Propositiones des bonis operibus (1553)

A 2r CANDIDIS LECTORIBVS S.Salutem. IN Christo.

Non eram editurus has propositiones, cum scirem hanc materiam et antea satis perspicue a dominis nostris praeceptoribus traditam et nuper pio et elegantissimo scripto copiose explicatam a Reuerendo Viro D. , nisi aduersariorum meorum hanc solam ob causam a me dissentientium,
quod rabiose praeceptores nostros et ueram doctrinam damnando et insectando Ecclesiam Christi cum illis turbare nolo, improbitas ad hoc me impulisset. Sparserunt enim cum magno scandalo Ecclesiae Christi, cui indignus seruio, hos rumores, me, cum hanc rem non recte intelligam, concionibus meis publicis conscientias perturbare. Vt igitur uel ab illis doceri possim, ubi erra
uerim, uel hunc de me rumorem uanum et falsum esse, si hoc non fecerint uel facere potuerint, ostenderem, coactus edo has Propositiones. Quibus uos, optimi Lectores, quod elegantia sermonis his, quam prius a doctissimis uiris hac de re edita sunt, A 2v non sunt pares, ignoscite et candide ac sepositis priuatis affectibus de illis iudicate et in Christo valete.

Ex Museo meo rurali in

6. KL. Decembris Anno 155226. November 1552.

Augustanus.

A 3r CHRISTO AVSPICE

I.

Vt necessarium fuit, est et erit semper ad consolandas perterrefactas conscientias, filioque Dei ac misericordiae diuinae debitum honorem asserendum, defendere particulam Sola in doctrina iustificationis, non curando, quemadmodum haec doctrina ab aduersarijs nostris, aliena a sententia nostra
ratione, explicetur et intelligatur, videlicet, quasi hac particula necessario praecedentes, coincidentes ac consequentes Virtutes excludamus, cum sola dignitas meriti, et quod non sint causa reconciliationis, illis detrahatur.

II.

Ita non minus necessarium est, nulla in hac aduersariorum habita ratione, ne
illorum sinistra ac falsa sententiae nostrae interpretatio fiat uera, neue ipsi etiam auditores nostri alienam a nostra sententia opinionem appraehendant, hoc praesertim tempore, quo a quibusdam, qui ex nostro-A 3vrum uolunt esse numero, contraria sententia magna contentione defenditur, constantissime asserere et defendere: Bona opera ad salutem ita esse necessaria, ut illis
absentibus et fidem non consequentibus, nemo saluari possit.1

III.

Quaerentibus autem, quomodo hoc fieri possit, cum solo merito Christi et fide illud appraehendente saluemur, respondemus breuiter: Hanc naturam esse fidei, ut licet SOLA iustificet et saluet, sine operibus tamen esse non possit,
sitque motus Spiritus sancti renouantis et regenerantis hominem appraehendentem promissionem de reconciliatore CHRISTO, cum quo statim coniuncta sunt, nec sine illisillo? esse possunt, multa praeclara opera primae tabulae, Dilectio Dei, Timor Dei, quae deinde sequuntur, et caetera externa ac secundae Tabulae (si datur) opera. Vbi autem non sequuntur, fides non est uera nec
saluat. Saluamur enim illa uiua, uera et uiuifica fide.

IIII.

Insuper autem quaerentibus, cum ita opera A 4rIm Original ist das Blatt nicht gezählt, stattdessen ist Blatt 6 als Blatt 4 gezählt. per se quodammodo in fidelibus motu Spiritus sancti sequantur, cur nos tanquam necessaria nihilominus urgeamus, respondemus: Hoc fieri, ut homines non de quauis fide tan
quam ad salutem sufficiente sibi blandiantur, et hac ratione eo facilius mortua Spiritui caro se submittere discat.

V.

Obijcientibus hac Propositione consolationem in agone extremo uersantium impediri, ita respondemus: Male illos facere, qui hos inani et mortua fide
consolari uolunt, nihilque melius fieri posse, quam ut ad hanc uiuam ueram uiuificamque fidem perducantur, id quod sequenti ratione faciendum erit.

VI.

Homines in extremo agone laborantes, non ita consolandi sunt, quod opera non sint necessaria ad salutem, sed in terroribus conscientiae ob peccata ad
meritum Christi et promissiones perducandi, haeque solae illis inculcandae sunt, et ut illis A 4vVgl. Anm. b. assentiantur et confidant adhortandi. hijs si credunt, et amplius de operibus dubitare se querantur, illa de motibus Spiritus sancti et iam in illis inchoata Deoque placente (utcunque sit imperfecta) obedientia et de condonanda imperfectione illis commemoranda sunt, ut semper
hucusque a pijs et Ecclesiae doctrinae peritis ministris factum est.

VII.

His consideratis facile iudicare potest quilibet, quid respondendum sit illi, qui nuper suo iudicio ualde apposite et salse quaesiuit ex nobis, quot librae bonorum operum ad salutem sint necessariae.Vgl. :  Es wird auch weiter sagen vnd rechnen muͤssen, wie viel loth oder pfunt guter werck einer am wenigsten haben muͤsse zur seligkeit.

VIII.

Qui ex hac propositione, quam asserimus, colligunt, reclamante nostra declaratione et tota forma doctrinae, nos docere, uel per se, licet non ita doceamus, aperte sequi, quod opera sint causa uel meritum salutis: eodem candore hoc faciunt, quo papistae reclamant nostrae propositioni de sola fide iustificante,
ut supra indicauimus.

IX.

Male sentiunt, qui putant ex illo, quod ueritas A 5r docetur, posse aliquid sequi mali, uel ex eo, quod reticetur, boni.

X.

Doceatur ergo simpliciter, candide et constanter, nec taceatur ueritas de utroque articulo, et iustificationis sine operibus et bonorum operum necessitate ad salutem, etiamsi fractus illabatur orbis.Vgl. .

XI.

Nihil enimIm Original: n. boni sperandum est apud aduersarios, etiamsi nulla omnino fiat
per nos bonorum operum mentio, apud nostros uero hoc corrupto saeculo plurimum mali.

XII.

Qui sentiunt hac propositione candide proposita perturbari conscientias, non recte sentiunt; perturbantur autem, cum illa tanta pertinacia reijcitur, uel cum
reijcientibus quidam, qui hactenus pure et candide Euangelium docere uisi sunt, applaudunt.

XIII.

Non recte institutus est in pietatis negocio, A 5v quicunque non citra offensionem utranque propositionem, et de sola fide iustificante et de bonis
operibus necessarijs ad salutem, et audit et intelligit.

XIIII.

Docere bona opera non esse ad salutem necessaria pestilentior est doctrina, quam antinomorum, licet in multis concordent. illi enimIm Original: .n. de praecedentibus iustificationem operibus intellexerunt, hi de omnibus simpliciter.

XV.

Sophistice agunt, quiIm Original: pui. coniungunt in conclusionibus Argumentationum contra nos iustificationem et salutem (ad iustificationem enimIm Original: .n. non esse necessaria bona opera, ipsi scimus, confitemur et docemus) uel idem esse blaterant saluari et opera ad salutem esse necessaria.

XVI.

Praeterea qua fide nobiscum agat ille, qui conseruandi uocabulum in tam alienam a nostra sententia significationem transfert, quasi affirme-A 6rIm Original ist das Blatt fälschlich als Blatt 4 gezählt.mus opera sua propria uirtute salutem conseruare non ignorans longe alia significatione, et omnibus nota a nobis usurpari, pijs cunctis dijudicandum
relinquimus.

XVII.

In Ecclesijs nostris semper magno consensu ita praecipui doctores senserunt, praedicarunt et scripserunt, , , , , , , , , Die aufgezählten protestantischen Gewährsleute entsprechen einer bemerkenswerten theologischen Bandbreite: , , , , , , (dieser dürfte gemeint sein, nicht Andreas Musculus), und . etc., quod manifestis et claris
testimonijs ex eorum scriptis probare possumus.

XVIII.

Licet in D. scriptis saepius damnetur sententia, das wir durch die werck selig werden / das die werck selig machen / das die werck von menschen erdacht zur seligkeit noͤtig sein, non tamen hanc propositionem sim
pliciter ab eo damnatam, sed saepius quantum ad sententiam attinet urgeri summa diligentia solitam scimus, eiusque scripta testantur.

XIX.

Has nostras propositiones licet satis claras esse A 6vVgl. Anm. h. speramus, nos tamen ad easdem latius, uel declarandum et confirmandum, omnibusque de ijs du
bitantibus respondendum ac aduersariorum obiectiones diluendum offerimus et illas dijudicandas uere pijs et membris Ecclesiae omnibus submittimus.

A 7r His sequentibus quatuor rationibus conscientia mea capta tenetur,

ne possit cum illis sentire, qui docent, Opera non esse ulla ratione ad salutem necessaria.

I.

Maior.

Vera non falsa uel ficta fides, ut iustificet et saluet, est ad salutem necessaria.

Minor.

Non potest autem uera fides esse in cordibus, nisi quibusdam praecedentibus,
coincidentibus et sequentibus operibus mandatis a Deo.

Conclusio.

Ergo opera sunt necessaria ad salutem, licet non iustificent nec saluent.

II.

Antecedens.

Non inchoantes nouam obedientiam, salutem SOLA fide acquisitam amittunt.

Consequens.

Ad conseruandam igitur salutem, ne iterum amittatur, opera sunt necessaria.

A 7v III.

Est ex ore CHRISTI ipsius prolata dicentis:

Maior.

 Nisi quis regeneratus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire regnum Dei.Joh 3,5.

Minor. Est Ioannis Apostoli:

I. Ioan. 3.  Natus ex Deo peccatum non facit,I Joh 3,9. quod est impletio maximae partis Decalogi.

Conclusio.

Ergo peccata non facere uel bona opera facere est necessarium ad salutem.

IIII.

Maior, est Ioannis Baptistae:

Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excindetur et in ignem mittetur.Mt 3,10.

Minor.

Ad salutem necessarium est non in ignem mitti.

Ergo ad salutem necessarium est facere fructum bonum.

Haec si soluerint Aduersarij penes illos sit uictoria cum hoc Encomio: Qvi solverit unum ex mandatis illis minimis, minimus uocabitur in regno coelo
rum.
Mt 5,19.

FINIS.