A 2r Confessio D. de articulo iustificationis.
Satis notum esse omnibus arbitror, me multis iam annis et in scriptis publicis, et proconcione tragicis clamoribus et calumnijs passim diffamatum ac proscissum esse, quasi doctrinam iustificationis corruperim, et aliam amplectar ac doceam, quam quae in scriptis Propheticis et Apostolicis et in
Confessione Augustana comprehensa est.Vgl. dazu z. B. die . Estque occasio calumniarum inde sumpta, quod Propositionem controuersam: Bona opera in iustificatis per fidem in Christum ad salutem necessaria sunt
, asseram in uero intellectu non esse reijciendam aut damnandam. Etsi autem antea quoque in aliquot scriptis meis ita sententiam A 2v meam exposui ac declaraui,Vgl. dazu z. B. die . ut multis pietate et
eruditione praestantibus uiris, qui scripta mea legerunt, abunde a me satisfactum sit. Tamen intelligo aduersarios meos calumniarum criminationum et contumeliarum finem nondum facere, adeo, ut et inclytae Academiae et scholae Vitebergensi et Ecclesijs harum regionum non parcatur. Nam his calumnijs aduersariorum meorum hoc agi uideo, ut uel opprimantur hae
Ecclesiae, uel in suspitionem corruptelarum adducantur, cuius rei ego profecto non solum non causa esse uelim, sed has Ecclesias et scholas meo exilio liberare potius cuperem.
Cum autem nunc quintus sit annus, quo multifarias uociferationes contra me et scriptas contumelias, silentio praetereo et Dei beneficio ferendo et patien
do uinco, bezieht sich damit auf das Erscheinungsjahr seiner Schrift Sermon von der Bekehrung S. Pauli
aus dem Jahr 1553. Vgl. . nec tamen ra-A 3rbiem meorum aduersariorum sedari posse intelligo. Video tandem necesse mihi esse, ut denuo me et conscientiam meam coram Deo et uniuersa Ecclesia Christi purgem, ut intelligat posteritas, quid de hoc praecipuo articulo fidei et confessionis nostrae senserim, et adhuc sentiam, in qua confessione Deo iuuante toto uitae meae curriculoKonjiziert aus: currriculo. perseue
1raturus sum. Recitabo igitur qua potero breuitate doctrinam de iustificatione, sicuti ea in scriptis Propheticis et Apostolicis, et in Confessione Augustana tradita ac comprehensa est:Vgl. .
Totius Euangelij summa haec est: Accipere nos remissionem peccatorum,Konjiziert aus: peccatotorum. et imputari nobis iusticiam et dari Spiritum sanctum et haereditatem uitae
aeternae gratis, non propter nostra merita, sed propter Filium Dei, A 3v Dominum nostrum Iesum Christum, sola fide certo statuente Deum propter Filium nobis uelle peccata remittere.
Si enim remissio peccatorum ex meritis aut dignitate nostra penderet, incerti essemus, utrum Deus remisisset nobis peccata nec ne, et an recepisset nos et
imputasset nobis iusticiam. Cor enim in ueris pauoribus, sentiens iram Dei et iudicium eius aduersus peccata, nullum inuenit opus proprium, quod oponat, cuius tanta sit dignitas, ut pro peccatis nostris sit aequiualens precium, aut cuius tanta sit efficacia, ut consolari cor et eripere ex morte possit. Imo cum haec massa hominum tanta mole malarum et uiciosarum appetitionum op
pressa ac referta sit, nulla in nobis munda opera et perfecta obedientia coram Deo reperiuntur.
A 4r Ideo uoce Euangelij remissio peccatorum gratuita nobis offertur et iusticia propter Christum absque meritis nostris imputatur, ut promissio remissionis certa sit. Sicuti manifeste Paulus docet pugnans de exclusiuaGemeint ist das reformatorische allein
. Vgl.
(Gratis), ut intelligatur Remissionem peccatorum et imputationem iusticiae non pendere ex nostris meritis, sed hanc uoce Euangelij propter Filium Dei, Dominum nostrum Iesum Christum, offerri et donati nobis, etiamsi sumus immundi et indigni. Ideo ex fide gratis (inquit Rom. 4.Röm 4,16.), ut firma sit promissio. Vult enim ostendere non esse dubitandum an remissum nobis sit, sed
certo esse confidendum ac credendum, peccata nostra certo propter Christum nobis remissa et iusticiam nobis imputatam esse.
Accipimus igitur remissionem pec-A 4vcatorum, imputationem iusticiae et haereditatem uitae et salutis aeternae per fidem, ideo quod fides non nititur operibus aut dignitate propria, sed confidit et acquiescit in sola fiducia mise
ricordiae in Christo a Deo promissae, quae quidem misericordia et remissio peccatorum promissa agnosci et accipi aliter nequit nisi sola fide.
Necesse enim est, Christum semper esse et manere unicum initium, medium et finem, et unicam causam nostrae iustificationis et salutis. Suntque omnia omnium hominum opera et merita, quomodocunque nominari possunt: prae
cedentia, concurrentia aut sequentia, a causa efficiente nostrae iustificationis et saluationis prorsus excludenda, ut dictum Pauli Rom. 4. fundamentum sit immotum: Ei, qui non operatur, sed credit in eum qui A 5r iustificat impium, imputatur fides sua ad iusticiam
, quemadmodum et Dauid explicat beatificationem hominis, cui Deus imputat iusticiam sine operibus, Psal. 32.Vgl. Ps 32,2.
De bonis operibus
Cum igitur homo sola, ut diximus, fide, absque omnibus suis operibus ac meritis, immensa misericordia diuina, propter Christum, remissionem peccatorum, imputationem iusticiae, Spiritum sanctum et uitam aeternam accepit, Tum affirmo tali homini tanquam creaturae nouae, denuo conditae in Christo
Iesu ad opera bona, Ephe. 2. necessariam esse nouam obedientiam, seu ope-A 5vra bona praecepta in Decalogo. Et hanc obedientiam nouam appello fructus fidei et iustificationis antecedentis, qui fructus nisi sequantur, certissimum indicium est, talem hominem nondum uere agnouisse Christum, nec ueram et uiuificam fidem habere, nec participem esse uitae aeternae, iuxta
dictum Paulij. Corinth. 6:Vgl. I Kor 6,9. Nolite errare, neque scortatores, neque idolatriae,Konjiziert aus: idolatrae. neque adulteri etc.
regnum Dei possidebunt. Item: Qui spiritum Christi non habet, hic non est eius
, Rom. 8.Vgl. Röm 8,9.
Etsi uero hi fructus fidem ueram sequuntur et quidem sequuntur necessario, tamen homo propter hanc nouam obedientiam seu opera bona nequaquam
iustificatur aut saluatur, sed perpetuo et ad finem uitae suae iustus est, hoc est, placet Deo, et filius ac haeres est uitae aeternae immensa misericor-A 6rdia diuina propter Christum sola fide, idque expresse adfirmo in doctrina iustificationis perpetuo retinendum esse ad Osiandri iusticiam essentialem
et charitate,Vgl.
Simul et hoc adfirmo retinendum esse, Quotiescunque iustificati, qui fide remissionem peccatorum, imputationem iusticiae, Spiritum sanctum et haereditatem uitae aeternae acceperunt, se sceleribus contra conscientiam polluunt et in his ad finem uitae perseuerant, nec poenitentiam agunt, amittere tales fi
dem, iusticiam, Spiritum sanctum et uitae aeternae haereditatem, et circa omnia haec coelestia et aeterna bona naufragium facerent.Vgl. I Tim 1,19.
A 6v Ne igitur thesaurum hunc inenarrabilem, immensa misericordia diuina, absque nostris operibus et meritis propter Christum, mediatorem et propiciatoremVgl. Röm 3,25 (Vg.); I Joh 4,10 (Vg.). nostrum nobis donatum, et sola fide adpraehensum, denuo amitta
mus et naufragium faciamus, adfirmo necessariam esse, ut in fide et inchoata conuersione et obedientia erga Deum et bonorum operum declaratione ad finem uitae nostrae perseueremus, vel, si quis peccato aliquo praeoccupatus denuo labatur, adfirmo necessarium esse, ut denuo poenitentiam agat, et fide ad Filium Dei conuertatur, iuxta dictum Christi: Qui perseuerauerit usque in
Vgl. Mt 24,13. Item 1. Tim. 1:
finem, saluus erit.Milita bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragium fecerunt.
Vgl. I Tim 1,18f. Item Apoc. 2: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae.
Apk 2,10.
A 7r Quod uero his uerbis et hac propositione: Bona opera necessaria sunt
ad salutem,Im Original leicht durch größere Buchstaben hervorgehoben. in omni uita mea, neque in praelectionibus, neque in concionibus aut ullis scriptis meis, ante hoc certamen usus sim, testes facio omnes, qui praelectiones et conciones meas audiuerunt, uel scripta mea legerunt.
Sed cum D.
cramentorum et poenitentiae corrupit et cultus Antichristi iterum erexit.Pomer vnnd
Interrogo
Vgl.
Tum A 7v hac atroci accusatione
In hac purgatione, quae fuit modestissima, edita Anno 1552 usus sum uerbis
sequentibus, Pagi. C.3: Etsi bona opera propter immotum et immutabilem ordinem ac debitum obediendi Deo necessaria sunt, tamen non sunt causa seu meritum remissionis peccatorum, iusticiae, Spiritus sancti et uitae aeternae. Omnia enim bona haec Filius Dei Dominus noster Iesus Christus sacrosancta passione et morte sua nobis promeruit, quae bona sola fide accipi
Vgl.
mus.
A 8r Speraui
simul prodirent.
His eorum scriptis iterum coactus sum me purgare, et sententiam meam denuo repetere ac declarare. Idque ea spe feci, quia cogitabam fore, ut dextre me intelligendo, Ecclesiae manerent tranquillae, nec amplius turbarentur. Edidi igitur Sermonem de Conuersione S. Pauli excusum
1553 cui ad frontem libri hanc Declarationem apposui:
A 8v Summa Sequentis Declarationis.
Bona opera, praecepta a Deo, et noua obedientia credentibus et filijs Dei erga Deum Patrem ipsorum ad salutem necessaria sunt, non ad promerendam salutem (quam iam habent facti filij Dei gratis sola fide), sed ut fructus uerae
fidei et Spiritus sancti seu ut fructus iusticiae et regenerationis, quos necesse est sequi fidem, sine quibus uere iustificati ac renati per fidem, tam non possunt esse, quam arbor bona sine bonis fructibus esseVgl. Mt 7,16–20; Lk 6,43f nequit.Vgl.
Et paulo post: Nec tamen consequente renouatione et militia bonorum operum niti debet, sed in unico proposito propiciatore,Vgl. oben Anm. 13. Domino nostro Iesu
Vgl.
Christo, tanquam in fundamento unico et aeterno salutis nostrae confidere, haerere ac persistere debet.
B 1r Ex hac declaratione manifestissimum est, non pugnare me, sicut falso accusor, qua re et propter quid homo coram Deo iustis sit et saluetur, sed postquam iustificatus et saluatus est homo, ostendere me, quid haec immensa
Gratia in iustificato efficiat. Et furores AntinomorumVgl. Anm. 43 zum deutschen Text. tetra mendacia Diabolorum esse, cum somniant habere homines fidem, etiamsi in libidinibus prohibitis, adulterijs et alijs furoribus sine poenitentia uiuant et perseuerent.
Speraui et post hanc declarationem fore, ut conquiesceret hostium meorum rabies, ne uel me, uel Ecclesias pias amplius turbarent aut contristarent. Sed
quae tempestas contumeliarum contra me ab eo tempore consecuta sit in multorum Principum et Regionum Ecclesijs excitata uocife-B 1vrationibus et scriptis innumerabilibus, quomodo etiam nunc plurimis in locis contra me multi rabiosi debacchentur, sic, ut nec modum nec finem prospicere sani homines possint, et quo silentio et patientia has contumelias omnes, Deo
iuuante, iam in quintum annum usque praeterierim et tulerim, ne Ecclesiae perturbarentur, norunt omnes pij et boni uiri amantes ueritatis et concordiae. Ita etiam quotidie crescit rabies, ut quidam meorum aduersariorum manipulares affirmare scriptis publicis ausint, bona opera ad salutem non solum non necessaria, sed etiam perniciosa esse.
Denn
tem et sapientiam esse, ignorare legem.Vgl. Anm. 45 zum deutschen Text. Tales hyperbolae furores Antinomorum et scelera atque impietatem hominum innumerabilium confirmant.
B 2r Nec uero uera et honesta oratio mihi, iuuante Deo, defutura esset, si dimicare cum aduersarijs meis uellem. Sed, ut feci hactenus, propter concordiam et tranquillitatem Ecclesiarum feram, et uincam omnia, patiendo, ne uel
alere certamina, uel meam qualemcunque gloriolam captare uidear. Omnia autem quae ab aduersarijs meis mihi et in posterum expectanda uideo, Deo aeterno Patri Domini nostri Iesu Christi et pijs ac recte institutis et ueritatem et Ecclesiae tranquillitatem amantibus uiris iudicanda et consideranda relinquam.
Nunc quoque coram Deo et tota Ecclesia eius, hac confessione mea testor, ut testabuntur etiam omnia scripta mea, nunquam aliter sensisse me, nec sensurum esse, Deo iuuante, de ar-B 2vticulo iustificationis et sequentibus bonis operibus, quam ut in confessione Augustana omnium nostrarum Ecclesiarum sententia expressa ac recitata est. Cum hac Confessione testor congruere et
meam sententiam, confessionem ac fidem, quam et ad Filium Dei, Dominum nostrum Iesum Christum, iuuante Deo, adferam, cum in nouissimo die mortui omnes resuscitabuntur. Cum hac confessione et attestatione fidei meae, faciam finem omnium, quaecunque in hac controuersia impendent, et coram Deo et uniuersa Ecclesia eius me purgatum iri non dubitabo. Nec ero in cau
sa, ut quis praetextu mei nominis turbare Ecclesias rixis non necessarijs possit. Significo et hoc liberrima uoluntate, me propter Ecclesiae tranquillitatem non usurum hac forma uerbo-B 3rrum, de quibus controuersia mota est: Bona opera necessaria sunt ad salutem
, quia uideo affingi interpretationes falsas et alienas a uera sententia. Sicut et iam annis aliquot liberrima uolun
tate ab hac uerborum forma abstinui.
Cum autem pacis et concordiae cupidissimum me esse appareat et declarationem perspicuam proposuerim, reuerenter oro omnes pios Principes et Magistratus, ut Ecclesiarum et suarum politiarum tranquillitati et paci ac concordiae communi, consulere uelint, ne contumeliosis scriptis et quotidiatis
criminationibus in publico et proconcione, maiora odia et dissidia ad turbandas Ecclesias et Respublicas accendantur. Rogate (inquit Propheta)Vgl. Ps 121,6–9 (Vg). quae ad pacem sunt
B 3v Sit pax intra muros tuos, et prosperitas in palatijs tuis.
Propter fratres meos et proximos meos, loquar tibi pacem.
Propter domum Domini Dei nostri, quaeram bona tibi.
εἰρήνη τοῖς ἀδελφοῖς καὶ ἀγάπη μετὰ πίστεως, ἀπὸ θεοῦ πατρὸς, καὶ κυρίου ἰησοῦ χριστοῦ, ἡ χάρις μετὰ πάντων τῶν ἀγαπώντων τὸν κύριον ἡμῶν ἰησοῦν χριστὸν ἐν ἀφθαρσίᾳ, ἀμην.Vgl. Eph 6,23f.