Controversia et Confessio, Bd. 4


Mörlin, Disputationes tres pro tertio usu legis (1566)

Mörlin, Disputationes tres pro tertio usu legis (1566)Nr. 14 ULB Darmstadt info:isil/DE-17 Darmstadt Letzte Änderung: 2022-01-19 Creative Commons Namensnennung 4.0 International Lizenz (CC BY)

In der Custode fälschlich B 2.] DISPVTATIO PRIMA PRO TERTIO VSV LEGIS CONTRA FANATICOS.

1. Avt operatur homo nouus, aut non operatur.

2. Si non operatur ergo fides mortua est,

3. Ergo et homo nouus est mortus, qui sola fide viuit,

4. Operatur igitur, aut secundum legem, aut sine lege, aut contra legem.

5. Si secundum legem? Ergo lex norma operum bonorum.

6. Si sine lege? Ergo quicquid faciat, nunquam tamen per hoc in veterem hominem migrat, nunquam relabitur.

7. Quia vbi non est lex, ibi nulla praeuaricatio.

8. Si sine lege operatur homo nouus, necesse est eum operari sine verbo et extra verbum Dei.

9. Cum omnis doctrina verbi lex sit, aut Euangelium,

10. Sed secundum Euangelium operari non potest.

11. Cum Euangelium sit non faciendorum, sed credendorum.

12. Operatur igitur per inspirationem occultam in tertio quodam genere extra legem et Euangelium.

13. Ergo extra Deum.

14. Aut Deus extra verbum operatur.

15. Ergo verbum fabula est homini nouo.

16. Nihil iuuat hos fanaticos, quod dicunt, pertinere ad secundum vsum, cum peccant Christiani.

17. Imo si tertius vsus homini nouo nihil est, nihil est illi et vsus secundus.

18. Cum ideo ad peccati agnitionem faciat lex, quia regula est et norma operum quae Deus requirit,

19. Quae si non faciat homo nouus, ergo electicia facit sine verbo Dei.

20. Ergo sine fide,

21. Ergo peccans peccatum ad mortem.

22. Nisi his RotensibusRottengeister, ein stark von Luther geprägter polemischer Ausdruck für Vertreter radikaler Ansichten und Thesen. Vgl. Diekmannshenke, Schlagwörter der Radikalen, 340–347. extra fidem quoque liceat viuere et facere Deo grata, quae alioqui in ore et flatu ipsorum est, fac totum,

23. Id est, fac nihil.

24. Cum extra verbum, fides nihil omnino habeat quod faciat.

25. Recte dixit Lutherus legem tria docere: Quales fuerimus. Per Christum fiamus. Et futuri simus post hanc vitam.Konnte bisher nicht verifiziert werden.

26. Ideo recte dixit, legem manere ante iustificationem, in iustificatione et
post iustificationem ad omnem aeternitatem.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 349,39f; 350,3 (Disputatio II. contra Antinomos, 1538), These 45: Lex enim fuit ante Christum, nos quidem accusans, sub Christo autem per remissionem peccatorum placata, et deinceps spiritu implenda, These 47: Quare lex nunquam in aeternum tollitur (…).

27. Sed vetus homo non ad omnem aeternitatem manet.

28. Nihil autem lex ad hominem nouum, iuxta hos fanaticos.

29. Ergo lex fabula in futura vita.

30. Certe in hac vita homo nouus operatur per charitatem.

31. Nisi dicas contra Paulum, fidem non per charitatem efficacem esse,Vgl. Gal 5,6 (Vg). vel operari.

32. Si igitur non operatur ad normam legis, ergo diligit Deum, sine timore, dilectione et fide, contra mandatum primum.

33. Ergo diligit Deum sine sanctificare nominis diuini, contra secundum, et
sic de caeteris.

34. Ergo diligit Deum et homines (vt breuiter dicamus omnia) sine dilectione Dei et hominum.

35. Cum diligere Deum et homines sit norma legis.

36. Nisi furentes et amentes vel Demoniaci potius credant esse aliam dilec
tionem, quam erga Deum et homines.

37. Hoc est Homo Christiane, nouum Catechismum,

38. Ergo nouum verbum et religionem.

39. Ergo nouum Deum per imposturam tibi fabricari, sub Pauli et Lutheri titulo et larua.

40. Lutherus Dominica 8 Jn der jenischen Haußpostil: Kein besser Wort noch bessere lehr wirdt auffkommen, dann so im Catechismo auss der heiligen Schrifft kuͤrtzlich verfasset ist. Darumb sol man darbey bleiben, auff das wann ein Ketzer vnd Schwermer aufftridt vnd anders lehret, man sagen konde, das ist nicht recht gelehrt, dann es stimmet nicht mit meinem Ca
techismo.Predigt am 8. Sonntag nach Trinitatis 1533 zu Mt 7,15–21 in: Haußpostill || vber die Sontags vnd der fuͤr= || nemesten Feste Euangelien / durch das gantze Jar / || von D. Martino Luthero seligen gepredigt / aus M. Georgen Roͤ || rers seligen geschriebenen Buͤchern || on alle Enderung / Abbruch / oder Zusatz / auffs new || zugericht / vnd in Druck geben. || || [Jena: Christian Rödinger d.Ä. Erben, 1559] (VD 16 L 4858), 317r, vgl. auch: W2 13b, 2260.

DISPVTATIO SECVNDA, PRO TERTIO VSV LEGIS EX PAVLO ET Luthero contra fanaticos etc.

1. Qvi dicunt Paulum et Lutherum ignorare tertium vsum legis, hac ipsa voce ostendunt, se et Paulum et Lutherum fortiter ignorare ac flagellare.

2. Cum vero hoc protextu, etiam fanacticam suam opinionem, pertinaciter Ecclesiae obtrudunt, non solum ignorantia, sed extrema peccant malicia.

3. Recte dicit Lutherus, legem manere ante Euangelium et iustificationem, in iustificatione et post iustificationem contra Antimo., Disp. 3, propo. 27,Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 351,21f (Disputatio III. contra Antinomos, 1538). et Disp. 4, propo. 33.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 353,37f (Disputatio IV. contra Antinomos, 1538).

4. Ac diserte in hoc ordine tribuit legi haec tria: Accusare ante Christum. Placari sub Christo per remißionem peccatorum. Deinceps spiritu impleri, Disp. 2, propo. 45.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 349,39f (Disputatio II. contra Antinomos, 1538).

5. Eamque ob causam recte dicit, legem nunquam in aeternum tolli. Ibidem propo. 47.Vgl. ebd., 350,3.

6. Et quia haec Dei est doctrina in verbo suo, ideo Sathanae discipulos esse, qui cogitant legem esse temporalem. Ibidem propo. 48.Vgl. ebd., 350,5f.

7. Ex illo fundamento Antinomos accusat, quod contra primum simpliciter et reuera velint nullam poenitentiam esse, Disp. 4, propo.14.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 352,24f (Disputatio IV. contra Antinomos, 1538).

8. Contra secundum nullum esse Christum redemptorem a peccato, Disp. 2,
Proposi. 25.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 348,40f (Disputatio II. contra Antinomos, 1538).

9. Contra tertium tollere istos Nomomachos obedientiam erga Deum. Ibidem propo. 27.Vgl. ebd., 349,3f. Statuere pestilentissimam securitatem, contemptum Dei et plus quam EpicurusDer griechische Philosoph Epikur (341–270 v. Chr.) galt als Vertreter eines prinzipienlosen Materialismus und Libertinismus. Vgl. Michael Erler, Art. Epikuros, in: NP 3 (1997), 1130–1140; Tiziano Dorandi, Art. Epikureische Schule, in: NP 3 (1997), 1126–1130. ipse, propo. 30.Vgl. Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 349,9f (Disputatio II. contra Antinomos, 1538).

10. Sentit igitur Lutherus Nomomachos esse reuera, qui dicunt et docent,
legem in tertio vsu nihil esse.

11. Cum primus vsus ad spiritum, in conscientia non pertineat, vt infra.

12. Lutherus autem perspicuis verbis, velit legem post primum et secundum vsum, spiritu implendam a iustificatis.

13. Ideoque toties inculat, nos fide iustificatos, accipere spiritum Sanctum, vt
voluntarie et formaliter faciamusKonjiziert aus: facia. mus legem, vel illa quae lex exigit et requirit, aut quae sunt legis, praeter alia infinita loca. Vide Tom. 5. Vuittenb. latino folio. 342,Vgl. Martin Luther, WA 40 I, 400,31–401,26 (Galaterkommentar [Gal 3,10], 1535); vgl auch TOMVS || QVINTVS OMNI= || VM OPERVM REVEREN= || di Viri, Domini Martini Lutheri || Continens Enarrationes || in aliquot Capita Matthei, Iohannis Euan= || gelistae, Epistolae Pauli primae ad Corin= || thios, Commentarios in Epistolam || Pauli ad Galatas, & in duas S. Pe= || tri, & Iudae unam. Item, in || Prophetam Zacha= || riam &c. || || [Wittenberg: Hans Lufft, 1554] (VD 16 L 3420), 342r. fol. 343,Vgl. ebd., 407,29–408,16; vgl. auch Tomus quintus, 343r–v. fol. 347,Vgl. Martin Luther, WA 40 I, 426,13–15 (Galaterkommentar [Gal 3,12], 1535); Tomus quintus, 347r. fol. 422Es ist nicht ganz eindeutig, auf welche Aussage in Luthers Galaterkommentar sich Mörlin hier konkret bezieht. Am ehesten vielleicht auf (?): Aliud esse assentiri cari et opera eius secure perficere, in illis commorari et tamen interim simulare pietatem iacere Spiritum etc. Priores consolatur, dum dicit eos Spiritu duci et sub lege non esse, Posterioribus comminatur aeternum interitum.Martin Luther, WA 40 II, 101,16–18 (Galaterkommentar [Gal5,19], 1535); Tomus quintus, 422r. et fol. 426Vgl. Martin Luther, WA 40 II, 121,14–21 (Galaterkommentar [Gal 5,23], 1535); Tomus quintus, 426r. in tertium et quintum ad Galat. etc.

14. Ridiculum est quod fanatici fingunt, iustificatum diligere et operari sine
lege, vel non ad normam legis.

15. Cum Lutherus recte dicat, opus, esse legis opus, ibidem in tertium ad Gal. fol. 347,Vgl. Martin Luther, WA 40 I, 426,17f (Galaterkommentar [Gal 3,12], 1535); Tomus quintus, 347r. et seposita lege, seponi charitatem fol. 346.Vgl. Martin Luther, WA 40 I, 424,18 (Galaterkommentar [Gal 3,12], 1535); Tomus quintus, 346v.

16. Et quia ex Dei verbo hanc differentiam facit legis et Euangelij iam manifestum est quam praeclare discrimina illa teneant, Rotenses nostri.

17. Omnia quaecunque dicit Lutherus ex Paulo contra legem, vel ad extenuandam legem, ea tantum dicit in eo sensu, vbi ex ea fiducia concipitur propriae iusticiae coram Deo, ad salutem et vitam aeternam, Tom. 5, fol. 327,Da unklar bleibt, auf welche Stelle Mörlin sich hier im Kontext speziell bezieht vgl. mit Blick auf These 19: Si autem per legem est iustitia, igitur Christus est peccati minister et frustra mortuus est.Martin Luther, WA 40 I, 326,33f (Galaterkommentar [Gal 3,1], 1535); Tomus quintus, 327r fol. 373Vgl. Martin Luther, WA 40 I, 558,26–29 (Galaterkommentar [Gal 4,3], 1535); Tomus quintus, 373v; da Mörlin hier keine Aussage Luthers konkret zitiert vgl. den Kontext insgesamt. in tertium et quartum ad Gal.

18. Hic enim lex simpliciter est haeresis, doctrina perniciosa et diabolica,
fol. 384.(…) sed doctrina falsa et diabolica (…).Martin Luther, WA 40 I, 611,31 (Galaterkommentar [Gal 4,3], 1535); Tomus quintus, 384r: (…) sed doctrina perniciosa et diabolica (…).

19. Nisi dicas non haeresin et Sathanae doctrinam esse, quae dicit Christum frustra mortuum esse, Gall. 2.Vgl. Gal 2,21 (Vg).

20. Nunquam tamen talis est lex proprie ex vsu vel natura sua, sed improprie ex abusu peßimorum hominum et Diaboli, Tom. 5, fol 367.Mörlin verweist hier auf die Ausführungen Luthers über den zweifachen Gebrauch des Gesetzes und dessen Ablehnung der Iustitiarii et Hypocritae qui somniant homines lege iustificari (WA 40 I, 528,21f) einerseits sowie die Sectarii (WA 40 I, 527,25), die den Menschen wie 1525 im Bauernkrieg vorgauckeln würden, dass die evangelische Freiheit alle Menschen von allen Gesetzen frei mache. Vgl. Martin Luther, WA 40 I, 527,28–528,34 (Galaterkommentar [Gal 3,23], 1535); Tomus quintus, 384r–v (Zitate: 384v)

21. Et tamen post iustificationem etiam sine lege sequntur bona opera.

22. Non scilicet iuuante nec iam extorquente, Disp. 4. contra Antino. propo. 26Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 353,23f (Disputatio IV. contra Antinomos, 1538). et 37.Vgl. WA 39 I, 354,6 (Disputatio IV. contra Antinomos, 1538).

23. Sed non sine norma legis, cum opus sit legis opus ex Luthero super propo. 15.Konnte bisher nicht verifiziert werden.

24. Relatiue igitur lex abrogata est, non substantialiter aut formaliter, Disp. 5, prop. 48. contra Antinomos.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 356,31 (Disputatio V. contra Antinomos, 1538).

25. Ergo non sic abrogate, vt nihil sit, aut quod nihil secundam eam facere oporteat, Tom I. lat. Disp. 5 de operibus legis et Gratiae propo. 28, fol. 392.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 203,38f (Promotionsdisputation von Palladius und Tilemann, 1537); vgl. auch TOMVS || PRIMVS OMNIVM || OPERVM || Martini Lutheri, Doctoris Theolo / || gię, Continens scripta primi Triennij, ab || eo tempore, quo primum controuersia de || Indulgentijs mota est, uidelicet ab anno Chri||sti M.D.XVII.us[que] ad annum XX. || || (DISPVTATIONES || THEOLOGICAE IN SCHOLA || PROPOSITAE || a Philippo Melanthone. ||) [Wittenberg: Hans Lufft, 1545] (VD 16 L 3413), 392v.

26. Esti enim absque lege et operibus legis iustificamur per fidem, ta
men in fide non sine operibus viuimus. Ibidem propo. 35.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 204,14f (Promotionsdisputation von Palladius und Tilemann, 1537); vgl. auch Tomus primus, 392v.

27. Ex his omnibus manifestum est, quam scelerate fanatici illi ad stabiliendum suum furorem Lutheri testimonijs abutantur.

28. Qui etsi recte dicit: Iustum sic viuere, vt nulla lege opus habeat. Tom. 5 latin. Vuitteb., fol. 426.Sic enim iustus vivit, ut nulla lege opus habeat, (…).Martin Luther, WA 40 II, 121,14 (Galaterkommentar [Gal 5,23], 1535); Tomus quintus, 426r.

29. Tamen hoc non dicit, quod operetur sine norma legis, vel non ad normam legis et ita sine lege.

30. Imo contratium dicit, quod scilicet iustus faciat ea, quae lex exigit et requirit. Ibidem.Vgl. Anm. 20.

31. Ita igitur solum facit sine lege, Monente scilicet vrgente vel cogente, sed sua sponte et voluntate liberrima. Ibidem.Vgl. Martin Luther, WA 40 II, 121,14f (Galaterkommentar [Gal 5,23], 1535); Tomus quintus, 426r.

32. Ergo dicit illa Lutherus non de primo vsu legis.

33. Qui ad homines non renatos et hypocritas pertinet.

34. Et tantum externa disciplina homines cohercet.

35. Nec de vsu secundo qui pertinet ad crucifigendum veterem hominem et
ad mortificandam carnem.

36. Intelligit igitur illa de vsu tertio legis, vbi homines fide iustificati et per Spiritum Sanctum regenerati incipiunt suspirare, vt Deo grata faciant in spiritu et veritate, quae vocat Lutherus opera Gratiae, Tom. I. lat. Vuitteb. Disp. 5 de operibus legis et gratiae, propo. INecessaria sunt opera omnia, tam Legis quam Gratiae.Martin Luther, WA 39 I, 202,8 (Promotionsdisputation von Palladius und Tilemann, 1537); vgl. auch Tomus primus, 391v. et 8.Operae gratiae sunt, quae ex fide fiunt, spiritu sancto movente et regenerante voluntatem hominis. Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 202,20f (Promotionsdisputation von Palladius und Tilemann, 1537); vgl. auch Tomus primus, 392r.

37. Qui dicit haec ad primum vsum legis pertinere, ille dicit inter Renatos et non Renatos, inter paedagogiam, vel externam obedientiam et internos veros motus cordis, excitatos per spiritum sanctum, inter opera legis et opera gratiae, denique inter veterem et nonum, carnalem et spiritualem hominem, nihil interesse.

38. Non est vox veteris Adami, Psal. I: in lege Domini voluntas eius.Ps 1,2 (Vg).

39. Der EIVS ist der newe Mensch in Christo, spricht Lutherus, ohn vnd ausser Christo hasset der Alte Adam das Gesetz, was er aber nicht gern thut, das thut er die helffte. Tom. 8 Jenen. Deudsch. fol. 342.Martin Luther, WA 48, 14,2–4 (Auslegung vieler schöner Sprüche, 1547); so auch Der Achte Teil || vnd letzte aller Buͤcher vnd Schriff || ten des thewren seligen Mans Gottes / Doctoris Martini || Lutheri / vom XLII. Jar an / bis auff seinen Christ= || lichen Abschied aus diesem Leben / vnd dasselbe Jar || vollend hinaus / bis auffs XLVII. geschrie= || ben / vnd im Druck ausgangen. || || [Jena: Christan Rödinger d.Ä Erben] (VD 16 L 3337), 342r.

40. Sic Dominica 19 Jn der Kirchen Postil. fol. 328. in Epistolam ad Ephes.
4: Der newe Menschen troͤstet sich seiner Gnade, vnd daher gewinnet er lust vnd liebe, nach Gottes Gebot heiliglich zu leben.(…) da sie mit Gott eins sind und also gerecht sind, das sie sich seiner gnaden troͤsten und daher auch lust und liebe gewinnen, nach Gottes Gebot heiliglich zu leben und den ungoͤttlichen wesen und luͤsten zu widerstehen.Martin Luther, WA 22, 316,36–317,3 (Crucigers Sommerpostille, 1544); Crucigers Sommerpostille floss in Kompilationen von Luthers Predigten unter dem Titel Kirchenpostille ein, sodass sich von daher Mörlins Verweis auf eine solche Kirchenpostille versteht. Allerdings bleibt unklar, auf welche Ausgabe er sich konkret bezieht, da die von ihm hier gemachten Angaben zur Folierung nicht mit dem 1544 besorgten Druck der Sommerpostille Crucigers übereinstimmen. Ausgeschlossen werden kann jedenfalls ein Bezug auf Luthers Kirchenpostille aus dem Jahr 1522 (WA 10 I/1, 1–739; 10I/2, 1–208).

41. Et Paulus Rom. 7: Mente seruio legi Dei carne legi peccati.Vgl. Röm 7,25 (Vg).

42. Vt vetus homo seu caro, sit quidem sub lege tanquam paedagogo.

43. Sed inuita et summa reluctantia, vel odio legis, sicut puer sub paedagogo,
Luth. Tom. 5. fol. 368Quanquam paedagogus sit utilissimus et valde necessarius pueris educandis et instituendis, tamen da vel unum puerum aut discipulum qui amet suum paedagogum.Martin Luther, WA 40 I, 529, 19–21 (Galaterkommentar [Gal 3,24], 1535); Tomus quintus, 368r. Adhibetur ergo puero paedagogus, ut sit tortor et lictor ipsius utque eum in carcere captivum teneat. Ebd., 530,26f; Tomus quintus, 368r. et 373.Vgl. wohl: Ideo ubi Christus venit, nihil simpliciter scire debemus de lege, nisi quatenus imperium habet in carnem, quam cohercet et permit. Ibi conflictantur mutuo lex et caro (cui imperium legis durum est), donec morimur.Martin Luther, WA 40 I, 559,24–27 (Galaterkommentar [Gal 4,3], 1535); Tomus quintus, 373v.

44. Ideo concupiscit aduersus Spiritum, Gal. 5.Gal 5,17 (Vg).

45. Ergo contra legem quoque.

46. Cum lex non sit aduersus ea, in quibus caro aduersus Spiritum concupiscit, Gal. 5.Ebd.

47. Homo nouus non est quidem sub lege, Gal. 5.Vgl. Gal 5,18.

48. Hoc est: lex non potest eum adcusare et damnare, Tom. 5. fol. 421.Itaque pii non sunt sub lege, scilicet Spiritu, lex enim non potest accusare et ferre sententim mortis contra eos, etiamsi ipsi peccatum sentiant et fateantur se peccatores esse, quia ius ademptum est legi per Christum (…).Martin Luther, WA 40 II, 97,29–32 (Galaterkommentar [Gal 5,17], 1535); Tomus quintus, 421r.

49. Et tamen non sine lege, sed in ipsa lege, I. Co. 9.Vgl. I Kor 9,21 (Vg).

50. Non sicut sonat rigide ad gustum carnis ex ore Moisi.

51. Sed quemadmodum nunc tota Christi facta est per eum scilicet placata et
nobis spiritus illius administratus est, per fidem, vt gratis summa lubentia faciamus, quod lex requirit.

52. Ita enim lex per fidem stabilita est duplici modo.

53. Primo cum in Christo accipimus peccatorum et omnium eorum remißionem, quae in nobis sunt et fuerunt contra legem.

54. Haec est hominis peccatoris iustificatio sine lege et operibus, Rom. 3Vgl. Röm 3,21.28 (Vg). et 4.Vgl. Röm 4,6

55. Deinde simul accipimus spiritum Sanctum per quem incipimus diligere Deum et proximum iuxta legem. In der Kirchen Postil Dominica. 18. in Euang. Math. 22. fol. 323 et 324.Vgl. wohl: Darnach verheisset er auch den heiligen Geist zu geben, darmit das hertz anfahe Gott zu lieben und sein Gebot zu halten, (…).Martin Luther, WA 45, 149,25f (Predigt vom Gesetz und Evangelium, 1537); Aber da zu wird uns auch gegeben der heilige Geist, welcher inn uns ein newe flamme und feur anzundet, nemlich liebe und lust zu Gottes Geboten. Ebd., 150, 16–18; vgl. Anm. 43 zu Mörlins Verweis auf eine Kirchenpostille.

56. Haec altera pars esti per se valde adhuc est infirma.

57. Ideoque non iusticia nostra coram Deo, I. Co. 4.Vgl. I Kor 4,3f.

58. Tamen quia manet sub vmbraculo Diuinae reputationis, Deo per Christum accepta est et grata.

59. Donec absoluta charitate, perficiatur in vita futura.

60. Vbi nulla quidem erit lex, Luth. Dispu. 5 contra Antino. propo. 23.Vgl. Martin Luther, WA 39 I, 355,23f (Disputatio V. contra Antinomos, 1538).

61. Sed red ipsa, quam lex in hac vita requirit. Tom. I, Disp. 5 de operibus legis et Euanglij propo. 19.Martin Luther, WA 39 I, 203,21 (Promotionsdisputation von Palladius und Tilemann, 1537); Tomus primus, 392r.

62. Ergo lex sine lege.

63. Cum res legis procul dubio sit nihil aliud quam illa perfectio cuius norma et immota regula in mente diuina est lex.

64. Ita lex in aeternum non tollitur, Luth. Disp. 2 contra Antino. proposi. 47.Martin Luther, WA 39 I, 350,3 (Disputatio II. contra Antinomos, 1538).

CONCLVSIO.

65. Summa igitur ars Christianorum est, non solum scire legem, verum etiam meditari in ea dies noctesque Psal. I.Vgl. Ps 1,2 (Vg).

66. Quia summa ars Christianorum est, scire et meditari Christum.

67. Qui sine lege nihil est.

68. Ideo solus sine lege omnia.

TERTIA DISPVTATIO

III. DISPVTATIO PRO TERTIO VSV LEGIS CONTRA FANATICORUM ARGVMENTA.

1. Fanatici nulla habent argumenta, vel ex Dei verbo vel ex Lutheri aut primitiuae Ecclesiae doctrina contra tertium vsum legis.

2. Nisi quod placet illis sub his titulis, sic insultare veritati.

3. Vt cum crepant illa verba, se simplicem ac perspicuam de testimonijs scripturae, patrum Graecorum et Latinorum, proferre indicationem, statim scilicet ad hanc verborum maiestatem, receptum Corpus doctrinae, magno collapsum fragore, ad isporum conspectum concidat.

4. Nam vt hoc conuellant et in nihilum redigant, hoc solum cogitant.

5. Nunquam de ea re solliciti, quo melius substituatur.

6. Cum bene sentiant nec se nec alios, hac aetate tales artifices esse, qui hoc praestare queant.

7. Vt tamen orbi terrarum sua commendent, obtendunt grauia pericula, atro
ces blasphemias quasi ex doctrina de tertio vsu legis, sequatur Arianismus.Der Presbyter Arius (um 260–336) verleugnete im vierten Jahrhundert die Wesenseinheit Gott Vaters und des Sohnes. Seine Lehre, die Christus wohl als göttlich, jedoch als aus dem Vater geboren und damit als Geschöpf begriff, wurde auf den Konzilien von Nizäa im Jahr 325 und Konstantinopel im Jahr 381 ausdrücklich verworfen. Vgl. Hans Christof Brennecke, Arius/Arianismus, in: RGG4 1 (1998), 738–743; Adolf Martin Ritter, Arianismus, in: TRE 3 (1978), 692–719.

8. Si interroges quomodo? procul dubio aliud reipsa non audies, nisi, nobis sic videtur, quod scilicet per hoc Christo et Spiritui Sancto rapitur diuinitas.

9. De consequentia qaeris? Audi. Qui iubent Christum et Spiritum Sanctum,
adiuuante et monstrante lege, hominem nouum creare et conseruare, rapiunt illis diuinitatem. Sed qui legis tertium vsum afferunt, hoc iubent. Ergo etc.

10. Hic si homines profani Maiorem intelligunt de operibus Christi et Spiritus Sancti, cum quibus quaeso illis certamen est? Quis dixit aut vnquam docuit, tertium vsum necessarium esse Christo et spiritui Sancto. Ad forman
dum hominem nouum? Producant Testimonia, recitent verba.

11. Si vero intelligunt eam de effectu et operibus hominis Noui, quasi Christus et spiritus sanctus bene poßint ad faciendum Deo grata, extra hanc normam et regulam legis hominem nouum instruere, quare non hoc quoque Arianismum sapit. Qui dicit Deum non conuertere et saluare hominies abs
que verbo, ille rapit ei diuinitatem. Sed hoc dicit vniuersa scriptura. Ergo,

12. Vides Enthusiasmum, qui nos extra verbum ad proprias speculationes ducit.

13. Similes sunt ineptiae, quod tertius vsus extennet pecca-tum originis, vt qui carnem, in Sanctis temperatum, et inter medium hominem faciat.

14. Quasi vero tertius vsus ad carnem, non ad spiritualem hominem pertineat.

15. Tu vero hic diligenter quoque illud ipsum obserua, vtrum Rotenses nostri, non confundant hominem veterem et nouum, carnem et Spiritum, legem et Euangelium.

16. Imo cum dicant, legem in tertio vsu ideo fundamentum esse Synergiae, quia non concedat ipsam substantiam, corruptam esse peccato, hoc tibi considerandum relinquo, vtrum etiam poenitentiam vel conuersionem vllam, aut noui hominis formationem concendant fanatici.

17. Cum hoc sit ipsorum argumentum: Quicunque docet vel dicit, hominem
iam incipere legem in tertio vsu secundum interiorem hominem facere, ille docet, substantiam non esse peccato corruptam, sed SynergiamVon anoymer Hand verändert zu: Synergicam..

18. Ergo vt sit nunquam SynergiaVon anoymer Hand verändert zu: Synergica., ideo dicendum nullam fieri conuersionem, nullam homines noui reperationem.

19. Cum impoßibile sit, post conuersionem hominem Nouum non σύνεργον
esse, vt condelectetur lege Dei et per Spiritum, simul ipse quoque opera carnis mortificet.

20. Quorsum igitur nunc pertinent voces ille, in Nouitate vitae ambulemus. Item: Induite nouum hominem, qui Secundum Deum creatus est etc.

21. Hic homo nouus est fanaticis illis, qui vexatur primo vsu legis et exer
cetur externa disciplina tantum.

22. Ergo est homo non nouus, sed vetus

23. Aut saltem nomine nouus est, vt re ipsa nihil habeat commune cum spiritu, nihil cum illo faciat contra carnem.

24. Igitur est absque conuersione, regeneratione et innouatione.

25. Ergo simpliciter absque salute in aeternum sine vlla spe damnatus cum Diabolis.

26. Nisi extra conuersionem et poenitentiam illi stolidi sentiant, homini quoque spem esse salutis contra Christum, Lucae. 13.Vgl. Lk 13,3.5 (Vg).

27. An non igitur tam perspicaces lectores Lutheri optime profecerunt ex ip
sius meditatione, vt vno ictu conficientes tertium vsum legis simul legem et Euangelium trucident et totum interficiant Lutherum.

28. Solum pro repurganda doctrina, hoc est euertenda Ecclesia Christi.

29.Konjiziert aus: 92. Nisi dicas Ecclesiam, quae Verbo generatur et alitur sine Verbo stare et contra verbum repurgari.

30. Eadem postea phantasia est, quod dicunt, doctrinam de tertio vsu legis reducere hominem nouum a fide ad opera.

31. Et vt sibi abunde satisfaciant, hoc ingenioli sui lusu dicunt esse (vt sunt mire faceti) poma aliunde accepta, filo, fortaßis etiam si filum defit, stramine alligare arbori etc.

32. Si iterum quaeras, quid per haec Verborum portenta sibi velint, procul dubio audies praetorias voces, Nos dicimus.

33. Sic enim tantum somnia sua adducunt, ex positionibus, assertiunculis et tractatulis suis, quae magno supercilio, plus quam Pauli aut Lutheri scripta iactant.

34. Dicimus adperte hominem totum corruptum esse.

35. Ita vt sit massa peccati, plus quam humana mens, quocunque modo, etiam illuminata per verbum, cogitatione poßit comprehendere, Ierem. 17.Vgl. Jer 18,6 (Vg); Röm 9,21 (Vg).

36. Vt nulla extiterit hactenus in Ecclesia, sufficiens satis, definitio peccati originalis, nec futura sit in hac vita, contra papifices et Synergistat omnes.

37. Et hanc luem vel lepram, hunc abyssum et infernum peccati, dicimus in carne manere.

38. Imo ita pertingere ad hominem etiam nouum, vt non poßit, etiam quod velit ea perfectione quam requirit lex, Rom. 7Vgl. Röm 7,15 (Vg). et 8.Vgl. Röm 8,23–25.31–39 (Vg).

39. Eamque ob causam totam salutis spem coram Deo consistere, non in illa
nouitate, 1. Cor. 4.Vgl. I Kor 4,4 (Vg).

40. Sed in gratuita gratia et misericordia Dei, hoc est in ipso Dei filio, qui est iustitia nostra, 1. Cor. 1.Vgl. I Kor 1,30 (Vg).

41. Propter quem sicut persona per fidem est Deo accepta ad vitam aeternam.

42. Ita accepta sunt illi per eundem Christum et sequentia illius personae
opera, 1. Pet. 2.Vgl. I Petr 2,4f.9 (Vg).

43. Non quae sua praesumptione sibi fingit et excogitat vt Hypocritae.

44. Nec quae facit inuita et coacta, vt caro secundum vsum legis primum.

45. Nec quae patitur a lege operante, per agnitionem peccati, in vsu legis
secundo.

46. Sed quae facit per Spiritum Sanctum, Rom. 8,Vgl. Röm 8,14 (Vg). Gall. 5,Vgl. Gal 5,5.17f (Vg). ad eam normam, quam Deus in lege praescribit, Rom. 7Vgl. Röm 7. et 8.Vgl. Röm 8.

47. Ergo secundum vsum legis tertium.

48. Harum tantarum rerum nihil intelligunt homines fanatici.

49. Sed suis cogitationibus ebrij, eructant sub verbis Lutheri et authoritate Pauli, quaecunque stomachus ipsorum sine iuditio glutiuit, ex sibi ad paratis propositiunculis, assertiunculis et tractaculis.

50. Haec si per simplicem ignorantiam fierent, veniam haberent in Ecclesia.

51. Sed quia ad hoc excogitantur, vt conuellatur, receptum et authoritate Lu
theri adprobatum genus doctrinae, nulla sunt moderatione ferenda.

52. Nam de hoc genere, vel corpore doctrinae loquimur, non qualiter post mortem illius scelerate, a quibusdam corrupta est.

Respondebit ex Dei verbo et perpetua ac genuina sententia Lutheri contra Fanaticos. Ioachimus Moͤrlin. D.

Anno. 1566.