? An qui sine agnitione et fiducia Filij mediatoris est, timore filiali Deum complecti, ei confidere, illum diligere, inuocare, gratias agere potest? An non potius odio et fremitu Deum prosequetur?

Quo igitur te studium calumniandi abripit, quo ex pinna templi praecipitem abijcit, quod audes asseuerare ex lege ista esse etiam sine declaratione euangelij, videlicet humiliare se coram Deo, mente seruire legi Dei, afferre fructus poenitentiae, timere Deum, confidere Deo, diligere, inuocare, gratias agere Deo? Quid hoc aliud est, quam abolere euangelium? Et tu, censor prae
clare, etiam cum Antinomis nos conferre audes, quod, discrimen inter legem et euangelium retinentes, normam quidem bonorum operum ex lege esse dicimus, sed quomodo in his, qui con­E 4vuertuntur, inchoentur bona opera et quomodo Deo placeant, ex euangelio disci oportere atque ita euangelium docere de bonis operibus vt de exercitijs poenitentiae affirmamus.

An vero Antinomus tibi videtur , qui in prima Disputatione contra Antinomos poenitentiam definit esse dolorem de peccato cum adiuncto proposito melioris vitae? Dolorem autem illum proprie ait nihil esse aliud, quam tactum seu sensum legis in corde seu conscientia. Ipsas vero partes poenitentiae sic distinguit, vt dolorem quidem ex lege tantum esse affirmet, alteram
vero partem, scilicet propositum bonum, non posse ex lege esse, omni contentione asseueret.Vgl. . Non enim potest, inquit, homo territus a facie peccati bonum proponere suis viribus, cum nec quietus et securus id possit. Sed vi peccati confusus et obrutus cadit in desperationem et odium Dei seu descendit ad inferos, vt scriptura loquitur. Ideo addenda est legi promissio seu euan
gelium, quae conscientiam territam pacet et erigat, vt bonum proponat.
. Et paulo post: Euangelium docet poenitentiam non oportere tantum desperationem esse. Sed poenitentes debere spem concipere et sic ex amore Dei peccatum odisse, id, quod est vere propositum bonum. Hoc aliqui, causasNicht im Original. Ergänzt nach . dicendi seu materiam subiectam non considerantes, contra legem Dei dici putant. Et
perniciose docent, legem Dei simpliciter tollendam esse ab ecclesia, id, quod blasphemum et sacrilegum est.
. Et disput. 3. contra Antinom.: Omnia opera post iustificationem sunt aliud nihil quam poenitentia seu bonum propositum contra peccatum. Nihil enim aliud agitur, quam vt peccatum per legem ostensum et in Christo remissum expurgetur..

Audis hic, : Bona opera in reconciliatis nihil esse nisi poenitentiam seu bonum propositum. Audis bonum propositum esse ex euangelio, non ex lege. Cur igitur, vt antinomicum accusas, quod non lex, sed euangelium doceat de bonis operibus vt exercitijs poenitentiae?

Num vero et Augustanae Confessioni scabiem antinomicam affricare cona
beris? Quae Articulo 20. titulo de F 1r bonis operibus expresse inquit: Euangelium concionatur de noua vita iuxta allud: Dabo legem meam in cordibus eorum. Haec igitur noua vita debet esse obedientia erga Deum. Et euangelium praedicat poenitentiam. Nec existere fides potest, nisi in his, qui poenitentiam agunt, quia fides consolatur corda in contritione et terroribus
peccati.
, 135,4–8. In dem zitierten Textabschnitt wird Hebr 10,16 wiedergegeben. Et paulo post: Inter bona opera praecipuum est et summus cultus Dei fides ipsa et parit multas alias virtutes, quae existere non possunt, nisi prius corda fidem conceperint. Paulus enim dicit: Quomodo inuocabunt, nisi crediderint? Donec animi dubitant, an a Deo exaudiantur, donec sentiunt se a Deo reijci, non vere inuocant Deum. Sed cum fide agnoscimus misericor
diam, confugimus ad Deum, diligimus, inuocamus, speramus, expectamus auxilium, obedimus in afflictionibus, quia iam scimus nos esse filios et placere Deo hoc nostrum sacrificium, nostras afflictiones. Hos cultus parit fides. Praeclare igitur inquit : Fides bonae voluntatis et iustae actionis genetrix est.
, 135,13–21. Der zitierte Textabschnitt bezieht sich auf Röm 10,14. Das vermeintliche Ambrosius­Zitat stammt von , 676 A (= CSEL 97, 122,1f).

Hic rursus audis, , euangelium docere nouam vitam. Quid est autem noua vita nisi perpetuum exercitium verae poenitentiae? Docet igitur non lex, sed euangelium de bonis operibus ut de exercitijs poenitentiae. Item, fidem audis et praecipuum cultum Dei esse et fontem bonorum operum. At fides ex lege non est. Quomodo igitur lex de bonis operibus docere potest vt
de exercitijs poenitentiae? Haec igitur considerent omnes pij et attendant, quo spiritu agitetur, qui cum legem ab euangelio discernere nunquam recte didicerit, non modo , sed et Augustanam Confessionem furorum antinomicorum ream facere, sed frustra, conatur.

De postrema calumnia.

Nominat et hanc propositionem impiam et blasphemam, impius ipse et blasphemijs teterrimis pollutus et contaminatus: Contritionem esse duplicem. Aliam legalem, vt Saulis, Iudae. Alteram euangelicam, vt Dauidis, Petri. F 1v Etsi autem reprehensionis suae rationes quasdam adducere in medium conatur, tamen aliud pes, aliud cithara sonat, vt de inconcinne sal
tantibus dici solet.

Id vt lector manifeste deprehendat, rursus verba Responsionis nostrae asscribere non grauabor. Haec contritio, inquit Responsio nostra, quam lex tantum efficit, desinit in fremitum et desperationem atque adeo in exitium aeternum. Et impossibile est ex lege ostendere discrimen inter contritionem Iudae
et contritionem Petri, inter contritionem Saulis et Dauidis, inter timorem seruilem et filialem. Haec adeo sunt euidentia, vt si quis non videat, eum obstinate caecum et praefractum esse oporteat.
.

Additur et hoc in fine Responsionis nostrae: Haec omnia si considerarent Aristarchi nostri Flaciani et quid sit poenitentia, quas partes habeat, quid
inter contritionem legalem Iudae et euangelicam Petri intersit et quae peccata lex arguat, quae euangelium et quomodo inchoari oporteat obedientiam, quomodo placeat inchoata, cum sit imperfecta et legi in hac vita nunquam satisfaciat, haec, inquam, si cogitarent paulo attentius et exercitia inuocationis ac poenitentiae quotidianae adiungerent, nunquam rabie tanta dulcissimam
euangelij definitionem ex fontibus Israelis haustam et congruentem cum experientia spirituali omnium piorum reprehendere, allatrare, scurriliter calumniari, arrodere, exagitare aut corrumpere ausi fuissent.
.

Haec, quae ex Responsione nostra adduximus, cum refutare atque refellere non possis nec habeas, quod contra euidentem veritatem opponas,
rebus ipsis praetermissis, quas veras esse fateri cogeris, voculam vnam et alteram arripis, more canum frementium, qui in lapidem impetum faciunt, cum autorem ictus attingere nequeunt.

SummaKorrigiert aus Summae. autem sententiae nostrae, quod quidem ad hanc Responsionis nostrae partem attinet, fuit: Vt in ecclesia usitatum est discernere inter timo
rem seruilem et filialem, sic discrimen esse dico inter contritionem Iudae et Petri. Nam timor seruilis est pauor et sensus irae Dei sine fide, id est, sine fiducia misericordiae accedente ad Deum et sine conso­F 2rlatione, erigente corda in doloribus inferiorum, vt pauor in Saule, Iuda et similibus, qui fit horribilis fremitus aduersus Deum et fugit Deum. Haec descriptio timoris
seruilis rectissime accommodatur ad contritionem, qualis est ex lege tantum. Nam agnitio peccatorum, quae vere est effectus legis, est horribilis dolor et pauor in conscientia, qui desinit in fremitum et desperationem, nisi accedat consolatio, quae ex lege non est nec esse potest, sed ex euangelio.

Rursus timor filialis est pauor et sensus irae Dei, sed cum fide, id est, cum fi
ducia misericordiae accedere ad Deum, qua liberantur corda ex doloribus et clamant ad Deum: Abba, pater,Vgl. Röm 8,15. inter ipsos dolores, quos tamen vincit consolatio, sicut Dauid in excellentibus doloribus tamen erigitur. Talis est sanctorum contritio in hac tota vita. Et haec fit in renatis bonum opus seu, ut propheta loquitur, sacrificium acceptum Deo, iuxta dictum: Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies.
Ps 51,19. Manifestum est autem talem contritionem non esse ex lege tantum, quia etsi ex lege sumit initium, tamen consolatio, qua accenditur fides, quae discrimen inter timorem seruilem et filialem efficit, non est ex lege, sed ex euangelio.

Habes igitur, , quid contritionem legalem, quid contritionem euangelicam Responsio nostra nominet. Ac verissimam esse explicationem nostram non modo rei ipsius euidentia, sed etiam grauissimum testimonium demonstrat, quod et supra recitaui. Nam poenitentia, inquit , tantum ex lege, si perseuerat, fit poenitentia a Cain, Saul, Iudae et omnium
de Dei misericordia diffidentium et desperantium, id est pereuntium.
Eine leicht abgewandelte Wiedergabe der , 346,1f. Hic audis, , descriptionem contritionis legalis. De euangelica vero contritione, quae cum fide coniuncta est quaeque vera et salutaris est contritio, sic inquit : Con­F 2vtra inutiles et desperationis magistros euangelium coepit docere poenitentiam non oportere tantum desperationem esse,
sed poenitentes debere spem concipere
. etc.

Quid est ergo, cur noster tantopere spumet et saeuiat aduersus formam verborum, qua Responsio nostra vsa est, cum contritionem Iudae, qualis ex lege est tantum, nominauit legalem contritionem? At Petri contritionem, quae non tantum est pauor ex lege, sed coniuncta cum consolatione
ex euangelio, sustentans cor Petri inter tristes pauores, nominauit euangelicam?

Interim tamen, , more sycophantarum planae et explicatae sententiae nostrae sophismatum nebulas et praestigias offundis, vt imperitis fucum facias. Nam appellationes legalis et euangelicae contritionis eo calumniose
detorques, quasi dolorem et pauorem negem esse ex lege atque ita omnem cogitationem legis diuinae prorsus remoueam a dolore, qui sentitur in filiali timore seu contritione perpetua omnium sanctorum. Ideoque praeclaras istas rationes tuas magnis verborum ampullis ebuccinas, quibus tamen non aduersus nostram Responsionem pugnas, sed cum vmbra et larua tua, quam secun
dum tuas imaginationes et somnia producis in scenam, inutili et irridendo conatu luctaris. Per legem, inquis, est agnitio peccati. Contritio est peccatorum cognitio, ergo contritio tantum est ex lege. Non igitur recte nominatur contritio aliqua euangelica.

Non audis, , in Responsione nostra simpliciter negari agnitionem
peccatorum ex lege esse? Imo uero inter caeteros vsus legis moralis, propter quos vult Deus exaudiri legem suam in toto genere humano, diserte Responsio nostra etiam hunc vsum vel maxime inculcat: Quod videlicet lex sit iudicium vniuersale, accusans totam deprauationem et peccata interiora et exteriora in F 3r hominibus pugnantia cum lege Dei. Praeterea et hoc Res
ponsio nostra dicit decalogum proponi, enarrari et sanciri voce ministerij euangelici. Quin et in initio et in fine suarum concionum euangelium vti lege Dei, vt et morbum nostrum agnoscamus et cupidius medicinam expetamus et vt post sanationem rursus discamus ex lege, quae opera Deo placeant. Non igitur opus erat, , ad probationem maioris cumulare dicta scriptu
rae, qualia tu ex Paulo multa citas, quibus ostenditur legem seruire cognitioni peccatorum.

Duo vero scias in paralogismo tuo ἁμαρτήματα esse non ferenda. Vnum, quod omnis peccati cognitionem tantum vis ad legem referre, cum peccatum incredulitatis sola lex, absque euangelij declaratione, neque norit neque
arguat. Estque insignis tua impudentia, quod negas vel vnicum saltem dictum in sacris literis extare, in quo doceatur vllius peccati cognitionem esse ex euangelio. An vero ignota sunt dicta? Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quod non credunt in me.Vgl. Joh 16,8f. Et: Quicquid non est ex fide, peccatum est.Röm 14,23. Alterum, quod in argumento tuo iustissimam reprehensionem meretur,
est, quod contritionem, quae est tantum agnitio peccatorum, id est, non speculatio ociosa, sed horribilis pauor fuga et fremitus aduersus Deum, qualis est in damnatis, non discernis ab ea contritione, quae est verus dolor de peccatis et tamen fide mixtus atque temperatus, qualis est spiritus contritus in omni vita sanctorum. Talem sanctorum contritionem si ex lege esse tantum
contendis, quod tandem discrimen relinques inter ministerium mortis et condemnationis, quod est ex lege, et inter ministerium Spiritus, quod consolationem proponit ex euangelio? F 3v Quare dictum Pauli 2. Corinth. 3. de ministratione vitae et mortisVgl. II Kor 3,6–8. contra teipsum est, et falsitatem habet manifestam, quod ais tam Dauidem et Petrum, quam Saulem et Iudam suas contri
tiones ex lege habere tantum. Quod si pertinaciter tueri, quae tua est impudentia, audes, tam Dauidem et Petrum, quam Saulem et Iudam in aeternum perijsse sequetur, atque ita omnem fidei veritatem euertes.

Ad et Apologiam Augustanam et ad vsitatam in nostris ecclesijs doctrinam quod prouocas, miror tantum tibi mentis non esse, vt intelligas
contraria tibi esse illa omnia, quae pro te citas. inquit: Prior poenitentiae pars, hoc est dolor, est ex lege tantum.Eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe der , 345,22. Audi, : Dolor tantum est ex lege, non consolatio. At contritio Petri non tantum est dolor, sed dolor cum fide vincente dolorem.

Item: Impossibile est aliunde peccati cognitionem esse quam ex lege. gibt die These 24 aus der zweiten Thesenreihe gegen die Antinomer in der Formulierung wieder. Vgl. . At
haec ipsa peccati cognitio, , si perseueret sine consolatione, desinit tandem in desperationem, neque est contritio salutaris.

Item: Dauid, sic et Petrus prius lege deducti sunt ad cognitionem peccatorum, postea consolatione euangelij erecti et viuificati.Eine zusammenfassende Wiedergabe der 33. und 34. aus der ersten Thesenreihe gegen die Antinomer in der Formulierung . Vgl. und . Audis igitur, , contritionem Petri non esse legalem tantum, sed ex euangelio accede
re consolationem, qua recreatur et viuificatur cor.

Item: Augustana Apologia cognitionem peccatorum ait esse ex lege, consolationem vero ex euangelio. hat die von erstellte Liste mit den Zitaten aus der Apologia Confessionis Augustanae im Blick. Vgl. . Etiam hoc, , eo pertinet, vt probet contritionem salutarem praeter legem requirere consolationem euangelij.

Item: Vsitata doctrina harum ecclesiarum est Iudam et Petrum cognitionem
peccatorum et terrores percipere ex lege, sed differre quod ad fidem in Christum.

Haec, inquam, omnia non nostram Responsionem, sed tuam, , laruam et vmbram oppugnant. Hoc enim ipsum maxime vrget atque demonstrat Responsio nostra, cum contritionem legalem et euangelicam nominat,
necessario ad dolores ortos ex lege accedere oportere consolationem ex euangelio, vt fiat contritio non Iudae, sed contritio saluta­F 4rris, qualis est Petri, Dauidis et omnium saluandorum. Item: Nisi fides accedat ex consolatione euangelij, non posse conspici discrimen inter contritionem Iudae et Petri.

At fides, inquis, quae consolationem euangelicam accipit, non ad primam, sed ad alteram poenitentiae partem pertinet. Non est igitur a fide discrimen sumendum inter contritionem Petri et Iudae.

Te vero, , satis apparet enthusiasticis speculationibus occupatum esse, vt imagineris in sanctis dolorem et consolationem perpetuo temporum
interuallis discerni et reipsa diuelli posse, cum omnium sanctorum experientia ostendat mixtos esse in ijs, qui vere conuertuntur ad Deum, hos ingentes motus, timorem expauescentem propter peccata et fidem accendentem ad Deum. Neque nos propterea confusionem partium poenitentiae facimus, cum in contritione sanctorum fidem seu consolationem euangelicam necessario
adiungi volumus ad dolorem, qui ex lege est. Sed illud potius ostendimus agnitionem peccatorum, qualis ex lege tantum est, nondum esse contritionem salutarem, nisi accedat consolatio ex euangelio, quae superet et uincat dolores inferni. Ideoque ut discrimen etiam inter contritionem Iudae et Petri sit illustrius et intelligi possit, differre eas partim causa formali, partim effecti
bus docendi causa appellationibus distinctis responsio nostra vsa est, cum alteram legalem tantum, alteram non tam legalem, quam euangelicam contritionem nominauit, id est, congruentem cum praedicatione poenitentiae, qualis in ministerio euangelij traditur.

Hanc ergo doctrinam congruentem cum testimonijs bibliorum cum scriptis
, cum Confessione et Apologia Augustana, cum toto consensu orthodoxae ecclesiae quod tam superbe et petulanter spumando et saeuiendo (sic enim flosculos tuos tibi remitto) non tam rationibus ueris, quam sophismatum praestigijs et deprauatio­F 4vnibus recte dictorum calumniosis et sycophanticis, spirans insuper conuicia et fulmina bruta, oppugnas, theologus
non nouus neque noua audacia, sed senex et audacia atque impudentia veteri, quid nisi lanceam cruentam verae doctrinae infligis? Et quod certum, verum atque explicatum est, destruere conaris non veritatis studio, sed partim odio scholarum et ecclesiarum nostrarum, quas tu cum nostris turpiter deseruisti, partim liuore atque inuidia aduersus doctores harum regionum,
quibus velut Bileam alter precio conductus sine fine modoque maledicis, donec tandem cum Bileam praemia accipias, nisi, quod tibi toto pectore opto, poenitentiam seriam et veram agas atque ita non tam Iudae quam Petri contritionem experiaris.

Interea Filium Dei intimis animi gemitibus oro, vt verae doctrinae lucem in
scholis et ecclesijs harum regionum clementer seruet et immane Flacianorum genus reprimat, quod Gygantum speciem et conatus nostro seculo refert, dum et sophismatum praestigijs et odiorum virulentia ecclesijs nostris et doctrinae recte constitutae et traditae bella assidue infert, non aliter, quam Gygantes olim capitibus anguium, de humeris sibilos et diuersos sonos edenti
bus et in angues pedibus desinentibus praediti fuisse et impietate nefaria bello coelum impetijsse scribuntur. Qua re etsi metum nonnullum coelestibus incussisse dicuntur, ad extremum tamen fulmine coelesti prostrati, graues iustasque poenas impietatis dederunt.Vgl. .

Finis.