Controversia et Confessio, Bd. 4


Wigand, De antinomia veteri et nova (1571) Nr. 18: Wigand, De antinomia veteri et nova (1571)

A 2r Sanctae ecclesiae Iesu Christi, in terris militanti, salutem.

Inter zizania, quae homo inimicus mox sub initium reflorescentis euangelij Iesu Christi inter Germanos in agrum Domini disseminare conabatur,Eine Anspielung auf Mt 13,25. non erat postremum semen antinomiae, qua legi diuinae subtrahebatur suum proprium officium atque euangelium in legem perniciosa confusione trans
formabatur.

Quantam autem fidem et diligentiam vir Dei, D. , in eradicanda illa pestifera herba, ne succrescens sua venenata semina latius diffunderet, praestiterit et quanta cura nobis et posteris omnibus illustres illas notas ac differentias legis et euangelij commendarit, ij, qui tum non fuere prae
sentes nec viui istius herois opera inspexerunt nec vocem mirificam audierunt, ex monumentis eius facile possunt perspicere. meint vor allem die sechs Reihen der Disputationsthesen gegen die Antinomer aus den Jahren 1537 und 1538 sowie seine Schriften Wider die Antinomer (1539) und Wider den Eisleben (1540), auf die er im weiteren Verlauf seiner Schrift mehrfach zurückgreift.

Dolendum itaque est vehementer iam post eius obitum exoriri nonnullos, qui non modo illa tetra zizania in agrum Domini re-A 2vportare, sed etiam augere conentur vsque adeo, vt nullius collationis, nullius monitionis sint pati
entes, imo horribili atque inaudita conuiciandi et maledicendi licentia zizaniorum illorum sementem in tenera iuuentutis corda factam eorumque incrementa ac foecundam propagationem publice sepire, tutari atque munire pergant. O tristia tempora, o tristiora multo, quae sunt subsecutura! O cladem ecclesiae Dei, quae ideo erit maior, quia videntes plerique caecutiunt, quia canes latrare
amplius non valent, dum odia metuuntur, tranquillitas affectatur et offa blanditur.

Etsi autem nec ego prorsus sum saxum aut ἀπαθὴς, qui istis spectris non commoueatur, tamen cum auditor ac discipulus sim, Dei beneficio, ac doleam puritatem doctrinae talibus insultibus turbari, meam tibi, charissi
ma ecclesia, confessionem exhibeo teque per Iesum Christum, sponsum nostrum communem, oro atque obtestor, vt attendas summa prudentia, ne quid capias detrimenti. Nam turbato iterum fonticulo verbi diuini limpidissimo, deprauatione legis et euangelij, procul dubio intelligis, quantae tenebrae ingruiturae rursum et quanti turbines te sint vicissim exagitaturi.

Cum autem ad docendum mea qualia-A 3rcunque scripta, per Dei gratiam, destinem omnia, veterem antinomian visum fuit monstare, vnde facilius omnes pij de eius redintegratione iudicium facere possent. Argumenta nuda et rationes oppositas perspicue proferram, vt rudiores etiam, quae vera quaeue falsa sunt, perspicere queant. Et vt amantes veritatis, verae doctrinae sum
mam quasi in parua tabula conspiciant, repetam de lege et euangelio deque ipsorum differentijs veram, dilucidam et immotam doctrinam.

1

DE LEGE.

Lex est doctrina Dei, praecipiens hominibus, quae facere, quae omittere eos oporteat, requirens perfectissimam, interiorem et exteriorem obedientiam,
promittens vitam cum conditione impletionis absolutissimae et comminans poenas temporales atque aeternas eam non praestantibus. Huius definitionis fundamenta extant, Exod. 20. Deut. 6. 27. Matth. 22. Roma. 7.Vgl. Ex 20,1–17; Dtn 6,4–9; 27,9–26; Mt 22,37–40; Röm 7,21–25. Estque haec lex initio pectoribus hominum ante lapsum digito Dei inscripta, Roma. 2.Vgl. Röm 2,14f. Postea vero voce et digito Dei in monte repetita atque expressa in ea
summa, quae appellatur decalogus.Vgl. Ex 20,1–17; Dtn 5,6–22.

A 3v Damnanda est Pharisaeorum sententia lege Dei tantum externam disciplinam et obedientiam requiri. Est enim lex spiritualis, inquit Paulus, Roma. 7.Vgl. Röm 7,14. Falsa etiam sententia Pontificiorum est non plus requirere Deum ab hominibus, quam nunc in deprauata hac natura possint praestare. Imo Dei
sententia et ius ipsius non mutatur lapsu humano. Deus enim eius lapsus non est autor. Imo ne renati quidem, per Spiritum Sanctum inchoantes legem, eam in hac vita implere possunt. Causa est, quia reliquias veteris Adami retinent. Placet autem haec inchoata, mutila et multis imbecillitatibus foedata obedientia, fide propter Christum, quia persona est reconciliata et habet
misericordem Patrem.

Vsus legis tres maxime insignes sunt, ad quos alij referendi sunt, licet nonnulli plures recenseant. Primus est, vt sit norma obedientiae interioris et exterioris, quam Deus ab hominibus requirit. Hic vsus legis integris hominibus et corruptis quoque praefulgere debebat. Merito igitur primo loco recen
setur. Secundus est reuelare, accusare et damnare peccata lapsorum hominum. Roma. 3: Per legem cognitio peccati.Röm 3,20. Rom. 7: Peccatum non cognoui nisi per legem.Röm 7,7. A 4r Tertius vsus est renatis monstrare iterum normam nouae obedientiae, per Spiritum Sanctum in hac vita inchoandae et in vita aeterna perficiendae. Rom. 7: Mente seruio legi Dei.Röm 7,25.

Omnia igitur bona opera, quae Deus ab hominibus exigit, in lege traduntur vel expresse vel implicite. Est enim norma obedientiae. Pater etiam omnia peccata, quibus Deus offenditur et pro quibus Christus satisfecit, in lege argui atque damnari, iuxta dictum. Per legem cognitio peccati,Röm 3,20. Rom. 3. Item: Vbi non est lex, nec praeuaricatio.Röm 4,15.

Vera est sententia dispu. 2. contra Antino. pro. 18.: Quicquid ostendit peccatum, iram seu mortem, id exercet officium legis, siue fiat in Veteri, siue in Nouo testamento.. Item Prop 25.: Vt impossibile sit ESSE aut intelligi peccatum sine lege, siue scripta siue insculpta.. Es handelt sich um die These 24.

Est et hoc genus in lege diuina comprehensum: Omni verbo Dei, quod
cunque et quocunque tempore ex ore Dei procedit, est credendum.
Ein paraphrasierender Rückgriff auf Dtn 8,3, der allem Anschein nach mit Berücksichtigung von Lk 24,25 erfolgt. Et: Omnis verbo Dei non credens, peccat poenasque commeretur. rekurriert paraphrasierend auf solche alttestamentliche Stellen wie Dtn 8,19f und 30,17f.

DE EVANGELIO.

Euangelium proprie loquendo est laetum nuncium de Christo saluatore seu de remissione peccatorum gratuita per Christum, quae fide apprehenditur.
A 4v Huius definitionis fundamenta extant, Gene. 3. Lu. 2. Ioh. 3. Rom. I. et alijs locis.Vgl. Gen 3,15; Lk 2,10f; Joh 3,16; Röm 1,1–5. Wie die meisten evangelischen Theologen des 16. Jahrhunderts, deutet Gen 3,15 im Sinne des Protevangeliums. Est autem hoc euangelium non naturaliter notum, sed reuelatum ex sinu Patris aeterni per vnigenitum Filium,Vgl. Joh 1,18. Iohan 1. Paulus vocat μυστὴϱιον, sed patefactum.Vgl. Kol 1,26. Mox autem post lapsum hominum est per Filium Dei reuelatum. Postea vero per Deum, per patres, patriarchas, Mosen
et reliquos prophetas repetitum, vt ea ratione ecclesiae Christi mox in paradiso innotuerit. Ille igitur ipse homo, cuius cordi legis sapientia a Deo erat insculpta, mox et hoc Dei verbum, nempe euangelium de semine contrituro caput serpenti, cognoscit.

Nec abolet sapientiam legis vox euangelij, sed eam implet, constituto media
tore et saluatore. Nec repudiat legis sapientia et doctrina euangelium, sed quia Deus, vtriusque doctrinae author, mediatorem ac propiciatorem generi humano constituit, itaque hoc ei imponit, lex hoc ab ipso exigit, quod ab vniuerso genere humano iure suo exposcebat. Sicut Paulus grauissime inquit, 2. Corinth. 5.: Eum, qui non nouit peccatum, pro nobis fecit peccatum, vt nos
efficeremur iusticia Dei per ipsum.
II Kor 5,21. Item, Galat. 3.: Christus nos redemit de maledicto LEGIS, factus pro nobis maledictum.Gal 3,13.

A 5r Sic euangelij doctrina irradiat legem Dei, patefaciens ei decretum diuinum de salute hominum, de incarnatione Filij Dei, de iusticia imputatiua, de donatione SpiritusKorrigiert aus Spiritu. Sancti, homines ad nouam obedientiam inchoandam,
innouantis.

Omnia enim sunt ad hosce amplissimos fines directa, vt legi diuinae, quae est sapientia Dei aeterna, satisfierit, vt homines ornarentur plena et absoluta legis iusticia, quae ipsis donaretur per Christum, et vt nouam obedientiam legis inciperent ac tandem, resuscitati ex mortuis, in aeternum Deo creatori
suo seruirent.

Euangelium itaque proprijssima sua significatione et proprietate, non maledicit, sed benedicit, non accusat, sed absoluit, non terret, sed loetificat, non mortificat, sed viuificat,Vgl. Gal 3,10–14; Joh 20,21–23; II Kor 3,4–6. Gal. 3. Iohan. 20. 2. Corinth. 3. Et sicut lex appellatur verbum irae et mortis, ita euangelium dicitur verbum gratiae salutis et
vitae. Vtraeque autem doctrinae in ecclesia Christi extare, sonare ac tradi debent, lex nimirum et euangelium, idque debito ordine. Per legem enim initio ad cognitionem peccatorum deducendus est homo. Deinde voce euangelij monstrandus est ei Christus saluator, vt fide statuat se propter ipsum gratis recipi et accipere remissionem peccatorum.

A 5v Neutra igitur doctrina vel intermitti, vel sola tradi debet, nam Poenitentiae partes, vt loquitur Augustana Confessio: Proprie sunt duae, vna est contritio, altera fides in Christum,Gekürzte Wiedergabe von . Artic. 12. Ac debet cuilibet doctrinae, quando proprie loquimur legemque euangelio seu euangelium legi opponimus, sua relinqui propria et specifica differentia, proprietas, potentia, virtus.
Nam confusio istarum doctrinarum summarum non tantum lucem vniuersae scripturae sacrae extinguit eique horribilem caliginem inducit, sed etiam ex melle euangelico fel amarum, ex vita mortem, ex caelo aperto, abyssum inferni efficit. Verbum Dei Mosen vt legiferum atque maledicentem proponit. Christum vero vt benedicentem, vt vitae aeternae clementissimum autho
rem et largitorem nobis offert.

Differentiae legis et euangelij.

Ex hac doctrina monstratae sunt differentiae legis et euangelij, ex cuiusque specificis proprietatibus depromptae, quas tanquam ingens κειμηλιον summo studio conseruare atque non oscitanter attendere debemus, ne eas nobis ali
quis labefactet. Sunt autem tres maxime insignes differentiae.

A 6r I. A noticijs. Lex etiamnum aliquomodo naturaliter est nota hominibus. Euangelium vero non. Est enim mysterium Dei, singulari misericordia post lapsum hominibus patefactum, qui alias non potuissent salui fieri. Roma.Vgl. Röm 1,16–21; 2,12–15; I Kor 2,7–9. I. 2. I. Corinth. 2.

2. A promissionibus. Lex habet promissiones, sed cum conditione impletae legis, iuxta dictum: Qui fecerit ea, viuet in eis.Lev 18,5. Sed euangelium habet promissiones gratuitas ex misericordia Dei immensa, propter Christi meritum.Vgl. Röm 3,21–24. Roma. 3.

3. Ab effectu. Lex reuelat peccata nostra, accusat, terret, damnat nos iuxta
illud: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in lege.Dtn 27,26. Euangelium autem reuelat Christum, absoluit a peccatis, solatur et viuificat.Vgl. Lk 2,10f; Röm 1,16f. Luc. 2. Rom. I.

Hi sunt conspicui et immoti limites, quibus ista duo doctrinarum genera, iuxta ipsius Dei arbitrium, verbo suo expressum, sunt luculenter distincta.
Iam istis limitibus erutis atque euersis, ipsi Deo insignem fieri iniuriam nullum est dubium. Numerantur ab aliquibus plures differentiae, quas Dei beneficio non ignoro, sed eae ad hasce referri possunt, ac libenter retinere soleo, quae ad docendum video esse accommodatissima.

A 6v Iam porro ista duo vocabula, lex et euangelium, interdum in
scriptura generaliori et ampliori significatione vsurpantur, vt lex in Veteri Testamento potissimum interdum pro doctrina coelesti seu verbo Dei accipitur, id, quod rerum et textus circumstantiae docent, vt Psal I.: Beatus vir, qui legem Dei meditatur.Paraphrasierende Wiedergabe von Ps 1,1f. Vbi de verbo Dei generaliter loquitur propheta. Sic in Nouo Testamento potissimum vox euangelium interdum generaliori
significatione vsurpatur pro doctrina Christi, quam vult tradi, cuius quidem duo sunt, si analysis instituatur, capita, nempe lex et euangelium, proprie sumptis vocabulis. Hinc aliqui definiunt euangelium esse praedicationem poenitentiae et remissionis peccatorum. Iam si vox euangelij hic laxiori et generaliori significatione intelligatur, nobis de ea definitione cum nemine lis
est. Scimus enim sic saepe vsurpari, et nos quoque ea tali pacto vtimur.

Sed in eo nunc surgit disputatio, quod aliqui ad hanc definitionem mero contendendi, vt apparet, feruore addunt istas voculas: PROPRIE, PROPRIISSIME, NON GENERALITER. bezieht sich vor allem auf die Schrift Spongia, in der mehrfach auf das Evangelium im eigentlichen Sinn zu sprechen kam. Hac ratione tolli differentias, ab vtriusque doctrinae specificis proprietatibus sumptas, et vtrique doctrinae vim atque
iniuriam fieri enormem, extingui lucem the-A 7rologiae, confundi Mosen et Christum omnes sani et seria pietate praediti, vident.

De hisce igitur summis rebus deque thesauro ecclesiae omnium preciosissimo collationes ac monitiones istas instituo, non ambitione, non liuore, non turbandi studio, id, quod iste meus candor in proferendis rationibus ordine
tam perspicuo et in refutandis argumentis tam sollicita propositionum ponderatione satis facit manifestum. Conuicia et maledicta aduersariorum praetereo ac tantum dogmata ipsa vrgeo nihilque magis in votis habeo, quam vt in viam rectam redeant, veritatem non amplius impugnent, falsa dogmata non pergant pingere ac rudioribus instillare, fruantur sane excellentia, honoribus,
opibus.

Querulantur sibi affricari scabiem antinomicam, imo hanc ipsam ob causam aliquid operae sumo, vt ipsis eam pestilentem scabiem, per Dei auxilium abstergam. Hoc enim argumentum non est intricatum. Quicunque antinomicas sententias spargit ac tuetur, imo etiam eas auget, is laborat scabie antinomi
ca, nec affricant ei scabiem istam, qui eum monent atque ad sanitatem verbi diuini reducere moliuntur. Iam ego tantum quibusdam monstro antinomicam scabiem in ipsorum scriptis non A 7v priuatis, sed publicis exturgescentem, et luculentis dictis ex verbo Dei et propositis oro atque hortor, vt se patiantur sanitati restitui.

Ergo scabiem antinomicam nemini affricare tento, sed officium dilectionis in monstratione sanationis exhibeo. Iam si malam reporto gratiam, nihil mihi noui vsu venit. Etenim prophetis, Christo, apostolis, et alijs fidis Dei ministris non sum melior. Regium est, inquit ille, benefacere et male audire.. gibt an der zitierten Stelle leicht abgewandelt wieder. Artificium porro illiberale est, quando aliquis falsa dogmata serit
atque omnem suam bilem infandis conuicijs in recte docentes expuit, postea vociferari totas ecclesias labe antinomica aspergi. Verum non hoc sequitur. Sunt enim in illis ecclesijs multi et plures, quam tu noris, qui tua antinomica dogmata et effrenem maledicendi licentiam non probent. Eas vero, cum non sint participes eius luis, cur praeter culpam arguerem?

Haec moneo, vt Christiani, serio Deum timentes, stratagemata eorum, qui errores publice colorandos suscipiunt, solerter obseruent. Primum solent inuoluere integras ecclesias, cum quidem ipsi tantum ac potissimum de erroribus accusentur, nam ipsi eos alunt ac tutantur. A 8r Deinde personas, a quibus monentur, omni genere probrorum conspuere non erubescunt, vt ijs, in
odium adductis, libri et doctrina eorum fastidiantur atque non cognita causa damnentur. Haec fascinatio opem fert erroribus. Verum eiusmodi fructus Spiritui Sancto tribui pon possunt. Tertio. Status controuersiae mirifice torquent, transponunt et ita se in gyros mirabiles voluunt, vt quid in eis candidum, quid nigrum sit, dinoscere nequeas. Sed de his satis.

Tibi igitur, ecclesia Christi suauissima, hanc de veteri et noua antinomia commonefactionem, vt dixi supra, adscribo et dedico, tuo sano iudicio iuxta verbum Dei subijcio, te hortor, vt praeclarum depositum lucis diuinae hac etiam in parte conserues nec patiaris tibi antinomica dogmata publice, cum aliquo fastu et grandiloquentia obtrudi. Care a Iesu Christo redempta es.
Coelestibus dogmatibus diues es effecta. Monstratae tibi sunt legis et euangelij differentiae, iam omnes sententias, cum hac doctrina pugnantes, abhorreas, fugias, vites teque castam sponsam Iesu Christo custodias, qui iam iam e coelis proditurus est, rationem villicationis exacturus. Ora etiam, vt plures confessores illibatae veritatis a Iesu Christo excitentur, et quos excitauit su
stententur, ne in istis saeuis huius mundi tempestatibus ab A 8v iratis fluctibus obruantur, et vt deinceps quoque semen sanctum in terris reliquum sit, a quo Deus celebretur. Bene vale et viue in Christo, tuo sponso et saluatore aeterno.

Tuum commembrum in Christo Iesu.

.
B 1r DE ANTINOMIA VETERI AGRICOLANA

et sociorum ipsius.

An sit.

Antinomian nostro hoc saeculo circa initium, restorescentis iterum sincerae
Christi doctrinae, ecclesiam Dei afflixisse constat ex historia et disputationibus ac scriptis D. , oppositis doctrinae antinomicae. Passim autem ista zizania in agro Domini repullulare testantur quorundam insana scripta, quibus non tantum quae olim Antinomi docuerunt et disseminarunt publice audent inuulgatis scriptis tueri, sed etiam quibusdam paradoxis et
deliramentis ea augere. Sic nimirum falsa dogmata more veteri autores et colores mutant ad fascinandos rudiores, res veroKorrigiert aus rero. manent semper eaedem, interdum quoque aliquem nouem accessiones fiunt, quia error foecundus est.

DE VOCABVLO.

Antinomus a doctrina dicitur, quia do-B 1vctrinam legis conuellere,
deprauare seu abolere vel ex parte vel totaliter studet. Ein Gesetzschender, vt proprijssime vertit.Diese deutsche Übersetzung des Begriffs antinomus konnte bei nicht nachgewiesen werden. Antinomia Gesetzschenderey. Jtem GesetzstürmereyVgl. exemplarisch zu der Verwendung dieses Begriffs: . eadem ratione et nomomachi. a nominantur in 2. disputat.

Generaliter autem antinomiae dici possent omnia contraria legi diuinae, vt
non docere, non vrgere, non acuere legem Dei pro suo officio, sed mollia et placentia dicere, vt est in propheta.Vgl. Jes 30,10. Sed in specie hodie vsurpatur antinomia pro ea doctrina, qua legi Dei proprium officium adimitur vel ei aliquid attribuitur, quod ei non conuenit, item qua lex Dei ex ecclesia putatur abijcienda vel aperte vel authoritate atque effectu legis labefactato. Antinomos
vocat in 2. et 6. disputat. legis hostesAls Feinde des Gesetzes werden die Antinomer von in der dritten und sechsten Thesenreihe bezeichnet. Vgl. ; . in 5. mentium deceptores.Vgl. .

QVID SIT.

Antinomia est doctrina legem Dei suo proprio officio vel defraudans vel spolians ac poenitentiae contionem ex euangelio proprie sic dicto vel ex parte vel omnino tradendam esse contendens. Haec definitio ex propositionibus
antinomicis sumitur, quae extant Tomo I. Ienensi fol. 553. bezieht sich auf die zugeschriebenen Thesen, die seiner ersten Thesenreihe gegen die Antinomer vorangestellt hatte. Vgl. . B 2r Generaliter, vt monuimus, antinomia dicitur, quicquid contra legem Dei vel docetur vel fit, sed necesse est definitionem praesenti controuersiae in specie accommodari.

QVOTTVPLEX.

Antinomia haec duplex est. Alia enim est manifesta. Alia occulta. Manifesta est, quae aperte legem seu eius officia deprauat. Occulta est, quae res antinomicas occulte retinet et spargit, attamen a nomine vult videri abhorrere, quales hodie nonnulli succrescunt, antinomicas sententias passim inculcantes.

EFFICIENS.

Remota causa diabolus est, qui, teste Christo, hominibus dormitantibus, zizania spargit.Vgl. Mt 13,25. Et Antinomos appellat Sathanae discipulos in disputat. contra eos, 2. et 5.Vgl. ; . Item diabolos et diaboli fratres, disputatione. 6.Vgl. .

Propinqua, vana hominum ambitio, qua mouere aliquid noui conantur, vt quoquo modo emergant et inclarescant, perinde vt ille Dianae
templum succendens, vt nominis famam aliquam aucuparetur. zerstörte im Jahr 356 v. Chr. den berühmten Tempel der Diana resp. Artemis in durch Brandstiftung. Während des anschließenden Verhörs sagte er aus, dass er so gehandelt habe, um sich einen Namen zu machen. Vgl. , 1110. Item ignorantia doctrinae de libertate euangelica, siue crassa siue affectata. B 2v Item, ignorantia discriminis inter legem et euangelium, nam confusio istarum diuersarum doctrinarum gignit eiusmodi monstrosas sententias, quibus postea dicta scripturae, vt fieri solet, mala fide applicantur. Cui enim diabolus
fascinum aliquod obtrusit, eum postea facit malis oculis, quasi per vitrum coloratum cernere, vt quaecunque candida sint, pro coeruleis intueatur ac iudicet. Item, liuor et inuidia et libido omnia criminandi, quae ab alijs, quos oderunt, vere recteque traduntur: Einem alles wollen zu schanden machen, vnd nichts lassen gut sein. Denique praeposterus cultus seu respectus homi
num excellentium, tanquam prorsus ἀναμαρτήτων.

Capitaneum autem et ducem nostro quidem tempore sese Antinomis praebuit magister , id, quod publici libri eius et aliorum testantur. Natus est doctor , Antichristi Romani per DEI gratiam reuelator et angelus ille Domini, qui clamauit fortiter: Exite, exite
ab ea etc.
,Jes 52,11. in oppido et educatus : Eum igitur locum pro suo veteri more atrociter odit diabolus. Itaque Antinomum insignem, qui tamen postea visus fuit agere poenitentiam, ibi excita-B 3rre voluit, vt eum locum, vbi in hunc mundum venit, commacularet ac veluti notam aliquam ei inureret.

DE MATERIALI causa.

Versatur autem antinomia circa legem Dei moralem, cui derogatur aut imminuitur suum officium atque ex parte euangelio quoque, proprie sic nuncupato, attribuitur horribili atque exitiosa confusione legis et euangelij. Nam haec duo capita vniuersa sacra scriptura limitibus conspicuis atque immotis
seiunxit.

DE FORMALI CAVSA.

Huc pertinent ipsa Antinomorum dogmata, quae ex propositionibus ipsorum sunt petenda. Nihil enim hic licet fingere.
HYPOTHESES antinomiae Agricolanae.

I.

Poenitentia docenda est non ex decalogo, sed ex violatione Filij per euangelium.

2.

Nec opus est lege ad vllam partem con-B 3vuersionis. (Vocabulum
iustificationis hic vsurpat Antinomus, sed generaliter.)

Seu: Lex Mosi non est necessaria, vt doceatur, neque pro principio, neque medio, neque fine iustificationis.

3.

Non est prius lex, deinde euangelium docendum.

4.

Non praeparandi sunt homines ad euangelium voce legis.

5.

Lex arguit peccata sine Spiritu Sancto.

6.

Lex non est digna, vt vocetur verbum Dei.

7.

Decalogus in curiam pertinet, non in suggestum.

8.

Omnes, qui Mosen tractant, damnantur. Ad coruos igitur cum Mose.

9.

In euangelio non debet agi de violatione legis, sed de violatione Filij.

10.

Euangelium coniunctim docet poenitentiam et remissionem peccatorum. Est enim praedicatio poenitentiae, coniuncta promissioni, quam ratio non tenet
naturaliter, sed per reuelationem diuinam.

B 4r 11.

Euangelium non tantum damnat, sed et saluat.

12.

Petrus Christianam libertatem ignorauit. Quod enim, inquit, certam fa
cientes vocationem vestram per bona opera, nullius est precij.
II Petr 1,10.

13.

Quam primum cogitas, sic in ecclesia debebat esse, vt homines essent sancti, casti etc., iam ab euangelio aberrasti.

14.

Si in medio peccato submersus sis, tantum credas, tum in medio salutis versaberis.

HISTORIA.

Haec deliramenta ab , cum Islebiae ludimoderatorem ageret et simul quoque theologian profiteretur, in lectionibus, contionibus et scriptis hinc
inde sunt sparsa et per fideles amicos ad D. perlata. Monuit igitur priuatim hominem , quia nondum erant illa dogmata typis excusa, sed scripta vndique serpebant. Verum licet polliceretur emendationem, tamen non desijt venenum latius disseminare. Ea enim est natura erroris, quae veneni, vt correptis membris, non facile iterum sese eximi patiatur.
B 4v Restiterunt autem ei et D. Der im Jahr 1471 in geborene studierte in und wurde 1494 zum Priester geweiht. 1514 trat er in den Augustinerkonvent ein. Als Prediger in tätig, erwarb er im Januar 1517 den theologischen Doktorgrad in . Nach Auflösung des Augustinerkonvents , zu dessen Prior er zwischenzeitlich gewählt worden war, blieb er in der Stadt und hatte maßgeblich Anteil an der Einführung der Reformation in der . In der zweiten Phase der antinomistischen Streitigkeiten zählte zu den Gegnern . Am 24. Mai 1542 starb er in . ac , wurde 1492 in als Sohn eines Bäckermeisters geboren. 1509 an der Universität Leipzig immatrikuliert, erwarb er 1510 das Bakkalaureat. Ab 1512 wirkte er als Lehrer in seiner Heimatstadt, in der er 1516 Rektor der dortigen Lateinschule wurde. 1518 in zum Priester für den Dienst in geweiht, ging 1519 nach . Die Leipziger Disputation veranlasste ihn, in Theologie zu studieren, 1523 wurde er Pfarrer im böhmischen . Von dort als lutherischer Ketzer vertrieben, wurde er auf Empfehlung 1525 Hofprediger , 1542 Dekan aller Grafen auf Schloss Mansfeld, und 1548 Stadtpfarrer in , wo er 1559 starb. Vgl. . quorum ille hic a sacris contionibus erant.

Tandem summa necessitate coactus , sex disputationes contra Antinomos publice instituit et aedidit, vt omnibus integrum esset sua argumenta in medium liberrime affere. Positiones autem adhuc extant in
primo tomo operum Ienae impresso. Esti autem in publico auditorio reuocationem recitarit, quam ipse, tanquam eo tempore iuuenis studiosus, audiui, et postea scriptam quoque typis aediderit, hat die 1540 in erstmals veröffentlichte und 1541 in zweiter Auflage erschienene Confession vor Augen, auf die er bald ausführlicher eingeht. quam adhuc habeo, tamen per omnem aetatem aliquid veteris fermenti visus fuit retinere, vt ministri Islebienses in sua confessione meminerunt.In ihrem Bekenntnis von 1559 sprachen die Geistlichen der davon, dass Gleichgesinnte hinterlassen habe, obwohl er noch zu Leibzeiten seiner antinomistischen Lehre abgeschworen hatte. Vgl. 104v. Adeo sci
licet facile est in errorem delabi, sed inde eluctari penitus longe difficilimum est.

Postea contra Antinomos scripsit in Catalogo suo haeresium.Der dänische Reformator hatte sich in seinem Katalog der Häresien, der 1557 in gedruckt wurde, mit den antinomistischen Lehrpositionen, aber auch mit denjenigen von , , , und auseinandergesetzt. Vgl. zu der von avisierten Passage gegen die Antinomer: . Confutatio principum , varijs erroribus opposita et hasce praestigias solide refutans,Gemeint sind die gegen die Antinomisten gerichteten Abgrenzungen des Weimarer Konfutationsbuchs von 1559. Vgl. . est subsecuta. Confessio Mansfeldensium, quo
que istis erroribus Antinomorum grauissimis rationibus contradicens,Vgl. . vrgente necessitate successit.

B 5r DE CAVSA FINALI seu effectibus.

Fructus antinomiae fuerunt, sunt et erunt:

1. Deprauatio legis ac decurtatio officij ipsius proprij.

2. Confusio legis et euangelij turpissima et perniciosissima.

3. Deletio legis diuinae ex ecclesia Dei vel eius extenuatio.

4. Deprauatio et exibilatio illustrium Pauli sententiarum, quibus soli legi ostensionem peccati et damnationem, soli autem euangelio proprie viuificationem atque saluationem luculenter adscribit.

5. Damnatio doctrinae , qua legis et euangelij discrimen traditur atque illustratur.

6. Ambitio uana, quod is quoque aliquid in sacris vidisset, quod fuisset ignotum.

Nunc etiam rationes videamus et expendamus, quibus Antinomus et
socij ipsius in suis delirijs stabiliendis vsi sunt. Primum, vt vanitas et futilitas talium hominum discentibus veram pietatem veluti digito monstretur. Deinde, vt obseruent, quomodo noui Antinomi, successores, ijsdem verbis et ijsdem argumentis vtantur, vt ex pennis, colore, cantilena, licet interdum B 5v aliquantulum, vt in anseribus et columbis, colores varient, auium si
militudinem aestimare queant.

ARGVMENTA ex antinomicis propositionibus Tomo I. Luth. len. fol. 553.

I. ARGVMENTVM antinomicum.

Lucae 24. Christus iubet praedicari in NOMINE suo etc.Vgl. Lk 24,47.

In nomine suo non est in nomine legis. Deinde Christus non fuit minister
legis.

Ergo non ex lege, sed ex euangelio docenda est poenitentia.

Resp. Est fallacia phrasis. Nam in nomine meo non excludit legem, quia Christus ibi sancit ministerium verbi, id, quod sole clarius est, et complectitur tum legem tum euangelium. Porro poenitentiae vocabulum ibi significat
priorem conuersionis partem, scilicet contricionem, id, quod infra solide, Deo aspirante, probabimus. Nam opponitur ei remissio peccatorum. Sed ea est ex lege tantum,Vgl. Röm 3,20. Rom. 3. Vt grauissime et constantissime contra omnes Antinomos docet atque obtinet, etiam in disputationibus publicis. Remissio vero peccatorum est ex euangelio tantum. Vtrique enim doctri
-B 6rnae sua relinquit Christus peculiaria et propria officia.

In nomine meo autem significat me sic mandante, me sic ordinante et constituente, mea authoritate, ac scitote me per hoc verbum praedicatum fore efficacem.

Quae vero impietas et insulsitas foret, asseuerare legem non doceri ex man
dato Christi? Nam ipse quoque Christus docuit legem. Et apostoli sane nihil docuerunt, quod Christus praeceptor eorum non tradidisset. Sed illi legem quoque moralem docuerunt, id, quod scripta ipsorum luculenter testantur.

Est etiam non Christi, sed antinomica additio et violenta deprauatio, tali pacto oportet praedicari euangelium in meo nomine, quod est poenitentia
et remissio peccatorum. Christus inquam non sic dixit. Ergo Antinomi sunt scelerati et impij deprauatores luculenti ipsius Christi dicti.

Obseruet denique pius lector, quomodo successores ijsdem fundamentis insistant, hoc est deprauationi istius grauissimi dicti, ab ipso Filio Dei prolati, sed haec suo loco.

2. ARGVMENTVM antinomicum.

Spiritus Sancti officium non est tribuendum legi,Vgl. Joh 16,8. Iohannis 16.

B 6v Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato.

Ergo cognitio peccatorum non est ex lege, sed ex euangelio docenda.

Resp. Primum maior falsa est, quia est ignorantia vel peruersio phrasis. Nam
Christus nequaquam ait solum euangelium, proprie sit nuncupatum, esse docendum, sed officium ac ministerium totius verbi, quod sonare debet in ecclesia Christi, sancit, describit, ac docet Spiritum Sanctum fore praesidem, rectorem et ducem totius ministerij. Constat autem verbum diuinum, quod in ministerio tradendum est, complecti haec duo summa capita, nempe legem et
euangelium.

Et insulse diceretur Spiritum Sanctum non arguere per legem. An vero quis sine graui haeresi Spiritum Sanctum a voce legis arcebit, praesertim cum lex ad priorem poenitentiae seu conuersionis ad DEVM partem pertineat?

Praeterea quam stolida foret illatio, si quis diceret: Spiritus Sanctus arguet de
peccato. Ergo non lege, sed euangelio arguitur peccatum. Quae enim est cohaerentia? Quaenam est maior seu fons consequentiae? Nam sic necesse esset maiorem, quae veluti monstrum deforme astute occultatur, in lucem producere.

B 7r Spiritus Sanctus nihil nisi euangelium, proprie sic nuncupatum, tradit.
Spiritus Sanctus tradit reprehensionem de peccato.

Ergo reprehensio de peccato tantum est ex euangelio.

autem falsissima est. Nam Spiritus Sanctus, vti diximus semperque est repetendum, est rector et gubernator totius ministerij verbi diuini. Atqui verbi diuini capita praecipua sunt duo, scilicet lex et euangelium. Quando claues
committuntur ministris verbi Dei, inquit Christus: Accipite Spiritum Sanctum.Joh 20,22. Deinde vero addit, quid Spiritus ille Sanctus per verbi diuini ministros sit operaturus atque effecturus, nempe retenturus seu ligaturus quibusdam peccata, quisbusdam vero soluturus seu remissurus,Vgl. Joh 20,23. iuxta ipsius verbi diuini declarationem. Constat autem omnium piorum testimonijs ligationem
peccatorum esse vocem ac ministerium legis, remissionem vero peccatorum esse vocem et officium euangelij, proprie sic dicti. Vtrunque autem agit Spiritus Sanctus per ministros verbi diuini. itaque est insulsa verboque Dei contraria.

in prima disputatione contra Antinomos hoc dictum Christi sic
applicat: Peccatum, inquit, et mors, non per ver-B 7vbum gratiae et solatij, sed per legem necesse est ostendi, et experientia est, quod Adam prius ARGVITVR, nota, LEGIS transgressor, POST per semen promissum erigitur.. Haec verba, postea sequitur illatio inter probationes. Sic, inquit, et Spiritus primo arguit mundum de peccato, vt fidem doceat
in Christum, id est, remissionem peccatorum.
. Audiat igitur vniuersa Christi ecclesia atque attendat totis pectoribus ex hoc dicto Christi, quod Antinomi turpissime deprauare atque alio nefarie detorquere conantur, liquidissime commonstrare, quod Spiritus Sanctus arguat mundum de peccato et morte non per verbum gratiae et solatij (hoc est per euangelium proprie
acceptum), sed per LEGEM. Deinde Spiritus Sancti officium esse vtrumque docere, prius nimirum peccatum et mortem ex LEGE TANTVM et remissionem peccatorum ex verbo gratiae et solatij, vt ipse loquitur, id est, ex euangelio tantum. Sic enim in antithesi seu oppositione legis et euangelij, vbi propria vtriusque officia ac specificae differentiae considerandae sunt, loqui
et docere iuxta sacras literas conuenit.

Sed adhuc clarius imposturam Antinomorum, hoc Christi dictum fraudulenter applicantium, monstremus. Nam si ipsorum illatio constaret, necesse foret sic argumentari.

B 8r Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato.

Spiritus Sanctus est euangelium.

Ergo euangelium arguit mundum de peccato.

Spectatum admissi risum teneatis amici. Hoc familiare est praestigiatoribus, vt propositionem fraudulentiam occultent. Sic hoc loco ebuccinant: Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato. Ergo euangelium proprie sumptum id
facit.
Respondeo: Vbi est minor? Prodeat monstrum, nempe Spiritus Sanctus est euangelium in propria significatione. Vnde probabitis nobis minorem? Atqui inquiunt: Non posuimus eam? Sed eo nequiores estis, quod male inferatis.

Haec impostura tam est crassa, pene vt manibus palpari queat.

Addam adhuc vnum testimonium , ex quo manifestum fit in illis dictis Lucae 24. et Iohan. 16.Vgl. Lk 24,47 und Joh 16,8. legi officium arguendi peccata tribui, sic inquit tomo 2. Ien. fol. 453. in epistola, cui et . subscriperunt: Dis ist aber der rechte grund der Lere, die man sol in dem fall predigen: Das Gesetze darumb, das es die Suͤnde anzeige vnd straffe wie Christus, nota,
spricht, Luce 24. ,Es sol in Christus namen Busse vnnd vergebung der Suͤnden gepredigt werden. Vnd Joh. 16. ,Der heilige geist wird die welt straffen vmb der Suͤnde willen, vnd Gal. 3. ,Das Gesetz ist vnser Zuchtmeister.Luther, . In dem zitierten Schriftstück aus dem Jahr 1524 wird Bezug auf Lk 24,47, Joh 16,8 und Gal 3,24 genommen.

B 8v 3. ARGVMENTVM antinomicum.

Christus inquit Matth. 16: Praedicate euangelium omni creaturae.Mk 16,15. Et sicut consistendum est in simplici sensu illorum verborum hoc est corpus meum,Mt 26,26 par. ita consistendum est in simplicitate illorum verborum ite, praedicate euangelium.

Ergo solum euangelium est docendum in ecclesia Christi, non lex.

esset. Quicquid Deus praecipit, hoc solum est docendum.

Resp. Primum est ignorantia rerum affectata, vti satis apparet. Nam Christus ibi sancit ministerium verbi diuini atque in genere apostolis demandat omnia, quaecunque toti orbi terrarum exponere debebant. Magna enim foret fatuitas seu potius insania maliciosa, contendere eo in loco tantum hoc instituisse ac
praecepisse Christum, vt SOLAM remissionem peccatorum, quae proprijssime appellatur laetum nuncium, verbum gratiae et solatij,Vgl. . vt loquitur , seu euangelium iuxta natiuam, propriam et specificam, vt sic loquar, significationem praedicarent. Imo totum ministerium verbi diuini, quod a sese didicerant, eis commendat.

Deinde est ignoratio seu peruersio phrasis. Nam patet ex rebus ipsis vocem euan-C 1rgelij hic, quemadmodum et vocem legis alicubi generaliter vsurpari, pro verbo nimirum Dei, comprehendente tum legem tum euangelium. Appellatio autem ab vna parte deriuatur. Imo Christus diserte praecipit, vt eadem, quae ipse docuit, deinceps quoque in ministerio ipsorum tradantur,
Verba Christi haec sunt: Docentes eos seruare omnia, quaecunque mandaui vobis.Mt 28,20.

Sed Christus ipse non solam remissionem gratuitam peccatorum docuit, verum etiam legem moralem, vt Matth. 5.Vgl. Mt 5,17–43. et alibi passim, quoties vel arguit homines de peccatis vel de bonis operibus eos instituit. Deinde vero etiam
debito ordine dulcem euangelij vocem proposuit, de remissione peccatorum gratuita per fidem in sese. Ergo omnes ministri verbi diuini tenentur simili modo legem et euangelium fideliter et constanter docere.

Postremo legis proprium officium est peccatorem efficere clara et graui ostensione peccatorum tum interiorum tum exteriorum. Ergo legem tollere
ex ecclesia idem est, quod nullum peccatorem pronunciare et absoluere eum, qui non est peccator. Vbi enim non est lex, inquit Paulus, ibi non est praeuaricatio.Röm 4,15.

C 1v 4. ARGVMENTVM antinomicum.

Philip. 2: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, vt in timore et tre
more vestram salutem operemini.
Eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von Phil 2,5.12.

Ergo poenitentia (quae ibi dicitur timor et tremor) ex memoria Christi discenda est, et non ex lege.

Resp. Est insulsa interpretatio et applicatio dicti Paulini. Vt autem scopae istae dissolutae facilius conspiciantur, fiat integer syllogismus.

Quiquid ex memoria Christi operandum est, id non est ex lege docendum.

Poenitentia seu timor et tremor in memoria Christi operanda sunt.

Ergo poenitentia non est ex lege docenda.

Quid potest proferri portentosius? Deinde qualis est in maiori connexio? Quid monstra illa verborum sibi volunt ex memoria Christi operandum?
Nam sic maiorem fingi necesse est, si ad conclusionem, quam ponit antinomus, quadrare debeat. Deinde vbi hoc Paulus affirmat tremorem in memoria Christi operandum esse? Est igitur falsatio textus primum, digna reprehensione.

Deinde etiam est turpissima fallacia compositionis et diuisionis. Nam con
iungit An-C 2rtinomus verba Pauli, quae interuallo quodam notabili discreta sunt. Docet enim Paulus in eo capite primum de humilitate erga proximum, quae pugnat cum arrogantia et fastu. Et propositurus exemplum humilitatis omnium illustrissimae, quod extat in vniuerso orbe terrarum, nempe ipsum Christum, sic praefatur: Hoc sentite, inquit, inter vos, quod et in
Christo Iesu.
Phil 2,5. Idque explicat: Qui cum esset, inquit, in forma Dei etc.Phil 2,6. Hoc loco absoluto, aliam propositionem orditur, nempe qua eos hortatur, vt in timore Domini viuant. Timor autem Dei pugnat cum securitate. Praeterea satis est perspicuum ex verbo Dei timorem Dei saepe generaliter pro pietate accipi, quae et cognitionem propriae infirmitatis et fidem in Christum et stu
dium nouae obedientiae complectitur.

Intelligunt igitur omnes boni hoc argumentum ex meris arenis contextum esse nihilque prorsus cohaerere.

5. ARGVMENTVM antinomicum.

Quidquid Paulus et Barnabas docuerunt, id verum est.

Sed Paulus et Barnabas docuerunt non esse opus lege ad vllam partem iustificationis seu conuersionis ad Deum,Vgl. Act 15,11f. quam hic intelligit Antinomus.

Ergo poenitentia non ex lege docenda est.

C 2v Resp. Primum errat Antinomus, quod iustificationis vocem in ea controuersia, quae in Actis cap. 15. tractatur,Vgl. Act 15,1–6. pro conuersione accipit. Statum
igitur rei non videt.

Deinde nusquam docuerunt hi apostoli non opus esse lege ad vllam partem conuersionis. Haec est altera calumnia, qua viri tanti proscinduntur.

Tertio conclusio plus habet, quam praemissae largiuntur.

6. ARGVMENTVM antinomicum.

Sine quacunque re datur Spiritus Sanctus et homines iustificantur, ea res non est necessaria, vt doceatur neque pro principio neque medio neque fine iustificationis.

At datus est olim et datur perpetuo Spiritus Sanctus, et iustificantur homines sine lege, per solum euangelium de Christo.

Ergo lex Mosi non est necessaria, vt doceatur, neque pro principio neque medio neque fine iustificationis. Hoc argumentum sic integre constituit Antinomus.

in disputatione 4. sic respondet esse argumentum a baculo ad angulum.Vgl. . Primum enim Antinomus non intelligit, quid C 3r istae verborum
ampullae principium, medium, finis sibi volunt.Vgl. .

Deinde maior falsa est, nec habet necessariam connexionem. Vt si arguas, inquit , hominem esse mortuum in peccato, non est necessarium ad iustificationem, neque in principio neque medio neque in fine. Ergo hoc non est docendum. Parentes honorare, caste viuere, homicidijs, adulterijs, furtis
abstinere, non est necessarium ad iustificationem. Ergo talia non sunt docenda? Hominem debere politiae et oeconomiae inseruire non est necessarium ad iustificationem. Ergo lex eiusmodi est tollenda?
. zitiert die Thesen 17 bis 19 aus der vierten Thesenreihe gegen die Antinomer. Ex hisce inquit absurditatem istarum rerum facile apparere.Vgl. .

7. ARGVMENTVM antinomicum.

Quicunqe verbis Christi improprium intellectum affingunt, peccant. Affirmantes primum legem, deinde euangelium docendum esse, non consistunt in simplicitate verborum Christi.

Ergo sunt Christi contortores.

Resp. Minor est falsissima, nec potest ab Antinomis probari. Nam legem
primum, deinde euangelium docendum esse perspicue demonstrat ex verbis Christi, Mar. C 3v I. Poenitentiam agite et credite euangelio. Item Lucae 24. Oportuit in nomine eius praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum.Die Passage stellt eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe der Thesen 35 und 36 aus der ersten Thesenreihe gegen die Antinomer dar. Vgl. . In den Thesen bezieht sich auf Mk 1,15 und Lk 24,47. Sic, inquit, et Spiritus primo arguit mundum de peccato, vt fidem doceat in Christum, id est, remissionem peccatorum.. Dem Lutherzitat liegt Joh 16,8 zu Grunde. Haec
.

Peruertunt igitur doctrinam de conuersione ad Deum, qui mox ab euangelio, proprie sic nuncupato, eam ordiendam esse contendunt. Prius enim peccator humiliandus et mortificandus est voce legis. Postea vero dulcissima euangelij voce iterum erigendus et viuificandus est, vt Christus inquit: Pauperes euan
gelisantur.
Mt 11,5. Matth. 11.

8. ARGVMENTVM antinomicum.

Quicquid tantum arguit ad damnationem, id non est docendum in ecclesia Christi.

Lex tantum arguit ad damnationem.

Ergo lex non est docenda in ecclesia Christi.

Resp. Negatur maior. Nam sine lege peccata non cognoscuntur.Vgl. Röm 3,20; 7,7. Roma. 3. 7. Deinde peccatis non cognitis, Christum non habere in nobis locum certissimum est, quia is venit peccatores saluos facere. Non debet quidem sola lex doceri, nam ea nos ad desperationem adigeret. Sed oportet iuxta institu
tionem C 4r Christi adiungere euangelij vocem, qua per Christum fide remittuntur peccata.

9. ARGVMENTVM antinomicum.

Opus est tali doctrina, quae magna efficacia non tantum damnet, sed et saluet simul.

Sed lex TANTVM damnat. At euangelium CONIVNCTIM docet poenitentiam et remissionem peccatorum, damnat et saluat.

Ergo lex non est docenda in ecclesia Christi, sed duntaxat euangelium.

Minor probatur. Nam euangelium Christi, inquit Antinomus, docet iram Dei de coelo et simul iusticiam Dei, Roma. I.Das den Antinomern unterstellte Zitat bezieht sich auf Röm 1,16–19.

Resp. Est argumentum a non distributo. Ratio est, quia minor non recte discernit legem et euangelium. Nam lex quidem iuxta specificam ipsius differentiam vsurpatur. Verum euangelij vox ibi non vsurpatur proprie. Imo legis specifica differentia cum proprio seu specifica differentia euangelij nefarie confunditur in hac quidem antithesi. C 4v Proprium enim euangelij est,
quando legi opponitur (quando legi, inquam, opponitur, id, quod diligenter est notandum) gratuitam denunciare peccatoribus remissionem peccatorum propter Christum propiciatorem, credentibus in ipsum.

Deinde est ignoratio elenchi seu probationis. Nam Paulus non tribuit euangelio, proprie et in specie sic accepto, reuelationem irae de coelo. Propositio
quidem Pauli est se profiteri euangelium Christi de iusticia fidei. Sed postea instituit analysin loci de poenitentia seu conuersione ad Deum, ac primum quidem omnes accusat de peccatis, voce et ministerio legis, vt 3. cap. concludit, se monstratis causis probasse, tum Iudaeos tum Graecos omnes sub peccato esse.Vgl. Röm 3,9f. Deinde docet de iustitia imputatiua per fidem in Christum.
Postea hominem iustificatum instituit de noua obedientia, per fidem iuxta normam legis inchoanda.

Tertio falsam constituunt definitionem Antinomi. Nam definitio latior est definito, si proprie et in specie accipiatur. Nam euangelium significat laetum ac iucundum nuncium. Atqui concionari de peccatis, ira Dei et damnatione
commerita, nequaquam est suaue, sed triste potius ac mortiferum nuncium. Praeterea poenitentia hic contritionem significat. Nam nemo, vt opinor, sano cerebro, nedum pio pectore praeditus dicet in hoc dicto poenitenti-C 5ram et remissionem peccatorum esse synonima vel posterius esse meram exegesin prioris. Ac nemo vel prophetarum vel apostolorum vel aliorum sanorum
doctorum dixit euangelium proprie esse doctrinam de contritione. Itaque turpiter se dant, quicunque hanc definitionem in specie de euangelio valere contendunt, quando nimirum opponitur voci et ministerio legis.

tomo 7. fol. 382. contra Antinomum Agricolam inquit: Aber da versiegelt er seine Kunst, das er spricht, Euangelium offenbaret zorn, wie ist
dz Nerrichen so gar jrre worden, verstehet nicht, was lex oder euangelium, neque vsum neque vim eorum sey, vnd richt solchen Wust vnd Secten an, auff sein Narheit vnd Gauckelwerck. Das Gesetz sol nicht zoͤrnen noch toͤdten. Sondern das Euangelium sol zoͤrnen vnd toͤdten, Alles darumb, das er ja nicht mit den Witebergern (verstehe D. vnnd die dazumal recht
lereten) gleich lere, Euangelium offenbaret Gnade, vnnd Lex zorn, das mus M. Grikel vmbkeren.
. Haec et patronis ipsius scripsit.

C 5v 10. ARGVMENTVM antinomicum.

etiam alicubi voce euangelij generaliter vtitur.

Ergo consentit cum antinomis.

Resp. Ne des falsum testimonium. Nam est dissimilis ratio. quidem vocem euangelij alicubi generaliter vsurpat, vbi legem et euangelium simul complectitur. Sed saepius, quando in specie de vtrisque doctrinis disserit, accuratissime legem et euangelium discernit, atque cuilibet suas specificas differentias prudenter attribuit. Et in disputationibus sex contra Antinomos pub
lice habitis solertissime ea duo doctrinarum capita discernit nec vult confundi.

Sed Antinomus hic proprijssime intelligit euangelij vocabulum, cui etiam id, quod legis est, vendicat. Proinde nequaquam antinomicis et furiosis confusionibus legis et euangelij patrocinatur . Differunt enim plurimum,
in genere loqui et in specie aliquid proferre, vbi quidem antithesis duarum diuersarum doctrinarum instituitur. igitur viuus huic tetrae calumniae, quasi cum istis sentiret, quo docent, euangelio, proprie sic vocato, peccata reuelari ac damnari. Item qui docent lege Dei non omnia peccata taxari, contradixit, vt in epistola ad D. Vgl. . et alibi.

C 6r 11. ARGVMENTVM antinomicum.

Quicquid a conscientia remouendum est, non est docendum in ecclesia.

Lex est a conscientia separanda, quam longe coelum a terra semotum est.

Ergo lex non est docenda in ecclesia Christi.

Resp. Est fallacia secundum non causam vt causam, item compositionis et
diuisionis. Lex quidem est remouenda a conscientia, hoc est, conscientia in luctis, territa peccatis, debet in Christo propiciatore consistere et conquiescere. Ibi vero non debet dominari lex, sed gratia. Sed hinc non sequitur: Ergo lex non habet suum locum in primo gradu conuersionis, nempe vt reuelat et accuset peccatum, humiliet, mortificet. Necesse enim est prius morbum cog
nosci, quam medicina adhibeatur. Ac neutra doctrina debet esse sola, sed ordine sese inuicem sequi. Peccator quidem primum lege terrendus est, deinde vero voce euangelij vicissim erigendus est, ne desperet.

12. ARGVMENTVM antinomicum.

Quicunque lege ad iustificationem vtuntur, abutuntur lege ad damnationem.

Ergo lex non est docenda in ecclesia Christi.

Resp. Est eadem fallacia secundum non cau-C 6vsam vt causam. Nam etsi non iustificamur lege, tamen habet alios vsus lex, nimirum vt patefaciat peccatum, vt humiliet et mortificet etc. Verum de vsibus legis alibi plenius.

13. ARGVMENTVM antinomicum.

Quicquid Deus facit, non tribuendum est legi.

Deus praeparat homines ad euangelium, non lex.

Ergo lex non est docenda, tanquam praeparet homines ad euangelium.

Resp. Argumentum procedit a non distributis. non est complete vniuersalis. Nam de efficiente quidem valet, sed de instrumentis non. Deus enim
agit per media. Et Paulus ait nos esse συνεργούς Dei.Vgl. I Kor 3,9. Operatur enim Deus per verbum et sacramenta.

Hactenus argumenta recensuimus, quae in ipsis antinomicis propositionibus extant, vt videant lectores, quibus et qualibus Antinomi sint moti et impliciti rationibus, quae quidem, ad fontem et regulam veritatis examinatae, prorsus
nihil habent ponderis.

In Confessione seu Reuocatione, quam anno 1540 aedidit , tria argumenta ipsemet integre recenset, quibus fascinatus C 7r misere fuerit, quae subijciemus propter eam causam potissimum, ne alij similibus praestigijs se implicari patiantur.

Poenitentia sanctorum seu piorum vere est sacrificium spirituale, Psal. 51.

Iam vero nullus cultus nisi per fidem fit.

Ergo impossibile est piorum et sanctorum poenitentiam ex lege esse.Vgl. . bezieht sich auf Ps 51,19.

Resp. Multiplex est deceptio. Primum enim poenitentiae vocabulum non explicat, in qua significatione in hoc argumento velit accipere.

Deinde sancti non aliam habent poenitentiam quam impij, sese iuxta verbum Dei conuertentes, hoc est ex lege cognoscentes peccata et fide se iterum in Christo erigentes et fructus postea dignos poenitentia facientes. Sic Deus inquit se velle, vt conuertatur impius.Vgl. Ez 33,11. Sic sancti quotidie agnoscunt suas imbecillitates ex lege, et fide petunt et expectant remissionem peccatorum
propter Christum. Verum inter falsam et veram seu inter mutilam et integram poenitentiam plurimum est disciminis. Cain, Iudas et similes agnoscunt quidem peccata ex lege, verum non apprehendunt fide euangelium de Christo saluatore. At Dauid, Petrus et similes non solum ex lege agnoscunt et deplorant sua peccata, sed etiam misericordiam Dei implorant fideque statuunt
sese per Christum recipi in gratiam.

C 7v Tertio minor de fructibus poenitentiae loquitur. Fidem enim sequuntur bona opera et fide placent Deo, licet sint imperfecta in hac quidem vita.

Nulla igitur est cohaerentia, sed confusio rerum et propositionum, estque fallacia secundum non causam.

2.

Si lex esset causa poenitentiae, tum omnes homines AD SALVTEM poeniterent, nec damnaretur quisquam. Lex enim naturaliter est omnibus nota.

Constat autem eos tantum poenitere, quos Spiritus Sanctus conuertit et poenitere facit. Nam scriptura testatur reliquos manere pertinaces, vt Iudas.

Ergo poenitentia non est ex lege. Vgl. .

Resp. Est fallacia secundum non causam. Item compositionis et diuisionis. falsa est. Nam neque sola lex destinata est salutari ad Deum conuersioni – est enim et vox euangelij seu promissio gratiae a Deo addita – neque lex tota naturaliter est nota, quia lex naturae tantum est particula legis diui
nae.

Deinde minor loquitur de efficiente conuersionis. vero de medijs loquitur, quibus Spiritus Sanctus vtitur, verum imperfecte et truncatim, quia solius legis facit mentionem. Itaque nulla est connexio propositionum.

C 8r 3.

Necesse est legem damnari ac iudicari.

Iam vero lex se ipsam damnare non potest. Quia nihil est corruptio sui ipsius.

Ergo necesse est legem per euangelium damnari, nec potest operari poenitentiam AD SALVTEM. Vgl. .

Hic, inquit , legem remoui non quidem ab omnium poenitentia,
sed ab illa poenitentia, quam sancti et pij habent, vt sit discrimen inter poenitentiam Iudae et Petri. Inter pauores damnatorum et inter pauores sanctorum.
Eine wortgetreue Übersetzung von . Haec . Ista autem ad eum vsum adscribo, vt videant omnes timentes Deum, quomodo recentes Antinomi eadem verba sonent aut certe non multum abhorrentia.

Resp. Est fallacia secundum non causam. enim monstrum est, quod sacra scriptura ignorat. Nam Christus nequaquam damnat legem, sed concionatur se propter hanc ipsam causam venisse, vt legem adimpleret.Vgl. Mt 5,17. Paulus ipse mouet hanc quaestionem: Quid ergo, inquit, dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognoui nisi per legem.Röm 7,7. Rom. 7. Et Gal. 3.
inquit: Lex ergo aduersus promissa Dei? Absit,Ein paraphrasierender Rückgriff auf Röm 3,31. respondet. Non igitur damnatur lex moralis euangelio, sed impletur potius per Christum, et deinde fide etiam per nos stabilitur, Rom. 3., videlicet imputata nobis Christi iusticia, quam fides amplectitur et inchoando nouam obedientiam per fidem.Vgl. Röm 3,23f.28.

C 8v Imo ne leges quidem ceremoniales et iudiciales damnantur euangeli
ca doctrina, sed quidquid typos repraesentauit, id impletum est, talique pacto abrogatum. Deinde reliquia ad regnum Christi porro non necessaria suum sortita sunt finem. Tali enim pacto a Deo sancita atque instituta fuerant, ne perpetuo durarent. Quis autem sana mente praeditus non videt, diuersissima esse, damnationem et impletionem seu abrogationem etiam? Non enim om
nia, quae antiquantur, mala sunt vel damnantur.

Praeterea in conclusione multa assuuntur, quae in praemissis non habent causam. Omnino necesse est inter veram et falsam seu inter mutilam et integram poenitentiam, quae suis partibus constat, distingui. Verum inde non sequitur legem ad nullam conuersionis seriae ad Deum partem VTILITER seruire.

Sed, inquis, alicubi in sanis eccleciae doctoribus occurrit ea locutio: ,Necesse est legem damnari in luctis conscientiae.

Resp. Vide textum, et inuenies non eos consentire . Tantum enim hoc docent oportere vinci ac superari terrores legis voce euangelij.

Quomodo porro sit institutus , audi ipsius verba, quae sicut aedidit
adscribam:

D 1r Aber der Ehrwirdige Herr D. hat mich berichtet, wie die Lere vom gesetze nicht sey hindan zusetzen in der Busse der Gottseligen, denn das Gesetze ist eine ewige stimme Gottes, die on vnterlas verklagt vnd verdampt die Suͤnde durchaus in den Gottlosen vnd Gottseligen, die zu Gott
bekert werden, vnd kan die schuld der Suͤnde nicht verstanden noch erkandt werden. So mus man sagen, das Suͤnde da sey, welche durch Gottes Gesetze verdampt werde, wie denn S. Paul sagt: ,Die Suͤnde wird durchs Gesetz nur mehr Suͤnde, das ist, schuldig. Er hat mich auch vnterrichtet, das dis das rechte vnd fuͤrnemeste Ampt sey des Gesetzes. Denn Gott habe das Gesetze nicht alleine gegeben, das es eusserlich solt die Leut, Welt from machen, vnnd den boͤsen wehren, das sie eusserlich nicht suͤndigen, sondern viel mehr, das es die Suͤnde anzeigte, auff das, wenn wir die Suͤnde erkenneten, die gnade dester vleissiger sucheten, wie denn geschrieben ist: ,Gott hats alles vnter die Suͤnd beschlossen, das er sich vber vns alle erbarmete.
, das ist, schuldig. Er hat mich auch vnterrichtet, das dis das rechte vnd fuͤrnemeste Ampt sey des Gesetzes. Denn Gott habe das Gesetze
nicht alleine gegeben, das es eusserlich solt die Leut, Welt from machen, vnnd den boͤsen wehren, das sie eusserlich nicht suͤndigen, sondern viel mehr, das es die Suͤnde anzeigte, auff das, wenn wir die Suͤnde erkenneten, die gnade dester vleissiger sucheten, wie denn geschrieben ist: ,Gott hats alles vnter die Suͤnd beschlossen, das er sich vber vns alle erbarmete.

D 1v Vnd wiewol solch erkentnis der Suͤnden vnd schrecken wuͤrden der ewige Todt, wo das Euangelion nicht darzu keme, darinne gnade verheissen wird, vnd vmb Christus willen werden gegeben vergebung der Suͤnden vnnd der heilige Geist, so sol man doch gleichwol das Gesetze nicht hindan setzen, wie dann S. Paul die Heiden strafft Rom. 1: ,Durchs Gesetz, vnnd
sagt, ,es werde der zorn Gottes vom Himmel offenbart vber alles Gottlos wesen. Vnd hernach sagt er: ,Erkentnis der Suͤnde ist durchs Gesetz. Darumb ist auch offenbarung des zorns nichts anders, denn die Predigt des Gesetzes.. zitiert Röm 11,32; 18; 3,20. Haec ille.

in Catalogo aliquot haeresium recenset ista Antinomorum
argumenta, quae quidem ex obiectionibus in disputationibus illis publice contra Antinomos obseruatis excerpsit. trug in seinem Werk zwölf Argumente der Antinomer zusammen, die er anschließend widerlegte. Vgl. . Im Folgenden gibt diese Argumente ergänzend und bisweilen leicht paraphrasierend wieder, wobei er sich nicht strikt an die von vorgegebene Reihenfolge hält. Nam non scimus ijs vsum esse. Nos ea quoqe recensebimus et solutionem vno aut altero verbo, praelucente Deo, monstrabimus. Caeterum argumenta omnia, quae in disputationibus contra Antinomos prolata sunt, suo tempore, volente Deo,
typis dabimus.

D 2r Quod conscientias certificat, tantum est docendum.

Lex non certificat piorum conscientias.

Ergo lex non est docenda.

Resp. Negatur consequentia, quia minor in prima figura est negatiua. Deinde
est argumentum a non distributo. Nam maiori addendum est hoc scilicet: postquam lege conscientia est territa. Nam lex suum habet locum et vsum in reuelatione et accusatione peccatorum. Sed euangelium suum locum atque vsum obtinet in conscientia, consternata lege, erigenda rursum et viuificanda.

Deinde ad minorem respondendum est. Lex quidem non certificat de gratia,
verum de peccato et ira Dei, quae pugnant cum securitate et hypocrisi, et facit, vt nos coram Deo humiliemus.

Aliud.

Qui ecclesiam legibus onerant, tentant Deum Acto. 15.Vgl. Act 15,10.

Docentes decalogum onerant ecclesiam legibus.

Ergo docentes decalogum tentant Deum.

D 2v Resp. non est vniuersaliter vera, quia Deus ipse ecclesiam suam legibus onerauit. Deinde est ignoratio elenchi. Nam maior loquitur de ceremonialibus et forensibus legibus potissimum, quae, exhibito Christo, cessarunt, id, quod ex textu est manifestum. Nam contendebant pseudoapo
stoli: Nisi circumcidamini et seruaueritis legem Moisi, non poteritis salui fieri.Act 15,1. Praeterea si ad legem moralem referatur dictum, certum est fiduciam operum damnari, non ipsa bona opera iuxta legem facta.

Minor igitur falsa est. Nam decalogus est lex Dei, qua reuelantur peccata. Est autem cognitio peccati, quae sit per legem, prior poenitentiae pars, teste
.

Deinde etiam renati condelectantur legi Dei secundum interiorem hominem, eam tanquam normam filialis obedientiae sequentes,Vgl. Röm 7,22. Rom. 7.

Aliud.

Causa peccati non est docenda.

Lex est causa peccati.

Ergo lex non est docenda.

Resp. Est fallacia secundum non causam vt causam. Nam lex est cognitio tantum peccati Rom. 3,Vgl. Röm 3,20. neque efficit ipsum peccatum neque docet neque probat illud, sed reuelat potius, accusat et damnat.

Neque illa maior, quae alias huic argu-D 3rmento affingitur, vera est: Quicquid, inquiunt, auget peccatum, non est docendum. Nam Deus ipse hoc ministerium mortis instituit, vt postea vitae ministerium subsequeretur et locum haberet,Vgl. II Kor 3,9. 2. Corinth. 3. Id vero extra controuersiam est positum solam legem non esse docendam, quia legem et euangelium Deus et patefecit
et tradi vult mortalibus.

Aliud.

Impossibilia non sunt docenda.

Lex est impossibilis.

Ergo non est docenda.

Resp. Nego minorem. Quia lex erat possibilis naturae integrae, cui lata est. Iam vero Deus naturam humanam non corrupit, sed diabolus et ipse homo id fecerunt. Manet igitur regula Dei immota, iureque creationis exigit obedientiam illam perfectissimam, Deo creatori debitam.

2. Lex est possibilis Christo, qui venit adimplere legem, quae quidem imple
tio legis nobis imputatur per fidem in eum Rom. 10.Vgl. Röm 10,4.

3. Lex est possibilis in aeterna vita, post regenerationem illam in nouissimo die. In hoc autem mundo a renatis inchoatur.

Aliud.

Quicquid impleuit Christus, id nobis non est implendum.

Christus impleuit legem nostra vice.

Ergo nobis non est implenda lex.

D 3v Resp. Ad maiorem, scilicet eodem fine. Christus impleuit legem ad salutem nostram. Nam fide isthaec impletio in nos deriuatur et nobis imputatur. Sed nos legem inchoamus noua obedientia, ad quam tanquam renati Deo
sumus obstricti. Debitores enim sumus, ne secundum carnem ambulemus,Vgl. Röm 8,12. Rom. 8.

Aliud.

Quicquid adfert desperationem, id non est docendum.

Lex adfert desperationem.

Ergo lex non est docenda.

Resp. Ad minorem: Lex quidem adfert peccati cognitionem et mortem. Sed ideo data est vox euangelij, vt vicissim remissionem peccatorum et conscientiae leuationem consequamur. Non igitur sola lex est docenda, sed euangelium quoque. Praeterea expendatur, quid sit desperatio.

Nam desperatio est, iudicare peccata sua tam esse magna, vt nulla sit apud Deum spes veniae, eoque furore contra Deum fremere et augere peccata contra Deum. Talis fuit desperatio Caini, Saulis, Iudae. Iam vero talis desperatio non potest proprie attribui legi, quia lex non iubet quenquam augere peccata, sed peccata et iram Dei denunciat estque medium, quo sensus doloris et mor
tis excitantur. Sed malicia hominis proprie causa est desperationis et plurium peccatorum.

D 4r Item recte solet responderi: Lex quidem sola nos damnat, nec monstrat nobis auxilium. Sed euangelium legi subiungendum est, quod de mediatore et propiciatore Christo docet.

Aliud.

Quicquid Christus docuit, et nos docere conuenit.

Sed Christus docuit poenitentiam ex euangelio solum, et non ex lege.

Ergo lex non est docenda.

Resp. Minor falsissima est. Nam Christus explicat legem, Matth. 5.Vgl. Mt 5,21–48. Et
vbicunque de peccatis disserit. Deinde Christus poenitentiam docuit, sed poenitentiae prior pars, hoc est contritio, est ex lege.Vgl. Röm 3,19f. Rom. 3. Vtrunque igitur iusto ordine proposuit, nimirum legem et euangelium.

Aliud.

Lex data est tantum Iudaeis.

Nos non sumus Iudaei.

Ergo lex non est nobis data.

Resp. Ad maiorem, per distinctionem. Forenses et ceremoniales leges tantum ad istum populum spectauerunt. Sed lex moralis pertinet ad omnes homines, quia est opus Dei, scriptum in corda hominum.Vgl. Röm 2,14f. Rom. 2.

Aliud.

Quicquid abolitum est, non est docendum.

Lex abolita est.

Ergo non est docenda lex.

D 4v Resp. est indistincta. Valet autem argumentatio de forensibus
et ceremonialibus. Quod autem ad moralem attinet, non est abolita lex moralis, sed impleta est per Christum, ac nos a lege morali sumus liberati, quod ad maledictionem, non quod ad nouam obedientiam praestandam.

Aliud.

Quicquid nos arcet a charitate Dei, non est docendum.

Lex nos arcet a charitate Dei.

Ergo lex non est docenda.

Resp. Est fallacia accidentis. Nam lex non per se nos arcet a charitate Dei, sed propter nostra peccata nos accusat et damnat merito, vt in propheta dicitur, peccata inter nos et Deum diuidunt.Vgl. Jes 59,2. Tua igitur peccata deplores,
non regulam obedientiae.

Aliud.

Iusticia legis arguenda et damnanda est.

Sed lex non damnat iusticiam legis, quia contra se esset.

Ergo alia doctrina necesse est iusticiam legis argui.

Resp. A dicto secundum quid ad simpliciter non valet consequentia. enim falsa est, si per se intelligatur. Nam iusticia legis est ordinatio Dei et res pulcerrima, quae habet promissionem vitae. Sed quod homines falso D 5r sibi legis iusticiam, quam non habent eo modo, vt lex eam requirit, arrogant et vendicant, id vero reprehensionem meretur. Nam legis vox est: Diligas
Deum ex tota anima, ex toto corde etc.
Dtn 6,5; Mt 22,37.

Deinde minor etiam falsa est. Nam legis officium est, damnare omnes peccatores, tum securos, tum hypocritas, id est, falso sibi integram legis obedientiam arrogantes. Cum quidem vix vmbram legis, hoc est qualemcunqe disciplinam praestent, cuius quidem rei typus est inflatus ille pharisaeus Lucae
18.Vgl. Lk 18,18–21. Neque est lex contra semetipsam, dum taxat et damnat hypocrisin, id est falso sic dictam iusticiam legis, quia integra non est.

Alij plura argumenta colligunt, quorum aliqua tantum inseremus.

Aliud.

Qui sunt liberi non obligantur.

Christiani sunt liberi a lege,Vgl. Gal 4,31. Gal. 4.

Ergo lex non obligat christianos.

Resp. Est fallacia secundum quid. Sunt enim iustificati per fidem in Christum, ab accusatione et damnatione legis liberi, non quo ad obedientiae inchoationem.

Aliud.

Rom. 6: Non estis sub lege, sed sub gratia.Röm 6,14.

Ergo lex non est docenda.

Resp. Eadem solutio hic locum habet. Nam D 5v phrasis sub Lege esse Paulo idem significat, quod sub accusatione et maledicto legis esse. Sub
gratia vero esse
apostolo significat fide in Christum habere imputatiuam iusticiam et propicium seu reconciliatum Deum et esse haeredes vitae aeternae.

Aliud.

I. Timoth I: Iusto non est lex posita.I Tim 1,9.

Resp. Est eadem solutio, scilicet ad accusandum, terrendum, mortificandum, quatenus fide in Christum est iustus.

Aliud.

Quod tantum vsque ad Iohannem durare debebat, id non obligat vlterius ecclesiam Dei.

Sed lex et prophetae vsque ad Iohannem.Vgl. Lk 16,16.

Ergo lex non obligat ecclesiam amplius.

Resp. Est amphibolia. Christus dicit vaticinia omnia spectare ad ChristumVgl. Lk 24,27.44. et, Christo exhibito, omnes typos veluti vmbras sole exoriente euanescere.

Aliud.

in Galat.: Summa ars christianorum est, nescire legem.Ein verkürztes Zitat aus dem Großen Galaterkommentar . Vgl. : Summa ars Christianorum ignoscere iusticiam activam et ignorare legem ().

Ergo lex non est docenda.

Resp. Est fallacia compositionis et diuisionis. Nam non simpliciter et nude ita loquitur, sed coniunctim seu certa cum conditione, videlicet, quod conscientia, quae prius Lege est territa et mortificata, non de-D 6rbeat con
sistere tantum in lege, sed euangelij vocem de gratuita remissione peccatorum fide amplecti atque in Christum fiduciam omnem figere et superare accusationes et dolores legis.

COLLATIO. DE III. ARGVMENTIS antinomicis. OCCASIO.

In disceptationem venit, an proprie et specifice euangelium definiri debeat,
euangelium est concio poenitentiae et remissionis peccatorum gratuitae propter Christum, quando scilicet lex et euangelion sibi inuicem, cum suis specificis proprietatibus et differentijs opponuntur. Nam, vt in genere euangelium sic definiatur, nulla est controuersia, hoc est, quando vox euangelij accipitur pro corpore doctrinae seu generaliter de ijs, quae in ministerio tra
denda sunt.

Constat autem Antinomos contendisse euangelium, proprie sic dictum et oppositum legi, esse concionem poenitentiae et remißionis preccatorum, coniunctim et copulatiue. D 6v Eam vero sententiam adhuc quidam tutari atque fucis quibusdam pingere conantur, quod dolendum est. Nos igitur cum
viro Dei istos antinomicos gryllos auersamur et monemus ecclesiam Dei, vt attendat, ne respub. christiana magnum aliquod detrimentum capiat. Nam Confessio Augustana eiusdemque Apologia, scripta et aliorum orthodoxorum perspicue testantur proprie legem ostendere, accusare et damnare peccata. Euangelium vero proprie absoluere a peccatis et esse promis
sionem remissionis peccatorum et iustificationis propter Christum. Diserte etiam hanc vocem PROPRIE addunt.

Cum autem quidam incerto nomine nuper susceperit hanc euangelij definitionem defendendam, quod sit concio poenitentiae remissionis peccatorum, vt PROPRIAM specificam, et argumenta prorsus antinomica non veritus fue
rit libello impresso toti ecclesiae obijcere, tanquam et contentionis et seductionis pomum, ideo non feret moleste, si ea argumenta ad normam verbi diuini exegerimus. Est enim mandatum Dei: Omnia probate, quod bonum est tenete.I Thess 5,21. I. Thessa. 5. Imo Christus hanc regulam ouiculis suis proponit, vt alieni pastoris vocem non sequanturVgl. Joh 10,5. Iohan. 10.

D 7r Prodeant igitur argumenta, et oremus Deum, vt, discussis praestigijs humanis, veritas diuina victoriam obtineat.

I. ARGVMENTVM.

Quicquid non docet poenitentiam, id neque remissionem peccatorum docet. Ratio est: Vbi enim non est poenitentia, ibi nec est remissio peccatorum. Sed
vestrum euangelium non docet poenitentian.

Ergo vestrum euangelium non docet remissionem peccatorum.

Resp. Primum inest huic copulationi propositionum dialecticum vicium, quia ex puris negatiuis procedit spumosa illa argumentatio.

Deinde maior falsa est. Nam Deus ipse sic doctrinarum genera seu capita
verbi diuini distinguit, vt ad cognitionem peccatorum destinata sit lex, ad remissionem vero peccatorum per Christum destinatum sit euangelium proprie sic dictum. Sicut igitur non sequitur: Lex non docet de gratuita remissione peccatorum per Christum, ergo neque de peccato docet. Ita etiam non sequitur: Euangelium non docet de peccatis, ergo non docet de remissione gratuita
peccatorum per Christum. Nam cuilibet speciei suae sunt proprietates spe-D 7vcificae relinquendae. itaque non cohaeret. Quae enim absurditas est sic garrire: Hic locus seu articulus doctrinae non docet de hac re, ergo non docet alia quapiam de re. Quis talem argumentatorem etiam in philosophicis rebus absque helleboro ferret?

Tertio fons imposturae est ambiguitas in vocabulo poenitentiae, deinde etiam in voce euangelij. Nam si iuxta sacrae scripturae phrasin vere ac dextre significationes distinguerent illi argumentatores, facile pateret deceptio. Sed fraudes solent latitare sub generalitatibus non quidem per se, sed culpa eorum, qui fucis fuis errores tetros pingere student.

Poenitentiae vox interdum generaliter vsurpatur pro conuersione ad Deum, quae complectitur contritionem et fidem, ac sunt bona opera fructus eius poenitentiae,Vgl. Mt 3,8. Matth. 3. Et sic ait Christus Lucae 13.: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.Lk 13,3. Consonat praeterea hoc dictum isti prophetico: Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur et viuat.Eine leicht verkürzte Wiedergabe von Ez 33,11 (Vg).

Inderdum vero tantum pro priori conuersionis ad Deum parte accipitur, hoc est pro contricione, vt: Agite poenitentiam et credite euangelio.Mk 1,15. Hic poenitentia significat contricionem, quae est vna pars conuersionis, ac deinde nominatur altera pars conuersionis ad Deum, nempe credere euangelio, hoc D 8r est, fide amplecti promissionem gratiae propter Christum. Huc perti
net sententia Luc. 24. praedicare poenitentiam et remissionem peccatorum in nomine meo.Lk 24,47. Haec plana, vera et immota sunt et congruunt cum enarratione et omnium orthodoxorum.

Sic vocabulum euangelij dupliciter in sacris literis vsurpatur. Nam interdum generaliter accipitur pro doctrina coelitus tradita, quae non tantum caput de
gratuita iustificatione peccatoris coram Deo per fidem in Christum complectitur, sed etiam totum doctrinae corpus a Christo reuelatum et nobis commendatum, vt: Praedicate euangelium omni creaturae.Mk 16,15. Sancit enim eo in loco ministerium docendi Christus ac vult apostolos eiusque successores in ecclesia sua tantum ea tradere, quae Christus ipse patefecit, docuit, tradidit.
Fit autem denominatio a potiori capite, quadam metonomia. Ad eundem modum lex in diuinis literis saepe pro vniuerso corpore doctrinae ponitur et non tantum de lege morali, vt: Beatus vir, qui in lege Domini mediatur dies et noctes,Eine gekürzte Wiedergabe von Ps 1,1f. id est, in verbo Dei. Psal. I. Interdum vero magis proprie atque in specie vsurpatur vox euangelij pro fausto ac iucundo illo nuncio, quo pecca
tori misero denunciatur gratis remissio peccatorum per et propter Christum credenti, vt: Agite poenitentiam et credite euangelio,Mk 1,15. id est, promissioni gratiae, Mar. I.

D 8v Iam ista accommodentur.

Quidquid non docet poenitentiam (id est contritionem), id etiam non docet
remissionem peccatorum. Falsa est ista asseueratio, et nulla est in ea propositione connexio. Ratio est: Quia contritio, id est cognitio peccati, est ex lege. Rom. 3.Vgl. Röm 3,20. Remissio vero peccatorum est ex euangelio.

Quod ad probationem istius argumenti attinet, quae talis est: Vbi enim non est poenitentia, ibi non est remissio peccatorum, quaestio est, quomodo vox
poenitentiae hic intelligenda sit? Si de contritione interpreteris, expende pronunciata: Vbi est contritio, ibi etiam est remissio peccatorum. Haec propositio non quidem exprimitur, sed inuoluitur ex antithesi negatiua. Verum non cohaeret. Nam Saul, Iudas habent contritionem, sed non habent remissionem peccatorum. Sed sic potius dicendum erat: Vbi est contritio ex lege, ibi de
bet sequi remissio peccatorum, quae ex euangelio est et fide apprehenditur, vt fiat saluatris conuersio ad Deum.

Deinde negatiua propositio consideretur: Vbi non est contritio, ibi non est remissio peccatorum. Verum quidem est tantum peccatoribus, agnoscentibus aliquomodo sua peccata, iram Dei et poenas commeritas annunciari gra
tuitam remißionem peccatorum cre-E 1rdentibus in Christum. Sed contricio non est causa remissionis peccatorum. Item, contritio in conuersione ad Deum est prior conuersionis pars, quae ex lege docetur. Studiose autem loquuntur praestigiatores obscurius aut generalitatibus et ambiguitatibus ludunt, vt latebras et effugia cum opus est, habere queant.

De minori.

Quod ad minorem, quadam generalitate argumentator offundit caliginem tum in voce euangelij, tum in voce poenitentiae. Nam si sic proferas: Euangelium, quando generaliter significat totum corpus doctrinae Christi, non docet poenitentiam, id est doctrinam de conuersione, tum inficiamur minorem ac
pernegamus nos ita docere. Nam libri nostri testimonium dicunt publicum nos de singulis capitibus coelestis doctrinae ea fideliter tradere, quae Christus nos docuit. Sed si ita proferas: Euangelium, quando significat in specie laetum nuncium de remissione peccatorum gratuita per Christum, non docet poenitentiam, hoc est contritionem, priorem nimirum conuersionis ad Deum
partem
, tum plane ea propositio non nostra est, sed sacrae scripturae, sed et omnium orthodoxorum.

E 1v Praeceptor inquit: Poenitentiae PRIOR pars, scilicet dolor, est ex lege TANTVM. Item, poenitentia solum est ex lege. Item, vniuersa Scriptura tradit, nota, scripturam ait sic docere, poenitentiam a lege esse
inchoandam.
Eine gekürzte Zusammenstellung der Thesen 4, 8 und 25 aus der ersten Thesenreihe gegen die Antinomer. Vgl. ; . 1. Disput. contra Antinomos.

Apparet igitur, quanta fraude et quantis labyrinthis isthaec argumentatio sit constructa. An vero sic deceat theologos ludere in rebus diuinis et irridere ecclesiam Christi recte sentientem ac docentem, id iudicet Deus atque omnes Deum non simulato pectore timentes.

Imo hinc manifestum efficitur istum argumentatorem, quisquis est, antinomicam confusionem legis et euangelij non obscure prodere. Perit enim omnino differentia legis et euangelij, si haec argumentatio subsistat.

2. ARGVMENTVM.

Absurdum est, aliquid non docere de aliqua re, et tamen de parte eiusdem rei
docere.

Sed euangelium vestrum non docet de poenitentia, et docet tamen de parte poenitentiae.

Ergo euangelium vestrum est pars doctrinae non docentis.

E 2r Resp. Et hoc argumentum fluit ex turbido illo fonte, quo significatio
nes vocabulorum poenitentiae et euangelij sunt confusae.

In minori autem latet fraus aequiuocationis. Euangelium vestrum, inquit nebularum ille venditor, non docet de poenitentia, quod fatemini.

Resp. Asseueramus euangelium proprie intellectum iuxta aetymologiam vocabuli non docere contritionem, id est cognitionem peccati. Nam hoc est pro
prium officium legis. Scripturam autem interdum vocabulo poenitentiae pro contritione vti, supra demonstratum est.

Deinde idem argumentator seu voxator inquit: Vestrum euangelium docet de parte poenitentiae, quod similiter fatemini.

Respondeo: Euangelij vocem hic in specie vsurpamus de promissione gratiae
seu remissione peccatorum per Christum, fide accipienda. Et hanc ad posteriorem conuersionis ad Deum partem referendam esse, extra controuersiam est, nempe ad fidem. Nec vlla hic vel est vel inde sequitur contradictio in adiecto. Nam pueris etiam in scholis notum est a veris contradictionibus omnem abesse oportere extremorum ambiguitatem, cui tamen lubrico κρησφύ
γετῳ imprimis impostor ille, quisquis est, nititur.

E 2v Ex monstrosa igitur conclusione, quam gignit argumentator, monstrosum eius ingenium christiane lector dijudica.

3. ARGVMENTVM.

Quidquid omnia sub peccatum concludit, id est omnium fortissima et effica
cissima concio poenitentiae.

Sed euangelium omnia sub peccatum concludit, id est lex fidei, non lex operum.

Ergo euangelium est omnium fortissima et efficacissima concio poenitentiae.

Resp. Sorex suo se prodit sibilo. Nam eandem vocem Antinomus ille sona
bat, quod poenitentia ex euangelio esset docenda. Videri quidem volunt isti homines damnare Antinomos, sed oculos atque aures aperi, pie lector, et attende corde Deum timente, qualesnam sententias illi ipsi non ex imprudentia sed impudentia ac pertinacia pene incredibili contra tot piorum commonefactiones etiam publice, sine omni fronte defendendas suscipiant, quae qui
dem tam sunt antinomicis dogmatibus consentanea, vt non tam ouum ouo simile sit.

Resp. autem ad minorem: Vbi primum hoc notet christianus sincerae doctrinae amator conferri legem et euangelium, hoc est vocem euangelij proprie iuxta aetymologiam, ac-E 3rcipi de laeto nuncio et quidem de remissione
peccatorum per Christum gratis, sine nostris operibus. Quando enim istae duae doctrinarum species sibi inuicem opponuntur, constat proprijssimas et maxime specificas proprietates seu differentias vnicuique attribui oportere.

In tali igitur antithesi minor est falsissima, nempe quod euangelium, proprie sic dictum legique oppositum, concludat omnia sub peccatum. Rationes sunt
istae:

1. Scriptura nusquam sic loquitur euangelium concludere omnia sub peccatum.

2. Isti antinomicae doctrinae defensores deprauant Paulinam propositionem nefarie. Nam Gal. 3. Paulus inquit: Conclusit scriptura omnia sub pec
cato
,Gal 3,22. atque eo in loco de lege disserit. Est autem vocabulum scripturae genus, quod multa quidem capita doctrinae coelestis complectitur, sed cuique tamen suas relinquit proprietates.

3. Paulus disertissimis verbis tantum legi attribuit reuelationem et ostensionem peccati. Extant enim luculenta verba Rom. 7.: Peccatum non cognoui,
NISI per legem.
Röm 7,7. Audis Paulum apostolum Christi excellentem, animose contra illam antinomicam doctrinam pronunciantem peccatum tantum per legem cognosci. Sed forte antinomici apiritus propugnatores ibi E 3v glossam comminiscentur, quae Pauli tam claram asseuerationem eneruent ipsique per rimam aliquam, alijs pijs ignotam, elebantur. Sic Rom. 3. inquit Pau
lus: Per legem est cognitio peccati.Röm 3,10. Legem autem vocat ipsum decalogum et opponit eam doctrinae euangelicae, qua gratis, propter Christum, sine operibus, fide habemus remissionem peccatorum, iusticiam et vitam aeternam.

4. Euangelium significat proprie, hoc est, quando legi diuinae opponitur,
laetum nuncium. Sed sub peccatum concludere non est laetum nuncium, sed triste potius. Ergo euangelium proprie acceptum non concludit homines sub peccatum.

5. Euangelium proprie de Christi beneficio loquitur, quod is nostro loco legem impleuerit et quod nobis afferat iusticiam credentibus. Ergo euan
gelium non concludit nos sub peccatum, sed potius a peccato liberat.

6. Promissiones euangelij sunt gratuitae, hoc est, gratis nobis pollicentur remissionem peccatorum et haereditatem vitae aeternae. Legis vero promissiones sunt conditionales. Ergo euangelium non concludit sub peccatum, sed liberat atque absoluit a peccatis. Legis vero proprium est officium conclu
dere sub peccatum.

E 4r 7. Hoc fortissimum argumentum expendant omnes pij.

Quicquid concludit sub peccatum (nota proprietatem, vim atque efficaciam horum vocabulorum CONCLVDERE sub peccatum), id damnat et mortificat. Nam sunt termini conuertibiles, id, quod extra omnem est controuer
siam. Quicquid enim mortificat, id concludit sub peccatum. Et quicquid concludit sub peccatum, mortificat. Nam stipendium peccati mors est.Röm 6,23. Rom. 6.

Iam minorem istius argumentatoris accommoda. Euangelium, inquit, concludit omnia sub peccatum.

Ergo euangelium mortificat et damnat. En tibi hinc aestima pulchros ratiocinatores, qui antinomicum dogma adstruere non verentur, euangelium nimirum omnia concludere sub peccatum contra S. Paulum, qui 2. Corinth. 3. manifeste docet, literam, id est legem scriptam, occidere, spiritum vero, hoc est doctrinam euangelij, viuificare.II Kor 3,6. Opus igitur est, vt reforment linguam
et doctrinam Pauli, qui tam audacter ipsius theologica principia labefactare ac destruere moliuntur.

8. Paulo istae phrases sub lege esse, sub peccato esse, sub maledicto esse idem pollent.

Ergo concludere sub peccatum est vox legis et non euangelij proprie sic
vocati. Opponit E 4v enim Paulus phrasin sub gratia esse, quae ipsi idem sonat quod fide iustum esse gratis, fide imputari iusticiam gratis propter Christum credenti.

9. Iohan. 5. Christus praeceptor noster inquit: Qui vos accusat, Moses est,Joh 5,45. id est lex seu decalogus. Sed concludere omnia sub peccatum, hoc est
ostendere peccatum, iram Dei, mortem, est Mosis seu legis accusatio Rom. 4.: Lex iram operatur.Röm 4,15. Rom. 7.: Sine lege peccatum mortuum est.Röm 7,8. Item: Adueniente lege, peccatum reuixit.Röm 7,9. Item: Lex erat ad mortem.Zusammenfassende Wiedergabe von Röm 7,10. Item: Vt appareat peccatum.Röm 7,13. Item, 1. Corinth. 15.: Virtus peccati lex est.I Kor 15,56. Itaque Christo et Paulo iste temerarius argumentator palam atque in
ora ipsorum contradicit, quasi euangelium omnia concludat sub peccatum, id, quod sane debebat attente atque in timore Domini considerari.

10. Quo ruunt quaeso te, christiane lector, theologi huius aetatis? vir Dei, praeceptor non contemnendus in ecclesia huius temporis, animose et vere pronunciat contra istos praestigiatores: Lex diuina concludit omnes
homines sub peccatum.
. Tom. 1. fol. 522. Haec sunt dilucida verba . Sed iste nouus doctor iam dicit euangelium omnia concludere sub peccatum. E 5r Ergo aut errauit, aut isti noui antinomici doctores errant. Iam dijudicet ecclesia.

11. Idem inquit contra Antinomos Disput. 2.: Quidquid ostendit
peccatum, iram seu mortem, id exercet officium legis, siue fiat in veteri, siue in nouo testamento.
. Haec . Haec regula opposita est Antinomis, qui asserebant euangelium docere poenitentiam. Item, euangelium Christi docere iram Dei de coelo. Sed audiamus et propositiones annexas: Reuelare enim, inquit, peccatum est aliud nihil nec aliud esse potest,
quam esse legem seu effectum et vim legis proprijssimam. Lex et ostensio peccati seu reuelatio irae sunt termini conuertibiles, velut homo et risibile vel ratiocinari.
. Item: Vt impossibile sit esse aut intelligi peccatum sine lege, siue scripta, siue insculpta.. In 1. Disput. contra Antinomos inquit: Peccatum et mortem non per verbum gratiae et solatij, sed per legem necesse est
ostendi.
. Similes sententiae in omnibus Disputationibus contra Antinomos occurrunt quam plurimae.

Hae igitur propositiones ex im-E 5vmotis verbi diuini fundamentis sunt extructae. Cogita iam, pie lector, quanta sit temeritas, docere – idque in pugna palam – euangelium concludere omnia sub peccatum. O , si
reuiuisceres, quid ad haec noua rerum et verborum monstra diceres?

Ruit igitur conclusio argumenti antinomici et quasi in pulueres subsidit, nempe euangelium esse efficacissimam concionem poenitentiae. Sed quia hoc argumentum alia insuper vestitur tunica, ideo et haec latenti sub ea monstro detrahenda est.

Quidquid omnem gloriationem excludit, id omnium fortissime poenitentiam docet.

Sed euangelium omnem gloriationem excludit.

Ergo omnium fortissime poenitentiam docet.

Resp. Argumentum secundum non causam vt causam procedit. enim
non est vera vniuersaliter. Nam potest aliquid gloriationem excludere et tamen non docere de poenitentia, hoc est de contritione. Sic enim vox poenitentiae hic accipitur, eaque de parte, scilicet an euangelium proprie sic nuncupatum doceat contritionem, est in praesentia disceptatio?

Minorem igitur necesse est declarari, quo modo vel qua in parte excludat
omnem glo-E 6rriationem euangelium. Constat autem euangelium docere de Christo redemptore et propiciatore, nempe quod solus Christus sit agnus, tollens peccata totius mundi.Vgl. Joh 1,29. Excluduntur igitur ab hoc opere angeli et homines omnes. Solus Christus peperit, solius Christi meritum imputatur credentibus gratis pro iusticia. Omnia omnium hominum opera, merita, gloria
tiones hic excluduntur. Et inde sane per ratiocinationem patet homines non potuisse legi satisfacere et sibimetipsis laudem iusticiae, quam in conspectum Dei adferre debebant, comparare.

Sed euangelium non adimit legi suas proprietates. Nam quantam homines Deo obedientiam debuerint, lex ostendit. Sic in quantis homines peccatis
haereant et quantopere maledictionem sint commeriti, lex patefacit, vt Paulus inquit: Lex est cognitio peccati. Peccatum non cognoui, NISI per legem. Lex iram operatur.Röm 3,20; 7,7; 4,15. Est igitur horribilis metamorphosis euangelij in legem, asseuerare euangelium docere de peccatis, de contritione, de maledictione.

Atqui inquiunt illi: In passione et satisfactione Christi conspicitur, quantam simus maledictionem meriti.

Respondeo: Ipsius legis maledictum Christus in se deriuauit. Doctrina igitur de translatione maledictionis legis in Christum et de E 6v expiatione peccatorum generis humani per eundem est vox propria euangelij. Sed doctrina
de ipsa maledictione deque peccatis hominum est vox legis. In Christo igitur patiente duo vides. Primum maledictum legis, quo grauatur vice generis humani. Deinde etiam benedictionem euangelij seu satisfactionem pro peccatis, sicut Paulus grauissime docet Gal. 3.: Christus nos redemit de MALEDICTO LEGIS, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: ,Maledictus
omnis, qui pendet in ligno, vt gentibus BENEDICTIO Abrahae contingeret per Christum Iesum.
Gal 3,13f. Paulus bezieht sich auf Dtn 21,23. Eo in loco autem Paulus dilucide confert atque discernit legem et euangelium, maledictionem et benedictionem.

Antinomi illi prisci contendebant ex violatione Filij Dei per euangelium docendam esse poenitentiam. Haec verba licet dissimulet noster argumentator,
tamen rebus ipsis concordat et colludit, vt videas mirabili Dei iudicio eiusmodi temerarios errorum incrustatores ex vno errore in plurimos alios subinde per praeceps ruere. Hoc enim statutum habent semel, nihil prorsus bene et recte monentibus, quos oderunt, cedere, ne quid de suis authoritatibus amisisse videantur.

Obstrepunt aliqui: Vox euangelij est: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi.Joh 1,29. Ergo ne-E 7rmo hominum potuit portare, et sequitur porro omnes esse peccatores.

Respondeo. Audio ratiocinationem, hoc est, quomodo ex consequentijs ista e contrarijs producantur. Sed tamen euangelium non adimit legi suum pro
prium officium. Nam lex sola docet, quaenam sint illa peccata et quas poenas commeruerint. Euangelium retinet suam proprietatem, monstrando satisfactorem Christum, qui peccata hominum et maledictionem illam legis in se transtulit. Sic lego in quorundam scriptis legem testificari de iusticia fidei. Sed id quoque per ratiocinationem fieri necesse est. Nam lex docet atque
conuincit nos, peccatis deprauatos homines, propria iusticia coram Deo iustificari non posse. Itaque Paulus inquit legem esse poedagogum ad Christum.Vgl. Gal 3,24. Proprie tamen euangelij vox est, Christus est nostra iusticia. Medicus, pharmacum praebens, aliquem aegrotare indicat, cum tamen morbus alijs indicijs atque argumentis prodatur.

Prorsus ne, inquiunt nonnulli, reijcitis et damnatis hanc definitionem euangelij, quod sit concio poenitentiae et remissionis peccatorum gratuitae propter Christum? Respondeo. Nequaquam, sed credimus eam esse generalem definitionem, vbi vox euangelij sumitur pro ministerio docendi seu verbo Dei, et sic eam retinendam esse. Recte enim ad quaestionem quot
sunt capita verbi diuini praecipua?
E 7v respondetur: Duo, nempe lex et euangelium. Sic scimus nostros maiores, et alios, saepe voce euangelij vsos esse.

Quando autem lex et euangelium sibi inuicem opponuntur, tum euangelio nequaquam attribui debet, quod est legi proprium. Ratio grauissima est, quia
necesse est differentias legis et euangelij fideliter et constanter retineri. Nam his duabus doctrinis confusis, non possunt non plurimorum aliorum capitum doctrinae christianae tetrae confusiones subsequi, sed obseruatis illustribus limitibus legis et euangelij, magna lux in legenda et tradenda sacrosancta scriptura fulget. Ibi igitur inquit: Poenitentiae prior pars, scilicet
dolor, est ex lege tantum.
, 345,22. Item: Lex tantum docet de peccatis etc.Eine paraphrasierende Wiedergabe der These 31 aus der ersten Thesenreihe gegen die Antinomer. Vgl. . Et in Praefatione Noui Testamenti inquit: Est enim euangelium graeca vox, significans bonum seu laetum nuncium et tale quidem, quod summa omnium gratulatione accipitur atque praedicatur, vnde voluptas et laeticia in hominum animis excitatur. Nam quemadmodum cum Dauid magnum illum Gi
gantem Goliath vicerat, laetum nuncium ad populum Iudaicum perferebatur crudelissimo ipsorum hoste occiso, a quo cum essent liberati, nullo non genere laeticiae atque gaudij perfundebantur. Sic et euangelium siue nouum testamentum praedicatum per apostolos, cunctis mortalibus laetum nuncium adfert, de vero Dauide, qui cum pec-E 8rcato morte et Satana bellum gessit
victoriamque obtinuit, qua omnes eos, qui a peccatis oppressi, a morte vexati, et a diabolo capti fuerunt sine aliquo ipsorum merito liberauit, eosque iustos ac saluos effecit, tranquillitatem concessit, securosque ex tantis malis Deo restituit. Vnde nimirum accidit, vt hi, qui credunt atque in fide perseuerant, Deo gratias agant, hunc praedicent, laudent maximaque laeticia signi
ficent, se in perpetuum talium beneficiorum fore memores.
Vgl. . Hactenus .

Hanc collationem simplici animo in medium propono. Primum, vt meo loco, quantum quidem Deus benigne largitur, confusionem legis et euangelij, multis doctrinae Christianae articulis pernitiosissimam, ostendam et impe
diam. Deinde, vt moneantur, qui pedem in istas Syrtes posuerunt, ne latius toto corpore cum suo, tum eorum, quod manibus suis constrinxerunt, interitu ruant. Tertio, vt eos nonnihil exuscitem ad tantarum rerum considerationem, qui almam pacem, in qua patefactae veritati nihil ingruat periculi, somniant. Nam dum aliqui isti veterno atque torpori seu potius ventris tranquillitati
indulgent, multa zizania in agro Domini enascuntur atque latius serpunt, quae vniuersam sementem strangulatura videntur. Postremo vt pijKorrigiert aus pijs. suas quoque confessiones verbo Dei consentaneas aedant et preces ad Christum in E 8v ista rerum omnium inclinatione ardentius fundant, ne patiatur eiusmodi praestigiarum defensionibus lucem veritatis accensae prorsus extingui,
imo suo etiam aduentu tandem finem impuris spiritibus imponat, mundum fascinantibus ac seducentibus, vt scriptura testatur. Vere dictum est:

In mundo spes nulla boni, spes nulla salutis,

Vna salus seruire Deo est, sunt caetera fraudes.Auszug aus einem anonymen Gedicht, dessen Autorschaft sich einstweilen anmaßte. Vgl. .

Veni igitur, Iesu Christe, veni, libera, quos tu consignasti sanguine tuo, ac
regnum tuum in nobis perfice, vt remotis naturae nostrae sordibus et diabolis cum suis mancipijs, in stagnum sulphureum proiectis, tibi totis pectoribus in aeterna saecula vsque seruiamus. Amen. Amen.

DE ANTINOMIA NOVA seu verius resuscitatione et auctione veteris.

Institueram collationem de tribus argumentis antinomicis, quibus in libello
quo-F 1rdam anonymo – nullam enim habebat vel autorum vel subscribentium expressa nomina – veteres Antinomorum errores, absque omni timore Dei ac sine pudore coram ecclesia Christi, magno impetu repetebantur, idque feceram eo consilio, vt rudiores vel incogitantiores vel malitiosi commonefierent et attenderent nonnihil, quali labe ecclesias Christi aspergerent. Ne
minem igitur nominaueram, sperans fore, vt nemo antinomicorum furorum, praesertim iam iterum, monitus, palam et quidem libris impressis deinceps patrocinium suscepturus esset. Verum quam longe me spes mea fefellerit, testatur euentus. Ecce, enim iam prodijt , , qui manifesta scriptione typis publice diuulgata sese doctorem, assertorem atque patro
num antinomicarum sententiarum profitetur. Mihique pro collatione horribilia et prius in ecclesia Christi inaudita maledicta et conuicia rependit. Sic scilicet decet, pro veteri more huius mundi, recte monentibus gratias referre.

Cohorresco igitur toto pectore et doleo vicem mei conterranei, doleoque eam ob causam magis, quod sicuti olim istorum falsorum dogmatum
autor erat , ita nunc illam ipsam antinomian, grauissimis disputationibus et scriptis refutatam et destructam, in deformationem patriae et F 1v doctrinae imo ipsius Dei resuscitare studeat.

Etsi autem propemodum laterem, quod dicitur, lauare frustra videor, si porro
cum tam vehementi et maledico homine conferre velim, tamen non omnino spem resipiscentiae de abijcio. Ostendam igitur ipsi per gratiam Dei veritatem secundo, et quanta potero perspicuitate ipsius praestigias, quibus fascinatus aliquanto longius quam par est extra viam regiam abripitur, ob oculos ipsi ponam, si forte Dominus Deus eum in viam veritatis reducere
vellet. Vehementia igitur ipsius conuicia, quantumis saeua et cruenta, dissimulabo omnia, imo vltro ipsi condonabo, si, perspecta luce veritatis, pedem retulerit. Tantum enim de rebus ipsis plane, simpliciter et ex veris verbi diuini fontibus, Deo gubernante, agam.

Sin vero ipse veritatem agnoscere detrectauerit, commendabo eum Deo altis
simo, ac postea ecclesia Christi viderit, quonam loco habendus sit. Equidem omnibus ecclesijs in ijs locis, vbi degit, hos tetros errores et tantam in maledicendo maliciam et saeuiciam attribuere non possum, imo potius credo multos esse, licet quodam metu premant, altum corde dolorem, qui antinomicas illas sententias et effrenem in maledicendo licentiam serio im-F 2rprobent.

His quoque proderit veritatis diuinae lucida demonstratio et antinomicorum gryllorum dextra et solida refutatio, ne, erroribus impliciti, peccata ac poenas accumulent.

Iubet nos vigilare Filius Dei, iubet attendere ad falsos prophetas et eorum dogmata.Vgl. Mt 24,23f. Iubet apostolus tueri publica etiam confessione typum sanaeKorrigiert aus sane.
doctrinae.Vgl. Röm 10,9. Iubet contradicentes verbo Dei ἐλέγχειν καὶ ἐπιστομίζειν.Vgl. Tit 1,9.11. Iubet denique Filius Dei, falsos doctores cum suis praestigijs tanquam lupos et fures fugere.Vgl. Mt 7,15. Iubet apostolus, quoque eos deuitare.Vgl. II Tim 3,5.

Sed non tantum iudicium de doctrina falsa est difficile, quia larua illa angelica, quam induit mendaciorum autor, et pellis ouilla, qua blandiuntur
pseudoprophetae, multis quasi spectrum veritatis obijciunt, verum etiam confessio non est ita prompta, vt debebat, quia offensio doctorum, potentum, odia, calumniae, maledicta, persecutiones, exilia, carceres, tormenta, supplicia, quae comitantur veritatis confessionem, sunt insuauia plurimosque obsterrent. Est tamen Deo nostro obtemperandum, ne silentio vel dissimulatio
ne veritas abnegetur, ne pestilentes errores latius grassentur, ne pij inuoluantur, denique ne Deus ipse contumelia afficiatur.

F 2v Ego quidem simplici et ingenuo corde et ore coram Deo ac tota ipsius ecclesia testor ac profiteor me sententiam , in libris ac disputationibus contra Antinomos expressam, vtpote verbo Dei consentaneam, pie amplecti
et constanter, duce Deo, secuturum et retenturum esse.

Vt igitur tum ipse tum vniuersa ecclesia Christi videat, qualesnam sententias, antinomicas prorsus, in suis illis centum quinquaginta, vti in titulo gloriatur, propositionibus protulerit, eas in medium quasi theatrum, vbi iudicium de eis iuxta normam verbi Dei faciendum est, nube verborum turbida
discussa, producemus.

HYPOTHESES ANTINOMIAE NOVAE, veterem antinomian repetentes et augentes.

1.

Vox euangelij nuspiam in sacris literis tantum ac solum pro remissione pec
catorum sumitur. Prop. 10.

Praestigiae sunt, in eo vocabulo fingere ambiguitatem. Prop. 14.

F 3r 2.

Euangelium PROPRIE significat laetum nuncium, item PROPRIE de Christi beneficio loquitur sunt praestigiae crudeles et deprauationes recte
dictorum, Prop. 119.

3.

Vox poenitentiae nuspiam in sacris literis pro sola contritione ponitur. Prop. 10. Item: Nec vllo vero simili aut certo testimonio apostolico probabit quis, vocabuli poenitentiae graecam praesertim vocem μετανοίας, qua Apostoli
vtuntur, vsurpari de illo dolorum genere, qui a lege sola oriuntur. Prop. 46. 88.

Praestigiae sunt, in eo vocabulo fingere ambiguitatem, Prop. 14. Item: Scelerata sophistomania fingit in his vocabulis (euangelij et poenitentiae) ambiguitatem seu generalitatem. Prop. 17.

Non debet nec potest POENITENTIAE appellatio de solis doloribus contritionis, qui ex lege sunt atque existunt, accipi aut intelligi, nec vllo id certo testimonio apostolico ostendi potest. Prop. 94.

4.

Lex non reuelat et arguit omnia peccata. Id vero sic effert: Lex sola extra
euangelium non omnia peccata arguit.
Prop. 60. Lex non sola magnitudinem offensae et deformitatem peccati ostendit. Prop. 21.

F 3v 5.

Lex non monstrat caput et fontem peccatorum, Prop. 24., item summum peccatum, nempe incredulitatem, ἀπιστίαν. Prop. 22. 25. 60.

6.

Lex tantum ostendit peccata sunt praestigiae crudeles et deprauationes recte dictorum. Prop. 119.

Exclusiuae sola lex arguit peccatum, item quicquid non arguitur a lege, non est peccatum gignunt παράδοξα et vanitatem sophismatum arguunt.
Prop. 61.

7.

Peccatum non cognoui nisi per legem,Röm 7,7. Roma. 7., intelligendum de IIS PECCATIS, quae immediate cum lege pugnant. Prop. 58. At euangelium solum monstrat et arguit contemtum mediatoris. Prop. 59. 104.

8.

Lex de poenitentia nihil vtiliter docere potest, si prorsus illa ab euangelio excludenda et ad legem releganda est. Prop. 31.

9.

Alia ratione et VOCE (nota: alia voce) arguuntur et agnoscuntur peccata,
simpliciter et immediate pugnantia cum lege.

Alia rursus hoc SPECIFICVM pecca-F 4rtum, immediate pugnans cum voce euangelij. Pro. 27.

10.

Solum euangelium contemtum mediatoris arguit, incredulitatem scilicet, et
peccatum esse ostendit. Pro. 23. et 22.

Euangelium immediate magnitudinem offensae et deformitatem peccati ostendit, victimam et λύτρον monstrans et satisfactionem proponens. Pro. 21. Solum euangelium hoc peccatum praecipuum ac summum monstrat, arguit et damnat. Prop. 25. Hoc ab ea sola voce perspicue arguitur, a qua mediator
luculenter ostenditur. Pro. 27.

Lex nec contemtum mediatoris intelligit nec arguit nominatim, quorum vtrumque luculenter et perspicue facit euangelium. Pro. 28. Euangelium illud peccatum, quod immediate cum promissione a Filio Dei mediatore prolata pugnat, seuerissime arguit. Pro. 43. SOLVM euangelium monstrat et arguit
contemtum mediatoris. Pro. 59.

Euangelium peccati speciem arguit, quam lex plane ignorat. Pro. 119. F 4v Euangelium indicat et accusat peccatum, hoc est ignorationem et contemptum Filij Dei. Pro. 130. Euangelium ostendit et arguit hoc INDIVIDVVM peccatum, quod peccatorum omnium caput et fons est, ignorationem scilicet
et contemptum redemptoris Filij Dei. Prop 29. 149.

11.

Euangelium damnat et mortificat, sed non tantum, Prop. 104.

12.

Euangelium concludit sub peccatum, sed non solum. Pro. 101.

13.

Euangelium concludere sub peccatum Paulus docuit. Pro. 99.

14.

Euangelio (PROPRIE scilicet sic dicto – sic enim hic vsurpatur) sunt COMMINATIONES additae. Sic enim inquit: Simul cum promissiones tum com
minationes vtrique
, scilicet legi et euangelio, additae. Pro. 36.

15.

In aeternum non monstrabitur exemplum, vbi euangelij appellatio tam tribuatur doctrinae legis, quam promissioni gratiae, vt impudenter fingit praestigiator: Aliquando significare totum doctrinae corpus, legem et euange
lium.
Es handelt sich um die These 86 aus der Spongia . Prop. 87.

F 5r 16.

Euangelium proprie, proprijssime est praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum.

Haec est summa, vita, cor omnium propositionum , in quibus vocem
proprie et proprijssime saepius iterat atque inculcat. Hinc magno aestu in prop. 85. exclamat: Negant nostrae ecclesiae διαῤῥήδην vocabulum euangelij se in hac disputatione generaliter pro corpore doctrinae accipere, tam legem quam euangelium. Item propos. 11. Item euangelium SIMVL est et poenitentiae concio et promissio remissionis gratuitae Prop. 149.

17.

Euangelium, proprijssime sic dictum, est praedicatio poenitentiae. Item: Euangelium proprie concionatur de poenitentia. Pro. 19. Euangelium proprijssime poenitentiae concio dicitur. Prop. 43. 75.

18.

In dicto Christi: Praedicate poenitentiam et remissionem peccatorum,Vgl. Lk 24,47. non generaliter definitur euangelium, vt prior pars de lege et posterior de euangelio (intellige: proprie sic dicto seu de promissione gratiae, de ea enim re hic disceptatur) accipiatur. Pro. 90.91.

19.

Non sunt extreme inter se pugnantia con-F 5vcludere sub peccatum et liberare seu absoluere a peccatis. Pro. 123.

20.

sic docuit, vt . Pro. 139. Res et verba sunt . 143.

Haec antinomica dogmata et confusiones tetras legis et euangelij, Mosis et
Christi ex ipsis verbis annotaui, quas pia mens (discrimen legis et euangelij salutare conscientijs vere Deum timentibus et diligentibus magnifaciens) serio et, omnibus fucis atque spectris remotis, iuxta normam verbi diuini examinet. Nam haec in ecclesiam Christi publicis positionibus ausus est disseminare.

CONFVTATIO ANTINOMICARVM HYPOTHESIVM

Cum Iesus Christus nobis et pepererit sua passione donationem Spiritus Sancti et promiserit eius missionem, vt nos in omnem veritatem ducat,Vgl. Joh 16,13. supplex eum oro, vt in hac etiam controuersia nostras mentes illuminet et in veritate sua erudiat atque regat monstretque lucidas et firmas omnium falsa
rum F 6r sententiarum solutiones. Vincat diuina veritas, et omnia mendacia pereant. Amen.

Priusquam autem ex ipsis verbis annotemus, qualibus vsus sit rationibus aut spectris potius, quibus tum semetipsum tum alios decipit, prius monendus est pius lector, de quibus non sit vel sit disceptatio, ne quis in iudi
cando ab ipso scopo aberret.

DE QVIBVS HIC NON SIT DISPVTATIO.

Euangelium, generaliter acceptum, complectitur doctrinam in ecclesia Christi tradendam, quae totam conuersionem proponit, cuius prior pars est contritio, posterior fides in Christum. Si sic intelligatur haec descriptio: Euange
lium est concio poenitentiae et remissionis peccatorum
, non ea impugnata est a nobis vnquam.

Ad eundum modum, quando vox poenitentiae pro conuersione ad Deum accipitur, complectitur contritionem et fidem. Et haec constant. Sic in praesentia cum non est disputatio de hisce:

Legem esse praedicandam in ecclesia Christi.

Legem accusare et damnare peccata.

Legem et euangelium bono, in sacris literis praescripto ordine docenda esse. Ita quidem, vt lex primo loco reuelet, taxet et damnet peccata. Deinde vero euangelium annunciet remissionem peccatorum per fidem in Christum.

F 6v Legem non esse solam inculcandam, sine euangelio. Nam lex sola tantum terret et mortificat. Euangelium vero solatur et viuificat. Neque solum euangelium esse docendum, quia, nisi conscientia sit lege humiliata, non habet locum promissio gratiae. Proinde vtraque doctrina suo ordine proponenda est.

DE QVIBVS HIC SIT DISPVTATIO.

Verum in praesentia inter me et est disputatio de hisce potissimum:

An euangelium in propria sua significatione, cum iuxta etymon definitur seu cum opponitur legi, sit SIMVL concio poenitentiae et remissionis peccatorum? An lex reuelet et accuset OMNIA peccata, an vero quaedam duntaxat?
An euangelium proprie et iuxta specificam proprietatem, cum legi opponitur, reuelet, accuset et damnet peccata?

Hic incidunt et illa: An euangelij vox alicubi in sacris literis tantum pro promissione gratiae accipiatur? Et: An alicubi generaliter pro doctrina Christi vsurpetur, comprehendente haec duo summa genera, legem et euangelium?

F 7r Item: An alicubi vox poenitentiae strictiori significatione pro prima conuersionis parte, nempe pro contritione, in sacris literis reperiatur?

Hi sunt quasi conspicui scopi, quos toti ecclesiae Christi commonstro et ob oculos statuo:

Primum, vt oculos in hac collatione perpetuo huc dirigant omnes veritatis
coelestis amantes, faciliusque argumenta eo referant inque lancem veritatis ponant, videantque, quid ponderosum, quid leue nimis sit, quae sint plena grana, quaeue sint inanes paleae, et vbi canis in paleis, quod dici solet, murmuret?.

Deinde, vt facili labore obseruent, vter et vbi a scopo aberret et extra septa
saltet lectoresque pios ludificetur, vt suis imposturis fucum aliquem faciat.

Tertio, vt considerent vtra pars differentias legis et euangelij serio non simulate, recte et non fraudulenter retinere atque ad posteritatem incorrupte transmittere studeat.

DE HYPOTHESIBVS 1.2.15. et 16.

Primum hoc mihi placet, quod mox in prima sua propositione fateatur non esse λογομαχίαν contentionem illam de euangelij definitione, sed res controuerti necessarias et magnas, idque ego omnino etiam et F 7v serio testor. Obseruate igitur vos cothurnifices, vos irrisores et reprehensores praesentium certaminum aduersus vos iudicium, quia soletis alioqui ea
certamina pro meris λογομαχίαις impie traducere.

Deinde et hoc mihi probatur , magis quam quenquam alium, palam, aperte clarissimisque verbis addere, adscribere, adglutinare definitioni illi euangelij, de qua controuertitur, vocem PROPRIE, et quasi omni genere armorum summisque viribus totius corporis contendere et digladiari, esse ni
mirum PROPRIAM ET PROPRIISSIMAM euangelij definitionem, quod sit concio poenitentiae et remissionis peccatorum, nihil prorsus veritus, quod monitus sit, quando sibi opponuntur lex et euangelium, iuxta proprias et specificas vtriusque doctrinae proprietates, id non posse asseuerari.

Habemus igitur hic scopum. Propriam et proprijssimam esse euangelij
definitionem hanc: Euangelium est concio poenitentiae et remissionis peccatorum. κρινόμενον est prius membrum definitionis. An euangelium, proprie sic dictum, sit concio poenitentiae? Nam de altero nihil est dissensionis. Sed nos ordinem hypothesium, quas ex propositionibus annotauimus, sequemur. Deus nos ducat et iuuet. Amen.

F 8r DE I. HYPOTHESI. VOCEM EVANGELII NVSPIAM PRO remissione peccatorum tantum accipi.

Omnino de vocabulis initio constituendum est, quia in collatione rerum grauissimarum versamur, vt intelligat lector, quae sint ipsorum propriae significationes. quae vero per metonymian aut alia ratione vsurpentur. Hinc etiam
facilius iudicari poterit, quae sint definitiones propriae ac specificae, nimirum definito conuenientes, quae vero generales, vel etiam angustiores, vsibus diuersis vocabulorum iuxta scripturam sacram accommodatae. Neque vero promiscue omnes vocabulorum explicationes inanes logomachiae sunt iudicandae, vt rudes et improbi homines criminantur, quia quando proprietates
specificae ipsis atribuuntur, de neruis grauissimarum rerum est disputatio. Iam ad rem.

Prima hypothesis negat vocem euangelij vspiam in sacris literis tantum pro remissione peccatorum gratuita vsurpari. Ego vero, contrarium asserens, affirmo alicubi in sacris literis vocem euangelij tantum pro remissione
peccatorum et quidem proprie iuxta vocis etymologiam vsurpari. A me itaque exigitur probatio, quam per Dei gratiam sic ecclesiae Christi profero.

1. Angelica probatio, e coelis prolata.

F 8v Proprijssime et significantissime loquitur angelus Domini, qui e coelo cum instructione diuina pastores accedens, ait: Nolite timere! Ecce enim
εὐαγγελίζομαι vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Quia natus est vobis hodie saluator, qui est Christus Dominus, in ciuitate Dauid.
Lk 2,10f.

In hac angelica concione habes definitum nempe euangelium. Ait enim sese laeta, iucunda et fausta annunciare. Audis et definitionem, in qua proprietates et differentias specificas angelus addit euangelio, nempe euangelium esse
concionem de saluatore, exhibitio iam in Betlehem, qui est Christus ac Dominus, et gaudium magnum toti populo allaturus sit.

Diserte quoque anthithesis ponitur: Nolite timere, inquit. Quibus quidem verbis significatur euangelium non incutere terrores, qui legi proprie attribuuntur, sed exhibere saluatorem et affere gaudium magnum. Quis vero sine
impietate dicere poterit angelum Domini non proprie, non in specie, non significanter, non plene euangelium definiuisse? Audeat igitur aliquid Antinomus et verba angelica peruertat atque sua aliqua glossa deprauet. Erit proculdubio, qui istam maliciosam temeritatem vindicaturus sit, ille nimirum, qui iussit angelum tali pacto euangelium definire.

G 1r 2. Probatio Christi Filij Dei.

Pater aeternus e sublimi coelo eam vocem, quam et literis et aeternae memoriae voluit consecrari, protulit: Hic est Filius meus dilectus, HVNC AVDITE.Mt 17,5. Audite igitur omnes filij hominum, quo modo ille praeceptor omnium summus nobis euangelium proprie et quidem proprijssime definiat.
Sedens enim in schola Nazarethana inquit: Spiritus Domini super me, eo quod vnxit me, ad EVANGELISANDVM pauperibus misit me, vt sanem contritos corde, vt praedicem captiuis remissionem et caecis visum, vt dimittam confractos in remissionem, vt praedicem annum Domini acceptum.Lk 4,18f. Haec Filius Dei, factus homo, creator et saluator noster, ex Esaiae cap. 61.
legit et palam ad se applicat.Vgl. Jes 61,1f. Hodie, inquit, haec scriptura impleta est in auribus vestris.Lk 4,21.

Audis definitum esse euangelium. Definitio vero ex ore Filij Dei omnium proprijssime et liquidissime additur: Euangelium esse vocem seu concionem, contritis et confractis corde annunciantem salutem et remissionem, per et
propter eum, qui vnctus est a Spiritu Domini, id est a Christo.

Anthithesis vero simul est inserta. Nam ait contritis, confractis, captiuis hoc laetissimum nuncium afferri atque exponi. Euangelium igitur iuxta vocis etymologiam et hanc G 1v proprijssimam eius descriptionem, per Spiritum Sanctum reuelatam, per Esaiam scriptam, per Christum Dei Filium exposi
tam, non conterit, non confringit corda, non in carcerem abijcit, sed legis ministerio confracta, contrita, capta sanat, liberat, imo et mortificata, iterum viuificat.

Matth. 11. Inter miracula, testificantia de Messia, et hoc ponit ipse Christus: Pauperes, inquit, euangelisantur.Mt 11,5. Vnde etiam hanc vocem sumpserit,
modo indicatum est. Audis hic definitum, nempe euangelium, de quo Filius Dei verba facit. Definitio est: Hoc euangelium esse concionem pauperes laetificantem ac diuites efficientem. Non ait: Euangelium facit pauperes, hoc est peccatores, carentes iusticia coram Deo, iacentes sub ira et maledictione Dei. Nam ea vocabulum pauperes hoc loco significare extra omnem est
controuersiam. Sed ait euangelium eos, qui iam ante sunt pauperes, laetissimo nuncio remissionis omnium peccatorum gratis propter Christum beare, id, quod in debitoris absolutione Matth. 18.Vgl. Mt 18,21–35. viuis quasi coloribus ob oculos est propositum. Est igitur legis effectus et virtus, facere homines pauperes, hoc est, ipsis indicare peccata, iram Dei, maledictionem et condemnationem
aeternam, Rom. 3.: Omnes peccauerunt et egent gloria Dei.Röm 3,23. Audeat rursum hic Antinomus aliquid et fronte abstersa dicat Christum, G 2r Esaiam, Spiritum Sanctum in his dictis euangelium non definijsse proprie neque solum de iucunda voce remissionis peccatorum per Christum intellexisse.

Equidem video buccas inflari et dentes acui ista glossa: Atqui non potest
euangelium a conuersione separari.
Respondeo: Hoc est extra septa insigni cum malitia salire. Nam conuersionis vocabulum latius patet et complectitur tum legis tum euangelij vocem. At in praesentia tantum hoc inquiritur, an vocabulum euangelij iuxta vocis etymologiam et proprijssime pro laeto nuncio de gratuita remissione peccatorum per Christum in sacris literis alicubi repe
riatur. Id vero sacrae literae ostendunt liquidissime, Deus sit benedictus. Non autem curiose congerimus omnia scripturae sanctae dicta, sed quaedam tantum lectori pio veluti digito commonstramus, vt antinomicas nebulas eo rectius dijudicare et vitare discat.

3. Apostolica probatio.

Post Filium Dei non sunt excellentiores in mundo doctores et praeceptores quam prophetae et apostoli. Ornatur autem S. Paulus hoc eulogio, quod sit organon Dei electum.Vgl. Röm 1,1; Gal 1,15f. Is vero sic definit euangelium cap. 1. ad Roma.: Euangelium est doctrina Dei, in prophetis etiam tradita, de Filio suo, qui factus est homo, qui resurrexit a mortuis et dat Spiritum Sanctum.Eine summarische Wiedergabe von Röm 1,1–4.

G 2v Haec si non est propria imo proprijssima definitio euangelij, reprehendant ac corrigant S. Paulum Antinomi. Tantum enim docet euangelium esse suauissimam illam vocem, quod Filius Dei factus homo sua passione et obedientia nobis pepererit propicium Deum et Spiritum Sanctum. Sic postea ista declarans inquit: Euangelium Christi est virtus Dei ad salutem omni
credenti.
Röm 1,16. Ac ne quis ambigeret ipsum hoc in loco de proprijssima euangelij significatione et differentia eius specifica loqui, rationem addit euidentissimam: Iusticia enim Dei, inquit, in EO (scilicet euangelio) reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: ,Iustus autem ex fide sua viuet.Röm 1,17. Paulus zitiert Hab 2,4.

Est igitur euangelium Christi doctrina, iusticiam ex fide proponens. Id vero
constituit proprijssimam ac specificissimam, vt sic dicam, differentiam legis et euangelij. Quid contra haec Antinomi audebunt?

4. Ab ordine conuersionis.

Christus Marc. I. inquit: Poenitemini et credite euangelio.Mk 1,15. Hic vox euangelij proprie accipitur tantum pro laeta et suaui voce de remissione pec
catorum gratuita, per et propter Christum, quam vocem fides amplectitur. Manifestum autem est in hac sententia, G 3r non esse terminos conuertibiles aut aequipollentes voces credere euangelio et poenitere, nam poenitere alias totam ad Deum conuersionem complectitur, vt postea monebimus, ibi vero credere euangelio ad alteram conuersionis partem, nimirum ad fi
dem, pertinet. Fides enim est organon, quo apprehenditur remissio peccatorum per Christum, et est fiducia in misericordia Dei et merito Christi acquiescens. Haec sunt plana, perspicua, immota. Nam contritio, quae est prior poenitentiae pars, nequaquam potest dici credere euangelio seu fide in saluatorem niti. Alias vero poenitere et poenitentia pro priori tantum
conuersionis ad Deum parte accipiuntur, vt hic, cui debet addi fides in Christum, alioqui conuersio esset manca et mutila. Verum de his iterum paulo post.

Addam hic tantum explicationem dicti ipsius Christi ex Aug. Confess. de poenit. c. iij. Marc. 1. Christus ait: ,Agite poenitentiam et credite euange
lio. Vbi in priore particula arguit peccata. In posteriore consolatur nos et ostendit remissionem peccatorum.
,18–21. Item: Videtis hic duas partes coniungi, contricionem, cum arguuntur peccata, et fidem, cum dicitur ,credite euangelio.,23–25. Et paulo post: Est chirographum conscientia arguens et condemnans nos. Porro LEX est verbum, quod ar-G 3vguit et condemnat pecca
ta.
,16f. Item: In hac duo opera distributa est vniuersa scriptura. Altera pars est LEX, quae ostendit, arguit et condemnat peccata. Altera pars est euangelium, hoc est promissio gratiae in Christo donatae.,9–11. Haec Apol.

5. Ab epithetis, specificam differentiam notantibus.

Euangelium appellatur εὐαγγελίον τῆς εἰρήνης, euangelium pacisVgl. Eph 6,15. Ephe. 6.
et Roma. 10. citatur dictum Esaiae cap. 52.: Quam speciosi pedes euangelisantium pacem, euangelisantium bona.Vgl. Röm 10,15; Jes 52,7.

Constat autem legem non adferre pacem hominibus, sed iram potius Dei et horribilem maledictionem. Deut. 27. Rom. 4.Vgl. Dtn 27,26; Röm 4,15. Quapropter Esaias et Paulus in ijs sententijs proprijssime definiunt euangelium legique opponunt, nimi
rum euangelium esse vocem Dei, pacem conscientijs lege perterrefactis, annunciantem.

Acto. 20. appellatur εὐαγγέλιον τῆς χάριτος τοῦ θεοῦ: Non duco, inquit, vitam meam preciosam, dum modo ego consummem cursum meum cum gaudio et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari euangelium
gratiae.
Act 20,24. Debebat quidem Paulus omnes articulos fidei tradere et propagare, sed inprimis tamen significat sibi euangelij vocem esse con-G 4rcreditam, qua conscientijs, per legem territis, gratiam Dei gratuitam annunciet. Constat autem, siquidem lex et euangelium iuxta proprias et specificas differentias sibi inuicem opponantur, legem non annunciare gratiam, sed iram
Dei, at euangelium non iram Dei, sed gratiam, teste vniuersa sacra scriptura, afferre.

Haec si corrigenda aut penitus delenda sunt, manifestum est lucem totius sacrae scripturae extingui oportere. Videant igitur Antinomi, quod in hanc verbi diuini facem stare atque exhalare valeant.

Item nominatur euangelium τῆς σωτηρίαςVgl. Eph 1,13. Ephe. 1. Constat autem legem non denunciare salutem, sed iudicium et condemnationem. Ergo hic vox euangelij iuxta etymon proprie tantum de remissione per Christum accipitur.

Item legimus et haec epitheta euangelisare Iesum,Vgl. Act 8,35. Acto. 8., euangelisare Iesum Christum,Vgl. Act 5,42; 11,20. Acto. 5. 11. In hisce etiam locutionibus euangelium
a lege discernuntur ac proprie sumitur.

Postremo euangelium vocatur μυστήριον, sed reuelatum a Deo, Ephe.Vgl. Eph 6,19; Kol 1,26. 6. Coloss. 1. Sed inter legem et euangelion haec proprietatis nota primo loco solet recitari. Lex est aliquo modo naturaliter hominibus nota. Euangelium vero non est naturaliter notum, sed est arcanae sententiae Dei certa et
perspicua reuelatio, quod gratis velit peccatores, credentes in Christum, recipere et iustos reputare. Ergo in eo loco vox euangelij proprie et tantum de remissione peccatorum propter Christum vsurpatur.

G 4v 6. Ab etymologia.

Euangelium ab ευ – bene – et αγγελλω – nuncio – deriuatur. Significat enim
faustum, iucundum ac salutare nuncium. Quis igitur sibi persuaderi pateretur, in sacris literis nuspiam extare dicta, quae huic definito eiusque etymo responderent? Verum quaedam a nobis sunt producta. Reliqua autem facile pius lector in biblijs viderit.

7. Probatio Augustanae Apologiae.

Etsi Augustana Confessio et Apologia saepissime euangelij voce generaliter vtuntur pro doctrina coelesti, quae in ministerio sonare et explicari debet, tamen, quoties legem et euangelium secundum cuiusque proprietates discernunt, satis perspicue ab inuicem haec duo doctrinae genera distinguunt, vt in Apol. in Respons. ad argu. aduersariorum: Fatemur scripturam ALIBI le
gem, ALIBI euangelium seu gratuitam promissionem remissionis propter Christum tradere.
,17f. Haec ibi. Item, Apol. de iustificat. g. iiij.: Vniuersa scriptura in hos duos locos praecipuos distribui debet, in legem et promissiones. ALIAS enim legem tradit. ALIAS tradit promissionem de Christo.,16f. Hactenus Apol.

Sic igitur et nos asseueramus atque ex certis fundamentis adstruximus vocem euangelij ALICVBI, INTERDVM, nonnunquam in sacris li-G 5rteris pro sola doctrina de Christo, propiciatore, deque remissione peccatorum per ipsum gratuita accipi. Imo quando sic discernuntur lex et euangelium, etiam vocem PROPRIE diserte adijciunt atque exprimunt, vt in Apologia de iustifi
cat. h. i. euangelium est proprie promissio remissionis peccatorum et iustificationis propter Christum.,3f.

De poenitent.: Haec est PROPRIA vox euangelij, quod fide consequamur remissionem peccatorum.,6f.

De absolution. art. II.: Propria euangelij vox est, vt absolutioni credamus et
certo statuamus nobis gratis donari remissionem peccatorum propter Christum.
Eine leicht abgewandelte Wiedergabe von ,5–7.

8. A testimonio.

In praefatione Noui Testamenti sic definit euangelium in significatione proprijssima et iuxta specificas differentias, quando legi opponitur, :
Euangelium NIHIL ALIVD est, quam praedicatio de Christo, Dei et Dauidis filio, vero Deo et homine, qui pro nobis moriendo et resurgendo omnium hominum, qui credunt in ipsum, peccata, mortem et damnationem superauit ac sustulit.. Haec .

Sumpsit autem hanc definitionem ex I. cap. Roma., ne sciolus
aliquis eam cauil-G 5vletur aut mordeat. Iam irruat Antinomus et dicat hic non poni propriam ac specificam euangelij definitionem aut neget eam testimonijs sacrosanctae scripturae conformem esse? Sic idem in praefatione ad Coloss. definit: Euangelium est sapientia Dei, quae Christum Dominum et Deum pro nobis crucifixum agnoscat, quae quidem ab initio mundi abs
condita, nunc demum per ministerium suum reuelata sit.
Vgl. . Haec ille.

Plura exempla nolo commemorare, quia passim in ipsius libris sunt obuia. Iam si aliorum theologorum consentientes definitiones vellem recensere, ingens volumen esset conscribendum. Itaque transilio breuitatis studio et concludo firmiter ex verbo Dei luculento luculenter probari alicubi in sacris
literis vocem euangelij iuxta etymon tantum atque omnium proprijssime pro doctrina, de Christo deque gratuita remissione peccatorum per eum accipi atque vsurpari.

DE XV. HYPOTHESI. EVANGELIVM nuspiam generaliter vsurpari.

Istius hypotheseos considerationem eam ab causam statim subijcere visum
est, quia et haec in significationem vocabuli euangelij tumultuose impetum facit. Negat enim cum atro damnationis carbone, nam audet vocare praestigiatores, qui sic docent, euangelium vs-G 6rpiam in sacris literis literis generaliter accipi pro summa nimirum doctrinae, cuius sint praecipua capita lex et euangelium proprie sic dicta.

Miror autem vehementer, quid antagonistae in mentem veneritKorrigiert aus venenit. vel an etiam attenderit, cum talia scriberet? Nam cum manibus pedibusque contendat euangelium docere poenitentiam, vocabulum autem poenitentiae idem significet quod conuersio ad Deum, et conuersio ad Deum complectatur contritionem et fidem in Christum, ipsemet suo se gladio iugulat, atque re ipsa pro
fitetur euangelij vocem alicubi generaliter vsurpari, id, quod tamen instituit acerrime impugnare.

Sed accingamur sane et ad huius hypotheseos, per Dei gratiam, ex diuinis literis destructionem. Nihil enim magis necessarium, nihil praeclarius est, quam pro vera sententia dictorum sacrae scripturae aliquos suscipere labores,
licet indignetur mundus et spiritus eius.

Sentio igitur euangelij vocem alicubi in sacris literis etiam generaliter accipi pro verbo Dei seu doctrina coelesti, cuius praecipua capita sunt lex et euangelium proprie loquendo, denominatione sumpta ab vna parte. Probationes vero istas simplici corde et ore profero.

1. Probatio – vox Filij Dei.

Filius Dei, praeceptor nobis a Patre coe-G 6vlesti et summus et vnicus constitutus, quae et conuenit et oportet audiri, mandatum docendi ea, quae ipsemet docuit, suis legatis atque doctoribus ecclesiae Dei vsque ad mundi huius finem proponens atque sanciens sic inquit: Euntes in mundum vniuer
sum, praedicate euangelium omni creaturae
Mk 16,15., vt Marcus cap. 16. annotat. Iam ausculta, quomodo hoc ipsum mandatum docendi Mattheus, qui astitit, argutisque auribus ex ore viuentis atque omnipotentis Filij Dei excepit memorique mente seruauit calamoque diserto notauit, haec exponat? Sic ait: Euntes μαθητεύσατε, docete omnes gentes.Mt 28,19. Et iterum: Docentes (δι
δάσκοντες) eos seruare omnia, quaecunque mandaui vobis.
Mt 28,20.

Iam sine omni controuersia verissimum est hosce duos apostolos in vnica eademque sententia nequaquam discrepare rebus, licet verbis nonnihil varient. Quod igitur Marcus ait: Praedicate euangelium, et Mattheus inquit: Instituite seu docete gentes, aequipollenter hic intelligendum est,
quod Christus nimirum sanciat ministerium docendi in ecclesia sua suisque apostolis generale mandatum docendi praebeat. Quod autem non solum doctrinam de remissione peccatorum gratuita velit instillari, sed et reliqua capita seu articulos doctrinae coelestis ad cognitionem Dei, ad contritionem, ad nouam abedientiam necessarios velit tradi vel ex hoc saltem Sole G 7r
meridiano clarius est, quia inquit: Docete eos omnia, quaecunque vos docui. Nemo autem sanus inficiabitur, quin Christus etiam legem docuerit, aliosque articulos scitu nobis ad cognitionem cultumque Dei necessarios fideliter explicarit.

Patet igitur, hic aequipollere doctrinam Christi et euangelium. Debent enim
omnes verbi diuini ministri doctrinam Christi iuxta has Filij Dei voces ac seuerissima ipsius mandata tradere. Eius autem doctrinae Christi sunt duo maxime insignia capita, lex scilicet et euangelium, quae quidem suo debito ordine suisque proprietatibus, quas cuilibet vox diuina attribuit, summo studio, summa dexteritate et fide ecclesiae Christi proponenda atque incul
canda sunt. Estque Spiritus Sanctus, hoc ministerium gubernans, per haec doctrina coelestis capita efficax salutaremque ad Deum conuersionem operatur.

Cum itaque a nemine hactenus negatum sit, quin Christus eo in loco atque tempore ministerium docendi publice instituerit atque commendauerit, quae
est isthaec temeritas, tantis maledictis eos incessere, vt etiam pro praestigiatoribus impressis libris proclamentur, qui ex verbis Christi asserunt, ibi vocem euangelij generaliter vsurpari pro doctrina coelesti a Christo tradita, quae legem et promissionem gratiae, quae alias proprie euangelium nuncu-G 7vpatur, complectatur. Factam autem esse, in Nouo praesertim Testa
mento, denominationem a potiori manifestum est. Haec nos iudicio totius ecclesiae Christi, recte quidem sentientis et pronunciantis iuxta verbum Dei, serio ac lubenter subijcimus.

Sic generaliter intelligunt atque interpretantur ecclesiae verae doctores hoc dictum Christi, praedicabitur hoc euangelium regni in vniuerso orbe. Debent
autem in regno Christi in his terris spirituali, nempe in ecclesia sua, extare et sonare vel inprimis haec duo doctrinae Christi capita, lex nempe et promissio gratiae seu euangelium.

2. Apostolica probatio.

1. Thess. 3. inquit Paulus Timotheum esse ministrum Dei et adiutorem suum
in euangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra.I Thess 3,2. Hic doctrinam, quam apostolus profitetur cum alijs socijs, generaliter appellat euangelion Christi. Certum autem ex scriptis Paulinis est, quod non solum promissionem gratiae exposuerit apostolus, sed etiam legem suo loco atque ordine declarauerit et acuerit. Et sic multis in locis vox euan
gelij vsurpatur.

3. A similitudine phrasium.

In Veteri Testamento vox thorah, lex, interdum in genere, hoc est, latiori paulo et ampliori significatione, ex quadam consuetudine, pro verbo Dei seu doctrina coelesti sumitur, G 8r tracto vocabulo a potiori parte, quae in Ve
teri Testamento extat, vt Psal. 1.: Beatus vir, cuius est voluptas in lege et in lege eius meditatur die ac nocte.Eine verkürzte Wiedergabe von Ps 1,1f. Complectitur igitur alicubi haec vox thorah tum decalogum tum promissionem gratiae, quae euangelium proprie dicitur, licet alioqui vox legis crebro tantum in specie pro lege morali vsurpetur. Haec tam sunt manifesta, vt quantumuis iratus aduersarius ea con
cedat.

Sic in Nouo Testamento vox euangelij, licet interdum proprie, pro laeto nuncio de Christo propiciatore seu promissione gratiae accipiatur, tamen alicubi, vt est paulo ante demonstratum, in genere pro doctrina Christi et pro verbo, quod in ministerio docendi in ecclesia Christi sonare debet, vsurpatur,
accepto vocabulo a potiori parte, quae in Nouo Testamento exhibitione Messiae illustrata est.

4. A regula interpretationum.

Omnis intellectus et interpretatio sacrae scripturae debet esse analoga fidei.Vgl. Röm 12,6. Rom. 12. Sed haec explicatio significationum vocis euangelij est
analoga fidei, consentit enim verbis et rebus, quae circa hoc vocabulum reperiuntur. Ergo non potest iure repudiari et exibilari. Quia eadem opera ipsae sententiae verbi diuini risui atque damnationi essent expositae.

5. Augustana Confessio.

Sic Augustana Confessio generaliter doctrinam, quae in ministerio verbi tra
ditur, hoc vocabulo comprehendit, vt artic. 7.: Est G 8v autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua euangelium recte docetur et recte administrantur sacramenta. Et ad veram vnitatem ecclesiae satis est consentire de doctrina euangelij et administratione sacramentorum.,5–9. Haec ibi. Iam vero quis erit tam hebes, vt non intelligat, vocem euangelij eo loco in genere pro
doctrina Christi proque verbo coelesti, complectente legem et promissionem fidei, positam esse?

Eodem modo reperitur in Apologia, vt De poenit. C. 1. Haec est summa praedicationis euangelij: arguere peccata et offerre remissionem peccatorum etc.,3f.

6. exempla.

in suis scriptis vocabulo euangelij interdum in genere pro doctrina coelesti, ministris totique ecclesiae Christi commendata, vsurpat. Exempla nihil attinet recensere, quia passim occurrunt in ipsius scriptis.

7. A communi consuetudine loquendi.

Hinc iam passim in libris et concionibus omnibus ea generalis euangelij vsurpatio est vsitatissima, vt quod dicimus, nos profiteri euangelium Iesu Christi, docere euangelium, amplecti, ab eo non discessuros, Deo nos regente, et hac voce nos a Iudaeorum, Turcarum, Pontificiorum et omnium gentili-H 1rum ac fanaticorum dogmatibus seiungimus. Hinc doctores
vocantur Euangelici, protestantes status Euangelici nuncupantur.

Etsi autem praecipuus est fidei nostrae articulus de sola fide in Christum iustificante tamen vna complectimur reliquos articulos omnes, quibus a Pontificiorum et reliquorum fanaticorum agminibus sumus quam seiunctissimi. Inde quidam in ordinandorum examinibus primo loco ad quaestionem: Quid
vis docere?
, respondent: Euangelium. Cum vero porro vrgentur: Quae sint praecipua capita huius euangelicae doctrinae?, respondetur: Lex et euangelium. Vnde liquet planiora fore omnia, si responderetur ad primam quaestionem: Docebo verbum Dei, id, quod etiam alij monuerunt. Etsi enim vox euangelij in genere idem significat, tamen videmus, statim in initio
examinis ordinandos perturbari, si non aliquanto simplicius instituantur, id, quod ipsa experientia nos docet.

8. Ex differentia legis et euangelij.

Supra est probatum legem proprie de peccatis, euangelium vero proprie, vt habet Confessio et Apologia Augustana, de remissione peccatorum loqui.
Ergo quando euangelij vox de doctrina, quae in ministerio tradi debet, vsurpatur, necesse est eam in genere H 1v seu ampliori per metonymiam significatione accipi atque exponi.

Haec tam sunt clara, vt sine dubio multi pij sint admiraturi cum indignatione, cur antagonista tam calido spiritu ea pro praestigijs damnet. Sed affectus tam
effrenes carent mente.

DE XVI. HYPOTHESI. EVANGELIVM PROPRIE est praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum.

Referamus et hanc hypothesin in istum locum, tum quia scopus est totius collationis ac fundamentum, vnde Antinomus suas illas consequen
tias texuit, tum quia ex superioribus melius dijudicari poterit. Sic igitur ea crepat: Euangelium proprie, proprijssime, non generaliter, est praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum.

Si dimicaret simpliciter antagonista euangelium esse concionem poenitentiae et remissionis peccatorum, nihil nobis cum ipso negocij foret. Nam semper
ita sensimus et constanter ita confessi sumus, si vox euangelij generaliter pro verbo Dei aut doctrina Christi accipiatur, nos et tolerare eam definitionem H 2r et ea cum tali discretione interdum vti. Hanc nostram confessionem et nouit , quantumuis concitatus, et recitat ipsemet, quia in ipsa luce ecclesiae Dei extat.

Verum hic est disceptatio de additionibus illis, quae totam hanc definitionem peruertunt, corrumpunt, deprauant et in antinomicum dogma transformant. Quaenam, inquis, sunt illae? Audi, vide, attende, si potes. Nam Spiritu Sancto opus habes illuminatore, ductore, rectore.

Voces illae proprie, propriissime sunt corruptelae istius definitionis.
Quia neque in verbo DEI neque in confessione Augustana eiusque Apologia neque in scriptis neque aliorum, qui recte in antithesi legem ab euangelio distinxerunt, hasce voces, isti definitioni generali additas, inuenies, ac necesse est mutilationem legis et confusionem euangelij cum lege tetram consequi, si haec additamenta subsistere debent. Sed rationes ipsi
seu potius ecclesiae Christi ob oculos ponemus, si forte nonnulli sedatis nonnihil affectibus, rem istam grauissimam recte vellent perpendere.

1. A consensu cum veteri antinomia.

H 2v Congruit autem ista propositio principali antinomicae hypothesi ipsius , quae decima est ordine, vt supra ostendimus. Nam
Antinomus hanc quasi arcem suae causae constituebat, euangelium nimirum esse praedicationem poenitentiae coniunctam promissioni. Separabat autem eam a lege. Ideo nolebat vocabulum euangelij generaliter accipi, sed in specie ac proprie, id, quod ex toto ipsius delirio videre est. Sciat igitur vniuersa ecclesia Christi nouum patronum et auctorem veteris antinomiae hic
exortum esse, qui vtinam ex mala via, quam ingressus est, pijs monitionibus reuocari posset.

2. Ex verbi diuini proprietate.

In fidei articulis nullum verbum, nulla syllaba, nullus apex addendus est, qui vel in verbo Dei non sit manifeste expressus vel non habeat aequipollentes
sententias, verba et res, nam vox Dei est: Non addes ad verbum, quod ego vobis praecipio, nec auferes ex eo.Dtn 4,2. Deut. 4.

Sed verbum Dei isti descriptioni euangelij, vt in hac hypothesi recitatur, neque expresse has voces poprie, proprijssime adiungit neque habet aequipollentes, vel in verbis vel in rebus ipsis.

Ergo temerario ausu haec vocabula isti descriptioni assuuntur. Vno autem verbulo, H 3r vna syllaba, vnica litera posse articulos fidei corrumpi et labefactari notius est, quam, vt in praesentia, vberiorem probationem postulet. Queritur ecclesia primam euangelij vocem, quae in mundo sonuit (Gene. 3.) horribiliter esse deprauatam, vbi pro ille substituta est illa, vnica tan
tum litera mutata.Mit seinem Verweis auf Gen 3,15 spielt auf die Lesart der Stelle an, wie sie von seit dem Sommer 1521 vertreten wurde und in die deutsche Bibelübersetzung eingeflossen ist. Dem hebräischen Text folgend, korrigierte die bis dahin auch von ihm geteilte Lesart der Vulgata ipsa (sie) in ipse (er), womit die zweite Vershälfte von Gen 3,15 nicht mehr auf Maria, sondern auf Christus bezogen wurde. Vgl. . Voluit enim superstitio cultum Mariae adaugere. Sic Ariani vnica litera pulcherrimam vocem ομοούσιος, quae coessentialitas Filij cum Patre exprimitur, foede peruerterunt, inserta vnica literula ac substituentes ομοιούσιος,Die homöusianische Formulierung stellte keineswegs einen arianischen Standpunkt dar, wie von behauptet, sondern einen zeitweise von dem Großteil der östlichen Bischöfe getragenen Kompromissvorschlag, um die nachnizänischen trinitätstheologischen Auseinandersetzungen zu beenden. Ihren Niederschlag fand sie nicht zuletzt in einem Synodalschreiben von (358) und einer Denkschrift der homöusianischen Führer aus dem Jahr 359. Vgl. . sic apicum mutatione Iudei in Bib. Hebraeis saepe res ipsas turpiter vel obscurant vel corrumpunt.

3. Ex natura vocis proprie.

Ea est natura et vis istius vocis proprie, vt alicui speciei attexatur tali pacto, vt differentiam eius specificam ponat et ab alijs diuersis speciebus secernat, vt, si dicam angelus, alioqui vox generalis est, tam malas quam bonas spirituales substantias significans. Sed in hoc dicto: Angeli puerorum
in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est
, PROPRIE significat tantum bonos angelos, ministrantes pro Dei propicia voluntate hominibus.

Sed in hac descriptione: Euangelium est proprie proprijssime concio poenitentiae et remissionis peccatorum, non discernuntur legis H 3v et euan
gelij proprietates. Nam vox euangelij hic simul et indistincte tribuitur concioni de peccatis et de remissione peccatorum seu contritioni et fidei, id, quod nemo inficiatur.

Ergo huic definitioni ista, vt sic dicam, discretiua particula proprie non potest iuste addi, ac multo minus in certamine postcommonefactiones pio
rum tam neruosas adseri atque defendi debet. Multo vero minus dicere licet proprijssime in summo nimirum gradu et quando accuratissime species diuersae, ne vlla fiat impostura aut confusio, discernuntur.

4. A proprietate legis ex verbo Dei.

Legis diuinae propria et proprijssima proprietas seu differentia specifica
est reuelare et arguere peccata, damnare et mortificare. Nam sola haec doctrina proponit facienda et habet illud fulmen: Maledictus omnis, qui ea non fecerit.Vgl. Dtn 27,26; Röm 3,19f, 4,15, 7,7; Gal 3,13. Exod. 20. Deut. 27. Lucae 19. Rom. 3.4.7. Galat. 3.4. Nec dubium est eum mutilare vocem. Legis magna impietate, qui eam proprietatem, legi soli a verbo Dei adscriptam, alij diuersae speciei adscribit.

Sed antinomus primo, deinde eius ομοψηφος hanc differentiam legis voce proprie, item proprijssime ipsi euangelio adscribit. Ei enim proprie ac pro-H 4rprijssime tribuit doctrinam poenitentiae. Sed prior poenitentiae (siquidem vox pro conuersione ad Deum accipitur) pars est contritio, quae in verbo Dei soli legi vendicatur, vt postea vberius demon
strabitur.

Ergo Antinomus et quidem multo magis (quia has voces proprie et proprijssime adiungit) truncant, mutilant, spoliant et eneruant sua propria differentia legem Dei. Quid igitur est antinomia, si haec non est? Iudicent Deus, angeli, homines.

5. A proprietate euangelij ex verbo Dei.

Euangelij propria et proprijssima proprietas et specifica differentia, qua discernitur a lege, est doctrina de Christo mediatore et propitiatore seu de remissione peccatorum gratuita per et propter Christum. Inde termini sunt conuertibiles promissio gratiae et euangelium, sicut Paulus legem et promis
sionem hanc, cui fides innititur, accurate discernens, Galat. 3. testatur, soli promissioni donationem haereditatis competere.Vgl. Gal 3,18.

Sed in hac euangelij descriptione, per vocem proprie et proprijssime euangelio non solum remissio peccatorum, sed etiam accusatio de peccatis et mortificatio tribuitur, neque discernuntur lex et euangelium, quia definitio
voci euangelij subuingitur.

H 4v Ergo vocibus illis proprie et proprijssime adulteratur et vitiatur proprietas euangelij, quia legis officium miscetur. Non possunt igitur huic definito adijci, sed perspicue dicendum erat: Euangelium hic generaliter vsurpari pro doctrina Christi, quae in ministerio verbi ecclesiae proponenda
est. Eam vero si proprie et iuxta cuiusque doctrinae proprietatem resoluenda esset, voce et ministerio legis – accusare et damnare peccata et peccatores. Voce autem atque ministerio euangelij seu promissionis gratiae – absoluere a peccatis et iusticiam fidei imputare.

Est igitur manifestum plura attribui vocabulo euangelij in hac definitione,
quam ei reuera conueniant, quando proprie et proprijssime, vt hic dimicat , vox est sumenda. Confunduntur itaque proprietates et differentiae specificae legis et euangelij. Et quia lex ab ista definitione excluditur, eo quod proprie ac proprijssime ac non generaliter, vt ipsemet atrocissime pugnat, in hac descriptione vox euangelij vsurpatur, ideo non tantum
euangelium in legem magna ex parte transformat, sed reuera legem quoque, vt faciebat Antinomus , explodit. Neque vero mutilatione legis, vt postea ostendetur, legem retinet, quia ab ea poenitentia, qua euangelium ho-H 5rmines accusat et damnat, legem in vniuersum reijcit atque eliminat. Non potest enim aliter fieri, dum tanto impetu proclamatur euange
lium proprijssime esse concionem poenitentiae et remissionis peccatorum. Lector itaque pius, tanquam ouicula Christi, arguta aure audiat, et apertis oculis inspiciat has voces eorumque pondera proprie, proprijssime et obseruet, cuinam definito adglutinentur.

6. A discriminibus legis et euangelij.

Impossibile prorsus est differentias legis et euangelij, quas ex verbo Dei et alij annotarunt, integras atque inuiolatas retinere, si ad hanc euangelij definitionem generalem tanta necessitate addendae sunt istae particulae proprie, proprijssime, non generaliter. Nam non erit euangelium pura promissio gratiae, si etiam proprie ac proprijssime quidem, non admini
culo, non ministerio, non voce legis, arguat et damnet peccata. Nec erit vera ista differentia, quod euangelium absoluat a peccatis et viuificet, si euangelium quoque proprie et proprijssime, non quidem voce ac ministerio legis, reuelet peccata et mortificet. Dic, quaeso, estne mortificans concio vox iucunda?

H 5v S. Paulus sine omni exceptione inquit legem esse ministrationem mortis et euangelium esse ministrationem vitaeVgl. II Kor 3,6–8. 2. Corinth. 3. Haec nunquam eradent Antinomi. Quis vero tam temerarius aut insanus erit, vt palam dicere ausit differentias istas legis, quas a noticijs, a promissionibus, ab effectibus sumit ecclesia Christi, non esse iuxta specificas differentias et
proprijssimas proprietates euangelij et legis expositas?

Itaque per istas voces proprie, proprijssime, non generaliter, isti definitioni euangelij a adiunctas, adimuntur ac pereunt tibi rursus, o charissima Iesu Christi ecclesia, differentiae illustres euangelij et legis. Etsi autem conetur verborum quasi tempestatibus id inuoluere, tamen res
ipsa ob oculos versatur. Negat se extinguere illas pulcherrimas legis et euangelij differentias, quae lucem toti scripturae praebent, sed facta ipsa sunt contraria verbis.

7. Ab Augustanae Conf. et Apologiae testimonio.

Nusquam vel in Confessione Augustana vel in eius Apologia inuenies
generali euangelij definitioni additas esse has voces proprie, proprijssime. Deinde vero, si oculi aperiantur, clare leges, vocem propria tum addi ipsi legi et euangelio, quando inter se accurate et solerter dis-H 6rcernuntur et quando quam proprijssime definiuntur atque talia eis adscribuntur, quae speciem ipsam exprimunt, vt suo loco ostendimus.

Quae igitur est impotentia animi, vt nihil durius proferam, ipsam Confessionem et Apologiam, tam illustri loco exhibitam, non solum corrigere, verum etiam eneruare ac destruere velle? Redeant igitur in veritatis semitam, qui affectuum vehementia ad praecipitia venerunt. Satius enim est referre pedem, quam ex pinna in aërem exilire.

8. A doctrina .

Nuspiam , quo quidem organo Deus imprimis vsus est in commonstrandis differentijs legis et euangelij et cuius doctrinam, vtpote ex verbo Dei depromptam, merito se sequi multi praestantes viri profitentur, hasce voces, quando generaliter de euangelio disserit, apponit, imo grauissime
docet, propriissimam legis vocem esse peccata monstrare ac damnare. Euangelij vero proprijssimam vocem esse absoluere a peccatis et saluare.

In scripto contra Antinomum to. 7. fol. 382 inquit hanc esse suam et sociorum suorum recte sentientium doctrinam: Euangelium offenbaret Gnade, vnd Lex zorn.. Jn 8. Dom. post Tri. in Eccle. Postil. Das Euangelium
prediget gewislich keinen zorn, noch füret in angst vnd schrecken, sondern kompt allein die Gewissen zu trösten.
.

H 6v Adscribam huic illustre testimonium , quo docet ministerio legis argui peccata et quidem dictum Christi Iohan. 16., quod ad peccatorum reprehensionem attinet, ad legem accomodat, id, quod hic et in tota hac doc
trina contra antinomicam deprauationem huius dicti, lector pius obseruet, sic inquit tomo 2. Ien. fol. 455.: Christus spricht Johan. 16. Der heilige Geist wird die Welt straffen vmb die Sünde, welches mag nicht geschehen, – nota, , aperi oculos et vide! – ohn durchs Gesetz erklerung. Vnd summa, Gottes Gesetz ist nötiger zu predigen vnnd zu treiben, denn das Euangelium,
darumb das viel böse sind die durchs Gesetzs zwang müssen gehalten werden. Aber der fromen sind wenig vnd Gott bekand, die das Euangelium fassen etc.
. bezieht sich auf Joh 16,8.

Haec iam a cassantur, delentur nouaque doctrina per voces illas proprie et proprijssime obtruditur, aliena a voce et ipsius Christi. De
bentne igitur ad ista caecutire et conticescere speculatores? Debentne ouiculae Christi hanc nouam noui pastoris vocem amplecti et sequi?

Sed cum reliquae propositiones, partim H 7r sint bases huius definitionis, vt ea est a posita, partim vero consequentiae, ex hoc, veluti fonte promanantes, plura erunt postea adijcienda. Credo itaque satis euidenter ex
plurimis rationibus demonstratum esse:

Primum alicubi vocem euangelij proprie tantum pro remissione gratiae seu de remissione peccatorum per et propter Christum accipi.

Deinde alicubi vocem euangelij latius et generalius vsurpari pro doctrina ministerij, comprehendente tum legem tum promissionem gratiae per Chri
stum, quae proprie vocatur euangelium.

Tertio talem esse generalem definitionem, cum dicitur euangelium esse concionem poenitentiae et remissionis peccatorum, et sic vsurpari et non reijci. Verum si addantur illae voces in hac quidem definitione proprie et proprijssime, totam eam deprauari atque in antinomicam doctrinam transfor
mari.

RATIONES QVIBVS Crellius vtitur

1.

Oportet scire, qualenam doctrinae genus profiteamur, quando dicimus nos euangelij doctrinam esse amplexos aut ordinandi dicunt se euangelium esse
tradituros.

H 7v Ergo euangelium proprie est concio poenitentiae et remissionis peccatorum.

Resp. Antecedens, loquens de generali significatione vocabuli euangelij, nihil derogat speciali et propriae eius significationi.

2.

In Ezechiele dicitur: Viuo ego nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur et viuat.Eine leicht verkürzte Wiedergabe von Ez 33,11 (Vg).

Ergo euangelium est concio poenitentiae et remissionis peccatorum.

Resp. Attende falsationem dicti! Deus loquitur de conuersione, vt verba ex
presse sonant. Et inquit de proprijssima significatione euangelij hic dici. Nullane igitur erit falsatio sententiae pulcherrimae de integra conuersione hominis ad Deum, quod iste ait euangelium in proprijssima significatione hic definiri et addit vocem proprie? Non quidem promissio euangelij seu gratiae hic excluditur, quia de conuersione disserit, sed tantum et quidem
proprijssime hic euangelium definiri est antinomica falsatio. Ratio euidens est, quia conuersio ad Deum, teste Confessione Augustana, imo ipso verbo Dei, duo complectitur, contritionem et fidem. Iam prior poenitentiae seu conuersionis pars, nempe contritio, est ex lege tantum, inquit contra Antinomos D. .Vgl. die , 345,22.

H 8r Animaduertant igitur hic omnes pij, quomodo noster ex hoc dicto legem cum suo proprie officio remoueat!

3.

Quae secundum Deum est tristicia poenitentiam ad salutem operatur non poenitendam, mundi vero tristicia mortem operatur.

Ergo euangelium est concio poenitentiae et remissionis peccatorum proprijssime.

Resp. Sunt scopae disiectae Antinomi . Nulla est cohaerentia. Ratio est: Antecedens discernit inter veram et falsam, inter mutilam et integram poenitentiam. Sed conclusio male infert esse proprijssimam euangelij defini
tionem. Nam quia de conuersione antecedens loquitur, ideo duas eius partes, nempe contritionem et fidem, docet esse coniungendas. Sed contritio proprie ex lege est, fides vero innititur voci euangelij.

4.

Christus vult in suo nomine praedicari poenitentiam et remissionem pec
catorum.Vgl. Lk 24,47.

Resp. 1. Est Antinomi fundamentum.

2. Est deprauatio dicti. Nam Christus ibi instituit ministerium docendi, cuius duae sunt partes praecipuae, lex et euangelium.

H 8v 3. Non instituit ibi Christus propriam euangelij definitionem, estque
additio antinomica, si initio eius sententiae addatur: Euangelium proprijssime est praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum. Sic Christus non est locutus.

Vide igitur in antinomia Agricolana huius argumenti solutionem.

5.

Lex tantum damnat. Sed euangelium damnat et saluat.

Ergo proprijssime est concio poenitentiae et remissionis peccatorum.

Resp. 1. Est Antinomi coccysmus.

2. Alia est quaestio, quando de integra conuersione ad Deum quaeritur, et alia, quando de proprijssima significatione ac definitione euangelij, cum legi
opponitur, quaeritur.

DE II. HYPOTHESI. ASSERE EVANGELIVM proprie laetum nuncium significare esse praestigias crudeles.

Haec propositio non eget peculiari refutatione, sed potius commiseratione digna est, quod tam atroces et horrendas voces in verbum Dei, in
Confessionem et Apo-I 1rlogiam Augustanam, in aliorumque orthodoxorum doctrinam effundat. Quid enim potest dici in Deum contumeliosius, quam euangelium pro laeto nuncio proprie et quidem proprijssime interpretari et scripturam, sic alicubi isto vocabulo vsam etc., crudeles esse praestigias et deprauationes recte dictorum? Sic enim verba sonant.
Reuertere, , reuertere et agnosce voces illas vehementes atque in doctrinam coelestem iniuriosas, pete veniam ab ecclesia, quam offendisti, atque deinceps modestius sentias, scribas et loquaris. Haec non sunt verba ociosa, non leuia, non attingentes duntaxat eos, quos omni genere probrorum conspuere atque deformare conaris, sed Deum ipsum feriunt. Caue tibi a
Deo, ni resipueris.

DE III. HYPOTHESI. VOX POENITENTIAE nuspiam pro sola contritione ponitur.

Magna audacia haec propositio ebuccinat vocem poenitentiae nuspiam in sacris literis pro sola contritione vsurpatam esse. Vocat praestigias, vocat
sceleratam sophistomanian, id modeste asseuerare locosque monstrare. Siccine tonitruis ac fulminibus pontificijs eruitur aut confirmatur veritas? Siccine piorum conscientijs satis sit?

I 1v Sed nos toti ecclesiae sententiam nostram dijudicandam relinquimus ac proferentibus lucem et robur veritatis reuerenter herbas cedemus palmas
que tribuemus. Testamur enim nos nulla ambitione nulloque odio ista proferre nec κρησφύγετα quaerere. Vident enim omnes christiani, quanta simplicitate et perspicuitate nostra omnia in medium proferamus.

Primum igitur ingenue et palam profitemur, quod antea semper professi sumus, quando vox poenitentiae pro conuersione ad Deum accipitur, tum
complectitur conuersionis illius partes, nimirum contritionem et fidem, quam sequitur noua obedientia. Et in hac quidem significatione omnium creberrime in sacris literis occurrere nunquam in dubium vocauimus, cuius quidem rei libri nostri, toti ecclesiae Christi noti, publicum testimonium dicunt. Sic in illis dictis: Nisi poenitentiam egeritis, omnes peribitis.Lk 13,3. Item: Gau
dium est angelis super vno peccatore poenitentiam agente.
Lk 15,10. Item: Poeniteat vos et conuertimini, vt deleantur peccata vestra.Act 3,19. Et similibus vocem poenitentiae pro conuersione ad Deum accipi nihil dubij est.

Sed poenitentiam μετάνοιαν alicubi pro contritione in sacris literis vsurpari id hi-I 2rsce testimonijs et rationibus planum facimus. Marc. 1. inquit
Christus: Agite poenitentiam et credite euangelio.Mk 1,15. Hic non dubium est Christum doctrinam de conuersione ad Deum salutari complecti. Iam vero credere euangelio et agere poenitentiam hic non sunt synonima nec aequipollentia. Nam credere euangelio significat fide amplecti promissionem gratiae, fide se erigere dulcissima remissione peccatorum, quae per
et propter Christum datur. Si igitur poenitentiam in hoc dicto velles accipere pro conuersione, tum patet integram ad Deum conuersionem et fide amplecti gratiam per Christum oblatam non prorsus esse idem. Nam conuersio tum contritionem tum fidem in Christum continet. Sequitur ergo vocabulum poenitentiae in hoc dicto de priori conuersionis parte, quae contritio vsitate
dicitur. Et credere euangelio de altera conuersionis parte, nempe de fide in euangelicam promissionem hic vsurpari. Ex rebus igitur ad conuersionem pertinentibus et ex illa distincta Christi locutione haec sententia primum confirmatur.

Deinde eandem interpretationem praebet Apologia Augustanae Confessionis
de poenitent. I 2v c. iij.: Sunt igitur hic duae partes praecipuae, contritio et fides. Et Marci. I. Christus ait: ,Agite poenitentiam et credite euangelio. Vbi in priori particula arguit peccata, in posteriore consolatur nos et ostendit remissionem peccatorum.,18–21. Item: Videtis et hic duas partes coniungi: contritionem, cum arguuntur peccata, et fidem cum dicitur: ,Credite euan
gelio.
,23–25. Haec Apol.

Tertio: , interpres sacrae scripturae huius seculi omnium optimus – id, quod extra controuersiam poni censemus –, in propositionibus contra Antinomos sic applicat hoc Christi dictum. Primum, inquit, oportere prius argui de peccatis et postea verbum gratiae adiungi.Eine These gleichen Wortlautes lässt sich in der von avisierten ersten Thesenreihe gegen die Antinomer nicht nachweisen. Vgl. aber die , 347,1–6. Et pronunciat: Pec
catum et mortem non per verbum gratiae et solatij, sed per legem ostendi.
, 347,7f. Et hunc ordinem probans, inquit: Et ipse Christus (sic docuit) Marc. 1.: ,Poenitemini et credite euangelio., 347,15f. Itaque poenitere hoc loco de accusatione peccatorum et euangelium pro verbo solatij interpretatur, cui fides innititur.

Quarto: Cum haec interpretatio istius vocabuli in hoc dicto Christi sit analoga fidei, hoc est, congruat cum doctrina de conuersione hominis ad Deum eiusque partes dilucide ostendat, valde intemperanter dictum est praestigias et sceleratam sophistomanian esse, in hoc dicto sic accipere saneque intelligere vocem poenitentiae.

I 3r Sic vsurpatur vox poenitentiae pro priori parte conuersionis ad Deum, nempe de contritione, in hoc illustri Christi dicto Lucae 24. praedicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum.Vgl. Lk 24,47.

Haec patent, primum, quia nemo potest dicere esse synonima vel aequipollentia, quae Christus copula tum disiunxit tum etiam coniunxit. Nam remis
sio peccatorum non est prorsus idem quod poenitentia. Si enim poenitentiae vocabulum conuersionem significet, remissio tantum est eius pars, quod et paulo ante dixi. Exegetice autem non potest accipi posterius membrum propter eandem rationem, quia vnicae tantum partis, quae comprehenditur in conuersione, in eo fit mentio.

Deinde clarius est, quam vt negari queat, Christum ibi de ministerio docendi verba facere. Eius autem summa est, quae in conuersione ad Deum consistit. Ad conuersionem autem, teste vniuersa sacra scriptura, duo genera doctrinarum pertinent: vnum, quod peccata reuelat, quod vocatur lex, alterum, quod remissionem peccatorum gratis per Christum proponit, hoc est vox euangelij.
Prius itaque membrum dicti, quod profert Filius Dei, est de contritione, posterius de fide innitente promissioni gratiae.

Tertio sic intelligit et interpre-I 3vtatur hoc dictum contra Antinomos in I. disputat. Vbi ad ordinem docendi ex lege cognitionem peccatorum et ex euangelio fidem in Christum accommodat dictum: Oportet
praedicari in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum.
Non posset autem ad suam propositionem hanc sententiam Christi allegare, nisi poenitentiam hoc loco pro contritione ex lege et remissionem peccatorum pro solatio ex euangelio intellexisset.

Sic Acto. 20. Vox poenitentiae pro contritione seu priori conuersionis ad
Deum parte vsurpatur. Testificatus, inquit Paulus, sum Iudaeis atque graecis ad Deum poenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.Act 20,21. Quis non videt, hic vna sententia summam doctrinae Paulinae concludi, quae lege et euangelio, tanquam praecipuis doctrinae christianae capitibus, comprehenditur? Cum itaque etiam in hoc dicto fides adijciatur poeni
tentiae, eaedem rationes, quas lector facile ex superioribus memoria repetet, euincunt, id vocabulum hoc in loco pro priori conuersionis parte, nimirum de contritione vsurpari, id, quod etiam alij doctores ecclesiae Dei annotarunt, nec sunt tamen ita inhumaniter tanquam sophistae et praestigiatores a quoquam traducti. Nam cum haec analoga fidei sint, non merentur tam incle
mentem reprehensionem.

I 4r et alij interpretes verba Pauli Hebre. 12 de poenitentia EsauVgl. Heb 12,16f. sic intelligunt, quod ibi poenitentia intelligatur tantum de terroribus in homine impio. Et quod Acto 8 dicitur: Poenitentiam age ab hac nequitia tua et roga Deum etc.Act 8,22., plerique ecclesiae doctores vocem poenitentiae
testantur pro cognitione eius peccati et dolore propter illud, vsurpari. Verum haec dicta scripturae sacrae nobis in praesentia sufficiant.

Ostendimus itaque vocem poenitentiae alicubi in scriptura sancta tum videlicet omnium maxime, quando altera pars conuersionis ad Deum ei adiungitur, pro contritione accipi, idque ex rebus ipsis ac testimonijs Apologiae Augu
stanae et , vt alios modo praetereamus, perspicuum esse. Haeretica sane ista non possunt esse, quia analoga fidei sunt. Exibilet igitur noster ille Filium Dei, Spiritum Sanctum, Apologiam Augu., , nos quidem in hac simplicitate acquiescere decet.

DE IIII. HYPOTHESI.LEGE DEI NON OMNIA peccata argui.

Ex toto corde ad istam tam effrenem asseuerationem, legem Dei videlicet non argue-I 4vre OMNIA peccata, cohorresco, quia hactenus tam expresse a nullo Antinomo est prolata, licet eadem docuerint, aliquanto tamen tectioribus atque obscurioribus verbis. Sed iste noster , omnium primus tanquam vnus de nouis theologis, in ecclesia Christi exurgens, ex sublimi
pulpito absque omni rubore nobis hoc antinomicum dogma dictat sub fulmine excommunicationis accipiendum. Legem Dei inquit non omnia peccata arguere, quia sit adhuc alia doctrina, nempe euangelium, quod etiam quaedam idque iuxta suum proprium et quidem proprijssimum officium arguat. Sic igitur peccatores, monitiones omnes animose excutientes, in profundum
mare peccatorum veluti plumbum immerguntur. O Iesu Christe, fer opem ex immensa misericordia saltem aliquibus, ne simul illis rapacissimus vorticibus iuuoluantur et absorbeantur!

Aedemus autem nostram confessionem plane ac dilucide, idque propter gloriam Dei, veritatis diuinae propagationem et plurimorum salutem, ac ro
tunde profitemur immotam atque aeternam esse veritatem, legi Dei omnia peccata argui, propositionem vero mere antinomicam atque in verbum Dei contumeliosam esse. Fundamenta ostendimus ecclesiae Dei ista.

I 5r 1. A consensu cum Antinomis.

Quia Antinomus prorsus idem docuit, dum poenitentiam non ex
lege, verum ex euangelio tradendam esse contendit multaque contumeliosa in legem Dei protulit, vt supra in ipsius hypothesibus recensuimus. Verum in ea astutior fuit , quod ab istis tam apertis et crassis verbis abstinuit. Atqui hoc eius dogma, ex Christi ecclesia, disputationibus et scriptis explosum, publiceque obtentum est peccata tantum ex lege cognosci, vt
paulo post erit copiosius ostendendum.

2. A testimonijs verbi diuini.

Christus Dei Filius, praeceptor summus, diserte inquit: Qui vos accusat, Moses est.Joh 5,45. Ioha. 5. Sed Moses ibi metonymice legem seu decalogum significat. Ergo solius Mosis officium est omnia peccata reuelare ac dam
nare. Nam indefinita est seu vniuersalis ista sententia: Moses vos accusat, ac perinde est, vt si dixisset: Solus Moses, sola lex omnia vestra peccata accusat. Non enim excipit Christus, non distinguit, non inquit: Quaedam saltem peccata Moses accusat. Non! Imo potius solerter et clare inquit: Solus Moses est accusator. Accusat et reos vos agit de omnibus peccatis, quibus
Deum offendistis et poenas temporales atque aeternas meriti estis.

I 5v S. Paulus auditor et apostolus Christi, e tertio coelo nobis hoc pronunciatum, hoc thema, hoc ἀξίωμα profert Roma 3.: διὰ νόμου ἐπίγνωσις ἁμαρτίας – per legem cognitio peccati.Röm 3,20. ἐπίγνωσις ἁμαρτίας – cognitio peccati – non hic excludit quaedam peccata, vt sit sensus: Quaedam solum
modo peccata cognoscuntur per legem
, vt linguam Pauli, imo Spiritus Sancti corrigere tentat. Sed oratio est indefinita, aequipollens vniuersali, omnium nimirum peccatorum cognitionem esse per legem seu legem omnia peccata reuelare. recte vertit: Durch das Gesetz kompt NVR (tantum) erkentnis der Suͤnde,Die Variante der Bibelübersetzung , auf die sich beruft, stammt aus dem Jahr 1522. In der Fassung des Jahres 1546 fehlt das Wörtchen nur. Vgl. . quia sola lex reuelat peccata et qui
dem omnia peccata tantum in lege reuelantur.

Est igitur ista correctio ac deprauatio Paulini dicti in ecclesia Dei non admittenda: Lex est cognitio peccati, scilicet quorundam tantum. Nam Paulus ibi inter se opponit vocem euangelij ac legis ac docet se causatum, hoc est, grauissimis rationibus ministerio et voce legis demonstrasse, quod omnes sint
peccatores.

Idem inquit Roma 4.: Lex iram operatur.Röm 4,15. De sola autem lege id pronunciat apostolus eaque proprietate dirimit hoc quidem in loco vocem legis et euangelij. Iam hinc nascitur illud argumentum: I 6r Quidquid iram operatur et quiquid maledicit, id peccata omnia vt arguat necesse est. Ratio est,
quia haec ira diuina nascitur ex peccatis et quidem ex peccatis omnibus.

Iam sola lex Dei iram operatur, teste Apostolo Roma. 4. Et sola lex maledicit, teste Mose, Deut. 27.: Maledictus, qui non implet omnia verba legis. Audis, legi diuinae hoc adscribi: Legis, inquit, huius, opere perficiendo illa.Dtn 27,26. Ergo sola lex omnia peccata arguit et damnat. Quae autem foret
impostura et tetra corruptela, dicere: Erras Paule, erras Moses, non recte locuti estis. Sic debebatis scribere, si reformatorem habuissetis praesentem: Lex propter quaedam tantum peccata iram operatur. Lex propter quaedam saltem peccata maledicit. Sic, sic oportebat distingui, ne illa indefinita pronunciatio crudeles praestigias et tetram sophistomaniam, vt loquitur
gigneret, quasi lege Dei omnia peccata reuelarentur et taxarentur. Ad hunc scilicet modum nouos theologos impingere seseque claros efficere decet.

Idem gentium doctor Rom. 4. pronunciat: Vbi non est lex, nec praeuaricatio.Röm 4,15. Audiat haec non tantum , sed omnes Antinomi, vbicunque
terrarum viuunt docti atque in-I 6vdocti. Paulus est ille concionator, qui asserit omnia peccata lege argui. Ratio est, quia magno Spiritu determinat nullum prorsus – ausculta! –: Nullum esse peccatum, vbi non sit lex, nullum peccatum argui, nisi voce et ministerio legis. Voce enim παράβασεως omnia peccata hic comprehendi nemo, vt opinor, in quaestionem pertrahet.

Obseruet pius lector et hanc Pauli consequentiam: Legem nequit iram operari. Ratio est, quia vbi non est lex, nec praeuaricatio. Illa nimirum doctrina iram Dei operatur, quae omnia peccata taxat. Sed lex hoc facit adeo, vt non sit peccatum, vbi lex non est seu quod lex non docet. Ergo omnia peccata arguuntur a lege. Hanc sententiam quoque contra Antinomos sui
temporis potenter vrsit. Sublata enim lege, peccata non poterunt redargui. Est enim ibi tantum peccatum, inquit Paulus, ubi Lex est, hoc est: Legis voce omnia hominum peccata arguuntur.

Iam expende Crellianam nouam scilicet noui doctoris theologiam. Nam contra obsistit ille: Est praeuaricatio, vbi non est lex, est cuiusdam seu quo
rundam peccatorum reuelatio et damnatio, quae non fit per legem.
Quid hoc aliud est dicere, quam: Paule, tu male locutus es, quia indistincte. Oportet te corrigi hac Crelliana glossa, vbi non est lex, ibi I 7r non est praeuaricatio, scilicet legalis praeuaricatio, quantum ea nouit de praeuaricationibus, quia non de omnibus nouit. Est vero alia doctrina, quae proprie atque adeo pro
prijssime euangelium nominatur, ibi quoque est praeuaricatio, ibi quoque peccata taxantur, ibi etiam homines mortificantur.
Vtri igitur credendum?

Paulus apostolus inquit: Vbi non est lex, ibi non est praeuaricatio. Item: Peccatum non cognoui nisi per legem.Röm 7,7.

Nouus Paulus, dictus, inquit: Haec sententia: ,Vbi non est lex, ibi
non est praeuaricatio, est error, nisi addatur: ,Quorundam.

Iudicet Filius Dei et ecclesia ipsius. Nos in pronunciato, quod legatus Filij Dei protulit, acquiescimus et fulmina bruta non extimescimus.

Idem vetus ille Paulus 2. Corinth. 3 docet legem occidere, legem esse ministrationem mortis,Vgl. II Kor 3,6f. neque de Crelliana correctione seu distinctione quic
quam est sollicitus. Hinc argumentum surgit: Quidquid occidit homines, id necesse est peccata ipsorum omnia arguere. Ratio est: Accusatio ista facit, vt sint rei mortis. Intelligitur autem vox Pauli de omnibus damnis, quae peccata totius generis humani sequuntur.

Sed sola lex, non euangelium proprie sic I 7v appelatum, occidit, est mini
stratio mortis. Nam Paulus hanc antithesin duarum diuersarum doctrinarum, legis nempe et euangelij, quasi in conspicuo loco ponit. Inquit enim: Litera, id est lex, occidit. Spiritus, id est euangelium, viuificat. Et iterum, legem describens, vocat eam ministrationem mortis. Euangelium vero ministrationem Spiritus.

Ergo sola lex homines reos agit de peccatis, proprijssimo suo officio. Reliquorum Pauli testimoniorum postea mentio fiet. Euicimus igitur, Deo pro nobis praeliante, primum: Lege omnia peccata argui. Nam Spiritus Sancti vox est: Vbi non est lex, nec praeuaricatio, quae eradi ex Paulo non potest neque admittit antinomicam glossam. Deinde hanc propositionem – lege Dei
non omnia peccata argui – esse vere antimomicam, nouam, contrariam ei sententiae, vbi non est lex nec praeuaricatio et caeteris dictis. Benedictus sit Deus pro verbo suo patefacto.

3. A testimonio Augustanae Apologiae.

Augutana Apologia diserte officium legis multis locis declarat, vt in titulo de
Iustificatione, h.1.: Lex semper accusat conscientias et perterrefacit.,16f. i.4.: Per legem peccatum cognoscitur, sed culpa non relaxatur.,20f. Item: Abundauit peccatum per legem.,24. i.5. Lege terrentur corda.Eine leicht abgeänderte Wiedergabe von Apologia Confessionis Augustanae IV. Vgl. aber . m.2. Lex tantum terret et condem-I 8rnat conscientias.Eine leicht abgeänderte Wiedergabe von Apologia Confessionis Augustanae IV. Vgl. aber . C.2.: Lex tantum accusat et terret conscientias.,20f. Item: Tantum proponunt verbum, quod arguit pecca
ta. Quod cum solum traditur, doctrina legis est, non euangelij.
,22f. C.4.: Lex est verbum, quod arguit et condemnat peccata.,16f.

Sed inquis: Alicubi Apologia inquit euangelium arguere peccata. Respondeo: Vocem euangelij ibi generaliter vsurpari testatur illa analysis illustris, quae subijcitur. Legis videlicet propriam esse vocem arguere peccatum,
propriam vero euangelij esse remissionem peccatorum gratis propter Christum, vt supra indicatum est.

Est igitur vox illa temeraria et falsa, quod inquit legem non solam magnitudinem offensae et magnitudinem peccati ostendere. Prop. 21. Delet igitur suo atramento haec verba Apologiae i.8.: Deus ostendit (per legem)
cordibus nostris immundiciem nostram et magnitudinem peccati. Ibi primum videmus nos longe abesse ab impletione legis.
,25–27. Haec ibi. Apologia autem de lege ibi disserit. Item, i.4.: Per legem peccatum cognoscitur.,20. Et paulo post: Abundauit peccatum per legem. Superabundauit gratia per Iesum.,24f. Haec Apol. Sed magis contra verbum Dei pronunciat . Nam Ieremias
inquit legem esse malleum conterentem petras.Vgl. Jer 23,29. Paulus ait virtutem peccati esse LEGEM. Item per legem fieri peccatum excellentius.Vgl. I Kor 15,56; Röm 5,20.

I 8v 4. A testimonijs .

Accuratissime et grauissime hanc proprietatem legis diuinae exposuit, docens eam esse speculum quasi nostrorum peccatorum. Cum autem
nimis foret prolixum multa testimonia recensere iamque de Antinomorum dogmatibus praecipue agamus, saltem omnes pij aspiciant propositiones antinomicis furoribus oppositas, in quibus vni et soli legi reuelationem et damnationem peccatorum omnium adsignat. Nam intelligebat vir Dei, sagacissimo ingenio per Spiritum Sanctum praeditus, hunc esse neruum,
hoc cor, hanc artem Antinomi, quod non argueret lex omnia peccata. Ideo enim vrgebat ille euangelium, proprie sic vocatum, coniunctim ista praestare, arguere nimirum et consolari.

Ex I. disputatione contra Antinomos.

Prop. 2. Hic dolor proprie aliud nihil est, nec esse potest, quam ipse tactus
seu sensus legis in corde seu conscientia.

4. Poenitentiae prior pars, scilicet dolor, est ex lege tantum.

13. Cum dolor is sit passio seu afflictio, quam conscientia velit, nolit, pati cogitur, lege tangente seu torquente.

25. Vniuersa scriptura tradit poenitentiam a lege esse inchoandam.

K 1r 31. Peccatum vero et mors non per verbum gratiae et solatij, sed per legem necesse est ostendi.

32. Experientia est, quod Adam prius arguitur legis transgressor, post per semen mulieris promissum erigitur.

33. Et Dauid prius lege per Nathan occiditur, dicentem: Tu es ille etc. Post
euangelio seruatur dicente: Non morieris.

34. Paulus prius lege prostratus audit: Quid me persequeris? Post euangelio viuificatur: Surge.

35. Et ipse Christus Mar. 1.: Poenitemini et credite euangelio.

36. Item: Oportuit in nomine eius praedicari poenitentiam et remissionem
peccatorum.

37. Sic et Spiritus primo arguit mundum de peccato, vt fidem doceat in Christum, id est remissionem peccatorum.; ; . nimmt Bezug auf II Sam 12,7.13; Act 9,4–6; Mk 1,15; Lk 24,47; Joh 16,8.

Ex. 2. disputatione contra Antinomos.

Prop. 5. Sed (data est lex) vt peccatum ostendat et iram operetur, hoc est,
conscientiam ream faciat.

17. Cum vero non nisi lex vtrunque (peccatum et mortem) doceat, satis claret legem esse maxime necessariam et vtilem.

18. Quidquid ostendit peccatum, iram seu mortem, id exercet officium legis, siue fiat in Veteri, siue in Nouo Testamento.

K 1v 19. Reuelare enim peccatum est alius nihil nec aliud esse potest, quam esse legem seu effectum et vim legis proprijssimam.

20. Lex et ostensio peccati seu reuelatio irae sunt termini conuertibiles, velut homo et risibile et rationale.

21. Tollere legem et retinere reuelationem irae est idem, ac si neges Pet
rum esse hominem, affirmes autem esse risibilem vel rationalem.

Prop. 23. Cum dicat scriptura Spiritus Sancti, sine lege peccatum esse mortuum et vbi non est lex, non esse praeuaricationem.

24. Vt impossibile sit esse aut intelligi peccatum sine lege, siue scripta siue insculpta.

25. Post sequitur: Cum nullum sit (sublata lege) peccatum, nullum quoque esse Christum redemptorem a peccato.

36. Igitur amota lege ita sumus salui a peccato, vt ne Christo quidem egeamus mediatore.

40. Nam haec est peccati vis, vt Paulus dicit, quod peccatum est aculeus
mortis et lex virtus peccati
.; ; . nimmt Bezug auf Röm 7,8; 4,15; I Kor 15,56.

Ex 3. disputatione.

Prop. 10. Nihil aliud etiam agitur, quam vt peccatum per legem ostensum et in Christo remissum expurgetur.

17. Oratio Dominica ab ipso Domino sanctis K 2r et fidelibus suis tradita
poenitentiae pars est et doctrina legis plena.

18. Quisque enim hanc vere orauerit, is propria voce confitetur sese contra legem peccare et poenitere.

27. Quare et ipsa oratio Dominica docet legem esse ante, sub et post euangelium et ab ipsa inchoandam esse poenitentiam.

29. Lex est, quae nobis prius ostendit, quid non habeamus et quod tamen sit necessario habendum.

37. Ponatur casus, quod peccatum aliunde quam per legem possit cognosci, quod tamen est impossibile.; .

Ex 4. disputatione contra Antinomos.

Prop. 24. Arguit Paulus omnes peccatores esse (quod officium legis est) hoc ipso, quod iustificandos esse docet in Christo.

25. Iustificandus vtique peccator est, nondum iustus; et non nisi ex lege peccator esse conuincitur..

Ex. 5. disputatione contra Antinomos.

Prop. 6. Lex virtus est peccati, stimulus autem mortis peccatum est.

7. Haec tria, lex, peccatum, mors, sunt inseparabilia.

12. Extra Christum sub lege, peccato et morte agimus.

K 2v 14. Quare necesse est ipsos, quantum sub morte sunt, sub lege quoque et peccato adhuc esse.

18. Mors enim et peccatum per legem sunt, vt Paulus dicit: Lex occidit, et: Virtus peccati lex.

20. Si lex non esset, nec mors nec peccatum esset.

27. Si: Si non. sanctis et iustis est peccatum et mors ipsorum, id est, lex proponenda, quibus tamen non est posita etc.

34. Vt igitur lex est posita, haud dubie docenda et non tollenda, qua peccatum et mortem seu iram Dei agnoscant.

42. Lex promiscue docenda est (sicut et euangelium) tam pijs quam impijs.

43. Impijs, vt territi agnoscant suum peccatum, mortem et ineuitabilem iram Dei, per quam humilientur etc.

58. Benignitas Dei adducit ad poenitentiam, hoc est, vt legem peccati virtutem esse agnoscas.; ; ; . nimmt Bezug auf I Kor 15,56 und II Kor 3,6.

Ex 6. disputatione contra Antinomos.

Prop. 1. Ista consequentia S. Pauli: Vbi non est lex, ibi nec praeuaricatio, non solum theologice, sed etiam politice et naturaliter bona est.

14. Lex non damnans est lex ficta et picta, sicut chymoera aut tragelaphus.. nimmt Bezug auf Röm 4,15.

In scripto contra Antino. to. 7, fol. 293. K 3r inquit: Kan auch jemand dencken, das Suͤnde etwas sey, wo kein Gesetz ist?. Jtem fol. 294.: Woher weis man aber, was Suͤnde sey, wo das Gesetz vnd Gewissen nicht
ist?
. Jtem , 7. tom. im Bericht von M. Johan: falscher Lere, fol. 381.: Also thut S. Paulus Roma. 123. macht durchs Gesetz alle Welt zu Suͤndern, wirfft sie vnter Gottes zorn vnnd schlegt sie gar tod fuͤr Gott.. Jtem. fol 382.: Wie kan man aber von Suͤnden predigen oder wissen, das Suͤnde zuuor da sey, wo sie nicht das Gesetz offenbaret? Denn Euangelium,
nach seinem eigentlichen (nota: iuxta proprium officium) ampt, sagt nicht, wenn: Wer. vnd was die Suͤnde sey, sondern zeigt wol an, das da muͤsse grosser schade sein, das so grosse Ertzeney daher gehoͤrt. Sagt aber nicht, wie die Suͤnde heisse, oder was sie ist. Solchs mus das GESETZ thun.
. Haec .

Jtem in der Kirchen Postil. 5. Dom. nach Trin.: Es ist alles des Gesetzes predigt, was da von vnsern Suͤnden vnd Gottes zorn predigt, es gescheh wie oder K 3v wenn es wolle. Wiederumb ist das Euangelium solche predigt, die nicht anders (audi: nihil aliud) denn gnade vnnd vergebung in Christo zeiget vnd gibt.. Jtem, in Smalkald. Artick. vom Gesetz.: Aber das fuͤr
nemste Ampt oder krafft des Gesetzes ist, das es die Erbsuͤnde, mit fruchten vnd allem offenbart.
,13f. Jtem in der Vorrede vber das Alte Testament: Aber wo das Gesetz nicht were, so were auch keine Suͤnde. Darumb ist alles Moses ampt schuld, der reget vnd ruͤget die Suͤnde durchs Gesetz, so folget der Tod auff die Suͤnde mit gewalt etc..

Haec testimonia tam sunt perspicua, tam illustria, tam solida, tam fortia, vt sine dubio iam in ecclesia Dei et apud pastores multi sunt futuri, qui vsque ad stuporem admirabuntur audaciam, quod illi, qui in ore nomen gerunt, tamen contra et haec dicta scriptaque asserant lege Dei non omnia peccata argui. Qua tandem sophistica haec propositio eludi
potest, impossibile est peccatum posse cognosci nisi per legem? Item impossibile est esse aut intelligi peccatum sine lege siue scripta siue insculpta. Et haec, quidquid ostendit peccatum iram seu mortem, id exercet officium legis, siue fiat in Veteri siue in Nouo Testamento. Quando igitur tantopere K 4r pugnatur legem Dei non arguere omnia peccata, quid hoc aliud est quam
dicere: , tu parumper mentiris! Verum ista ex verbo Dei depromit, contine igitur te nonnihil et ori tuo frenum inijce. Nam Deus, veritatis fons ac vindex, ista audit.

5. A differentia legis et euangelij.

Paulus, qui sub anathematis poena audiendus est,Vgl. Gal 1,8f. vt Gal. 1. scriptum extat,
magna Spiritus Sancti luce atque erudita, lingua discernit legem et promissionem seu euangelium. Legi enim hoc proprium attribuit, quod sit lex operum,Vgl. Gal 2,16; 3,15. id est, sit norma praescribens opera omnia, quae Deus ab hominibus exigit. Est enim sapientia Dei, quae exhauriri a creaturis non potest. Item vocat cognitionem peccati,Vgl. Röm 3,20. hoc est doctrinam, quae veluti in speculo cunctis
hominibus molem peccatorum commonstret. Item ministerium mortis.Vgl. II Kor 3,7. Nam illa se inuicem consequuntur. Vbi sunt peccata, ibi est mors, sicut econtra: Vbi est iusticia, ibi est vita. Euangelium vero proprie acceptum seu promissionem gratiae Paulus vocat doctrinam de Christo et eius redemptione, legem fidei, spiritum viuificantem, virtutem Dei ad salutem omni cre
denti.Vgl. Röm 1,1f; 3,27; 1,16.

Iam hoc antinomicum dogma lege Dei non argui omnia peccata in vtranque doctrinam procax et contumeliosum est ac discrimen, a Paulo tanta dexteritate ad Rom. et Gal. positum, nefarie eneruat ac destruit. K 4v Mutilat enim legem, ac si non omnia opera, quae Deus exigit, praescriberet, neque esset
perfecta regula obedientiae, quam Deus ab hominibus postulat. Si enim non arguit omnia peccata, ergo non potest ei adscribi ille titulus, quod sit lex operum omnium, quem quidem ei S. Paulus attribuit. Nam peccata ex antithesi, hoc est, ex norma obedientiae cognoscuntur, iuxta Pauli axioma, quod est immobile: Vbi non est lex, nec praeuaricatio.Röm 4,15.

Cedat igitur potius, quam . Nam multis partibus S. Paulus maior habendus est. Contradicit S. Paulo, quasi lex non sit sola cognitio peccatorum nec sit omnium peccatorum reuelatio. Hoc autem an non in legis diuinae iniuriam tendit? Nam expoliaturKorrigiert aus: exlipoatur lex suo officio, quod ei Deus ipse tribuit, non quidem in exigua, sed multo maxima parte, vt
paulo post magis audies.

Contumelia est in legem summa, quasi lex non plene de contritione doceat. Nam si lex, vt Antinomi decantant, non omnia peccata arguit, ergo sequitur irrefragabiliter, quod lex de contritione non plene erudiat. Quid igitur, tu bone Paule, dicis legem esse cognitionem peccati et per legem fieri peccatum
excellenter peccatum et per legem peccatum reuiuiscere? Corrige linguam, Paule, ali-K 5ram doctrinam profert, sed non e tertio coelo, vt tu. Contradicit Spiritui Sancto, qui per os Pauli legem vocat ministerium mortis, et quidem solum. Iam est clarius sole hoc principium: Tantum ea doctrina de peccatis arguit, quae mortem denunciat. Sed id tantum lex diuina praestat,
teste legato Iesu Christi.

Deinde euangelium proprie quidem sumptum (nam hic in antithesi legis et euangelij versamur) foede ac perniciose corrumpitur ac deprauatur, dum quae legis propria sunt, ei immiscentur ac fit confusio Mosis et Christi, mortis et vitae, imo peruertitur vniuersa theologia.

O, vos miserrimas ouiculas, quae a Mose eratis percussae, vulneratae, in mortis barathrum coniectae, iam ad Christum respicientes, ad euangelium, ad promissionem gratiae currentes, sperabatis, vos ibi tantum laeta, tantum salutaria, tantum viuificantia accepturas ex gratia, verum attendite, quanta vos spe iste nouus doctor deijciat! Ecce enim astans vultum horrisonum,
terrificum, laetiferum obtendit, inquiens euangelium etiam irasci, etiam territare, etiam vulnerare, etiam abijcere, etiam amplius mortificare. Sic igitur haec dicta: Pauperes euangelizantur etc.Mt 11,5. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vosMt 11,28., quae vere euangelia sunt, corrigentur voce : Euangelium K 5v scilicet labores et onera multo
maxima adhuc imponere et augere; Incutere hanc etiam vocem; Discedite, item vos poenis subijciam.
Ratio est, quia inquit non solam legem peccata arguere, sed euangelium quoque et quidem proprie et proprijssime arguere peccatum: Peccatum, inquit illud, quod est omnium atrocissimum et fons omnium peccatorum, id est, omnium offensionum omniumque poe
narum Dei. Quem vero fons peccatorum et peccatum illud omnium horribilissimum non perterrefaceret, non exanimaret horroribus?
Sic igitur et euangelium asserit iuxta proprijssimam significationem sua voce prius ouiculas Christi mortificandas et postea rursum viuificandas esse.

Intelligunt forte noui isti theologi ex hac commemoratione, quo equus ille
concitatus, quem viribus sui naturalis liberi arbitrij ascendunt, freno rupto eos auehat. Vtinam igitur equo isto ad praecipitium ruente ipsi desilirent seque suosque a casibus maioribus vindicarent. Equidem vt Deus ipsis oculos aperiat et ad mentem saniorem reuocet, ista monemus.

DE V. ET X. HYPOTHESIBVS. LEGE NON MONSTRARI caput et fontem peccatorum. Solo euangelio contemptum mediatoris argui.

Propter affinitatem rerum iungemus quintam hanc et decimam hypotheses. Nam deci-K 6rma huius est fons et argumentum illud speciosum parturit, quo oculis piorum fascinum nonnulli obtrudere vel maxime tentant. Sed ordine veritas eruenda atque in lucem, praefulgente Spiritu Sancto, statuenda
est.

Primum Antinomus in Pro. 9. bezieht sich auf die zugeschriebenen Thesen, die seiner ersten Thesenreihe gegen die Antinomer vorangestellt hatte. Vgl. . et alijs prorsus idem docet, nempe ex euangelio tantum et ex violatione Filij docendam esse cognitionem peccati.

Deinde assero hanc propositionem lege non monstrari neque accusari ἀπι
στιάν – incredulitatem – in Deum, si ita generaliter et indistincte proferatur, esse falsam et in sapientiam lege Dei expressam iniquam. Rationes sunt:

Quia praeceptum Dei primum docet non habendos esse Deos alienos.Vgl. Dtn 5,7. Iam vero habere Deos alienos an non est incredulitas?

Quia ibi non tantum noticia veri Dei exigitur, sed etiam cultus Dei interiores
et exteriores iuxta verbum Dei praestandi requiruntur. An vero qui Deum non nouit neque iuxta verbum Dei eum colit, incredulus censendus non erit?

Quia secundum praeceptum nominis diuini vsum rectum,Vgl. Dtn 5,11. iuxta verbum patefactum postulat. Itaque incredulitatem prohibet et taxat non tribuentem ea verbo Dei neque sic ei obtemperantem, vt Deus iubet.

Quia tertium praeceptum iubet diem sabbati sanctificare,Vgl. Dtn 5,12. audiendo, discendo, meditando verbum Dei et vtendis sacramentis iuxta ipsius institutionem. An vero haec Deus vult absque fide fieri? An Deus in prophanatione est sabbati, ministerio legis non reprehendit incredulitatem?

K 6v Quia secunda tabula requirit dilectionem erga proximum. An igitur
Deus (nam rationem praecipientis iam expendamus) prorsus vult absque omni fide eam dilectionem exhiberi et non arguit incredulitatem, quae tum hypocriseos tum peccatorum mater est?

Quia hoc genus ex decalogo non potest vllo atramento aut vllo gladio deleri vel excindi: Omni verbo Dei, quod ipse reuelat, credendum est. Et: Omnis
verbo Dei, quodcunque tandem sit illud, quod quidem ipse hominibus patefacit, non credens, peccat, offendit Deum et meretur poenas.

Quia impijssimum foret pronunciare, sicuti in decalogo Adae nulla prorsus in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum fides esset mandata, ita eum omnino sine omni fide, si perstitisset in sua integritate, in aeternum victurum
fuisse. Siue autem generalis siue legalis ista fides nominetur, iam non disceptamus, hoc tantum impugnamus non posse sine discrimine omnem fidem a lege praecipiente et omnem incredulitatem a lege arguente remoueri.

Sed inquiunt aliqui incogitanter: Lex non tradit fidem in Filium Dei. Respondeo: Id quoque falsum est, quia primum mandatum de vero Deo docet.
Ad veri autem Dei cognitionem etiam pertinet Filius Dei.

At porro inferunt: De hac speciali fide in K 7r Christum, hoc est, Filium Dei factum hominem, nostrum mediatorem et propiciatorem, non docet lex. Huc igitur, correcta nonnihil in praecedentibus quorundam lingua, Deo nunc ducente et regente, accedamus. Quae semper sensimus et docuimus, ita se
habent:

In decalogo non est hoc decretum Dei patefactum, quod Filius Dei carnem humanam assumpturus esset, sed in euangelio tantum. Nec in decalogo traditum est Deum omnia omnium hominum peccata in solum hunc mediatorem et saluatorem translaturum, vt ipse solus, loco atque vice totius generis
humani patiendo et obediendo, legi diuinae satisfaceret, omnia nimirum persoluendo atque absolutissimam iusticiam comparando, sed in euangelio tantum. Nec in decalogo explicatum est Deum ex immerita atque immensa misericordia hoc omne, quod Christus fecit ac peperit, peccatoribus credentibus in Christum donare ac iustos eos, hac nimirum iusticia Christi donata atque
imputata, censere atque in aeternam vitam recipere velle, sed in euangelio tantum. Nec Adam et Eua, si integritatem suam primaeuam retinuissent, hac euangelij reuelatione indiguissent, neque fuisset necesse Filium Dei incarnari, pati aut resurgere. In promptu ratio est, quia extitissent absque peccato, absque ira Dei, absque maledictione. K 7v Nec primi illi parentes, lapsi in
peccatum, cum quidem indigerent ope, hanc sententiam Dei euangelicam sciuerunt, nec potuissent eam vnquam suorum ingeniorum sagacitate inuestigare, nisi Deus ipse, ex arcana sua sede prodiens, ex misericordia eam aperuisset, in consolationem atque salutem hominum aeternam. Sic enim conspecta sua ex lapsu nuditate ratiocinabantur.

Immutabilis vox legis est peccatores esse damnandos aeterna morte Gene. 2.Vgl. Gen 2,17. Nos peccauimus horribiliter, Gen. 3. Ergo aeternae Dei irae subiecti erimus. Hinc pauor ille ad conspectum Dei,Vgl. Gen 3,10. hinc fuga illa a Deo irato, hinc occultationes illae, hinc tegumenta illa, quae sunt ingentis consternationis ex consideratione irae Dei grauissimae et horrore mortis reliquarumque poe
narum regurgitantis, horribilia τεκμήρια. Accedit igitur Filius Dei, φιλάνϑρωπος ille celeberrimus, ac maiori addit hoc diuinim decretum: Vera quidem legis haec est sententia, sed statuit sacrosancta Trinitas per sanguinem Filij Dei, qui futurus est victima, peccatores reconciliare, iustificare, saluare. Iam minor quoque nouam lucem accipit: Peccasti, Adam, verum est, sed
tibi in promissum semen credenti, peccata sunt condonata. Non eris in morte sempiterna, sed viues.
Haec ἐπιείκεια euangelij retinet primos homines in vita, et, hac spe suffulti, liberos procreant tempusque reliquum vitae suae exigunt.

K 8r Sed iam clamores aliqui tollent: Vicimus, trophaea statuamus, qui
bus inscribamus: Ergo lex non arguit incredulitatem in Christum, quia ignorat ista, quae sunt promissa. Ponatur igitur argumentum in lances, et libra recte cum sua lingula constituatur. Sic sese librat in lancibus pondus illud: Nulla doctrina potest arguere, quod ignorat. Sed lex ignorat incarnationem Filij Dei, ignorat redemptionem per ipsum, ignorat imputationem iusticiae
per fidem, gratis ex misericordia. Ergo lex non potest arguere incredulitatem in Christum.

Resp. ad maiorem. Vera ea est, donec id quidem ignorat. Itaque addendum esset: Nisi ei aliquid, quod per se ignorat, aliunde manifestetur. Nam patet maiorem esse falsam, si poneretur paulo clarius hoc pacto: Nulla doctrina
potest quicquam aliud arguere, quam quod per se nouit. Nam posset aliunde noticiam alicuius rei accipere, quam etiam deinde si per se mala esset vel si eius contrarium malum esset, posset arguere.

Deinde nego minorem sic simpliciter prolatam. Nam addendum fuisset: Lex per se ignorat. Nam per reuelatum euangelij verbum legem adhuc ignorare
Christum mediatorem totumque eius beneficium nemo, vt opinor, in ecclesia Christi dixerit.

Lex habet illud genus, vt supra adstruximus: Omni verbo Dei, quod ipse reuelat in mun-K 8vdo quocunque tempore, est credendum. Iam vero lex illas species non omnes nouit ante reuelationem Dei. Exempli gratia, lex
inscripta cordi Adae hanc ei sapientiam dictabat: Omni verbo Dei tum reuelato, tum reuelando credendum est. Sed abstinendum esse a certis pomis in horto voluptatis et eorum morsum, ipsis totique posteritati fore laetiferum et exitiosum, id lex per se ignorabat. Verum facta reuelatione, lex e suo genere suffragium illud suum addit: Ergo et huic legi diuinae credas atque obtem
peres, Adam, tanquam creatura creatori.

Sic Deus Adae hoc verbum, quod ignorabat, iuxta suam sapientiam legalem patefacit: Semen mulieris conteret caput serpentis.Vgl. Gen 3,15. Ei vero decreto diuino non contradicit lex, sed accinit suum genus. Ergo et huic verbo, iam per Filium Dei tradito, veritatis testimonium, assensum atque fiduciam tribuas,
quia hoc debes conditori tuo reuerentiae, vt omni verbo, ex ipsius ore prodeunti, credas.

Ac sane non potest dici legem, facta iam relatione, prorsus ignorare Christum et euangelium, non quidem, vt repetam, ex sese, sed ex patefactione, inquam, illa tam illustri, idque vel inde est manifestum:

Quia Christus inquit, se venisse vt legem impleret.Vgl. Mt 5,17. Matth. 5. Ergo Christus adoritur legem, vt ei pro nobis satisfaciat. Sic lex experitur praesentiam et opus Christi.

L 1r Quia Paulus inquit Christum sub legem esse factum Galat. 4., hoc est, legi esse subiectum tali modo, vt quia esset constitutus mediator ad redi
mendos homines,Vgl. Gal 4,4f. lex ius suum ab ipso solo exposceret. Wenn man nun einem in die haar felt, vnd der ander widerumb, so mus ja einer den andern fuͤlen, vnd drumb wissen.

Quia idem inquit 2. Corinth. 5. Christum pro nobis factum esse peccatum.Vgl. II Kor 5,18–20. deutet diese Stelle noch im Sinne der anselmianischen Satisfaktionslehre. Esaias ait: Dominus fecit in eo concurrere omnium nostrum peccata,Vgl. Jes 53,5. cap.
53. Sola autem lex accusat de inobediam sibi praestita et infligit maledictionem, exigit satisfactionem in persolutione poenae commeritae et obedientiae totius, qualis in iudicio Dei requiritur. Itaque tanta facta, inquam, reuelatione non potes legem et euangelium tali pacto distrahere, quasi lex ignoret, quis sibi sit a Deo constitutus satisfactor, quis debeat peccata gestare, quis
obedientiam debeat exoluere. Imo tota humiliatio, passio atque obedientia Christi iuxta legem fit, hoc est, lege ea omnia requirente a Christo, quia ex Dei consilio vnus pro omnibus hominibus in hoc quidem opere substitutus esset.

Quia ipsum δικαίωμα τοῦ νομου nobis est partum per Christi passionem.
Hoc autem ius legis quid aliud est, quam iusticia seu impletio totius legis, cui lex accinit promissionem vitae aeternae? Cum igitur hoc δικαίωμα legis sit acquisitum, quomodo lex, post hanc tantam pa-L 1vtefactionem et effectionem rerum amplissimarum per Christum, id ignoraret? Habet quidem id non ex sese, verum ex Dei verbis ac factis.

Quia lege sic illuminata voce euangelij, quam ex sese non proferebat, omnes orthodoxi fidem in Iesum Christum in primum praeceptum reponunt. Sic et alij eum secuti in Catechismo enarrant hanc Dei vocem: Non habebis Deos alienos, nempe quod noticiam veri Dei postulet.Anders als von behauptet, ist in dem Großen Katechismus weniger von der notitia veri Dei, als vielmehr von der fiducia recta et sincera die Rede. Vgl. ,21. Sed ad notitiam veri Dei pertinet, scire quod Filius Dei sit factus homo et sedeat ad
dexteram Dei, qui Deus est et homo in vna persona. Hanc vero lucem ex euangelio lex accipit. Item requiri in hoc diuino praecepto non solum fidem generalem, sed et specialem, statuentem se propter Christum gratis habere remissionem peccatorum.

Fex Iudeorum adhuc in mundo reliqua solam intuetur legem, repudiata luce
euangelij. Itaque neque verum Deum agnoscunt neque ei credunt, imo nullum opus praestant, quod Deo placeat. Nam in hac deprauata natura lex Dei sine luce euangelij neque intelligi recte neque inchoari potest. Quia Paulus inquit legem fide stabiliri.Vgl. Röm 3,31. Hanc sublimem Pauli orationem sic intelligo simpliciter: Euangelium post lapsum nouam lucem ac-L 2rcendit legi,
alioquin ipsi ignotam, de Filio Dei incarnando, de mediatore et redemptore.

Fides persoluit legi omnia, quaecunque a nobis exigit, nempe satisfactionem pro transgressione et obedientiam omnibus numeris absolutissimam. Nam fides haec omnia a Christo recipit, itaque lex credentem in Christum non amplius accusare neque damnare potest suo iure, quo ad vitam et salutem
nostram. Sic Paulus Roma. 10. inquit: Perfectio legis Christus est, ad iustificationem omni credenti.Röm 10,4. Nam alioquin nos legem stabilire aut statuere non possemus, quia labefactauimus legem peccatis nostris, quae nosmet expiare non valemus. Fides autem, afferens omnimodam Christi impletionem, iterum erigit legem suoque loco quasi sistit. Fide per Spiritum Sanctum
inchoatur noua obedientia, et ea placet fide in Christum, absque ea non placitura, iuxta dictum: Quicquid non fit ex fide, peccatum est.Röm 14,23.

Fide igitur stabilitur lex tribus modis, vt paucis repetam:

1. Ostendendo Christum mediatorem et propiciatorem.

2. Imputatam Christi iusticiam exhibendo.

L 2v 3. Nouam obedientiam Deo placentem inchoando.

Sic ecclesia Dei sincera docet haec duo genera doctrinarum, legem nempe et euangelium, sibi mutuas operas tradere, ita tamen, vt non sint confundendae, sed cuique doctrinae suae relinquendae specificae differentiae et tamen vtraeque suo ordine tractandae, sibique inuicem succedant. Lex, quia euan
gelium nusquam habet locum, quam apud contritos et humiles spiritu, reuelat iram Dei super omnem impietatem et iniusticiam hominum,Vgl. Röm 1,18. Roma 1. Quid potest dici praeclarius, quam legem esse paedagogum ad ChristumVgl. Gal 3,24. Gal. 3.? Et, quia euangelium regenerat homines, ideo lex suum praestat seruitium in commonstranda norma eius obedientiae, quam Deus in iustificatis et rena
tis exigit. Sic Paulus inquit Roma 7.: Mente seruio legi Dei.Röm 7,25.

Vicissim autem, quia lex erat violata nec poterat ei satisfieri ab hominibus, ac Paulus, quia inquit: Fide ἱστῶμενKorrigiert aus: ἵστωμον. νόμονRöm 3,31., videtur voluisse significare nos quasi legem euertisse ac conculcasse pedibus, vt suam gloriam non posset consequi in nobis, ideo euangelium legi hoc praestat officij, vt ipsi pate
faciat, vnde loco generis humani suam plenissimam accipiat satisfactionem, nempe a Christo, qui suum meritum, suamque obedientiam seu iusticiam cui-L 3rlibet velit imputare. Sic legi abunde satisfit.

Deinde per euangelium etiam donatur Spiritus Sanctus, qui facultatem hominibus impertit inchoandi opera decalogi. Eam enim facultatem homini non
impertit lex. Imo euangelium promittit fore, vt post resurrectionem sancti in aeterna vita aeternam Deo suo obedientiam iuxta legem sint declaraturi.

Haec mutua legis et euangelij officia sic accipienda et explicanda sunt, vt nihilominus nulla fiat perturbatio aut confusio, sed cuique, vt dictum, suae sint et maneant proprietates. Euangelium itaque, proprie loquendo, nullum
arguit peccatum, sed hoc est legis diuinae officium proprium et proprijssimum, vt Paulus et docent, quos hac in parte mendacij arguere, summa temeritas, ne dicam impietas, est.

Si vero alicubi vox euangelij generaliter vsurpatur eique tribuitur concio de peccatis, tum intelligendum est id ministerio, voce et proprio legis officio
fieri. Lex igitur Dei arguit incredulitatem quoque in Christum. Nam sola hac doctrina arguuntur peccata, vt est ex verbo Dei grauissimis rationibus demonstratum. Sed, inquis, non ostendit Christum. Responsionem veram itero, sed ostensum ab euangelio recipit eique ministeria sua praestat. Retineat igitur suum officium eu-L 3vangelium in Christo et eius beneficijs
monstrandis. Retineat etiam lex suum officium in operibus et peccatis commonstrandis.

Vnam duntaxat adhuc rationem proferam, quae gignit plures. Christus tantum pro peccatis legis mortuus est, inquit enim ipsemet: Veni legem adimplere,Mt 5,17. Matt. 5. Quae igitur ista fatuitas esset garrire Christum pro peccatis
esse passum, quae non comprehenderentur lege?

Sed incredulitas in Christum, vt iam scribit, non taxatur a lege Dei. Ergo Christus propter incredulitatem in se non esset passus iuxta scilicet. Item incredulitas in Christum est summum peccatum et fons aliorum peccatorum. Ergo Christus propter summum peccatum et fontem peccatorum
non esset passus. Ratio est, quia Christus tantum pro illis peccatis sua passione satisfecit, quae lex arguit et damnat. Item, nihil damnat homines et angelos, nisi quod legis voce ac ministerio arguitur. Sed legis voce non arguitur incredulitas in Christum. Ergo incredulitas in Christum non damnat nec est peccatum. Quicquid enim lege non arguitur, non est peccatum, teste Paulo et
.

Postremo pius et candidus lector obseruet, quam sese ipsos illaqueent, inuoluant atque L 4r capiant isti homines. Vociferantur enim euangelium vnum peccatum arguere, nempe incredulitatem in Christum. Sed postea recensent multa, vt:

Ignorationem Christi.

Contemptum Christi. Hoc vero latissime patet. Complectitur enim contemptum concionum Christi, conuicia in Christum, excommunicationem Christi, persecutionem ante, in et post crucifixionem Christi, prohibitionem euangelicae doctrinae – quis enim negabit ista sub titulo contemptus Christi com
prehendi?

Superbiam. Fiduciam propriae iusticiae. Securitatem. Odium veritatis. Odium Dei. Impietatem. Contemptum ministerij. Collusionem cum hostibus Christi, persecutionem piorum, idololatrian. Nam qui non honorat Filium, non honorat Patrem.Joh 5,23. Blasphemiam. Qui enim non credit Filio, men
dacem facit Deum.
I Joh 5,10. Et alia innumera peccata.

Ergo semetipsos refutant non vnicum tantum peccatum ab euangelio argui, sed multa, nimirum ea omnia, quae ad afflictionem Iesu Christi pertinent.

L 4v Hic mihi considera pulchrum dogma, quod inde enascitur, legem nimirum non arguere duriciam, maliciam, conuicia, ignominias, alapas totam
que saeuiciam Iudaeorum in Christum. Sic zizania a sata copiose fructicabunt scilicet.

Item, clamant Euangelium proprijssime loquendo, esse concionem poenitentiae. Iam si prior pars eius poenitentiae est contritio, idque omnium sanorum atque adeo ipsius verbi diuini iudicio, ergo necesse est euangelium de pluri
bus peccatis nos reos agere, quam de vno tantum. Quis enim hoc portentum, quod inde nasceretur, vnquam audiuit euangelium docere contritionem vnius tantum peccati? Imo quis hoc delirium in ecclesia Dei audiuit vnquam poenitentiae vocabulum ita resoluendum esse, vt duntaxat de vno peccato commonefaciat? Num poenitentia significat vnius peccati cognitionem? Id vero ne
cesse est doceri, si euangelium proprie vnicum solum peccatum arguat, scilicet incredulitatem in Christum. Euangelium vero proprie, vt ipsi loquuntur, docet poenitentiam. Ergo poenitentia est tantum vnius peccati cognitio et dolor. Quo te malus abstulit error? Reuertere, quaeso, iam enim te equus per praecipitium exturbat. Si non vidisti ea antea, iam noli oculos clau
dere. Sin visa tibi sunt, cur contra tuam conscientiam falso pallias?

L 5r Incidit etiam in probatis autoribus et in ipsa Apol. Aug. ea euangelij descriptio, quod euangelium arguat peccata. Verum iuxta generalem et impropriam euangelij significationem. At num tu eam dices esse propriam definitionem? Si enim propria est, falsum tu affirmas, quod euange
lium duntaxat vnicum peccatum taxet, aut necesse est te eam maliciose flectere ac deprauare.

Abeant igitur quinta et decima hypotheses , antinomicum forum, et meminerint se vna cum propositionibus, a sancto viro D. per Spiritus Sancti virtutem ex agro limitibusque ecclesiae Chri
sti exterminatas esse. vero ipsum optarim in viam veritatis reuerti.

DE VI. HYPOTHESI. LEGEM TANTVM ostendere peccata esse praestigias.

Ad hanc vocem esse praestigias crudeles et deprauationem recte dictorum, quando dicitur: Lex tantum ostendit peccatum, toto corde horreo, quia Antinomus non tanta licentia vsus est, quanta nunc publice erumpit.

L 5v Cape igitur tibi hoc, Christe, qui affirmas Mosen accusare nos.Joh 5,45.

Cape tibi hoc, Paule, qui inquis per legem cognitio peccati.Vgl. Röm 3,20.

Cape tibi hoc, , qui vertisti Paulum: Das Gesetze richtet nur zorn
an.
Vgl. hierzu o., Anm. 228.

Deinde vero , retorquens stylum, ait: Lex tantum ostendit peccatum sic accipiendum esse lex nihil aliud quam peccata taxat, nihil habet de euangelij promissione cognitum. Respondeo: Non tantum hoc isti Paulinae sententiae inest, verum etiam istud: Tantum lex seu sola lex est cognitio
peccatorum
, id, quod vellicat, sed Paulus noster confirmat, inquiens: Vbi non est lex, nec praeuaricatio.Röm 4,15.

DE VII. HYPOTHESI. PECCATVM NON COGNOVI nisi per legem non de omnibus peccatis intelligendum.

Manifesta et tetra est corruptela grauissimi dicti S. Pauli, qua astringitur vni
uersalis Pauli ad particularem . Ex textu enim patet S. Paulum generaliter de lege morali verba facere, se a lege mortis esse solutum. Iam obiectionem affert ipse, cui respondet: Quid ergo dicemus, lex peccatum est? Absit, sed peccatum non cognoui, inquit, nisi per legem.Röm 7,7. Quid potuisset proferre clarius, quam so-L 6rlo legis ministerio peccata cognosci? Non de
aliquibus tantum, verum de omnibus peccatis, quae vult nos Deus cognoscere, docet.

Est igitur insignis contumelia in Paulum, quod audet corrigere textum Pauli tali glossa per legem cognosci peccata, scilicet non omnia, sed tantum quaedam ad legem pertinentia. Non , non neque
alius quisquam vel veterum vel recentium theologorum sic ausus fuit haec S. Pauli verba interpretari, deprauare atque eneruare. Vides igitur, christiane lector, quomodo errorum patroni vim ipsi verbo diuino non vereantur inferre? Haec ostendisse ecclesiae Dei satis sit, vt nouos theologos cum noua theologia inclarescentes discant cognoscere.

DE VIII. HYPOTHESI. LEX DE POENITENTIA nihil vtiliter docere potest.

Si haec propositio extra has antinomicas hypotheses alicubi occurreret, sic eam intelligeremus: Legem solam non esse docendam et lege sola non constare poenitentiam seu conuersionem ad Deum, sed oportere adiungi conso
lationem euangelij seu promissionem gratiae.

L 6v Verum in hoc antinomicarum sententiarum mercatu mens authoris respicienda est, qui hoc vult ex lege etiam priorem conuersionis ad Deum partem non posse plene atque vtiliter doceri. Id vero reprehensionem meretur. Nam lex isti officio est ab ipso Deo destinata, vt per eam sit cognitio
peccatorum. Haec autem cognitio peccatorum ex lege proueniens nobis est necessaria et vtilis, quia securitatem et hypocrisin arcet humiliationemque coram Deo efficit, vt cum Dauide dicamus: PECCAVI.II Sam 12,13.

Addi autem debet vox euangelij de gratuita remissione peccatorum propter Christum. Nam alioqui nullam laeticiam accipere possemus. Seruiunt itaque
doctrinae vtraeque suo ordine VTILITER ad conuersionem hominis salutarem. Lex quidem, vt reuelet ac damnet peccata, euangelium vicissim, vt a peccatis absoluamur et accipiamus iusticiam et vitam aeternam per Christum. Neutra vero sine altera tradenda est.

DE IX. HYPOTHESI. ALIA VOCE ARGVVNTVR peccata legis, alia
specificum peccatum euangelij.

Haec mutilatio legis temeraria et confusio euangelij cum lege improba superius satis dilucide a nobis est notata: Tantum L 7r vero ecclesia Dei animum aduertat, quomodo antinomicae propositiones eiusmodi dogmatibus incrementa maiora capiant.

De 10. hypothesi supra est dictum.

DE XI. HYPOTHESI. EVANGELIVM DAMNAT et mortificat, sed non tantum.

Euangelium damnare et mortificare inquit , sed non tantum. Pugnat autem totis viribus euangelij vocem hic proprie et proprijssime, non generali
ter accipi. Ante paucos annos ibidem scriptum aedebatur germanicum, in quo erant eadem verba Das tödtende vnd lebendmachende Euangelium.Ein Zitat dieses Inhalts konnte nicht nachgewiesen werden.

Quando autem vox euangelij sumitur in genere pro doctrina Christi, quae in ministerio debet sonare, tum sane nemo ambigit, quin voce an ministerio legis peccata taxanda et verbo promissionis gratiae, quae proprie euangelium
vocatur, remissio peccatorum sit proponenda. Verum euangelium proprijssimo suo officio etiam tum, cum legi opponitur, mortificare, id est contra Paulum apostolum, qui inquit, 2. Corinth. 3., euangelium viuificare, esse ministrationem spiritus ac vitae. Legem L 7v vero esse ministrationem mortis.Vgl. II Kor 3,7f. Iam contra tantum apostolum dogma nouum statuere, quod euangelij
propria actio et vis sit mortificare, id in ecclesia Christi magnum scelus est. Et vt breuiter expediam, est antinomicum dogma , vt vides in eius propositionibus, quod quidem iratis ac tumidis suis verbis adauget.

Nos quidem in hac Christi et Pauli doctrina, vt decet fideles Christi ouiculas, recto et simplici corde subsistimus, legis nimirum proprio officio peccata ho
minum accusari et damnari. Euangelij autem proprio officio nobis contingere remissionem peccatorum et vitam per Christum. Haec scimus vera, immota, perspicua esse.

DE XII. ET XIII. HYPOTHESIBVS. EVANGELIUM CONCLVDERE sub peccatum, sed non solum, et hanc esse doctrinam Pauli.

Eadem est sententia vtriusque pronunciati, et cum superioribus congruit. Sed euangelium concludere sub peccatum proprio suo officio nusquam in verbo Dei reperitur. Est confusio legis et euangelij, quando cuique sua differentia et proprium officium adsignandum est, iuxta verbi diuini declarationem. L 8r Est antinomicum dogma, refutatum a Spiritu Sancto per
.

Deinde improba est correctio et manifesta corruptela Pauli hoc eius dictum: Conclusit scriptura omnia sub peccato,Gal 3,22. Gal. 3., sic efferre: Euangelium concludit omnia sub peccatum. Ratio euidens est, quia Paulus eo in loco confert legem et euangelium iuxta proprijssima sua officia. Ac de lege, quam
diserte in praecedenti sententia nominat, haec ipsa verba pronunciat: Scriptura (id est lex) concludit omnia sub peccatum. Antithesis vero de euangelio sonat, vt inquit: Promissio (id est euangelium de remissione peccatorum) ex fide Iesu Christi daretur credentibus.Gal 3,22.

Animum igitur attende, christiane lector, quam licenter ij verba Spiritus
Sancti falsent ac peruertant, qui errores contra piorum monitiones aerea fronte tutandos susceperunt. Erubesce, , reuertere, quaeso. Nam in tot locis impius ac nefarius glossator ac peruersor verbi diuini deprehenderis. Intellige tandem, quo te iratus equus, cui frena laxasti, abripiat. Cuperem enim te potius in viam redire, quam tanta scandala cumulare. Deus enim cer
nit et non tacebit.

quoque in disp. anni 19. tom. 1. fol. 522. inquit: Lex diuina concludit omnes homines sub peccatum.. Item, 1. disp. contra Antino. Prop. 16.: Lex malleus Dei, vt Ieremias inquit, conterens petras, omnes homines sub peccato concludit.. bezieht sich auf Jer 23,29. L 8v Item in Epist. ad Gala. tomo 3. fol. 29.:
Omnes sub peccatum conclusit Deus per scripturam, hoc est per legem et literam ostendit id, quod eramus peccatores.. Item: Quomodo conclusit? Per scripturas, per legem, per literam etc.. Haec .

Ergo noster aperte contra nostrum tum hic tum in alijs docet. Videat igitur et iudicet tota ecclesia Christi, quomodo eius viri nomi
ne, ad suos errores fucandos, abutatur. In refutatione Antinomi inquit : Der Satan wil jmer mich anders austragen, durch Schrifften, weder ich bin vnd halte..

De XIIII. HYPOTHESI. EVANGELIO (PROPRIE sic dicto) comminationes additas.

Euangelium, proprie acceptum et iuxta proprijssimum suum officium, habere comminationes de ira Dei et morte, doctrina est neque in verbo Dei neque neque Confessione Augustana eiusque Apologia tradita. Itaque Antinomo et huius patrono ac socio relinquimus atque hanc alienam vocem, iuxta Christi institutionem, Iohan. 10., audire vel acceptare
recusamus.Vgl. Joh 10,27.

M 1r Certum est, quando vox euangelij latiori significatione vsurpatur, ministerio legis comminationes et damnationes proponi et ministerio euangelij promissiones gratiae offerri. Verum hic prorsus repudiat generalem et latiorem vsum vocis euangelij, veluti aegrotus, phrenesi correptus,
medicinam vel confundit vel abijcit.

DE XV. HYPOTHESI. EVANGELII VOCEM nuspiam generaliter vsurpari.

Magna asseueratio, veluti ex tripode Apollinis prolata. spielt ironisierend auf den Apollinischen Dreifuß an, der sich im Adyton des Delphischen Tempels befand und auf dem die Pythia weissagte. Vgl. , 1451. Vides etiam, quomodo conuicia isti sententia misceantur, vt magis sit terrifica. Nam eiusmodi flores e suo antinomico horto eiaculatur noster , e quorum foetore
homines terrorem, stuporem et mortem attrahant. Nam et euangelium proprijssime sic dictum ait minari, terrere, mortificare, contra Paulum 2. Corint. 3., vt ostendimus.

O, Iesu Christe, quomodo te corrigit noster ? Tu dixisti: Veni peccatores saluos facere.Das Zitat ist eine nicht ganz wörtliche Wiedergabe von Mt 9,13par. Haec pura et propria euangelij vox est. At
inquit te hac euangelij voce etiam minari, etiam terrere, etiam mortificare. Nam euangelio hanc propriam quoque vim inesse manibus pedibusque pugnat, licet M 1v postea addat, hoc officio peracto, etiam viuificare.

DE XVII. HYPOTHESI. EVANGELIVM PROPRIISSIME esse concionem poenitentiae.

Discussimus supra, verbo Dei praelucente, tum 16. tum 17. hypotheses.

Breuis rei summa est: Natura veritatis omnibus in rebus postulat, ne definitio, si quidem aliquid proprie definiendum est, latior sit definito. Deus enim ipse sic ordinauit et docuit.

Sed in hac definitione: Euangelium est poenitentia, vbi autor se declarat,
quod appellationem euangelij non generaliter, sed proprie et proprijssime quidem velit intelligi, definitio, multo est latior definito.

Ergo falsa est.

Minor non est obscura. Nam poenitentia, vt loquitur Augustanae Conf. Apologia, proprie duas continet partes, contritionem et fidem.Vgl. ,23–27. Iam contritio est
cognitio peccatorum, dolor de eis, humiliatio coram Deo, teste scriptura sacra, et Conf. Aug. Contritionis autem concio seu reuelatio et damnatio peccatorum est ex lege tantum, M 2r teste Paulo et . Estque propria contio legis, teste Aug. Apo. Ergo non potest proprie euangelio attribui. Deinde non quadrat glossa antinomica est praedicatio poenitentiae,
scilicet vnius tantum, sed reliqua peccata lex arguit. Nam tu dicis euangelium esse contionem poenitentiae, sed nusquam in sacris literis vox poenitentiae pro vnico duntaxat peccato aut pro accusatione vnius tantum peccati accipitur. Has praestigias, has corruptelas, has peruersiones doctrinae sacrae, si vere quod res est, dicere liceret, omnes pij agnoscere ac detestari deberent.

Nos quidem, quando vox poenitentiae pro tota hominis ad Deum conuersione intelligitur, cum Deo, cum , cum Aug. Conf. et Apol. diserte et saepius profitemur ac docemus contritionem de peccatis et non tantum de peccato vno accipi, quae sola lege docetur. Vbi enim non est lex, nec praeuaricatio.Röm 4,15. Peccatum non cognoui, nisi per legem.Röm 7,7. Haec verba Pauli
sunt planissima et nulla sophistica eludi aut euerti possunt. Deinde asserimus alteram poenitentiae partem esse fidem in Christum, quae complectitur vocem euangelij, id est promissionem gratiae per Christum, quae sola fide apprehenditur ac retinetur per Dei clementiam et virtutemVgl. Röm 3,28; I Petr 1,5. Roma. 3, 1. Pet. 1.

M 2v Fundamentum in hac hypothesi est, quia Christus dixit: Spi
ritus Sanctus arguet mundum de peccato.
Joh 16,8.

Resp. Ergo prorsus eodem nititur fundamento , quo Antinomus.

2. Est deprauatio dicti manifesta. Nam Christus inquit: Spiritus Sanctus arguet, non ait: Euangelium aut euangelio arguet. Est igitur haec falsatio
indigna theologis.

3. Scriptura sacra, , Augustana Confessio docent lege argui peccata proprie, euangelio vero absolui peccatores proprie.

Verum de his supra in antinomicis argumentis plura, pauca tantum verba propter lectorem subiungemus. Contra Antino: tom. 7. fol. 295 ait:
Vnd ist auch eine sonderliche blindheit vnd narheit, das sie meinen offenbarung des zorns sey etwas anders, weder das Gesetze, das doch nicht muͤglich ist, Denn offenbarung des zorns, ist das Gesetze, wo es erkennet vnd gefuͤlet wird, wie Paulus sagt: Lex iram operatur.. Item, fol. 380.: Lex et peccatum sunt correlatiua, ponunt et tollunt se mutuo.. Haec
.

Antinomicum itaque hoc fermentum, quod et protulit et iste nouus eius prae-M 3rco denuo exuscitat augetque, ecclesia Christi syncera cauebit.

DE XVIII. HYPOTHESI. CORRVPTELA DICTI: Praedicate poenitentiam
in nomine meo.

Hoc erat fundamentum, ex quo sua themata extruebat. Nam Christum dixisse oportere praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum. Vides igitur antinomicorum dogmatum defensores in fundamentis pulchre congruere, nisi quod hic noster, vtpote posterior, iracundior et
magis temerarius, omnia facit tetriora et horribiliora.

Sed supra est dictum.

Primum Antinomos addere dicto Christi, quod scilicet ipsorum opinione oblitus est Christus. Nam anteponunt vocem euangelij. Qua vero vel illuminatione vel mandato Dei peculiari id faciunt?

Deinde non est analogon fidei, quod dimicant euangelij vocem, huic dicto Christi a se adiunctam, non generaliter pro doctrina Christi, sed in specie ac proprie proprijssimeque esse accipiendam. Nam scriptura sacra et orthodoxi in ecclesia Dei ministri docent lege pro-M 3vprie peccata taxari, euangelio proprie peccata remitti credentibus in Christum.

Tertio Christus ibi sancit ministerium doctrinae illius, quam vult vniuerso mundo proponi. Sed in doctrina Christi non tantum euangelium, verum lex etiam suo ordine suoque modo tradenda est.

Quarto manifesta corruptela est vocis Christi, quod inquiunt poenitentiae vocabulum ibi tantum de vno peccato intelligi oportere. Quid est falsare atque
eneruare Christi verba, si hoc non est?

Quinto turpis est deprauatio haec verba in nomine meo tantum competere euangelio et non etiam legi, in suo ordine praedicandae. Nam in nomine Christi hic significat mandato Christi et cooperatione seu efficacia Christi. Ante paucos annos erat nobis res cum quodam conante ex his verbis
elicere Christum non praecepisse legis praedicationem. Nusquam enim Christum dicere: Praedicate legem. Ergo solum euangelium in nomine eius esse docendum, ac sane argumentum tale inde exit:

Nihil est docendum in ecclesia Dei, nisi quod in nomine Christi iubetur doceri.

Sed solum euangelium in nomine Christi iubetur doceri, teste Antinomo, et similibus, idque volunt probare ex M 4r hoc dicto Lucae 24., et legem in hoc dictum non admittunt.

Ergo solum euangelium et non lex iuxta enarratores huius dicti antinomicos in ecclesia Christi est docendum.

Sic glossa Antinomorum parturiet multa monstra, vt dici solet: Dato vno inconueniente, sequuntur plurima.. Qui errat in vno, is errat in pluribus. Qui semel deuiat neque audit reuocantes, is magis magisque a tramite recto aberrat. Qui ex pinna saltat, subinde profundius cadit. Non manent haeretici in vno statu. Canes corium mordendo, discunt plura lacerare. Diabolus quo
caput inserere potest, toto corpore irrepit. Hortor itaque, vt cursum cohibeant omnes, qui, effectibus seu spectris quibusdam incitati, hac in parte feruentius quam par est feruntur.

Sexto hoc dictum Christi recte et grauiter ad legis et euangelij concionem accomodat in 1. Disp. contra Antinomos, vbi hanc propositionem
manifeste et prolixe explicat et vrget, prius lege arguendos homines, postea euangelio iterum erigendos et viuificandos.Vgl. . Hunc excellentem Iesu Christi ministrum sine pudore sequimur et antinomicas corruptelas abominanur.

M 4v DE XIX. HYPOTHESI. NON PVGNARE INTER se extreme concludere sub peccatum et absoluere a peccato.

Non ignoro haec captiose instituta esse. Verum nos ex verbo Dei sic didicimus opponi sibi irreconciliabiliter, ita vt alterum altero tollatur.

Peccatum et iusticiam.
Maledictionem legis et benedictionem euangelij.

Mortem et vitam.

Iram Dei et fauorem Dei.

Infernum et coelum.

Belial et Christum.

Ideo venit Christus, vt tolleret peccatum, maledictionem, iram Dei, mortem ac substitueret iusticiam, benedictionem et vitam. Vbi igitur iusticia Christi
est, ibi necesse est peccatum remoueri. Paulus testatur quidem inrenato adhuc veterem Adamum existere in hac vita, sed vult eum crucifigi et occidi, vt remoueatur. Sic enim dicit: Haec sibi inuicem ADVERSANTVR.Gal 5,17.

Equidem non fit renouatio in hac vita totaliter seu perfecta, verum ideo tamen inchoata est, vt crescat et magis magisque caro cru-M 5rcifigatur cum
affectibus et concupiscentijs. Nouum igitur paradoxon ad antinomiae confirmationem referimus. Nam quomodo concludere sub peccatum, quod nihil aliud est, quam irasci Dei, maledicere, damnare, mortificare, destinare ad aeternas poenas, quae omnia Deus vult nos aliquomodo ex voce legis sentire, vt humiliemus nos in conspectu Dei, et illud alterum liberare seu absol
uere a peccatis
non extreme inter se pugnent, cum liberare a peccatis sit fauor Dei, sit imputare iusticiam, sit recipere in vitam aeternam, nemo forte intellexerit, nisi qui, posthabitis atque reiectis verbi Dei testimonijs, spiritu antinomico sit fascinatus, imbutus ac delibutus penitus. Sic, sic proficiunt quotidie isti homines in peius! Iudicium Dei perpende, et pro eis ora, ne sic
persistant.

Non autem iam hic loquor, ne quis insidias struat de collatione doctrinarum legis et euangelij et quomodo sibi inuicem operas praestent, sed de illis rebus, quas annotaui, deque effectibus vtriusque doctrinae.

De XX. HYPOTHESI. docuisse vt .

Asseuerare sic docuisse vt , christiane lector, quanta est impuden-M 5vtia! Conscientia ipsis dictat, quod tum in hac tum in alijs partibus ei summam faciant iniuriam. Aliter enim de lib. arb. Aliter de lege et euangelio. Aliter de iusticia fidei et operibus. Aliter de coena contra Sacramentarios etc. docuit, quam multi inter ipsos, id, quod manifestum est, hodie
docent, et tamen sanctum nomen suis corruptelis applicant, ne videlicet ab ipsius doctrina defecisse videantur. Sed eiusmodi perizomata non tegunt foeditates ipsorum, ac non debebant mendacijs suis ecclesiae Christi illudere, verum candide, rotunde, aperte profiteri se non sentire cum eiusque doctrinam in multis adeoque summis articulis damnare atque confo
dere. Ea vero esset ingenuitas.

Sed viuo adhuc idem accidit, vt Antinomi eius scripta ad sua deliramenta detorquere conarentur, ac praedicit secuturos alios, qui idem sint facturi,Vgl. . Epist. ad Guttelium.

CONTRADICTORIA τοῦ ἀυτοκατακριτου.

Mirabiles gyros habet , tanquam in mala causa, in suis propositionibus quam plurimos, sed nos tantum aliquos lectori ostendemus.

M 6r In 7. Prop.

Praedicatio poenitentiae est antecedens.

Promissio remissionis peccatorum est consequens.

Resp. Ergo necesse est vocem poenitentiae in antecedente non intelligi generaliter de partibus vtrisque conuersionis ad Deum. Nam si generaliter vsurpatur de contritione et fide, tum necesse est promissionem remissionis peccatorum etiam ad antecedens referri. Quid enim est fides iustificans sine promissione gratiae? Nescit igitur , quid effutiat.

In 6.

Euangelium est a principali voce uͤilij Dei denominata, et voluit uͤilius Dei hac dulci appellatione suam vocem discernere ab insuaui et horrida voce Mosis ac legis.

Tamen ab ea voce euangelij, proprijssime ita dicta, non excluditur praedica
tio poenitentiae.

Resp. Si a principali facta est denominatio, ergo necesse est vocem generaliter et non proprie tum quidem vsurpari. Ad quid enim alias vox principalis referretur. Nam alia significat comprehendi, concludi et recipi in ea voce, idque sanis omnibus notum est.

M 6v Item, si est dulcis vox. Item, si a legis voce insuaui et horrida separatur. Ergo non potest ei, iuxta proprijssimam significationem vocis euangelij, proprijssime attribui praedicatio poenitentiae. Ratio est, quia si poenitentia capitur pro conuersione, hoc est contritione et fide, constat vocem contritionis non esse dulcem Christi, sed insuauem et horridam Mosis et legis vocem.

Vides igitur hic gyros , scopas dissolutas et prorsus contradictorias sententias. Haeret enim quasi auicula in visco aut mus in pice aut musca in oleo ac remigat contra ventos. Quid est vertigo, si haec non est?

In 19.

Recte discernuntur lex et euangelium.

Et recte illa discrimina tribuuntur euangelio docenti poenitentiam.

Resp. Quinam sunt illi gyri, quae inuolucra, qui turbines? Euangelium et lex a noticijs, a promissionibus, ab effectibus recte discernuntur. Et euangelio soli eadem discrimina recte attribuuntur. In priori pronunciato est antithesis duarum doctrinarum, in posteriori nulla est antithesis, sed vni speciei diffe
rentiarum illustres notae adscribuntur, o vertiginem!

In 43.

Euangelium habet illam ἐπιείκειαν specifice propriam propter mediatorem remissionem peccatorum fieri.

M 7r Tamen proprijssime est concio poenitentiae.

Resp. Quomodo conueniunt, cogita? Specifica proprietas euangelij est, docere de remissione peccatorum per Christum. Et proprijssime est concio poenitentiae et arguit peccatum? An sani homines sic loquuntur?

In 57.58.59.60.

Legis effectus proprijssimus est peccatum cognoscere per legemVgl. Röm 7,7. Roma. 7.

Sed lex non omnia peccata arguit.

Resp. Haec contradictio S. Paulo obijcitur, qui hic flagellatur. Dicit eum proprijssimum effectum legis exposuisse. Sed non tamen simpliciter esse verum, quia S. Paulo possit monstrare etiam euangelij propria voce peccatum cognosci.

In 61.

Non sunt aequipollentia: Sola lex arguit peccatum etc. Quidquid non arguitur a lege, non est peccatum, seu: Tantum ea scelera sunt peccata, quae a lege arguuntur et monstrantur.

Resp. Hoc paradoxon, contradicens Paulo et , aestimet ecclesia.

In 68.

Proprijssima concio legis arguit et damnat peccata. Supra autem dixit: Proprijssima concio euangelij arguit et damnat peccata.

Resp. Proprijssimae proprietates non debent misceri diuersis speciebus. Si legis est proprijs-M 7vsima differentia arguere et damnare peccata, ergo
non euangelij est, quando sibi inuicem hae species opponuntur.

In 59.

Christus vult taxari peccata omnia, quando ait: Ite, docete poenitentiam.Eine Mischung aus Mk 16,15 und Lk 24,47.

Resp. Vnde igitur altera tua propositio? Euangelium proprijssime hic definitur?

119.

Lex tantum ostendit peccatum.

Euangelium idem facit.

Resp. Imo si legis tantum hoc est officium proprie, cur euangelio proprie sic nominato tribuitur?

120.

Euangelium proprie significat laetum nuncium et proprie etiam arguit peccatum et damnat.

Resp. Pulchrae concordantiae, quas si quis neget, excommunicatur ilico.

Sed nolumus omnes gyros adsignare, quos pius lector sine magno labore
ipsemet notabit. Est autem propria praestigiatorum nota, vt sibimetipsis contradicant et vt ita inuoluant atque perturbent res, vt veluti turbine comprehensi, nesciant quo se vertant vel, tanquam puluere oppressi, non coelum, non viam in conspectu habeant. Et tamen hanc artem pro doctrina miraculosa ipsimet praedicant et ostentant.

M 8r Postremo et hoc effugium ecclesiae Christi indico. Non docemus, inquit, vt , legem esse ex ecclesia remouendam. Aut: Ex solo euangelio poenitentiam docendam. Ergo non sumus Antinomi.

Respondemus. Non effugies hac arte: In quibusdam non sic doces, ergo in nullis consentis cum Antinomo. Imo in plurimis consentis tu et quidam alij
cum veteri illo Antinomo et eius antinomian in pluribus auges. Id autem hactenus liquidissime ex tuis, , propositionibus monstratum est.

Ex hac refutatione Antinomicorum dogmatum luce meridiana, per Dei gratiam, illustrius est nos in veteri, recta, catholica doctrina subsistere nihilque magis in votis habere, quam vt ea, quae in verbo Dei et tradita sunt,
inconcussa atque inuiolata nobis totique ecclesiae Christi maneant et aberrantes in viam reuertantur.

Docemus legem et euangelium suo ordine in ecclesia Christi tradenda fideliter esse.

Lege sola, proprie loquendo, peccata argui et damnari. Nec sine eius ministe
rio peccata ostendi et taxari posse, iuxta Paulum.

M 8v Euangelium, si vox in genere sumatur, complecti doctrinam legis ad contritionem et euangelium ad remissionem peccatorum.

Sin proprie intelligatur, nihil aliud esse quam promissionem gratiae et vitae per Christum.

Mutilationes antinomicas legis auersamur ac detestamur.

Confusiones legis et euangelij, siue crasse siue subtiliter limentur, execramur totis pectoribus, tanquam in Iesum Christum contumeliosas et conscientijs perniciosissimas.

Differentias legis et euangelij, a proprietatibus vtriusque doctrinae veris de
sumptas, omni studio asserendas et defendendas esse statuimus.

Subtilitates, quas aduersarij e curiosis suis ingenijs proferunt, non omnes soluimus, labyrinthos eorum non omnes euoluimus, in abyssos ipsorum non descendimus tam profunde, vt ipsi volunt. Neque id est necesse. Nam satis est simplicem veritatem et fundamenta eius scire, amplecti, retinere. Subtilia
enim et inexplicabilia mouere non aedificat ecclesiam Christi. Certis itaque et explicatis insistamus.

Si iam propter hasce confessiones indignis modis tractamur, excommunicamur et forte interficiemur, Deo nos totamque ecclesiam commendamus, ac speramus veram ac viuam Ie-N 1rsu Christi ecclesiam non probaturam
esse istos tetros sarcasmos et pontificia anathemata et exasperationes persecutionum contra nos et vno gemitu interdum ipsius Dei auxilium et protectionem nobis precaturas esse.

Nos quidem istas confessiones in honore Dei et ecclesiae Christi aedificationem aedimus, ne lucem veritatis, accensam iterum ministerio , amit
tamus eamque ob causam ista odia, saeua conuitia et afflictiones propter communem ecclesiae Christi causam sustinemus. Nam tam facile nobis erat obmutescere ad horribile illud diluuium inundantium corruptelarum, quam alijs, qui suae tranquilitati consulunt. Verum Deus vult extare confessiones, vult contradicentes veritati refelli, licet omnem recte confitentium sanguinem
exhauriant aduersarij. Aequum igitur est alios etiam sua vota et voces pias addere atque coniungere. Christus inquit: Quem pudebit mei et meorum sermonum, eius me vicissim pudebit.Lk 9,26.

Subijcio autem haec omnia toti ecclesiae recte indicanti, legenti et sequenti normam verbi diuini et postremi Eliae scripta D. , quae non sunt
obscura et antinomica dogmata validissime reijciunt atque explodunt.

Te etiam, , resuscitantem veterem antinomian atque in quibusdam augentem, per Iesum Christum tuamque salutem oro et N 1v hortor, primum ne ea, quae sunt erronea, in honorem vllius personae defendas ac subinde nouas glossasKorrigiert aus: glossus. et corruptelas comminiscaris. Deinde ne pergas
errore Antinomorum et aliorum conspergere ac conspurcare. Tertio ne tam impatiens sis collationis, quae fit ex verbo Dei et bonis rationibus, neue mera conuicia effundas, sed res ipsas tractes. Quarto impetus coherceas ac in viam veritatis reuertaris, ne totam Christi ecclesiam scandalis repleas. Nam quid hoc tibi et quid alijs expedit, si omnia rursum horrendis tenebris inuoluantur?
Equidem nihil aliud petimus, quam vt recta ac vera docendo et tibi et alijs honori atque saluti sis. Quid te iuuabit, si nobis oppressis, triumphum ages? Si maximam multitudinem hominum in tuas corruptelas pertraxeris? Nosti esse vocem Christi, regnantis ad dexteram aeterni Patris: Vae homini, per quem venit scandalum.Mt 18,7. Item: Qui scandalisauerit vnum de pusillis istis,
qui in me credunt, expedit ei, vt suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
Mt 18,6. Iam si constat, vti constat te antinomicas doctrinas defendendas suscepisse, noli hanc Christi comminationem flocci facere. Scito te nullis conuicijs, nullis anathematismis, nullis vehementijs ecclesiam Christi prorsus conculcaturum esse, ita vt cogatur tibi assentiri.
Reliquit enim Deus sibi passim in alijs-N 2rque locis multa milia piorum, qui non flectunt genua ante tuas corruptelas, quos tu nondum nouisti, hi nobis etiam deletis atque deuoratis, clamores in gloriam Dei et intemeratae ipsius veritatis extollent. Noli confidere loco, maioribus, successione doctorum aut similibus rebus. Nam Hierosolyma haec ipsa habebat
multo abundantius quam tu. Pharisei prophetas inflatis buccis crepabant, et tamen a Christo et Iohanne taxabantur de corruptelis atque erroribus.

Denique considera prope adesse Iesum Christum, ad cuius tribunal omnes sistemur. Demus igitur operam, vt fideles serui in conspectu ipsius declaremur. Iesu Christe, redemtor, doctor, rex noster, serua reliquias ecclesiae tuae
in veritate tua etiam in his terris. Libera nos ex hoc immundo mundo et a Satanae tyrannide, quae vehementer crescit. Veni Iesu Christe, veni. Amen, Amen.

Laus Deo Patri, uͤilio et Spiritui Sancto in aeterna saecula. Amen.

N 2v APPENDIX.

Absolueram, duce Deo, admonitionem de antinomicis dogmatibus ac sane mihi persuadebam vix futuros esse alios, qui tam crassa deliramenta tantis conuicijs ebuccinata publice quidem approbaturi essent. Verum ecce prodit aliud scriptum, in quo non tantum horrenda dogmata canonisantur, sed etiam audacissime in quibusdam augentur. Autor est , hat die Schrift Quaestio de definitione evangelii vor Augen, die zum ersten Mal im Jahr 1570 erschien und 1571 in dem Sammelband De praecipuis horum temporum controversiis nachgedruckt wurde. Die Schrift wurde von auf Anfrage von , dem Magdeburger Pastor an St. Nicolai in der Neustadt, verfasst und bestand aus dessen Quaestio de definitione evangelii sowie der Responsio . In der ersten Auflage des Jahres 1570 war ihr die titelgebende Oratio de politia et hierarchia populi Judaici von vorangestellt.
theologus recens et nouus, hactenus in ecclesia Dei incognitus. Mouet igitur haec noua dogmata ingenti fastu inflatus et egregie maledicens, vt et ipse ex obscuritate sua emergat seseque nouorum dogmatum nouum theologum publice coram vniuersa ecclesia Christi constituat. Quis enim sciret eos istis falsis dogmatibus imbutos esse, nisi semetipsos in pinnam templi constitu
erent atque inde, ambitionis et superbiae alis elati, per aërem volitationem susciperent.

Multae autem insunt huic scriptae blasphemiae atroces in Deum et homines. Pronunciat iste nouus author euangelium habere comminationes seuerissimas, arguere peccatum. Item manibus pedibusque contendit euangelio, prop
rie sic dicto, VNICVM pecca-N 3rtum argui et tamen, sui oblitus, id, quod familiare est illis, qui mente non constant ac quibus sensus est reprobus, quinque recenset peccata. Et hoc nouo artificio ex vno quinque et ex quinque vnum noua arithmetica nouaque theologia mirabiliter diducere atque conflare pro licentia noua, quaelibet liberrime effutiendi, potest.

Vnicum, inquit, peccatum euangelij propria voce argui, nempe:

1. Incredulitatem.

2. Ignorationem uͤilij.

3. Contemptum et neglectionem uͤilij. Nota: Lex Dei, iuxta nouam huius noui theologi theologiam, nihil nouit de uͤilio Dei. Licet primum praeceptum vetet
alienos Deos haberi et veram Dei noticiam praecipiat.

4. Contemptum irae. Nota: Lex Dei de ira Dei seu eius contemptu nihil nouit, vt hic nouus ecclesiae Christi doctor ebuccinat.

5. Desperationem. Nota: Desperationem non in lege reuelari et argui, sed in euangelio.

Nota igitur, lector pie, quomodo sint aequipollentes? Euangelium proprijssima sua voce vnum peccatum arguit et quinque peccata arguit. Alij plura recitant.

N 3v Item nota, an et quomodo sint aequipollentes euangelium proprie et in specie est concio poenitentiae et euangelium est concio de vno pecca
to
? An poenitentia et vnum peccatum sunt synonima? Quis hoc ab initio mundi huc vsque audiuit vnquam poenitentiam et vnum peccatum esse idem? Et quando Christus dicit praedicate poenitentiam idem esse ac praedicate vnum peccatum? Haec noua theologia interpretandi verba Christi nunc surgit, nunc innotescit, nunc canonisatur.

Pronunciat euangelium sancire legem. Quis haec verba, has locutiones audiuit vnquam in controuersia de discrimine legis et euangelij? An non Pontificij asserunt euangelica praecepta a Christo esse sancita? An non haec doctrina per Spiritum Dei voce explosa est? Paulus inquit fide stabiliri legem.Vgl. Röm 3,31. Verum hoc nouum noui theologi pronunciatum longe aliter sonat.
Si extra praesentem controuersiam alicubi in vera explicatione harum doctrinarum ista ἀκυρολογίᾳ vsus esset linquaque seu calamo aberrasset, forte condonari posset. Verum hac in parte videtur omni studio noua dogmata nouis formulis exponere voluisse cum hac fortissima persuasione, quod errare non possit ac si ab aliquo moneretur, quod conuiciorum plaustris N 4r
eum retundere atque opprimere valeat. Nam si absque tali persuasione talis victoriae esset, forte aliqui temperantius calamis vterentur.

Pronunciat legem non concionari de poenitentia, quia tantum iram operetur. Quid? An non seruit lex ad priorem poenitentiae partem? Sic scilicet decet insanire, quando insana dogmata fucis et maledicentia, sine Spiritu Dei
sineque verbo Dei, publice et pertinaciter defenduntur.

Sed ista in libello nostro per Dei gratiam solidis verbi diuini fundamentis refutauimus. Iam tantum adhuc duo impia dogmata, quibus antinomicas illas hypotheses auget, annotabimus, ac rogamus, vt lector christianus eas ad superiores Crellianas referat.

I.

Legem non docere de bonis operibus vt de exercitijs poenitentiae.

II.

Contritionem esse duplicem, vnam legalem, vt Saulis, Iudae. Alteram euangelicam, vt Dauidis, Petri.

Tales hypotheses seu doctrinae ab eo tempore, quo antinomia foeda digito Dei N 4v calamoque et voce est prostrata, in ecclesia Christi non sunt a quoquam hominum publice auditae. Attendant igitur omnes pij, et cohorrescant de isto horribili saltu ex pinna templi, et orent Deum, ne isti audaces homines simul ruinam totius templi secum trahant.

De prima hypothesi.

Impia et in verbum Dei blasphema vox est legem non docere de bonis operibus vt de exercitijs poenitentiae.

Primum, quia cognitio suae imbecillitatis et humiliatio coram Deo est exercitium poenitentiae. Pertinet enim ad priorem eius partem. Ac omnes renati ne
cesse habent quotidie agnoscere et deplorare sua peccata tum omissionis tum commissionis, vti vulgo loquuntur.

Deinde, quia mente seruire legi Dei, condelectari legi DeiVgl. Röm 7,22.25. est exercitium poenitentiae, Roma. 7.

Tertio, quia lex est norma nouae obedientiae, quam Deus postulat a renatis.
Sed noua obedientia est fructus poenitentiae.

Quarto, timor Dei, fides, dilectio, inuocatio, gratiarum actio in lege traduntur, quae certe sunt exercitia poenitentiae.

N 5r Ergo horrenda vox est asseuerare legem non docere de bonis operibus, vt exercitijs poenitentiae.

Antinomus crasse dicebat legem ex ecclesia remouendam esse. At variatis, id est callidis, verbis idem prorsus dicit legem non docere de operibus vt exercitijs poenitentiae. Haec considerent omnes pij et attendant, quomodo lex Dei eneruetur atque extenuetur!

De secunda propositione.

Contritionem esse duplicem, legalem, vt Saulis, Iudae. Euangelicam, vt Dauidis, Petri.

Est et haec doctrina impia et blasphema prorsus. Rationes sunt istae.

Primum, quia scriptura sacra contrarium docet. Nam Paulus diserte inquit: Per legem cognitio peccatiRöm 3,20. Roma. 3. Peccatum non cognoscitur nisi per
legem
Röm 7,7. Roma 7. Vbi non est lex, nec praeuaricatio.Röm 4,15. Rom. 4.

Sed contritio est peccatorum cognitio.

Ergo contritio tantum est ex lege.

Neque extat vel vnicum saltem dictum in sacris literis, in quo doceatur euangelium esse cognitionem peccati. 2. Corinth. 3. Paulus docet euangelicam
doctrinam esse ministrationem vitae, sed legis doctrinam esse ministrationem mortis.Vgl. II Kor 3,6–8.

N 5v Ergo vtrique hoc est, tam Dauid et Petrus, quam Saul et Iudas, suas contritiones, suas, inquam, contritiones ex lege habuerunt, neutri vero ex euangelio, proprie sic nuncupato.

Secundo, quia , vir Dei contra docuit. Clare enim inquit: Prior poenitentiae pars, hoc est, dolor, est ex lege TANTVM.. Item: Impossibile est, – audi, cogita, attende! – Impossibile, inquit, est aliunde cognitionem peccati esse quam ex lege. gibt die These 24 aus der zweiten Thesenreihe gegen die Antinomer leicht paraphrasierend wieder. Vgl. . Item aperte inquit Dauid (contra ) sic et Petrum prius lege deductos ad cognitionem peccatorum, postea
consolatione euangelij errectos et viuificatos.Vgl. . Haec ex propositionibus , oppositis Antinomorum furoribus, ad occulum patent. Est igitur haec noua doctrina lancea cruenta in scripta , cui tamen vult videri osculum praebere.

Tertio, quia in August. Apol. manifeste dicitur cognitionem peccatorum, hoc
est contritionem, esse ex lege, consolationem vero ex euangelio. Testimonia supra adscripsimus. Est igitur doctrina antinomica contra Confess. et Apol. Aug.

N 6r Quarto, quia est contra vsitatam et receptam et veram doctrinam, quae hactenus in ecclesijs Dei sonuit, nempe Iudam et Petrum, quod ad con
tritionem, hoc est priorem poenitentiae partem, attinet, non differre – uterque enim ex lege cognitionem peccatorum et terrores percipit –, sed differre, quod ad fidem in Christum, hoc est ad posteriorem poenitentiae partem, attinet. Nam Iudas non credit in Christum, non apprehendit euangelij consolationem. Petrus vero fide sese promissionibus euangelij sustentat ac reuertitur ad
Christum.

Hanc ecclesiae Christi doctrinam hic nouus theologus noua audacia euertit ac destruit poenitus, et sic contra doctrinam biblicam, contra doctrinam , contra doctrinam Aug. Conf. et Apol., contra doctrinam ecclesiarum tam superbe et petulanter saeuit, spumans insuper mera conuicia et fulmina spirans.

Imo et hoc postulatur, ne quis dicat: Domine, quare sic doces? Quare destruis doctrinam Dei, , communem confessionem? O Iesu Christe, aperi huic homini et toti ecclesiae Christi oculos.

N 6v Haec vt pij lectores ad priora referant, peramanter rogamus. Nam commonefacimus de maximis rebus. Optamus hisce Daedalis ac Phaeton
tibus poenitentiam seriam et veram, ne sese et alios perdant. Optamus ecclesiae Christi doctrinam puram et incontaminatam, quam vt uͤilius Dei clementer conseruet, ex toto pectore precamur.

FINIS.