A 2r PROPOSITIONES DE DEFINITIONE EVANGELII.Nicht in B.
I.
Nec praepostero nec prauo studio defenditur usitata euangelij definitio, quod scilicet vox euangelij sit praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum etc. Nec λογομαχία tantum est, sed res necessaria et magna controuertitur.
II.
Necesse est enim pias mentes certo scire, quid amplectantur ac credant, cum se uoci euangelij assentiri ac credere affirmant.
III.
Necesse est et doctores scire, quid doceant ac profiteantur, cum vocantur ad
docendum euangelium Domini nostri Iesu Christi, hoc est, ad eam doctrinae uocem propagandam, quam ex sinu Patris protulit Filius DeiVgl. Joh 1,18. quaeque propria uox est ecclesiae Noui Testamenti, discernens illam a populo legis seu Veteris Testamenti proprijssime ita dicti.
IIII.
Denique ipsam uocem Filij Dei, prolatam ex sinu Patris, necesse est a Mosaica uoce discernere, ut quod utriusque proprium sit et qua proprijssime uoce condatur et colligatur Deo aeterna ecclesia, perspicue intelligi possit.
A 2v V.
Nec dubium est diabolos, moto per certamine de hac doctrinae par
te,Vgl. hierzu . quae omnium maximo studio in nostris ecclesijs illustrata est, ceu acerbissima ironia ludificari pias mentes, ut dubitare scilicet nunc demum incipiant, quid amplexae sint ac propugnarint tot annos, inter tanta pericula et odia, quibus uocem euangelij puriorem professae sunt.
VI.
Etsi a promissione remissionis peccatorum vox Filij Dei propria, tanquam a principali, recte denominata est euangelium et hac dulci appellatione suam vocem Filius Dei discernere voluit ab insuaui et horrida voce Mosis ac legis,1 damnantis sine ulla etiam spe misericordiae naturas omnes non conformes sapientiae et iusticiae Dei, tamen excludi ab hac uoce Filij Dei propria et per
eum ex sinu Patris prolataVgl. Joh 1,18. nullo modo potest ac debet praedicatio poenitentiae, proprijssime ita dicta, et in nomine Christi tradenda.
VII.
Sunt enim inseparabili et indissolubili nexu copulata haec duo promissio remissionis peccatorum
et praedicatio poenitentiae
, quorum hoc ut antece
dens, alterum ut consequens est, utrunque vero ostensum tantum a Filio Dei et uoce per illum prolata.
VIII.
Ac nexus utriusque est iuramentum Dei immotum et immutabile, traditum in hac voce Ezechielis uel verius Filij Dei, quae summa est proprijssima totius
euangelij: Viuo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et viuat.
Eine leicht verkürzte Wiedergabe von Ez 33,11.
A 3r IX.
Hinc manifestissimum est necessario eum, qui remissionem peccatorum docet, oportere et poenitentiam docere, et e conuerso eum, qui poenitentiam
non docet, etiam remissionem peccatorum docere non posse.
X.
Ac putida prorsus et viris doctis ac bonis indigna sophistica est, fingere ambiguitatem in re tanta, hoc est in utraque voce, promissionis videlicet et poenitentiae, et talibus praestigijs nebulas offundere veritati et tanquam fascino
aut spectro obiecto dementare non recte institutos, sibi vero vel doctrinae vel acummis gloriolam falsissimam arrogare.
XI.
Manifestior est vox iuramenti, quam ut ulla sophistica eludi et obscurari possit: Viuo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur
Secundum huius ergo iuramenti partes utrunque vocabulum,
et viuat.euangelium
videlicet et poenitentiam
, intelligi volumus, exclusa et semota omni ambiguitate, καταχρήσει ac generalitate.
XII.
Vt significet hic euangelium
non in genere totum doctrinae corpus, quod
inter caetera et distinctionem partium legis Mosaicae complectitur, sed uocem Filij Dei propriam et quidem uocem promissionis de remissione seu vita, ut iuramentum seuerissime postulans conuersionem
loquitur. Poenitentia
vero significet non contritionem aut dolorem tantum de peccato, sed totam conuersionem, ut rursum iuramentum promittens viuificationem
lo
quitur.
A 3v XIII.
Nam necesse est in ecclesia appellatione poenitentiae intelligi et comprehendi omnes eius partes, recte ac proprie ita dictas: contritionem, fidem et nouam obedientiam.
XIIII.
Praestigiae illae in utroque vocabulo fingentes ambiguitatem, etsi speciem habere videntur astutiae cuiusdam ueteratoriae, tamen multo magis argumentum sunt conscientiae ἀυτοκατακρίτου, undecunque quaerentis praetextus, ne frustra videatur litigare de re manifesta magis, quam hic Sol est supra
meridianum euectus.
XV.
Perspicue enim ostendunt recte sic dici: Euangelium est praedicatio poenitentiae
, modo absit sophistica, offundens veritati non necessarias nebulas.
XVI.
Perspicue et hoc ostendunt et contra conscientiam et prauo admodum studio seri a talibus et fouerilites tristissimas, ubi minime opus fuerat. Quod Deus iudicabit, ut scriptum est: Qui vos conturbat, iudicium suum portabit.
Gal 5,10.
XVII.
Cum ergo perspicuum sit, quibus de rebus vocabula intelligi velimus, non
rerum obscuritas, sed scelerata sophistomania fingit in his ambiguitatem seu generalitatem et odio dignam et fontem erroris ac deceptionis cum in ipsis sophistis tum his, qui lusibus illorum applaudunt.
A 4r XVIII.
Faciunt tutissime piae mentes, quae in simplici et perspicua veritate pie
acquiescunt et has praestigias, ut merentur, toto pectore execrantur.
XIX.
Quam certum est recte discerni euangelium a lege forma noticiae et promissionum utriusque doctrinae, effectibus item et alijs id genus notis, de quibus alibi dicitur, tam certum est illa ipsa discrimina recte tribui et accommodari
etiam praedicationi poenitentiae, de qua proprie euangelium concionatur.
XX.
Vt enim non natura nota est vox promissionis seu remissionis peccatorum, ita nec natura nota est nec sine euangelio seu hac propria Filij Dei voce, quae remissionem offert, ex sola lege vel concipitur vel intelligitur illa poeniten
tiae pars, quae in contritione seu tristicia secundum Deum nominatur timor
aut reuerentia filialis
, agnoscens non solum peccati deformitatem et metuens iram Dei et iustas poenas, sed simul dolens Deum offensum esse et reuerenter se Deo subijciens ad poenam et tamen mitigationem poenarum tanquam a patre expectans.
XXI.
Et quidem magnitudinem offensae et deformitatem peccati ostendit non sola lex, sed immediate euangelium, victimam et λύτρον monstrans ac satisfactionem proponens, quam offerri ac praestari oportuit, ut offensus Deus placaretur, nam ex huius dignitate atrocitas peccati recte aestimatur, quam intuens
pia mens necesse est, ut toto corde ac pectore contremiscat.
A 4v XXII.
Recte et hoc additur, vt non expresse de mediatore lex in creatione hominibus patefacta concionatur, vt nihil de illo perspicue praecipit, vt nihil de fide docet, qua mediator intuendus ac complectendus est, denique et nihil de indi
uiduo illo, quod est mediator, hoc est, de Filio Dei Domino nostro Iesu Christo, Deo et homine, nominatim requirit lex, ac nihil de illo ex lege sola sine euangelio scitur. Ita nec contemptus mediatoris et quidem huius indiuidui, Christi Iesu, Dei et hominis, qui contemptus est peccatum illud omnium summum et causa, propter quam peccata reliqua omnia manent et imputantur
ad mortem, incredulitas scilicet seu non amplecti fide hunc a Deo propositum mediatorem, a lege arguitur aut ostenditur nominatim et expresse.
XXIII.
Solum euangelium, vt nominatim et expresse de mediatore et fide illius concionatur et praecipit, ut item perspicue indiuiduum monstrat, digito eum
ostendens et inquiens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi
,Joh 1,29. ita solum etiam nominatim et expresse contemptum mediatoris et quidem contemptum huius indiuidui, hoc est, huius Christi Iesu, Dei et hominis, filij virginis Mariae, arguit et peccatum esse ostendit, quo manente peccata omnia manere necesse est.
XXIIII.
Nec uero poenitentia est aut dici potest esse vera et seria, ignorato hoc peccato, quod peccatorum omnium praecipuum ac summum est et velut fons reliquorum omnium, ac nominatim tristissimi reatus, quo=B 1rpropter peccata reliqua, infirma et misera natura hominum opprimitur et abijcitur.
XXV.
A solo itaque euangelio cum hoc peccatum praecipuum et summum monstretur, arguatur ac damnetur, expresse ac nominatim solum etiam euangelium vere ac proprie praedicatio ac uox est poenitentiae seu conuersionis vere et proprie ita dictae.
XXVI.
Quod et Christus uult ac significat inquiens: Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato, quod non credunt in me
,Joh 16,8. Iohan. 16. Item: Qui non crediderit, condemnabitur.
Mk 16,16. Marci vltimo. Item: Qui non credit Filio, non videbit uitam, sed ira Dei manet super eum.
Joh 3,36. Iohan. 3. Item, Iohannes apostolus
1. Iohan 5.: Qui non credit Deo, mendacem eum facit, non credens Deum testificatum esse de Filio suo.
I Joh 5,10.
XXVII.
Alia ergo ratione et voce arguuntur et agnoscuntur peccata, simpliciter et immediate pugnantia cum lege, alia rursus hoc specificum peccatum, immedia
te pugnans cum uoce euangelij. Priora illa aliquo modo etiam naturali luce nota sunt et a conscientia vniuscuiusque arguuntur, hoc ab ea sola uoce perspicue arguitur, a qua mediator luculenter ostenditur.
XXVIII.
Norunt utcunque mentes luce naturali Deo, vt conditori et benefactori, deberi
fidem, dilectionem, timorem et gratitudinem et tetrum scelus esse, non agnoscere benefactorem, non fidere illi, non diligere illum et non praestare illi gratitudinem. Et hoc natura notum B 1v scelus disertius ac luculentius arguit lex Dei, ostendens diuina uoce hoc iudicium conscientiae approbari et confirmari. Sed nec natura ex se nouit nec lex dicit expresse inter Deum et
homines mediatorem constitutum esse, multo minus nouit aut ostendit indiuiduum, Christum. Ideo nec contemptum huius intelligit nec arguit nominatim, quorum vtrumque luculenter et perspicue facit euangelium.
XXIX.
Cum ergo distincta doctrinarum genera sint, lex reliqua peccata ostendens et
arguens et euangelium hanc speciem peccati seu hoc, ut sic loquamur, indiuiduum peccatum demonstrans et arguens, manifestum est non posse praedicationem poenitentiae ne quidem respectu dolorum uerae contritionis a uoce euangelij excludi.
XXX.
Tunc enim initium poenitentiae esse et fieri dicitur, cum peccatum diuinitus ostensum et damnatum incipit mens agnoscere et expauescere et dolere propter id, quod Deum eo offenderit et offendat tantisper, donec fiat eius remissio.
XXXI.
Magis haec perspicua sunt et plenius intelliguntur, cum cogitatur altera poenitentiae pars, fides videlicet, mediatorem propositum intuens et complectens. De hac cum plane muta sit lex, quid doceri de poenitentia vtiliter potest, si prorsus illa ab euangelio excludenda et ad legem releganda est? Sed de hoc dicendum erit prolixius, cum de altera nota discriminis legis et euangelij
monebimus.
B 2r XXXII.
Perspicua sunt, quae diximus hactenus, et de tertia poenitentiae parte, de noua obedientia sequente fidem. Nusquam enim nec natura nec lex uel uno apice significat placere Deo obedientiam imperfectam, sordidam, languidam et
vixdum inchoatam. Estque haec etiam in renatis et sanctis praecipua lucta: Quomodo placeat, item, quomodo fieri et praestari possit haec quantumuis mutila et multis modis contaminata et impedita obedientia?
XXXIII.
Vt autem de hac quaestione altum est in noticijs naturalibus et in lege ipsa si
lentium, ita in solo euangelio vtrumque perspicue et dilucide enarratur, quomodo praestari obedientia possit et quomodo placeat.
XXXIIII.
At de hac poenitentiae parte non erudire pias mentes est delere et abolere non contemnendam euangelij partem et praecipuam huius doctrinae sapien
tiam. Ad legem vero hanc relegare aut ex ea explicare velle plane est, quod dicitur, κλείδι ξύλα σχίζειν, ἀξίνῃ ϑύραν ἀνοίγειν.Vgl. .
XXXV.
Relinquitur ergo uel propter solam sapientiae huius amplitudinem et infinitatem inexhaustam: Non posse nec debere dici euangelium aut uocem Filij Dei
propriam, quae de his poenitentiae partibus non doceat, ac proinde praedicationem poenitentiae a uoce euangelij propria Filij Dei sine nefaria corruptela et errore tetro excludi non posse.
XXXVI.
Iam et de altera nota cogitetur, discernente legem B 2v et euangelium,
sumpta a forma promissionum et comminationum. Nam hae quoque vt vtrunque doctrinae genus perspicue distinguunt, ita simul cum promissiones tum comminationes vtrique additae necessario conuincunt praedicationem poenitentiae a uoce euangelij non diuellendam esse.
XXXVII.
Promittit lex bona aeterna et corporalia, sed cum conditione praestitae integrae et perfectae obedientiae. Promittit eadem bona et uox euangelij, sed plane dissimili ratione et seruato accurato discrimine aeternorum et corporalium bonorum.
XXXVIII.
Promissionem aeternorum bonorum et remissionis peccatorum, reconciliationis, iustitiae, vitae et salutis aeternae plane docet esse gratuitam eamque ex aequo offert omnibus ad Filium Dei fide confugientibus et afferentibus initia poenitentiae, sine ulla omnino conditione suorum meritorum aut dignitatis propriae, imo sine ulla etiam exceptione morae, nisi quod ad consummatio
nem bonorum aeternorum attinet. Omni enim tempore ac quoties ingemuerit peccator, promissionem remissionis peccatorum et reconciliationis agenti poenitentiam ratam esse docet. Hoc unum addit spe nos saluos fieri,Vgl. Röm 8,24. hoc est, ordinem diuinum esse, ut consummatum beneficium expectetur a credente, quo tamen fide in praesentia vere fruitur, sed sic, ut certo habeat ius
ad rem, etiamsi nondum plenissime habet ius in re.
XXXIX.
At promissiones bonorum corporalium (etsi B 3r ipsas quoque gratuitas esse et dari testatur plane immerentibus) exhiberi docet iuxta consilium Dei et cum exceptione castigationis et crucis.
XL.
Rursum et comminationes vtriusque doctrinae differunt: Lex enim ut perfectam et integram obedientiam flagitat, ita damnat et abijcit immutabiliter et indispensabiliter omnes non praestantes hanc integram et perfectam obedientiam, et uel in vno reum omnium reum agit ac iudicat, iuxta summam com
minationum legis: Maledictus, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis.
Dtn 27,26.
XLI.
Nec ex lege scitur, nisi subobscure et ratiocinatione operosa et quidem per solius euangelij demonstrationem et interpretationem, Deum de rigore, seue
ritate ac iusticia legis dispensare et remittere peccata agentibus poenitentiam, hoc est, dolentibus propter peccata et propter offensum Deum et fide confugientibus ad propositum per uocem euangelij mediatorem.
XLII.
Quare uel ob hanc solam causam praedicatio poenitentiae proprijssima est
euangelij et uocis Filij Dei, qui se venisse ait, uocare homines ad poenitentiam et saluare id, quod perierat.Vgl. Lk 19,10.
XLIII.
Etsi igitur maledicta et comminationes legis uox euangelij approbat et iustissimas esse docet, imo etsi illud etiam peccatum, quod immediate cum pro
missione a Filio Dei mediatore prolata pugnat, seuerissime arguit, hanc tamen perpetuam exceptionem poenitentiae et B 3v dulcissimam ἐπιείκειαν, qua rigorem legis temperat et interpretatur, damnari uidelicet immutabiliter omnes non conformes legi, nisi propter mediatorem remissio fiat, specifice propriam habet et propter eam verissime et proprijssime poenitentiae concio
dicitur.
XLIIII.
Tunc enim dolores et pauores incussi a lege dicuntur uere et proprie poenitentia, cum non simpliciter anguntur aut excruciantur sensu et conspectu irae Dei orto ab intuitu peccatorum, sed cum simul eriguntur consideratione et
fiducia promissae misericordiae eaque erecti ac confirmati confugiunt et redeunt ad Deum, petentes et certo accipientes misericordiam et in ea acquiescentes.
XLV.
At angi et excruciari propter peccata sine spe aut sensu misericordiae non est
proprie agere poenitentiam aut conuerti ad Deum, sed horribili fremitu et desperatione oppressum ruere in aeternum exitium, vt oppressi sunt Cain, Saul, Ahitophel, Iudas et alij horum similes.
XLVI.
Nec vllo verisimili aut certo testimonio apostolico probabit quis uocabulum
poenitentiae, Graecam praesertim uocem μετανοίας, qua apostoli utuntur, vsurpari de illo dolorum genere, qui a lege sola oriuntur et sunt sine consolatione euangelij et fiducia misericordiae promissae.
XLVII.
Nam quae secundum Deum est tristicia, poenitentiam ad salutem operatur
non poenitendam, mundi uero tristicia mortem operatur.Vgl. II Kor 7,10. 2. Cor. 7.
B 4r XLVIII.
Et in Graeco cum distinctae appellationes sint μετανοία et μεταμέλεια, accurate cauent apostoli, ne de damnatorum doloribus appellationem μετανοίας vsurpent. At de doloribus Iudae loquens, Matthaeus μεταμέλειας uocabulo
utitur, inquiens: καὶ μεταμεληθεὶς ἀπέστρεψε τὰ ἀργύρια, καὶ ἀπελθὼν ἀπήγξατο
Crell gibt Mt 27,3.5 verkürzt wieder. etc.
XLIX.
Euangelium vero et vox Filij Dei propria non solum docet poenitentiam, sed ad hanc etiam uocat et inuitat suos auditores, et uel eo solo maxime illustri
nota a lege discernitur, quae adeo non inuitat aut vocat ad poenitentiam suis terroribus oppressos, ut repellere etiam uideatur inculcatione perpetua iusticiae immutabilis et indispensabilis, ad se quod attinet. Ita enim repelli a Deo videmus, qui oppressi sensu peccatorum fugiunt Deum et irascuntur ei horribili fremitu, ut Cain, Saul, Iudas et alij.
L.
Insaniat ergo necesse est, qui a uoce Filij Dei excludit poenitentiae praedicationem, propter quam se de coelo venisse dicit, quam in suo nomine praedicari et doceri iubet, inquiens: Non ueni uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam.
Lk 5,32. Item: Ite praedicantes in nomine meo (hoc est, me nomi
Eine paraphrasierende Wiedergabe von Lk 24,47.
nantes, me proponentes hominibus et meam uocem sonantes et imitantes) poenitentiam et remissionem peccatorum.
LI.
Sed seponamus iam illos arcanos dolores spiritua-B 4vles et acrem ac tristem illam luctam, qua conflictantur bonae mentes in magnis tentationibus,
quaerentes ac disputantes de eo, quomodo iusti sint coram Deo, quomodo remissionem peccatorum consequantur, quomodo haeredes sint uitae et salutis aeternae. De quibus, quae hactenus diximus, intelligenda sunt.
LII.
De communibus et continuis exercitijs poenitentiae dicamus ac cogitemus,
quae offerunt in tota vita hominis cruces illae et castigationes assiduae, cum quarum exceptione diximus uocem euangelij et offerre suas et approbare legales promissiones bonorum corporalium.
LIII.
Cruces enim illae et castigationes cum sint sine vlla dubitatione signa et
testimonia irae Dei aduersus peccatum et sint ceu lex viua uel certe executio huius seuerissima: Quomodo erunt aut habebuntur illae non desperationis, sed salutaris poenitentiae exercitia? Si de hac solummodo ex lege, nullo vero modo ex euangelio erudiendi et docendi sunt animi, non tantum propter peccata sua anxij, sed sub iugo crucis sudantes ac gementes aut sensu et intuitu
praesentium castigationum consternati.
LIIII.
Plane insanierit et non nisi afflictionem afflictis addiderit hac in parte, qui sola lege, exclusa euangelij uoce ac praedicatione, tales ad poenitentiam et conuersionem ad Deum adduci posse putet, ut scilicet agnoscant ac fateantur
crucem ac castigationes illas signa esse non irae aut abiectionis aeternae, sed animi et amoris C 1r paterni, commonefacientia eos de suis peccatis et de agenda poenitentia, ut item reuerenter se Deo subijciant in cruce et castigatione, vt laudem iusticiae et misericordiae illi tribuant, ut in fiducia misericordiae acquiescant, ut denique propositum emendationis et qualecunque ini
tium obedientiae, fidei, inuocationis, patientiae, spei placere Deo statuant.
LV.
Haec vero omnia cum sint hoc ipsum, quod uno nomine appellatur poenitentia
et conuersio ad Deum
et non intelligantur ex sola lege, sed discantur et enarrentur immediate ex euangelio legem interpretante, perspicuum est
et Sole meridiano manifestius praedicationem poenitentiae a voce euangelij excludi non posse et furere horribiliter eos, qui diuersum sentiunt.
LVI.
Reliqua est consideratio tertiae notae discernentis legem et euangelium, sumpta ab effectibus. Haec quoque recte considerata et quidem maxime om
nium et pulcherrime idem, de quo agimus, demonstrat et conuincit.
LVII.
Recte Paulus inquit de effectu legis proprijssimo Rom. 7.: Peccatum non cognoui, nisi per legem.
Röm 7,7. Item: Lex iram operatur.
Röm 4,15. Rom. 4. Sed recte id ac sine sophistica intelligatur et enarretur.
LVIII.
Sic enim loquitur eo loci Paulus, ut manifestum sit simpliciter id dictum intelligi de ijs peccatis, quae et immediate pugnant cum lege Dei et a lege, tanquam immota sapientiae et iusticiae Dei norma, monstrantur C 1v et arguuntur. Negat Paulus concupiscentiam se agnouisse aut credidisse peccatum
esse, nisi in lege scriptum reperisset: Non concupisces.
Röm 7,7. Ita de caeteris etiam peccatis, cum norma illa iusticiae pugnantibus, sentiendum est. Haec et quod sint peccata et quanta ac qualia sint, non intelliguntur nisi lege monstrante et arguente.
LIX.
Interea vero non negat Paulus in euangelio legis interpretationem proponi, declarantem peccatum esse et illud scelus, quod immediate pugnat cum promissione gratiae et ab ea sola monstratur et arguitur nominatim, contemptus scilicet mediatoris et per eum promissae misericordiae.
LX.
Si volunt id dictum Pauli exclusiue intelligi, et ita quidem, ut poenitentiae praedicatio prorsus ab euangelij voce excludatur et legi soli relinquatur, utpote soli, id est, extra ministerium euangelicum omnia peccata arguenti, necesse fuerit hoc consequi παράδοξον, absurdo omni absurdius, contemptum Filij mediatoris et promissae misericordiae et tristem illam ἀπιστίαν non cre
dentem mediatori nec peccatum esse nec poenitentia aut dolore ullo dignum aut deplorandum, quia id peccatum nec argui nec monstrari saltem possit a sola lege.
LXI.
Nam huic exclusiuae: Sola lex arguit peccatum
, necesse est aequipollere
hanc conuersam itidem exclusiuam: Quidquid non arguitur a lege, non est peccatum
, seu: Tantum ea scelera sunt peccata, quae a lege arguuntur aut monstrantur.
Hinc vero παράδοξον il-C 2rlud, de quo loquimur, consequentia imota sequitur et vanitatem sophismatum palam arguit ac demonstrat, quibus poenitentiae praedicatio ab euangelio excluditur.
LXII.
Ac quicquid tandem respondeant aut obtendant sophistae illi, necesse fuerit liquido demonstrare, qua tandem ratione et monstret mediatorem sola lex et quomodo nominatim contemptum eius arguat.
LXIII.
Quae peruersitas est non intelligere memorabile dictum Pauli, Rom 7.: Non cognoui peccatum, nisi per legem
, iuxta additam ab ipso interpretationem, de qua significat, inquiens aliquando se sine lege vixisse, et peccatum in eo fuisse mortuum, at lege veniente, peccatum reuixisse, se vero mortuum esse.Vgl. Röm 7,9f. Item peccatum fieri per legem excellenter ἤ καθ’ ὑπερβολὴν ἁμαρτω
λὸν ἁμαρτίαν.Vgl. Röm 7,13. Quod alibi his verbis exprimit, inquiens: Lex est virtus peccati.
I Kor 15,56. Item: Est ministerium condemnationis et mortis.
Eine verkürzte Wiedergabe von II Kor 3,7.9. 1. Corinth. 15 et 2. Corinth. 3.
LXIIII.
Non dubium est enim hoc terribile iudicium legis nihil aliud efficere in men
tibus quam tristes pauores et horrores, qui in fremitum et desperationem atque adeo in mortem aeternam tandem desinunt. Quod ex exemplis manifestius est, quam ut disputatione egeat.
LXV.
At iudicium, quo uox euangelij proponit et docet poenitentiam, cum habeat
adiunctam dulcissimam pro-C 2vmissionem misericordiae, longe alios effectus habet. Operatur enim et efficit tristiciam secundum Deum et sic poenitentiam ad salutem non poenitendam.
LXVI.
Haec discrimina tollere est abolere potissimam et praecipuam partem doctri
nae coelestis, imo praecipuam et dulcissimam sapientiam, qua illa capita doctrinae ecclesiae, lex uidelicet et euangelium, timor seruilis et filialis, contritio Iudae et Saulis, Petri et Dauidis ad inuicem discernuntur.
LXVII.
Nulla creatura neque in coelo neque in terra soluere poterat hoc argumentum
Adae et Euae: Iusticia Dei immutabiliter destruit non conformes Deo. Nos non sumus amplius conformes Deo. Ergo destruemur et abijciemur immutabiliter.
LXVIII.
Cum enim sit ex lege sumptum et proprijssima concio legis, arguentis et
damnantis peccatum, et certum sit iusticiam Dei esse immutabilem et immotam, cum denique consolationem nullam ostendat lex, statuere aliter animus perterrefactus non potest, quam sonat uox legis: Maledictus, qui non permanserit in omnibus, quae sunt scripta in lege.
Dtn 27,26. Ac cernuntur effectus huius seu uocis seu iudicij legalis in fuga et occultatione Adae et Euae et in
tristi trepidatione, quam afferunt in conspectum Dei.Vgl. Gen 3,8–10.
LXIX.
Sed Filius solus prolata ex sinu Patris uoce euangelijVgl. Joh 1,18. hoc triste et omnibus creaturis insolubile argumentum explicat et dissoluit, docens ita satisfieri iusti-C 3rciae legis et mitigari eius rigorem, si per Filium Dei mediatorem
praestetur et aequiualens et dignus λύθρον et illius obedientia et merito tecti miseri homines rursum recipiantur et reconcilientur Deo. Ideoque non abolet aut improbat legis iudicium, sed prolata dulcissima ἐπιεικείᾳ explicat et interpretatur id, ne sensu dolorum et pauorum oppressis necesse sit ruere in aeternam desperationem.
LXX.
Sic ergo ex morte et doloribus inferorum eluctatur Adam, ita vere reuocatur ad poenitentiam, audita euangelij uoce, et hac declaratione prioris syllogismi: Damnat ac destruit iusticia Dei omnes non conformes, nisi scilicet per Filium fiat remissio. Tu non es amplius conformis. Sed scire debes, non
frustra proponi tibi Filium Dei mediatorem et redemptorem,
cia, uita et salus aeterna.
LXXI.
Effectus itaque vtriusque doctrinae legis et euangelij cum perspicue ostendant discrimen poenitentiae, quam vtraque uox docet et proponit, furor est contendere euangelium non docere poenitentiam.
LXXII.
Proinde ut obiectorum ratione lex et euangelium etiam perspicue discernuntur, lex enim iniustis posita diciturVgl. I Tim 1,9., euangelium contra pauidis ac consternatis, C 3v ita secundum illa ipsa obiecta ostendi potest illustre discrimen poenitentiae legalis et euangelicae.
LXXII.
Hoc totum hominum genus, de quo Paulus loquitur inquiens: Lex est iniustis posita
, cogitans legem et iudicium eius, irascitur illi, tanquam carceri iniusto et duro nimis et oppressum poenis iustis horribiliter fremit aduersus Deum, ac tantum abest, ut id hominum genus oppressum terroribus legis ue
re agat poenitentiam, ut Pharisaei etiam et hypocritae, qui ex toto illo genere videntur optimi esse et praeclarissime de lege sentire, eo quod non sunt contaminati atrocibus delictis externis, in poenis et casibus aduersis, uel maxime accusent hoc iudicium et tristissima indignatione ruant in aeternum exitium.
LXXIIII.
At piae mentes, quae reguntur uoce euangelij, etsi ipsae quoque norunt legem non iniustis tantum, sed sanctis etiam et renatis concionari et normam esse obedientiae et cultuum Dei, longe aliter de lege sentiunt. Agnoscunt vtrumque se nequaquam praestare posse integram obedientiam, quam lex requirit, et tamen aliquam obedientiam necessario inchoandam et praestandam
esse. Sed cum se iustos esse sciunt per ac propter mediatorem, sciunt placere etiam illa qualiacunque initia obedientiae, quantumuis mutilae, sordidae et multis modis miserae. In poenis ergo nec fremunt aduersus Deum, nec desperatione oppressi ruunt in aeternam mortem, sed consolatione euangelij se sustentantes, reuerenter se Deo subijciunt et in cruce ac castigatione auxi
lium Dei, mitigationem et liberationem iuxta ipsius consilium petunt et expectant.
C 4r LXXV.
Itaque uel hac in parte negare euangelium esse praedicationem poenitentiae, proprijssime ita dictae, discernentem impios et hypocritas, accusantes iudi
cium Dei, et vere pios, vere agentes poenitentiam, extrema dementia est, omnem tollens et abolens consolationem euangelij.
LXXVI.
Ex praedictis ergo apparet, quam futile et putidum cauillum sit Ienensis mataeologi et omnium Flacianorum, abijcientium praecipuum in hac disputa
tione argumentum, eximiae cuiusdam scientiae dialecticae inani et ridicula ostentatione, cum dicunt: Ex puris negatiuis procedi, si sic quis ratiocinetur.
Quidquid non docet poenitentiam, id neque remissionem peccatorum docet.
Ergo nec remissionem peccatorum docet.
LXXVII.
Eadem, non dico, facilitate, sed futilitate refutare poterant Pharisaei seuerissimum Christi argumentum Iohan. 8: Omnis non audiens uerbum Dei, ex Deo non estVgl. Joh 8,47. (id enim velle illam affirmatiuam, qua Christus utitur, contra
positio ostendit, quam in dialecticis pueri discunt).
Vos non auditis.
Ergo ex Deo non estis.
LXXVIII.
Poterat et hoc argumentum eadem futilitate reijci, quod tamen inuicta est
demonstratio.
Non sunt ecclesia Dei, quicunque non recipiunt scripta prophetica et apostolica.
C 4v Iudaei blasphemi, Mahometistae et alij multi non recipiunt scripta prophetica et apostolica.
Ergo: Non sunt ecclesia Dei.
Item hoc argumentum.
Non recipiuntur a Deo non agentes poenitentiam et non credentes euangelio.
Cain, Saul, Iudas non agunt poenitentiam nec credunt euangelio.
Ergo non recipiuntur a Deo.
LXXIX.
Quam non possunt refutari aut abijci hae inuictae demonstrationes, tanquam ex puris negatiuis procedentes, et fontes immotae consequentiae norunt et cernunt pueri, qui recte instituuntur, tam ridiculus est et barbarus disputator, quantamcunque scientiam dialecticam et acumen
argumentum paulo ante dictum ita futiliter eludit et abijcit.
LXXX.
Lex non docet de gratuita remissione peccatorum.
Vgl.
Ergo neque de peccato docet.Quidquid de gratuita remissione peccatorum non docet, id etiam de peccato non docet.
Vgl. Tantum id de peccato docet, quod de gratuita remissione do
Manifestum est hanc assertionem falsissimam et absurdissimam esse, et norunt pueri, D 1r cum a contrario sensu argumenta ducuntur, subiectum et praedicatum oportere esse paria. Nec vero nostrae ecclesiae ita impudentes aut barbarae sunt, vt cum Flacianis fingant aut somnient peccatum et remissionem peccatorum gratuitam correlatiua aut saltem paria esse docere de
cet.
peccato et docere de gratuita remissione.
LXXXI.
Proinde ut aliud est, docere de peccato tantum legaliter, et rursus aliud, docere de peccato tantum legaliter, et rursus aliud, docere de poenitentia, seu ut aliud est agnitio peccati et ministerium mortis ac condemnationis, aliud con
tra poenitentia seu conuersio ad Deum, quae sine euangelio ex sola lege esse non potest, ita diuersa ἀξιώματα sunt haec nostra asseueratio: Tantum illa doctrina ostendit remissionem peccatorum, quae de poenitentia uera docet
, et haec Flaciana propositio: Tantum id de peccato docet, quod de gratuita remissione docet.
Nam haec Flaciana falsissima est et absurdissima, nostra
vero immota Dei ueritas est, nitens hoc irrefutabili veritatis fundamento, quod iurat ipse Dominus: Viuo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et viuat.
Ez 33,11. Itam hac voce Domini: Docete in meo nomine poenitentiam et remissionem peccatorum.
Lk 24,47.
LXXXII.
Sed ne hoc quidem sophismate contentus est praestigiator, videns, haud dubie conscientia dictante, solutionis datae infirmitatem, quaerit ergo aliud effugium, fingens ambiguitatem in vtroque vocabulo, poenitentiae scilicet et euangelij,Vgl.
D 1v LXXXIII.
Nostrae uero ecclesiae cum perspicue exponant, qua de re intelligant vtrumque vocabulum, cur obijcitur illis ambiguitas? Cur ex verbis illorum ista spectra inanium propositionum, quae nulli nostrum in mentem uenerunt, finguntur et tanquam nostra per ludibrium traducuntur?
LXXXIIII.
At decebat illum praestigiatorem luculenter demonstrare et vocabulorum et rerum per se obscuritatem tantam esse, vt ambiguitatem non affingi his, sed in ipsis vocabulis et rebus ceu gigni appareret. Quorum neutrum impostor ille facit, ac ne potest quidem, nisi insigni iniuria et contumelia et uocem di
uinam et nostras ecclesias afficiat.
LXXXV.
Negant nostrae ecclesiae διαῤῥήδην vocabulum euangelij se in hac disputatione generaliter accipere pro corpore doctrinae tam legem quam euangelium et quidem, vt isti somniant, solam legem, sine ἐπιείκειᾳ declarationis euan
gelicae, et solum euangelium, sine respectu ad seueram legis iusticiam, complectente, sed intelligere proprijssimam illam vocem et sapientiam, propter quam de coelo venit Filius Dei quamque ex sinu patris protulit et quam discerni vult a uoce Mosaicarum maledictionum. Cur igitur, quod ad hanc partem attinet, ambiguitas nobis obijcitur? Cur accusamur ac si studio quaera
mus imposturarum latebras?
LXXXVI.
Esto, alicubi reperiri uocabulum euangelij vsurpatum pro commemoratione historica doctrinae seu D 2r concionum et miraculorum Christi, ita enim legimus nominata scripta apostolorum Matthaei, Marci, Lucae, Iohannis. Ta
men in aeternum non monstrabitur exemplum, ubi euangelij appellatio tam tribuatur doctrinae legis quam promissioni gratiae, vt impudenter fingit praestigiator, aliquando significare totum doctrinae corpus, legem et euangelium.Vgl.
LXXXVII.
Ita perspicue affirmant nostrae ecclesiae vocabulo poenitentiae intelligere se in hac disputatione non solos dolores contritionis, quales a lege sola sunt et in Cain, Saule, Iuda conspiciuntur, sed totam conuersionem et omnes eius partes, licet non negent consuetudine Latini sermonis uocabulum poenitentiae etiam de doloribus illis interdum usurpari et intelligi, praesertim si magis
etymon uocabuli spectetur quam scripturae phrasis.
LXXXVIII.
At illi praestigiatori probandum fuerat uocabulum μετανοίας, quo apostoli utuntur, alicubi saltem in illorum scriptis vsurpari de sola contritione, quae ex lege est, sine consolatione euangelij. Verum hic magis quam piscis mutus
est, alioqui ad rabiem vsque maledicus.
LXXXIX.
Christus ut artifex definit, quid vocet euangelium, quid poenitentiam, iubens apostolos sonare uocem, a se de coelo prolatam, his uerbis: Ite, docete in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum.
Lk 24,47. Neque in hac co
pulatiua ulla ambiguitas est aut catachresis. Vult taxari peccata omnia et nominatim hoc peccatum, quod non credit in eum mundus, hoc est, quod ignorat, quod contemnit eum horribili furore.
D 2v XC.
Copulatiua ergo cum sit oratio et concio, iubens in nomine Christi arguere
peccatum, et in illo ipso etiam remissionem peccatorum proponere, necesse esset nomen Christi tam decalogo quam euangelio conuenire, si prior pars copulatiuae de lege, et quidem de illa sola, posterior vero de euangelio non interpretante legem accipienda esset. Quod et impossibile est et absurdo absurdius et liquido falsitatem et vanitatem harum praestigiarum demonstrat ac
detegit.
XCI.
Quid absurdius est, quam fingere et legem et euangelium uel similes consolationes ostendere vel ijsdem terroribus animos opprimere? Quod tamen consequi necesse est, si fingatur, in dicto mandato Christi generaliter et κατα
χρητικῶς definiri euangelium.
XCII.
Hoc tamen ex illis praestigijs pro confesso sumatur et habeatur, quod ipsi Flaciani concedunt legem non docere de gratuita remissione peccatorum. Item congruere haec dicta, Luc. 13.: Nisi poenitentiam egeritis, omnes si
Lk 13,3. Et Ezechielis 18:
mul peribitis.Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et viuat.
Eigentlich meint
stum. Haec vero omnia cum non sint ex lege nota nec ulla μεταμορφώσει in dicta legalia D 3r transformari possint, certissimum est euangelium poenitentiae praedicationem esse.
XCIII.
Obseruetur hoc quoque, quod ex
tem, scilicet dolorem, esse ex lege tantumVgl. die
XCIIII.
At his
Quarta disputatione opposita Antinomis: Quid autem poeniteas, si incertus sis, an retineantur vel remittantur peccata tua? Hac ratione non docentur impoenitentes et securi ad incipiendam poenitentiam. Sed territi et incipientes poenitere coguntur cadere in finalem impoenitentiam
doloribus contritionis, qui ex lege sunt et existunt, accipi aut intelligi, nec vllo id certo testimonio apostolico ostendi posse.
XCV.
Itaque non tantum inuicta et immota est nostrae sententiae veritas, et nequaquam perit aut aboletur discri-D 3vmen legis et euangelij, sed dulcissime
id hac ipsa sententia illustratur et usus eius in veris exercitijs poenitentiae et inuocationis ostenditur. Nec digna est responso ullo elusio ieiuna, opposita alteri argumento nostro, quo asseruimus et euicimus contradictoria seu pugnantia in adiecto asserere eos, qui affirmant euangelium non docere quidem poenitentiam. Omnis enim cum absit a sermone et sententia nostra ambigui
tas, frustra argumento inuicto et irrefutabili opponit exceptionem ambiguitatis. Hanc enim legem sanxit Deus, qui est uerax, ut impossibile sit contradictoria simul uera aut falsa esse. Quae enim sunt, ea Deus affirmat esse, et quidem talia, qualia sunt, nec miscet ea, quae sunt, et illa, quae non sunt. Ideoque inseruit mentibus hoc principium: Quodlibet est aut non est.
Erotemata dialectices
(1547) zwischen den notitiae incertae
bzw. opiniones
und den notitiae certae
bzw. notitiae principiorum
unterschied: Die Letzteren, zu denen auch der Satz Irgendetwas ist oder nicht ist
gehöre, würden ohne Begründung zu einer allgemeinen Zustimmung aufgrund eines natürlichen Urteils führen. Vgl.
pugnare cum hac diuina lege et uel asserere vel approbare contradictoria, est delere omnes certas noticias et confundere rerum vniuersitatem. Quod cum demonstremus facere Flacianos non se vexari cogitent, sed de re magna et errore ac furore tetro se argui statuant.
XCVI.
Magis operosa, sed magis friuola, putida et impudenti solutione diluere conatur argumentum, sumptum ex Paulino dicto Rom. 3.: Exclusa est gloriatio, per quam legem, operumne? Minime. Sed per legem fidei.
Röm 3,27. Quo loco cum Paulus expresse ac nominatim legi fidei, hoc est uoci euangelij, hoc tribuat, quod omnem gloriationem excludat, nemo existimauit tantam Flacianorum
impudentiam fore, ut dictum expressissimum negare auderent. Sed quae est illorum impostorum te-D 4rmeritas, ne diuinae quidem uocis dicta, quantumuis perspicua, intemperiem ac libidinem illorum effugere possunt.
XCVII.
Sed subsistet dicti illius authoritas et valebit apud pias mens, quid sane im
postores illi obganniant et licet fremitu rumpantur, ex textu Pauli id nunquam eradent aut delebunt, quemadmodum nec illud Christi, Iohan. 16.: Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato, quod non credunt in me.
Eine nicht wörtliche Wiedergabe von Joh 16,8f.
XCVIII.
Dictum uero ipsum cum diuinae vocis sit, subsistet et argumentum bona
consequentia inde extructum hunc in modum:
Excludi ab omni gloria coram Deo est argui omnium efficacissima poenitentiae concione.
Lex fidei ab omni gloriatione excludit opera, Paulo teste.
Ergo: Lex fidei omnium efficacissima est poenitentiae concio.
Nam hac forma argumentandi vsi sumus, non alia, quam impostor fingit. Eam vero ubi euerterit, aut dictum in minore Pauli non esse probauerit, a quo tanquam a fonte argumentum deducitur, acumini eius gratias agent, quotquot hac de re habet belli Flaciani socios.
XCIX.
Nec moretur hic pium lectorem, quod cum larua sua digladiatur impostor, armata argumentorum decuria, annitens hoc velut extundere et extorquere Paulo euangelium non concludere quenquam aut D 4v quicquam sub peccatum: id enim, quod de conclusione sub peccatum dictum est, in ecclesiarum nostrarum libro,Gemeint ist das mehrfach nachgedruckte Corpus Doctrinae Philippicum
von 1560. per quandam quasi ἐξήγησιν ἐμφάσεως causa adiec
tum est, vt intelligeretur apostolo haec aequipollere concludi sub peccatum
Vgl. Gal 3,22. et excludi ab omni gloria
Vgl. Röm 3,27.. Ac non aequipollere illa, impostori ostendendum fuerat inuictis rationibus.
C.
Frustra ergo et manifesta impudentia negat non sic loqui scripturam: Lege
Nam textus Pauli manifestior est, quam ut negari possit. Frustra et reliquas nebulas veritati offundit, quas omnes una et simplex diluit veritatis oratio.
fidei gloriatio omnis excluditur.
CI.
Aliquid diceret praestigiator, si aut Paulus affirmaret aut nos Paulum imitati
assereremus vocem euangelij solam, id est, nec repetentem nec interpretantem nec sancientem decalogi leges, concludere sub peccatum et quidem hoc solum et unum facere ac praeterea aliud nihil docere, profiteri aut efficere. Nam hoc asserto, speciem haberet aliquam numerosa illa et spumosa decuria argumentorum,Vgl.
demonstrandum hoc, quod erat principaliter, et ante omnia probandum, nempe, non aequipollere Paulo haec duo excludi ab omni gloria
et concludi sub peccatum
. Item haec duo obturari omne os
et esse totum mundum reum Deo
Vgl. Röm 3,19..
CII.
Nos vero etsi dictum Pauli reuerenter retinemus et delere nec possumus nec debemus, tamen nec soli E 1r (vt isti loquuntur, non intelligentes, quomodo euangelium ad legem se respectiue habeat) uoci euangelij id tribuimus, quod est excludi ab omni gloria
seu concludi sub peccatum
. Nec id solum et unum eam docere profiteri et efficere asserimus, sed hoc cum doceat
in legis interpretatione, affirmamus eam semper adiungere promissionem misericordiae superabundantis supra peccatum et liberantis ex hoc tristi carcere, vt, quamuis de proprijs operibus aut de propria dignitate gloriari homo non possit nec debeat, hac tamen promissione erectus, in Domino uere gloriari et possit et debeat.
CIII.
Nequaquam ergo legem cum euangelio confundimus aut euangelium in legis concionem transformamus, ut tragice quidem, sed nequiter vociferatur impostor Bileam,Eine Anspielung auf die Geschichte Bileams, der von Balak darum gebeten wurde, für Geld und Ehre die Israeliten zu verfluchen. Vgl. Num 22,17. sed cuiusque propria reuerenter et constanter retinemus et discrimen doctrinae vtriusque perspicue nos illustrare supra ostendimus.
CIIII.
Verum instat tamen tantum legis proprium esse reuelare et ostendere peccatum et denique concludere sub peccatum,Vgl. Peccatum non cognoui, nisi per legem.
Röm 7,7. Respondemus recte hoc intelligendum esse, sicut de uero et genuino sensu dicti Pauli supra diximus, nec affingendum,
quod ita sit propria legis peccatorum agnitio, vt non necesse sit in praedicatione poenitentiae addi legi hanc declarationem ex euangelio: Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato, quod non credunt in me.
Joh 16,8. Item: Sine fide impossibile est placere Deo.
Hebr 11,6. Item: Quicquid non est ex fide, peccatum E 1v est.
Röm 14,23. Ea enim duntaxat reuelatio et ostensio peccati solius legis
est propria, ad quam non accedit uox consolationis euangelicae, habens additam expresse ἀντίθεσιν: Qui non credit in Filium, ita Dei manet super eo.
Eine verkürzte Wiedergabe von Joh 3,36.
CV.
Discat ergo non a nobis aut pueris, quibus admonitio illa notissima est, sed a
Paulo apostolo et totius scripturae propheticae et apostolicae consensu, quomodo legis illud proprium exuere scilicet homini omnem gloriam
seu hominem ab omni gloria excludere
suo modo etiam legi fidei, hoc est voci euangelij proprijssime ita dictae, uere ac recte competat ac tribuatur, manente tamen immoto et aeterno vtriusque doctrinae discrimine.
CVI.
Appellamus enim hoc loco ad expressum apostoli dictum: Exclusa est gloriatio. Per quam legem, operumne? Minime, sed fidei.
Röm 3,27. Et uel vnum hoc dictum multis non modo decurijs, sed myriadibus praestigiarum sophisticarum securi opponimus.
CVII.
Si quid valerent illae praestigiae friuolae, eadem futilitate dici posset, cum Christus et Paulus nominent Spiritum Sanctum, Spiritum paracletum, hoc est consolatorem,Vgl. Joh 15,26. item Spiritum non timoris, sed roboris, dilectionis et castificationis,Vgl. II Tim 1,7. item arrabonem vitae et salutis aeternae,Vgl. Eph 1,14. non posse nec de
bere de eo dici, quod Spiritus ille de peccato aut de ulla re mundum arguat. Nam contraria esse consolari et arguere, perterrefacere et exhilarare, mortificare et viuificare, quis non videt?
E 2r CVIII.
Sed recte hic appellari uocem Christi certissimum est: Spiritus Sanctus ar
Joh 16,8. Iohan. 16. Quare cum Christo et Paulo disputet et expostulet praestigiator, propriene illi an improprie officia haec legi fidei et Spiritui paracleto tribuant.
guet mundum de peccato et de iusticia et de iudicio.
CIX.
Deinde cum se praeceptorem populis constituat impostor, de hoc etiam res
pondeat, propriene Paulus loquatur, cum inquit: Per fidem legem stabilimus
,Vgl. Röm 3,31. simulque ostendat, quae illa sint, quae stabiliri Paulus affirmat, et an contendat promissione euangelij ita aboleri et tolli accusationes, maledicta et condemnationes legis, ut has ne ueras quidem aut iustas esse permittat. An uero, cum affirmet eas iustissimas esse et verissimas, monstrata euangelij
ἐπιεικείᾳ, remedium ostendat opponendum iustis illis et verissimis terroribus et fulminibus.
CX.
Cum ergo necesse sit concedere euangelium non solum approbare legis condemnationes, sed huius etiam ministerio uti in arguendis et ostendendis
peccatis eamque interpretari et stabilire, fateri oportet etiam poenitentiae praedicationem esse et ita legis officium, sed alio fine ac modo exercere et adiuuare, priusquam consolationem et promissionem misericordiae ostendat aut applicet. Qua de re memorabilis est passim quoque per euangelium arguit,
increpat, minatur, terret et similia legis officia exercet.
E 2v CXI.
Ostendat vero et hoc impostor, unde desumpserit Paulus illa fulmina, quibus in Romanis et Galatis utitur: Scimus, quod non iustificatur homo ex operibus legis.
Gal 2,16. Si per legem iusticia est, Christus frustra mortuus est.
Gal 2,21. Si
Gal 3,21f.
data esset lex, quae viuificare posset, vere ex lege iusticia esset. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.Ecce, ego, Paulus, dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis
,Gal 5,2.4. Rom. 3. Gal. 3. et 5.
CXII.
Nos sane asserimus haec Paulina dicta uocem esse verissimam et proprijssimam verissimae et rectissimae et efficacissimae poenitentiae seu conuersionis ad Deum, qua scilicet gloria omni exutus et sub peccatum conclusus miser peccator ad mediatorem Filium Dei fide complectendum adigitur,Vgl. Gal 3,19f.
sicut Paulus propterea expresse addit: ut omnium misereatur.
Röm 11,32.
CXIII.
At Paulum desumpsisse ac didicisse illa ex erudita et accurata legis et euangelij collatione ipsemet testatur, inquiens in Galatis cap. 3.: Quod autem in lege nemo iustificetur apud Deum, manifestum est. Quia scriptum est: ,Iustus
Gal 3,11f. Paulus zitiert Hab 2,4 und Lev 18,5.
ex fide viuet. Lex autem non est ex fide, sed ,qui fecerit ea, viuet in illis.
CXIIII.
Ista ergo vere euangelica concione de iusticia et vita ex fide commonefactum se testatur apostolus, ut promissiones et fulmina legis vere et recte intelli-E 3rgere coeperit: Fac hoc et viues.
Lk 10,28. Item: Maledictus omnis, qui non
Dtn 27,26. Cum enim neminem lege, sed solos credentes fide sola viuere cernat, conuinci se intelligit, neminem legem facere ideoque ex lege iusticiam non esse, sed sub maledicto esse, quotquot ex operibus legis iustificari velint.
permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis.
CXV.
Atque inde asseuerationem suam extruit, quam toties repetit, et in prophetis saepissime inculcatam et repetitam esse ostendit: Non iustificabitur ex operibus legis omnis caro.
Röm 3,20. Item: Ne intres in iudicium cum seruo tuo, quia in conspectu tuo non iustificabitur omnis uiuens.
Ps 143,2. Psal. 143. Si iniquitatem obseruaueris Domine, quis consistet?
Ps 130,3. Psal. 130. Vere scio, quod non est
Hi 9,2. Iob. 9. et alibi saepe.
homo iustus coram te.
CXVI.
Has negatiuas et efficacissimas poenitentiae conciones ab euangelio solo ostendi et ex lege extrui et desumi Paulus, ut dictum est, Galat. 3. capite testatur et confirmat.
CXVII.
Quare friuolum et impudens sophisma est, quod de proprietate et improprietate Flaciani hic obganniunt, nec sua nec apostolica dicta prae libidine calumniandi intelligentes aut considerantes.
CXVIII.
Ac uident uel hinc piae mentes aliud ac diuersum esse, veris rationibus et perspicuis fundamentis quid oppugnare, aliud contra, ficulneis aut uere stramineis armis uel fulcris concepto errori patrocinari et interea E 3v strenue maledicere et crudelitate conuiciorum obruere ac lacerare dissentientem.
CXIX.
Facessant itaque illae praestigiae crudeles et deprauationes recte dictorum: Lex tantum ostendit peccatum.
Vgl. Euangelium proprie significat laetum nuncium.
Vgl. Proprie de Christi beneficio loquitur.
peccatum, tantum concludit sub peccatum, tantum damnat et mortificat, quia scilicet nihil nouit nec dicit de promissionibus misericordiae et remissione peccatorum gratuita. Verum quis prohibebit, quo minus idem faciat lex fidei, sed alio fine et modo et in ea peccati specie arguenda, quam lex plane ignorat, ut supra prolixe dictum est?
CXX.
Ita verissimum esse concedimus euangelium
proprie significare laetum nuncium non modo iuxta ἔτυμον vocis, sed propter promissionem, quam proponit et a qua tanquam a principali fit denominatio. Nec vero hoc principale proprium excludet reliqua eius, tanquam subordinata officia. Sic igitur
concedimus euangelio hoc proprium esse, ut non solum hoc sit, exclusa prorsus poenitentiae concione, sed ut antecedat haec, sequatur illud, et quidem sequatur, ut superabundet, iuxta vim propositionis: Viuo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et viuat.
Ez 33,11. Item: Gratia superabundat supra peccatum.
Vgl. Röm 5,20.
E 4r CXXI.
Has commonefactiones ubi addiderit prudens lector, quas nequiter disputator ille dissimulat, videbit in singulis argumentis vicium esse, quod nominant pueri, quatuor terminos,
CXXII.
Vere non laetum nuncium est, sed triste potius concludi sub peccatum
et exui omni gloria
, si desit scilicet alterum membrum, quod adijcitur a Paulo expresse: vt omnium misereatur.
Röm 11,32. Item: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
II Kor 10,17. Sed quis feret hanc diuisionem seu distractionem membrorum,
quae iungi et copulari oportuit? Aut quis non agnoscet hic sycophanticam fallaciam diuisionis, qua fingitur hoc solum euangelio tribui seclusa gratiae promissione, quam certe tanquam principale, a quo denominatur euangelium, addi ac subiungi concioni poenitentiae volumus, ut quae sola triste illud nuncium laetissima ἐπιεικείᾳ absorbeat. Ideo sese oppugnat Ienensis disputator,
non nostram sententiam.
CXXIII.
Putidius et ineptius illud est, quod sic ratiocinatur: Promissiones euangelij sunt gratuitae, legis uero sunt conditionales. Ergo, euangelium non concludit sub peccatum, sed liberat et absoluit a peccatis.
uim connexionis in hac argumentatione aliam perspiciatNach der griechischen Mythologie war Lynkeus mit dem schärfsten Blick begabt, der feste Gegenstände und die Erde durchdringen konnte. Vgl.
concludere scilicet sub peccatum et liberare seu absoluere a peccatis? Quasi uero quisquam neget hoc, quod euangelium liberet et absoluat a peccatis, aut quisquam vnquam apud nos somniarit ullam poenitentiae partem causam esse promissae misericordiae et remissionis peccatorum. Itaque cum sua spectra oppugnet impostor, quaerat ipse, qui hoc loco illi respondeat.
CXXIIII.
Sed fortissimum illud argumentum: Quidquid concludit sub peccatum, id damnat et mortificat. Euangelium concludit sub peccatum. Ergo mortificat et damnat. Illud, inquam, fortalitium una uocula vnusque ictus deijciet. Quidquid scilicet tantum concludit sub peccatum, id damnat et mortificat. Euan
gelium concludit sub peccatum, sed non tantum, quia concioni poenitentiae arguenti peccatum semper adiungit promissionem misericordiae et remissionis. Ergo, damnat et mortificat, sed non tantum, nam simul a peccatis absoluit et liberat. Et per consequens scopas dissolutas et nebulas praestigiarum pro firma ueritate et connexione indissolubili ostentat et venditat Bileam.
CXXV.
Eiusdem farinae est et alterum mox sequens: Paulo istae phrases ,sub lege esse, ,sub peccato esse, ,sub maledicto esse idem pollent. Ergo concludere sub peccatum vox legis est et non euangelij, proprie sic vocati.
sibus excludi promissio, quam non excludit Paulus, inquiens: vt omnium mise-F 1rreatur
Ac probandum fuerat quenquam nostrum vel somniasse aliquando euangelij vocem concludere sub peccatum, exclusa aut dissimulata promissione gratiae. Ruente ergo antecedente et monstrata vanitate eius, plus esse in conclusione et ruere totam phantasticam connexionem liquidissimum
est. Neque enim haec cohaerent ullo vinculo necessario aut verisimili: Vox legis concludit sub peccatum, etiam plane ignorata et exclusa promissione gratiae, ergo et vox euangelij eodem modo concludit. Haec ἀνακόλουθα esse pueri norunt, et legentes illa sophismata haud dubie illum mataeologum ac praestigiatorem aliquando non ridebunt modo, sed execrabuntur propter of
fusas veritati nebulas vanissimas.
CXXVI.
Quis vero feret, modo sanus sit, illam ratiocinationem?
Christus praeceptor noster inquit: Qui eos accusat, Moses est
,Vgl. Joh 5,45. id est lex seu decalogus.
Sed concludere omnia sub peccatum, hoc est ostendere peccatum, iram Dei, mortem, est Mosis seu legis accusatio.
Ergo, Christo et Paulo contradicit, asserens voce euangelij omnia concludi sub peccatum.
CXXVII.
Sed nisi supra ostendissemus expressam vocem Pauli esse, quam Bileam ille absurdissimam esse existimat et totis viribus oppugnat, fascinare mentes imperitorum aliquandiu poterat. At illa manente, non euertet in aeternum, quod oppugnare stulte et maliciose coepit.
F 1v CXXVIII.
Committatur autem os impudens cum Christo ipso, quoniam manifestum illius dictum nefario auso corrumpit ac deprauat, ut uanitas sophismatis impij a pueris etiam uideri et explodi mereatur. Inquit Christus: Non dico uobis, quod ego iudicaturus sim uos, sermo quem locutus sum uobis, ipse uos iudicabit in die nouissimo
,Vgl. Joh 12,47f. Iohan. 12. At iudicare in die nouissimo est sonare
uocem Mosis, imo non sonare illam tantum, sed terribili iudicio exequi. Ergo, sermo Christi nihil differt a uoce Mosis. Et per consequens, Christus ipse sibi contradicit, alibi inquiens: Non misit Deus Filium, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per eum
Joh 3,17. etc.
CXXIX.
O rem miseram et nullis lachrimis expiabilem! Eo tandem redigi disputatorum illorum vanitatem, ut in re manifestissima talibus praestigijs ludant uiri theologi et se in tanta luce uerbi intelligere dissimulent. Quomodo Moses mundum accuset? Quomodo Filius Dei et Spiritus Sanctus sua eum uoce arguant? Aut quae natiua sententia sit dicti Christi: Est, qui accusat uos, Mo
?Joh 5,45.
ses
CXXX.
Non pugnare autem dicta Christi: Moses vos, accusat
, et: Sermo meus iudicabit
, item: Spiritus Sanctus arguet mundum
,Joh 16,8. facile intelligit, qui hac saltem προλήψει regitur non asserere sibi contraria Christum nec sua
dicta pugnare ad inuicem. Ac conciliationis ratio perspicua est. Iudicat et accusat Moses legem, praedicans peccata omnia pugnantia cum regula sapi-F 2rentiae et iusticiae Dei, quae lex est ipsius ministerio in monte Sina promulgata. Iudicat contra sermo Christi, qui uocis euangelij proprius, ac simul a Mose propositus est Deut. 18.: Qui non audierit Messiam, ego ultor
Eine im christologischen Sinne paraphrasierende Wiedergabe von Dtn 18,19. Hic igitur sermo Christi iudicat et accusat peccatum, hoc est ignorationem et contemptum Filij Dei, non ita voce legis antea monstratum. Ideo nulla est discrepantia, nulla contradictio, nulla confusio dictorum Christi, sed impia et nefaria sophistomania contradictionis aut confusionis, speciem pro ueritate contra ueritatem ostentans ac iactans.
ero.
CXXXI.
Deficientibus iustis armis, decurrit tandem Bileam ad maledictorum rabiem et tragice uociferatur aliud
CXXXII.
At regulam cum norit in omni uita usitatam, calumniare audacter semper
aliquid haeret. Item ὄψον πολίταις ἐισίν αἱ κακηγορίαι, μάλιστα γάρ πονηροῖς ὁ βίος ἥδεται, πράττει δ᾽ ἄριστα ὁ κόλαξ, δευτέρα δεx ὁ συκοφάντης, ὁ κακοήθης τρίτα λέγει.
F 2v CXXXIII.
Notum est orbi terrarum, quid hae ecclesiae doceant et quam sint acres Antinomorum omnium hostes. Et tamen scabiem antinomicam studet eis affricare sycophanta impudens, perinde ac si docerent cum Antinomis ideo legem ex ecclesia Dei tollendam esse, ut doceri poenitentia ex euangelio possit, aut tanquam indignam, quae nominetur verbum Dei, iubeant plane obmutescere
ac sepeliri, imo ad tigna nefanda et furcas relegari et explodi. Hoc enim voluisse Antinomos reliquiae scriptorum et somniorum probant, quae passim ab illorum discipulis ac socijs defenduntur ac palliantur mirificis praetextibus.
CXXXIIII.
Sed hoc tetrum crimen, quod ecclesijs harum terrarum obijcitur, cum ne quidem verisimili ulla specie probetur, eadem facilitate repelli ac contemni potest, qua ab impuro sycophanta confingitur.
CXXXV.
Nemo in nostris ecclesijs ne per somnium quidem confinxit aut non docen
dam esse legem aut ex solo euangelio docendam esse poenitentiam praeterita, exclusa et explosa lege. Imo ideo in odio sumus apud Flacianos, quod seuere nimis necessitatem legis et operum bonorum in hac ipsa parte doctrinae requirere et urgere videmur. Cur ergo falsum crimen in ecclesias innocentes tam petulanter confertur?
CXXXVI.
An illi negant docendam esse legem aut docendam proposita voce legis contritionem et manifestationem peccatorum? Qui omnes usus legis, paedago-F 3rgicum, spiritualem seu theologicum et tertium renatorum proprium, tanta contentione defendunt in tantis periculis et aduersationibus, ut pene
pertinaces videantur et seueri nimium?
CXXXVII.
At in castris Flacianis isti militant et amplissimis praemijs merent ac fortiuntur stipendia, qui necessitatem legis et operum bonorum per articulum et doctrinam de iustificatione fidei prorsus excludi, id est tolli ac damnari, asse
runt, qui tertium legis usum furenter oppugnant, qui sanctos suos et renatos sine lege non semideos tantum, sed Deum ipsum faciunt, qui per Christum sublata impossibilitate seruandi legem sponte asserunt sanctos voluntatem Dei facere, etiamsi nullam legem ob oculos habeant.
CXXXVIII.
Istud vero doctorum genus, si sub Antinomorum nomine comprehendendum non est, alia erit inuenienda appellatio, magis eis conueniens et barbarico furori eorum magis propria. Quae non confingi, non odio quodam obijci talibus scripta et actiones, quae extant publice, nimis vere comprobant et dolore afficiunt sanctos et bonos inenarrabili.
CXXXIX.
Sed nihil profuerit dimicare cum his, qui ne conuicti quidem cedunt veritati. Hoc utilius est breuiter ac paucis ostendere bonis mentibus, quae fuerit perpetua
F 3v CXL.
Toto decennio ante priusquam
wiewol etliche vom Glauben, dardurch wir gerecht werden sollen, predigen, doch nicht genugsam angezeigt wird, wie man zum Glauben kommen soll, vnd fast alle ein stuͤck Christlicher Lere vnterlassen, on welches auch niemand verstehen mag, was Glauben ist oder heisset. Denn Christus spricht Luce am letzten Capitel, das man predigen soll inn seinem namen Busse vnd
vergebung der Suͤnden. Aber viel sagen jtzund allein von vergebung der Suͤnden vnd sagen nichts oder wenig von Busse. So doch one Busse keine vergebung der suͤnde ist. Es kan auch vergebung der Suͤnden nicht verstanden werden one Busse. Vnd so man die vergebung der Suͤnden prediget one Busse, folget, das die Leute meinen sie haben schoͤn vergebung der Suͤnden
erlanget vnd werden dardurch sicher vnd furchtlos, welchs denn groͤsser Jrthumb vnd suͤnde ist, denn aller jrthumb vor dieser zeit gewesen ist, wie Christus spricht Matthei am 12. Capitel, das das letzte erger werde denn das erste.
Darumb haben wir die Pfarherrn vnterrichtet vnd vermanet, das sie wie sie
schuldig sind, das Euangelium gantz predigen vnd nicht ein stuͤck on das ander. Denn Gott spricht Deut. am 4.: Man sol nichts zu seinem Wort oder daruon thun
etc.
F 4r CXLI.
Atque hic ipse locus est, quem post decennium dux et fax Antinomorum
suggillauit ac reprehendit, ut ex propositionibus eius, quas
CXLII.
Id ut magis liquide cernatur, obseruentur et haec eius verba, quae pagina altera post praedictum locum sequuntur hunc in modum: Vnd sollen die Leute vermanet werden, das dieser Glaube nicht koͤnne sein one ernstliche vnd warhafftige Rew vnd schrecken vor Gott, wie geschrieben ist im 110. Psalm und Eccles. am 1. Capitel:
Der weisheit anfang ist Gott fuͤrchten.
Vnd Esaias sagt am letzten: Auff welchen sihet Gott denn allein auff ein erschrocken vnd rewig hertz?
Solchs soll offt gesagt werden, das die Leute nicht inn falschen wahn kommen vnd meinen, sie haben Glauben, so sie doch noch weit daruon sind. Vnd soll angezeigt werden, das allein inn dem Glauben sein muͤge die
warhafftige rewe vnd leide tragen vber die Suͤnde. Das ander, wo nicht rew ist, ist ein gemalter Glaube, denn rechter Glaub sol trost vnd freude bringen an Gott. Solcher trost vnd freude wird nicht gefuͤhlet, wo nicht Rew vnd schrecken ist, wie Christus Matth. 11. sagt: Den Armen wird das Euangelium geprediget
etc.
F 4v CXLIII.
Vident itaque piae mentes, quem flagellant, quem lacerent illi sycophantae Flaciani, dum nostras ecclesias lacerant et accusant. Nam et res et uerba
CXLIIII.
Testatur idem et Confessio Augustana, non quidem in primo illo et vetustissimo, ut loqui Flaciani solent, et ipsi
titulum de fide orditur. Primum de fide et iustificatione sic docent ecclesiae nostrae: Christus apte complexus est summam euangelij, cum Lucae ultimo iubet praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum. Nam euangelium arguit peccata et requirit poenitentiam et simul offert remissionem peccatorum propter Christum gratis, non propter nostram dignita
tem. Et sicut vniuersalis est poenitentiae praedicatio, ita promissio gratiae uniuersalis est, et omnes credere iubet et accipere beneficium Christi, sicut Christus inquit: Venite ad me omnes, qui onerati estis.
Et Paulus ait: Diues est Deus in omnes etc.
CXLV.
Ne uero pueriliter quiritentur haec postea demum scripta esse et nunquam oblata aut uisa Quod sola fides iustificet
: Christus G 1r Lucae ultimo iubet praedicare poenitentiam in nomine suo et remissionem peccatorum. Euangelium enim
arguit omnes homines, quod sint sub peccato, quod omnes sint rei aeternae irae ac mortis, et offert propter Christum remissionem peccatorum et iustificationem, quae fide accipitur.Dicimus contritionem esse ueros terrores conscientiae, quae Deum sentit irasci peccato et dolet se peccasse. Et haec contritio ita fit,
quando uerbo Dei arguuntur peccata, quia haec est summa praedicationis euangelij: arguere peccata et offerre remissionem peccatorum et iusticiam propter Christum et Spiritum Sanctum et uitam aeternam, et ut renati benefaciamus. Sic complectitur summam euangelij Christus, cum ait Lucae ultimo: Praedicate in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum
inter omnes gentes.
CXLVI.
Nec dissensit aut discessit vnquam ab hac sententia
tum temporis oppositae Antinomis. Quid enim diceret, inquiens mox, initio propositionum: Poenitentia omnium testimonio et uere est dolor de peccato cum adiuncto proposito melioris uitae.
peccatum deinceps ex amore detestans, rebellante licet interea fortiter peccato in car
,
ne
CXLVII.
Patet idem magis perspicue ex sequentibus duabus propositionibus, in quibus ostendit, quae occasio fuerit erroris antinomici his uidelicet uerbis: Contra hos inutiles et desperationis magistros euangelium coepit docere poenitentiam non oportere tantum desperationem esse. Sed poenitentes debere spem
concipere et sic ex amore Dei peccatum odisse, id quod est uere bonum propositum.
CXLVIII.
Sed quis numerarit omnia
quasi iam tum praestigias et imposturas horum disputatorum prospexisset ac praesensisset paulo post mortem eius secuturas. Illa tamen, quia in disputatione hac breui recitari omnia non possunt, alium in locum differemus.
CXLIX.
Putidiora sunt quauis cassa nuce, quae in fine disputationis adijcit Bileam de
omnium fortissimo argumento nostro. In passione et satisfactione Christi mediatoris et quidem agni immaculati et innocentis uere conspicitur, quanta et peccati atrocitas ac deformitas sit et irae Dei magnitudo. Hunc uero agnum et mediatorem monstrat et ostendit sola uox euangelij, iuxta dictum uere euangelicum Baptistae: Ecce agnus Dei, qui G 2r tollit peccatum mun
Joh 1,29. Ergo, simul est et poenitentiae concio et promissio remissionis gratuitae. Hoc ergo fortissimum argumentum eludit partim praestigijs, partim maledictis et postea tamen inquit:
di.Audio ratiocinationem, hoc est, quomodo ex consequentijs ista e contrarijs producantur. Sed tamen euangelium non adimit legi suum proprium officium.
obiectum, ut Sole hoc meridiano liquidius sit ac clarius impostorem illum ludere ac disputare hic contra suam conscientiam! Non habet, quo accuset ratiocinationem, et tamen eludere eam conatur opposito eo, de quo nemo contendit aut dimicat, quod scilicet per uocem euangelij non adimatur legi proprium suum officium. Quasi uero quisquam apud nos sit aut fuerit, qui uel
somniarit hoc, quod uoce euangelij sua propria officia legi, quam fide stabiliri agnoscimus, adimantur aut quasi contendentes de definitione euangelij, quod huius uox eo ipso, quod promissionem remissionis gratuitae agentibus poenitentiam annunciat, sit concio poenitentiae, asseramus aut uelimus impediri legem, quo minus et ipsa in accusatione et condemnatione peccati pro
prium suo loco et ordine officium exerceat. Et non potius hoc unum et solum conemur euincere, cum in passione et morte redemptoris cernatur euidentissime et peccati et irae Dei magnitudo, fieri non posse, ut concio poenitentiae a uoce euangelij excludatur, ut taceamus nunc de eo, quod sola uox euangelij ostendit et arguit hoc indiuiduum peccatum, quod peccatorum omnium caput
et fons est, ignorationem scilicet et contemptum redemptoris Filij Dei Domini nostri Iesu Christi, de quo supra diximus.
G 2v CL.
Vicinum est eidem sophismati, quod inquit: Sic lego in quorundam scriptis legem testificari de iusticia fidei. Sed id quoque per ratiocinationem fieri
necesse est.Nunc sine lege iusticia Dei manifestata est, habens testimonium legis et prophetarum.
Röm 3,21. Hoc manifestum dictum apostoli cum suggillet ille Bileam et neque ratiocinationis vicium vllum demonstret, aut accusare possit, nec rem ipsam explicet, quomodo lex, licet de mediatore et
de gratuita remissione peccatorum propter eum nominatim non doceat, de iusticia tamen fidei, ut Paulus loquitur, testimonium dicat, ne responso quidem dignus, sed ut ἀυτοκατακρίτος et in sensum reprobum traditus et contra conscientiam peccans, iudicio Dei relinquendus est. Quod restat, manente, ut demonstrauimus, immota et inuicta ecclesiarum nostrarum sententia, discus
sis et protritis sophismatum omnium praestigijs, nebulis et imposturis, Deus orandus est toto pectore, ut lucem ueritatis monstratae clementer seruet et ecclesiam suam benigne respiciat et imposturis atque impostoribus eiusmodi pro infinitate suae bonitatis tandem liberet.
Amen.