Controversia et Confessio, Bd. 2


De veris et falsis adiaphoris (1549/50)

* 1v nicht in B.REGVLA.

Omnes Caeremoniae et ritus quantumuis sua natura indifferentes desinunt esse adiaphora, cum accedit coactio, opinio cultus et necessitatis, abnegatio, scandalum, manifesta occasio impietatis, et cum quocunque demum modo non aedificant, sed destruunt Ecclesiam, ac Deum contumelia afficiunt.

* 2r M. F. ILLYR. G. ET P. IN I. C. liberatore, seruatore & D. nostro D. Ioannes AEpinus: B.M. Matthiae Flacio Illyrico

gratiam et pacem in Iesu Christo liberatore, seruatore et Domino nostro,

D. IoannesIonnes: A. Epinus Ecclesiae Hamburg. Superintendens.

Qvi fortassis magis affectu quam iudicio mihi aliquid eruditionis et authoritatis tribuere uidentur, pio quodam studio ac zelo saepenumero me exhortati sunt, ut de Adiaphorica controuersia aedito scripto meam sententiam testatam facerem, et argumentum eius controuersiae integre explicarem, propter illos, qui fucosis argumentis in his certaminibus decipiuntur.

Ego libenter equidem hic pro mea tenuitate seruiuissem Ecclesiae Christi, quam uideo ubique terrarum Adiaphoricis deliberationibus horrende dissipari * 2v et euerti. Sed ne quid supra mei ingenij vires hic attentarem, persuasit motae controuersiae magnitudo et mea imbecillitas. Videbam enim uiros eximiae eruditionis et authoritatis, cum quibus nec debeo, nec possum ullo modo conferri, quasi attonitos et obstupefactos silere ad Adiaphoricas disputationes.

Cognoscebam etiam sapientes quosdam in potentiorum gratiam sapientiae humanae fuco callidius pingere Adiaphorica consilia et mutationes, quam ut fraudes et doli sub istis consilijs latentes a quouis detegi, dilui et refutari satis possent, eo quod omnibus non sit ea sermonis copia, proprietas et perspicuitas, quam haec tractatio requirat.

Ego itaque conscius mihi meae imbecillitatis hactenus expectaui, quo, qui melioribus armis instructi sunt, quam ego sum, hanc pugnam in se reciperent, et pro Ecclesia Christi, contra Interimisticosinteremisticos: A. et Adiaphoricos dolos et fraudes decertarent. Etsi moram omnem Ecclesiae nocere intelligerem, me hoc consolabatur tamen, quod de his contro-* 3ruersijs certae et explicatae sententiae et pia sanctaque iudicia extarent in confessione Augustae aedita,Vgl. CA XV (De ritibus ecclesiasticis; BSLK 69,6–70,6). alijsque scriptis, quae diserte ementita Adiaphora a ueris discernunt.

s:Confidebam etiam DoctoresDostores: A. nostrarum Ecclesiarum nunquam esse deserturos ea, quae tum in confessione illa, tum uiuente et praesente D. M. L. Theologi eruditione et pietate prestantes et longo rerum usu exercitatissimi SmalcaldiaeVgl. ASm III,15 (Von Menschensatzungen; BSLK 461,16–462,4). et in alijs suis congressibus de Adiaphoris, uel retinendis uel reijciendis, inter se constituerunt, quod in illis consultationibusconsulationibus: A. diligenter expensum et expositum sit, quid in ritibus et obseruationibus Ecclesiasticis aduersarijs salua conscientia, sine iactura gloriae Dei et adulteratione Euangelij Christi, concedi possit.

Me haec in animo disputante non sine graui conscientiae lucta, taciteque deplorante Ecclesiae praesentem calamitatem (quae magis domesticis trepidationibus, desertionibus, et fucosis consultationibus quam aduersariorum saeuicia et armis corrumpitur, defor-* 3vmatur, dissipatur et euertitur) mihi praeter omnem expectationem exhibetur tuus tractatus, doctissime et ornatissime Magister, qui integram et explicatam scriptionem de Adiaphoris continet. Viso eius scripti argumento gratulabar Ecclesiae Christi, quae Adiaphoricis certaminibus ualde turbata et labefactata, in grauissimas et nocentissimas dubitationes quotidie periculosius proruebat, sinebatque sibi persuaderi cedendo posse conseruari integritatem suae doctrinae. Hac persuasione autem nihil esse fallacius et uanius res ipsa etiam nunc docet, et non sine grauissima Ecclesiarum dissipatione, temporis progressu docebit clarius.

Si in comitijs principum gubernatores piam animi constantiam Christianis dignam praestitissent, nec temere, ne cogente quidem ulla magna necessitate, deseruissent confessionem Augustae anno 1530. Caesari et imperij proceribus exhibitam, nec subtraxissent Christo debitae confessionis patrocinium: Ecclesia nunquam fuisset redacta ad tantam calamitatem, et tantas dissipa-* 4rtiones, quibus modo uastatur, et (ut timeo) horribilius uastabitur, propter turpem desertionem optimae nostrae causae, Imo non nostrae, sed Dei ac Christi, Qua sana et pura doctrina nostrarum Ecclesiarum suspecta facta est omnibus, Euangelium Christi, quod nostrae Ecclesiae pure docent, ubique afficitur contumelia omnia complentur offendiculis, Ecclesiarum consensus, et concordia dissoluitur, et bene institutae Ecclesiae turpissime deformantur, misereque uastantur et euertuntur.

Dominus certe quiduis potius impunitum sinet, quam hanc ueritatis desertionem, et sui nominiis contumeliam, Ecclesiaeque suae uastitatem, quam desertione optimae causae, gubernatores praecipue inuexerunt, qui hactenus Ecclesiam et gloriam Christi, pia animi constantia uisi sunt propugnare. Sed breui sentient quid sit Christi Euangelium desertione contumelia afficere et committere, ut nomen Domini male audiat apud impios.

* 4v Pij agant gratias Domino, quod conseruati sunt, ne polluerentur peccatis grauissimis huius defectionis. Nos consoletur, et corroboret, quod Dominus in summa imbecillitate, in medijs periculis, in grauissimis tentationibus, et extremis difficultatibus Ecclesiam suam semper plantauit, propagauit, defendit et conseruauit, cuius dextera abbreuiata non est. Idem poterit nunc etiam reluctantibus omnium inferorum principatibus, eam in hisce extremis Sathanae furoribus tueri et defendere, sicut semper protexit et seruauit. Ipsemet Deus Ecclesiae suae fundamentum est,Vgl. I Kor 3,11. non illi, qui putant se coelum suis humeris sustinere, ne ruat. Ironische Anspielung auf den Mythos vom Titanen Atlas als Träger des Himmelsgewölbes. Vgl. M. Leglay, Art. Atlas, in: . Frustra itaque cedendo placamus eos ut Ecclesia conseruetur, qui sunt Ecclesiae manifesti hostes.

Deus alia habet consilia quam nos,Vgl. Jes 55,8 placet ipsi, ut multorum hypocrisis praesentibus periculis, afflictionibus et desertionibus detegatur, utque ficti Christiani patefiant, et uere pij probati igne tentationis et persecutionis purgentur.Vgl. I Kor 3,15 Destinato Dei consilio et Ecclesiae bo-* 5rno, dubio procul patefiunt hypocritae, qui Euangelium praetexuerunt suis cupiditatibus, et pietatem simularunt gratia commodi. Haec sunt iusta: B.iusta sunt Dei iudicia, quae pios consolari et animare debent, non frangere.

Valde autem horrendum irae Dei signum est, neminem hic agnoscere suam culpam, ac lapsum, nec Dei iram placari uera poenitentia, sed tantum fucos excogitari, quibus peccatum desertionis et abnegationis uel extenuetur uel defendatur.

Vt Diabolus ceptam desertionem urgeat, miro stratagemate insidias Ecclesiae struit, et praecipue ut bonos ac pios in suas partes pertrahat mendacijs, eisque persuadet, mutatione rituum posse conseruari publicam pacem, puram Euangelii doctrinam, ueram Sacramentorum dispensationem, et ueros cultus. Cum tamen ne leuissima quidem spes nobis hic uere ostensa sit. Istiusmodi mitigationibus ac mutationibus in Ecclesijs nostris posse retineri, uel minimum purae doctrinae, et ueri Dei cultus, nugae sunt, quibus uana tantum spe a satelli-* 5vtibus Antichristi lactatur, imo decipitur Ecclesia.

Diabolus uix potuisset aliud stratagema reperire, quo facilius euerteret Ecclesias nostras, Nam hoc stratagemate nos per nosmetipsos expugnat, et Ischariotica arte Ecclesiam prodit. Vgl. Mt 26,14–16.48–50; Mk 14,10f.43–45. Mutationes ac mitigationes, quae postulantur, quia tegunt fraudes, et secum trahunt impias doctrinae et cultus corruptelas, ideo non fuit satis Ecclesiam mendacijs fallere, sed a Sathana extram extrudi oportuit quosdam Epicureos auf weltlichen Gewinn und Nutzen bedachte; nach dem griechischen Philosophen Epikur (341–270 v. Chr.), der als Vertreter eines prinzipienlosen Materialismus galt. Vgl. Michael Erler, Art. Epikuros, in: ; Tiziano Dorandi, Art. Epikureische Schule, in: . homines, secundum saeculum prudentes, qui mutationes faciendas esse fucatis rationibus, et uana proposita spe suaderent, et adiaphorico fuco Ecclesias fallerent, eisque obtruderent hanc opinionem, Ecclesias sine Dei uerbo et fide, carnis prudentia gubernari posse. Sicque doceri debere in Ecclesia, ne potentes offendantur, et ut publica pax et tranquillitas, et cuiusque possessiones humanae sapientiae astu conseruentur, retineaturque qualiscunque Ecclesiae status.

Qua sapientia Epicurei illi aperte arguunt stulticiae Filium Dei Iesum Christum, Pro-* 6rphetas, Apostolos, Euangelistas, omnes sanctos Episcopos et martyres, qui nec ueritatem Dei unquam docere, nec Ecclesiam plantare ac conseruare sine mundi reprehensione et absque summo odio et persecutione potuerunt.

Epicurei isti sapientia carnis ebrij stulte iudicant Diabolum adiaphorica lenitate, si non omnino immutari, saltem sic falli posse, ut ex inimico amicus Christo fiat, et ut tenebrae fiant lux, iniquitas iusticia, bellum pax, mendacium ueritas, abnegatio confessio. Epicureismus Christianismus, impietas religio.

Quid autem sua sapientia hi epicurei adiaphoristae effecerint, et quam turpiter deceperint Ecclesias, docet nunc rei euentus, et testatur uastitas multarum Ecclesiarum, quam Episcopi ubique faciunt, ut in Ecclesias nostras reuehant omnes suas impietates. Quam etiam periculosum et noxium sit, sequi humanae sapientiae consilia, absque uerbo Dei, praesens ua-* 6vstitas plus satis nos docet, et nisi saxei essemus, sapientiores fieremus nostro periculo et damno:

Quid aliud sunt Adiaphoricae mitigationes, quam humanae sapientiae inania consilia? quid his aliud efficitur, quam quod Antichristo et eius abominationibus ad nostras Ecclesias uia struatur, et ostium aperiatur.

Quam artificiosus sit Diabolus, et quam uafre possit omnia corrumpere et inuertere, inde animaduerti potest, quod doctrinam de Adiaphoris, quam olim Praeceptores nostri, animo sancto et pio proposuerunt, ut sauciatas conscientias sanarent et docerent, quomodo libertate Christiana recte et pie quisque sine dato offendiculo uti posset eo referat et accommodet, ut labefaciat et corrumpat nostrarum Ecclesiarum ueram doctrinam ueros Dei cultus adulteret, conscientias infirmas perturbet et diuexet, omnia offendiculis compleat, infirmos fide subuertat, pios pastores eijciat ueritatem obruat, Ecclesias uastet, et in gratiam hominum Antichristi abominationem, uer-* 7rbo Dei eiectam, Adiaphorica sua sapientia reuehat in Ecclesias nostras, ad regulam uerbi Dei optime institutas.

s:Sathan, quia nescit moderationem adhibere in suis technis et fraudibus, semper eis uel manifestam impudentiam, uel apertam tyrannidem coniungit. Sic etiam facit in Adiaphoricis consilijs, quae etsi satis subdola et uafra sunt, tamen quia uidebantur indigere aliquo scripturae fuco, Diabolus extrusit alios Epicureos Magistros, prioribus impudentiores, qui Adiaphoristis auxilium praestarent, et audentius defenderent Adiaphoricas mutationes et fraudes.

Hi eo dementiae uenerunt, ut astruant ad pericula uitanda, et ad huius uitae commoditates retinendas, licere in religione quaslibet corruptelas admittere, et octo inferiora praecepta decalogi uiolare,Vgl. Eine schrifft Matt. || Flacij Jllyrici widder ein recht || Heidnisch ja Epicurisch Buch der Adiapho= || risten / darin das Leiptzische INTERIM ver= || teidiget wird / sich zu huͤten fuͤr den jtzigen Verfelschern || der waren Religion / || sehr nuͤtzlich zu Lesen. || || 1549 [VD 16 F 1494, Magdeburg: Rödinger 1550; die erste Auflage mit leicht abweichendem Titel erschien 1549, wohl bei Lotther: VD 16 F 1492], Bl. A 2v: Jn demselben Buch beweiset der Adiaphorist (es sey einer oder mehr) das man nicht allein die Cæremonien verendern mag / wenn gefahr verhanden ist / als jtzt / sondern auch / wenn die not oder gefahr da ist / moͤge man widder die zehen gebot / ausgenomen die ersten zwey / mit gutem gewissen vnd one suͤnde handeln. Vnd verteidiget das vleißig nach der lenge / vnd nicht kurtz neben her. Vgl. weiter Anm. 63 zum deutschen Text. qua doctrina ne Sathanas quidem ipse aliquid impudentius ausus fuit proponere unquam.

Et ut imperitis et incautis faciant fucum, ad probandam suam istam plusquam fanaticam insaniam, detor-* 7vquent huc exempla sanctorum, quibus ipsi infirmitati fidei, charitati et necessitati ad amplificandam nominis Dei gloriam inseruierunt, sine ullo infirmorum offendiculo, absque negatione, extra casum confessionis, et iuxta libertatis Christianae regulam. Vt infirmos in fide lucrifacerent Christo, et ut iuxta libertatis Christianae normam cedendo et largiendo libera, licita et utilia ad aedificationem, propagarent Dei religionem, Ecclesiam fundarent, fidem Christi plantarent, gloriam Dei illustrarent, puram doctrinam Ecclesiae custodirent, et salutem omnium promouerent.

Quae sancti sic bono conscientiae testimonio egerunt, isti impostores referunt ad execrandam licentiam, qua statuunt cum summo offendiculo licere, deserere fidei confessionem, abijcere sanam doctrinam, abolere ueros cultus, replere Ecclesias Idolomania, et Christianismum conuertere in Epicureismum. Quo semel sepeliatur omnis pietas, totaque Christi religio deleatur, tantumque in Ecclesijs reseruetur aliquis fucus religionis, sub quo, Chri-* 8rsti uerbo ex Ecclesia eiecto, dominetur illorum gubernatorum libido, qui iam coeperunt praetextu Adiaphoricarum mitigationum excutere pios Doctores, resistentes suis simulationibus et corruptelis, ut ipsi sapientia carnis, seu potius cupiditatibus regant Ecclesias Christi.

Si mens mihi uera praesagit, hi politici gubernatores introducent nobis talem administrationem Ecclesiae, qua sub fine saeculi, partim imposturis, partim crudelitate ita extinguetur fides Christi, ut apud paucissimos, pura inueniatur, cum Filius Dei aduenerit, ut uiuos et mortuos iudicet, et regnum Sathanae, cum omni hypocrisi et impietate destruat, et funditus euertat.

Praesens Ecclesiarum uastatio, et quae ubique in communibus hominum moribus manifeste regnat impietas, praedicit breui futurum, ut talis inuehatur Epicureismus, in quo sine ulla uerecundia ac metu, soluto cachinno rideatur scripturae authoritas, Christi fi-* 8vdes, Religio, et quicquid in Ecclesia sanctum et salutare est, et semper fuit inde usque ab ipsis primordijs uerae, sanctae et catholicae Ecclesiae Christi. Sperandum tamen est Deum non tolleraturum diu blasphemos hos conatus Epicureorum, tum Episcoporum, tum gubernatorum.

Etsi Adiaphorici et Epicurei deceptores uersutia inter se certent et malicia se inuicem uincunt, tamen eandem rem agunt, utrique prolixe promittunt, Adiaphoricis mutationibus posse retineri publicam pacem, Euangelij puram doctrinam, ueram Sacramentorum administrationem, cum tamen ex libro INTERIM,Augsburger Interim, vgl. Literaturverzeichnis. Reformatione Ecclesiastica, Gemeint ist die Formula Reformationis, die Karl V. am 14. Juni 1548 im Hinblick auf die geistlichen Reichsstände erließ, sie enthielt Anweisungen zur Reform von Klerus und Klosterleben und forderte Visitationen und Provinzialsynoden; Text in ARC VI, 348–380; vgl. Wolgast, Formula reformationis. ex Episcoporum Diocesanis constitutionibus mandatis et papae indultis Vgl. BVLLA | ANTICHRISTI DE RE= | trahendo populo Dei in ferream Aegip= | tiacæ seruitutis fornacem, Maguntini | Rabsaces blasphemis literis consona, Ex qua | facile animaduerti potest, quid Satan per | utranque suam uirtutem, scilicet, per patricidi= | ale bellum contra Ecclesiam Dei suscep= | tum, & per mendacia Concilium, In= | terim, Adiaphora & Chorrock | efficere conetur Magdeburg (Lotter) 1549] (VD 16 K 400). contrarium sciant.

Haec autem confingunt Adiaphoristae, ut doctis et pijs, quos sciunt studiosos esse publicae tranquillitatis et incolumitatis Ecclesiae, imponant, et efficiant his artibus, ut ad subornatas fraudes taceant. Ipsisque tacentibus Antichristus rursus cum suis superstitioni-** 1rbus tacite irrepat in nostras Ecclesias, omnia ibi nobis silentibus corrumpat, dissipet ac uastet, Sicut etiam sub hoc Doctorum silentio fecit, et non parum Deo irascente nostris trepidationibus et desertionibus promouit, eo enim res ipsorum fraudulentis consilijs deducta est, ut cum pudore nunc uideamus et audiamus Ecclesias ubique propter Doctorum silentium Adiaphoricis mutationibus horribiliter dissipari.

Si uolumus recte consultum Ecclesiae, necesse est, ut, quod initio faciendum fuisset, nunc tandem faciamus, hoc est, ut nostra studia, consilia, labores, confessionem, et preces coniungamus, interque nos diuidamus praesentium certaminum labores, ad propugnandam gloriam Christi, et Ecclesiae salutem. Euentumque pij nostri certaminis commendemus Iesu Christo, sedenti ad dexteram Dei, imperanti omnibus principatibus, inferorum et mundi, Ecclesiamque suam defensuro sub hoc extremo furore Diaboli contra suos hostes, quemadmodum eam ab initio mundi semper defendit.

** 1v Recitatis adiaphoricis fraudibus, ad euertandam nostram ueram, sanctam, catholicam et orthodoxam fidem repertis adduntur etiam manifesta mendacia. Aduersarij enim Christi et nostri impudenter de nobis spargunt, nos deformes ἀταξίας amare, odio habere ἐυταξίας et detestari primae et ueteris Ecclesiae ritus. Idque faciunt, ut nos exosos reddant potentibus, et cum contra nos nihil possunt ueritate, calumnijs, conuitiis, ac mendacijs nos obruant. Sed Dominus nos tuebitur contra illos Sycophantas, et defendet suam Ecclesiam contra ipsorum Diabolicam maleuolentiam.

Ordinationes et caeremoniae nostrarum Ecclesiarum, euidenter eorum mendacia refellunt, nobisque testimonium ferunt, quod ueteris Ecclesiae ad aedificationem utiles, et in prima Ecclesia obseruatas diligenter retinemus et custodimus. Res ipsa in nostris Ecclesijs etiam loquitur, nos deformem uastitatem, et utilium rituum abrogationem non probare. Nec est nobis hic prolixa apologia opus, res ipsa nostram ** 2r causam dicit, quia tantum submoti sunt illi ritus e nostris Ecclesijs, qui falsae, et impiae doctrinae semina et nerui erant, et qui salua conscientia, et sine iactura salutis animarum retineri non poterant, quique ad pietatem nihil conferebant, sed ministerium Dei tantum obruebant in Ecclesia.

Aduersarij toti in hoc sunt, ut sine discrimine obruant omnes Ecclesias calumnijs. Ideo necesse est, ut doctorum testimonia ubique extent de ritibus nostrarum Ecclesiarum, et palam fiat omnibus, etiam posteris nostris, quae adiaphora in nostris Ecclesijs improbemus ac reijciamus, quae probemus et amplectamur. Bene profecto merentur de Ecclesia, qui iam aeditis scriptis de Adiaphoris pium delectum faciunt et ostendunt, quid nostrae Ecclesiae de Adiaphoris iudicent, et quid in Ecclesiasticis ritibus iure probari et improbari posse censeant.

Deus nobis testis est, nos ex animo cupere, ut Ecclesia ad normam uerbi Dei reformetur, a qua eam nimium discessisse ** 2v totus terrarum orbis queritur, et moderatiores aduersarij uel inuiti fatentur hoc ipsum. Et ut custodiantur in Ecclesia pura doctrina, ueri cultus, moderati ritus ad aedificationem necessarij et utiles, honesta et seuera disciplina, in administratione omnium sacrorum decens et iustus ordo, inculpata uiuendi ratio, in delinquentes iusta animaduersio, et id genus alia, quae ad illustrandam Dei gloriam, et ampliandam ac conseruandam ueram Christi Ecclesiam prosunt, supplices multis annis petiuimus.

Illa sola aboleri cupimus, quae destructioni subseruiunt, infirmos fide offendunt, puriorem doctrinam Christi corrumpunt, Ecclesiam ridiculam reddunt, Christi ministerium impediunt, obruunt ludibrioque exponunt, scenicas uanitates et ludos plusquam pueriles exhibent, iniusta schismata excitant et fouent, impietatem ad idolomaniam alunt. Et quae fomenta, seminaria, neruique sunt falsae doctrinae et impiae superstitionis ac impietatis, quales sunt multi ritus in aduersariorum Ecclesijs.

** 3r Si aduersarij ex animo quaererent gloriam Dei, et Ecclesiae salutem, cuperentque solidam concordiam, firmum consensum, et conformes ritus constitui in Ecclesia, certe permitterent pium delectum fieri in Adiaphoris et seruarent nobiscum Adiaphoricos ritus uerbo Dei consentientes, et ad aedificationem utiles, damnarent et tollerent corruptelas, quas ueteres ex primae Ecclesiae ritibus indocti et impij pontifices, Episcopi, Sacrifici et Monachi affinxerunt, de quibus etiam reprehenduntur propriae conscientiae testimonio.

Si iusta ratio iniretur constituendi piam et Deo placentem concordiam, facile restitueretur deformatae Ecclesiae priscus nitor. Sine difficultate coiret concordia, constitueretur in omnibus consensus docentium, et instauraretur rituum Ecclesiasticorum utilis et pia conformitas.

s:Verum aduersarij id non agunt, eo non spectant eorum consilia, conatus et actiones, sed ut suas abominationes integre instaurent, nostrasque Eccle-** 3v^!sias, aut ad se, et suas superstitiones retrahant, aut opprimant. Qui eis meliora consilia tribuunt, grauiter errant, semetipsos et totam Ecclesiam perniciose fallunt.

Si quid credendum est scripturae testimonijs, et omnium aetatum historijs, Deus non diu sustinebit illorum insolentiam, qui Ecclesiam nunc uel ui uel fucatis artibus conantur retrahere ad Antichristi impietates, a quibus Dominus eam nunc in fine seculi benigne repurgauit. Nisi hostes Christi et uafri Adiaphoristae quieuerint, ad meliorem mentem redierint, et cesserint Dei uerbi suis technis, Dominus tragico euentu breui declarabit se istis studijs horribiliter irasci.

Non fucatis artibus impij sue conatibus, sed recte agendo placandus est Deus, iuste constituenda, et conseruanda est Ecclesia, non fraudulentis et fucosis technis, astutisque mutationibus, Quibus offenduntur imbecilli, corrumpitur doctrina Christi, et cultus uerus Dei in Idolatriam, et uera Ecclesia ** 4r in synagogam AntichristiVgl. Apk 2,9; 3,9. transformatur.

Non ignoramus in quibusdam Ecclesijs ἀταξίας ac solitudines esse non probandas, necesseque esse, ut in illis quaedam aliquando mutata reformentur. Nec improbantur a nobis iustae et utiles mutationes, quae suo loco, et tempore commode fiunt. Mutationes intempestiuas damnamus. Quibus nunc sine ullo fructu, ullaue certa spe retinendae pacis, et conseruandae Ecclesiae, labefiunt fideles, doctrina sana suspecta redditur, consensus docentium discinditur, piorum coniunctio dissoluitur, infirmi multis modis offenduntur, papisticae impietates stabiliuntur, corruptelae abiectae reducuntur. Ecclesiae nostrae non solum aduersarijs, sed etiam omnibus nationibus risui exponuntur, Papismi saeuitia et Tyrannis restauratur, Antichristo aperitur ianua ad nostras Ecclesias, et nerui impietatis eius retinentur et defenduntur.

Hae causae sunt, propter quas iudicamus nunc fieri non debere ullas mutationes in Ecclesia. Profe-** 4vcto plus mali inest Adiaphoricae et Interimisticae mitigationi et mutationi, quam uulgo intelligitur.

Deus pudefaciat illos Epicureos, qui Adiaphorico dolo Ecclesias scientes et uolentes, euertunt, ignoscatque peccatis illorum, qui bona quadam intentione et cordis propensione erga Ecclesias et respublicas decepti, has mutationes aut imprudentia aut silentio uel comprobant uel adiuuant.

Diabolus ad uerum Dei cultum abolendum, et ad euertendam ueram Christi Ecclesiam, nihil potuisset callidius excogitare Adiaphorica mitigatione ac mutatione. Hac enim longe plus effecit, quam saeuicia et tyrannide effecisset. Tanta enim uis inest huic adiaphorico toxico, ut alias loquacissimos reddat plane mutos, disertos balbutientes, recte institutos ambiguos et perplexos. Ex pastoribus quibusdam lupos, et ex Christianis Epicureos, tantum in huius uitae commoda attentos. Metamorphosis olim attributa CircesZauberin in Homers Odyssee, X, 135–139.210–574, vgl. bes. V. 224–240: ein Teil der Mannschaft des Odysseus wird durch die Gesänge der Zauberin Kirke angelockt und durch einen Zaubertrank in Schweine verwandelt. carminibus et poculis, nihil est ad hanc immutationem, quae Adiaphoricis ueneficijs efficitur.

** 5r Proinde manifestum est impossibile errores, abusus et corruptelas doctrinae ex ecclesia tolli posse, nisi prius concedatur, ut pure doceatur Euangelium Iesu Christi, et uera Adiaphora a mentitis fucatisque secernantur, et falsis mentitisque adiaphoris repudiatis ritus in Ecclesia ad aedificationem utiles constituantur ex ueris Adiaphoris.

Breuis esset uia ad recte constituendas Ecclesias, et ad faciendam concordiam. Nostris Ecclesiis relinquatur doctrinae puritas, et ueteris ac primae Ecclesiae ritus a corruptelis repurgati. His duobus nobis permissis et concessis, sopita est omnis dissensio, et tum tandem recte et utiliter fiet mutatio in Ecclesijs, et tollentur inde, si quae sunt ἀταξίαιet solitudines.

Nisi in doctrina et ritibus, qui ex ueris adiaphoris constare debent certus consensus prius constituatur, nunquam uere curabuntur Ecclesiae uulnera, sed tegentur tantum, et quidem ita ut aliquando recrudescant, et incurabilia fiant. Nunquam coalescet in Ecclesia uera concordia, nunquam tollentur schismata.

** 5v Frustra res picturatis fucatisque mutationibus tentabitur, quod suspectum sit, quidquid agatur ab astutis mitigatoribus, et notum sit nihil aliud agere pontifices et episcopos, quam, ut subdole rursus irrepant in nostras Ecclesias, suaque idola ibi restaurent, et nostra pie et utiliter instituta stirpitus euellant. Cuius conatus isti Episcopi passim nobis aedunt manifestissima exempla, qui per Interimisticas astutias Ecclesias uel papisticis superstitionibus rursus replent, uel ueris Doctoribus eiectis, et templis clausis, lupis introductis Ecclesias uastant.

Ita enim Episcopi nunc suo officio funguntur, ut malint homines spoliatos uerbo Dei obbrutescere, et in Epicureos sues degenerare, Vgl. oben Anm. 14. quam pie e uerbo Dei doceri et regi. Tanto scilicet zelo ardent Episcopi pro sancta catholica Ecclesia, quam Iesus Christus gratis sanguine suo e Sathanae regno redemit, et Episcopis suo uerbo pascendam commisit. Vgl. Joh 21,15–17; I Petr 5,1–4.

Donec aduersarij suas impietates student retinere, et nostra damnant, in no-** 6rstrarum Ecclesiarum, euersionem et perniciem uergit, quidquid apud aduersarios innouationibus et Adiaphoricis mitigationibus tentatur. Ideo contra has pijs omnibus usque ad mortem pugnandum est, nihil enim sunt Adiaphoricae mutationes aliud, quam astutae dilationes, et insidiosi cuniculi, aut potius dulcorata uenena, quibus Ecclesia inescata necatur.

Tutiora et meliora consilia ineunda sunt pijs de conseruanda doctrina Christi, et uero Dei cultu in nostris Ecclesijs, quam Epicurei Adiaphoristae nobis ostendunt, qui sua his consilijs quaerunt, non quae sunt uel Christi, uel Ecclesiae eius.

Hoc autem est omnium optimum consilium, ut pij Ecclesiarum Doctores coniungant suos animos, studia, operas, preces, et confessionem, gladioque spiritus Vgl. Eph 6,17. et tolleranda unanimiter cruce Vgl. Mt 16,24. propugnent doctrinam Christi, ueros cultus Ecclesiarum suarum. Quod consilium sequuti ProphetaeProphaetae: A. et ** 6v Apostoli mundum uicerunt, et impietate et Idolatria Ecclesias repurgarunt. Meliora consilia reperiri non possunt illis, quae Dominus ipse dedit. Nostrum est facere nostrum officum, et Domino euentum omnem precibus commendare. Vgl. Mt 6,6–13.33; Lk 17,10.

Qui Ecclesiam suam hactenus ab ipsis mundi primordijs usque ad haec infoelicia tempora contra Diabolum et eius mancipia defendit et seruauit, is eam defendet etiam modo. Curemus nos solum, ut coram Domino fidi reperiamur,Vgl. I Kor 4,2; Mt 24,45; 25,21. Deus exitum gubernabit. Nihil situm est in tyrannorum manu, sed ipsimet (Propheta teste) sunt in manu Domini, sicut serra in manu secantis.Vgl. Jes 10,15. Aduersarij sunt fumantes titiones. Vgl. Jes 7,4. Terrifici hi fumi breui euanescent, uiriliter agamus, et expectemus Dominum, non deseret nos. Videbimus gloriam potentiae ac maiestatis eius, cum omnia desperata iudicabuntur.

Si bene consulturi sumus gloriae Dei et saluti Ecclesiae, necesse est ut insistamus Prophetarum et Apostolorum uestigijs,Vgl. Röm 4,12; II Kor 12,18. omissisque fucosis mitigati-** 7ronibus et pudendis desertionibus, Deo nostro freti, fide et ueritatis confessione, et cruce sancta pugnemus, fide et inuocatione Dei frangamus Sathanae uires, et fallamus astutiam sapientiae humanae. Quae demum in uafricia sua a Deo deprehensa turpiter pudefiet, et ea nitentes misere succumbent, discentque aduersarij sui ipsius exitio non esse consilium contra Dominum, Dominumque in coelis sedentem irridere istorum των θῶεομάχων Der Ausdruck erinnert an Motive aus der griechischen Mythologie, vor allem an die Gigantomachie, den gescheiterten Versuch der Giganten, die olympischen Götter zu entthronen. Vgl. Hans v. Geisau, Art. Gigantes, in: ; unten bei Anm. 104, 120. uanos et inanes conatus,Vgl. Ps 2,1–4. quibus se Iesu Christo, et eius uerbo opponunt, Deoque Angelis et ipsius Ecclesiae bellum mouent iniustissimum.

Deus det meliorem mentem gubernatoribus, consilia sapientum mundi eludat, qui aut Interimisticis aut Adiaphoricis mitigationibus, seu potius corruptelis, Ecclesiam Christi nunc euertunt. Gubernetque spiritu ueritatis consilia omnium gubernatorum tum Ecclesiae, tum Reipub. ad sui nominis gloriam et Ecclesiae salutem. Alias non euadent imminentis exitij ultionem. Deus gladium, quem contra Germani-** 7vam desertricem strinxit, horrende contra defectores grassari faciet.Vgl. Dtn 32,41; Ps 7,13 (Vg)

Caueant etiam sibi, qui praesentis desertionis peccatum extenuant et excusant, ne apprehendantur eodem exitio, quod hostes Christi et nostrarum Ecclesiarum manet. Agnoscant suam culpam in tempore, non enim est obscurum praesentibus adiaphoricis mutationibus annexam esse fidei confessionem et abnegationem, quod his Ecclesiae uastentur, et doctrina Christi, uerique Dei cultus obruantur. Quid enim modo est aliud ad has dissipationes et uastationes tacere, quam tacendo in periculo fidei ueritatisque confessionem deserere et abijcere? Et tacite probare, quae machinantur Euangelij Christi hostes?

Qui Adiaphoricae controuersiae et mutationis aliquandiu ociosi et securi spectatores fuerunt, iudicaruntque deliberationes adiaphoricas Ecclesijs prodesse, nunc ab Episcopis liberantur omni haesitatione ac dubitatione, quod nunc cernant illos sub praetextu adiaphoricarum mutationum et mitigati-** 8ronum in Ecclesias suum Antichristum reuehere, et sua idola restituere.

Sed nihil opus est multis uerbis, quid quaeratur a Pontifice, Episcopis, et alijs Christi hostibus satis declarant reformationes ab Episcopis passim in Germania aeditae, et Pontificis indulta ab episcopo Spirensi publicata.In den Jahren 1529–1552 war Philipp II. von Flersheim Bischof von Speyer. Gemeint ist wahrscheinlich die Bulle Pauls III. vom 31. August 1548, die Flacius 1549 lateinisch herausgab unter dem Titel BVLLA | ANTICHRISTI DE RE= | trahendo populo Dei in ferream Aegip= | tiacæ seruitutis fornacem (VD 16 K 400). Quae continent uenustam Diaboli contionem Matth. 4. habitam: Si ad pedes meos prouolutus me adoraueris, dabo tibi omnia haec.Vgl. Mt 4,9.

Haec quia fieri uidemus, non conuenit Interimisticis et Adiaphoricis consilijs diutius, uel fauere uel patrocinari. Nec arbitror ullum Christianum hominem esse, qui salua conscientia, et sine suae salutis iactura approbare possit fraudulentas Adiaphoricas mutationes. Quas cernimus tantum fieri in gratiam Romani Pontificis, ad dissipandas et uastandas pie constitutas Christi Ecclesias.

Ipso enim meridiano sole est clarius aduersarios id tantum agere mutationibus, omnibusque alijs suis artificiosis actionibus, ut nobis oppressis, ** 8v suas imposturas restituant in integrum, et nostras Ecclesias suis impietatibus rursus occupent. Quid quaeratur hinc etiam apparet, quod nobis prohibetur uel scripto uel uoce nostram doctrinam, et nostrae Ecclesiae cultus testimonijs scripturae tueri.Vgl. die Verbote in der Vorrede zum Augsburger Interim, S. 34/35, ferner z. B. das kaiserliche Mandat vom 30. Juni 1548 (vgl. PKMS 4, 73 [Nr. 31]) und entsprechende kurfürstliche Mandate vom 10. Januar 1549 (vgl. PKMS 4, 290 [Nr. 246]) und vom 12. Oktober 1550 (vgl. PKMS 4, 450 [Anm. zu Nr. 396]). Quod nobis capitale est, uel semel hiscere de nostrae uerae et catholicae religionis defensione. Quod ab aduersarijs possessionibus spoliamur, eijcimur sedibus nostris, proscribimur in exilium, trucidamur non solum impune, sed etiam cum magna gratia, remuneratione et applausu potentum, sumusque propter innocentissimam ueritatis confessionem quasi oues destinatae mactationi.Vgl. Röm 8,36.

Aduersarijs uero etiam cum gratia et priuilegioDie Anfänge des Urheberrechtsschutzes im Buchdruck reichen ins späte 15. Jahrhundert zurück; erste kaiserliche Privilegien für Druckerzeugnisse sind um 1510 nachweisbar. Vgl. Kruse, Nachdruckschutz, 4–21. conceditur meras calumnias, et impudentissima mendacia contra nos scribere, et in imperij Theatro loqui, quae nunquam probari possunt. Hinc etiam liquet, quam inique nobiscum agatur, quod indicta causa condemnemur, et cogamur suffragari ijs, quae aperte falsa et impia sunt. Item quod isti ferunt magnos honores, augusta *** 1r praemia, Episcopatus, Canonicatus etc. qui nostra deformant, nos proscindunt et potentibus exosos reddunt.

His et infinitis alijs consideratis palam fit, nobiscum iniquissime agi, nec quaeri Ecclesiae iustam reformationem, sed innocentis nostrae partis oppresionem. Nec aduersarios uelle, ut fiat praesentis Ecclesiasticae controuersiae iusta dijudicatio. Sed ut extinguatur ueritatis lux, quae patefacit eorum impietatem et Epicuream licentiam.

Qui ex nostris spe conseruandae Ecclesiae et publicae tranquillitatis aliquid tribuerunt aulis suadentibus adiaphoricas mitigationes ac mutationes, dubio procul nunc demum nobiscum sentient, illorum coniecturas non fuisse uanas, qui monuerunt adiaphoricis mutationibus Antichristo tantum aperiri fores, et nostras Ecclesias ei prodi. Nec probabunt amplius fieri mutationes in Ecclesijs, nisi prius de doctrina quid certi constituatur, et obseruationes Ecclesiasticae praescribantur, sine ullis corruptelis et offendiculis, adhibito sano et pio delectu adiaphororum.

*** 1v Postremo ne noxiae separationes fiant inter coniunctos, qui uere in doctrina consentiunt, et manifestos abusus damnant, Et ne Ecclesiae priuatis dissensionibus spolientur necessario doctrinae patrocinio, condonandae et obliuioni tradendae sunt priuatae offensiones, Ecclesiasticaeque controuersiae illaesis personis nostrorum explicandae erunt. Et quae uitanda suscipiendaue sunt in Ecclesia dextre et aperte absque dissolutione coniunctorum, ita ostendantur, ne laedatur quisquam pius, sed ut pari diligentia et dexteritate ab omnibus simul detegantur Sathanae doli, refutentur aduersariorum corruptelae, et defendatur nostrarum Ecclesiarum doctrina et cultus, quos aduersarij argumentis et rationibus destituti, tantum calumnijs, dolis et saeuicia oppugnant, Deo uindice aliquando laturi sui laboris eam mercedem, quam omnes Christi hostes tulerunt ante illos.

s:Haec lecto libro tuo uenerande Magister ad te scribere uolui, ut mei iudicij et uoluntatis testimonium haberes. Dominus ad sui nominis gloriam Ec-*** 2r^!clesiam liberet ab intempestiuis mutationibus adiaphoristarum, reuocetque in uiam simplicitate, facilitate, et uana spe a recto auocatos, supplantetque fraudes illorum, qui contra conscientiam, uentris causa in gratiam Antichristi mutationes in Ecclesijs fabricant.

03 - Text, Flacius, Ein Buch von wahren und falschen Mitteldingeno Rectissime uale in Domino Iesu, suae Ecclesiae liberatore et defensore. Dominusque spiritu suo tua et omnium piorum consilia dirigat ad Ecclesiae salutem, et aeternam sui nominis gloriam, Amen.

Hamburgi anno a nato Christo 1549. nicht in B.in Octobri.

*** 2v AMPLISS. ATQVE prud. uiris D. Coss. Patricijs, & Senatoribus Ciuitatis Lub., in agnita I. C. religione constantiam M. F. Illyr.: BAmplissimis atque prudentissimis uiris Dominis, Consulibus, Patricijs, et Senatoribus ciuitatis Lubecensis, in agnita Iesu Christi religione constantiam Matthias Flacius Illyricus.

Aristoteles ciuilem societatem ac inprimis coetum, quem ciuitatem uocamus, magnopere laudat. Ostendit genus humanum natura ad societatem conditum, ac quanquam omnes societates boni alicuius gratia institutae sint, hominique commoda aliqua quaerant, tamen ciuitatem, utpote absolutissimam ac optimam societatem, praecipue ad bonum aliquod, idque summum recta contendere, in ea enim societate homines potissimum beatos fieri posse. Statuit itaque optime de humano genere meritum eum, qui talem societatem inter homines instituit.Vgl. Aristoteles, Politika I, 2; VII, 1.

Haec porro societas qua nam suprema, et, ut Philosophi loquuntur, Architectonica scientia regi debeat, magna fuit semper inter summos uiros contentio. Litigauit enim multum de ea quaestione Socrates cum sui temporis sophistis, cum ipse Philosophiam uellet coetus hominum regere, illi uero Rhetoricam.Zur Auseinandersetzung des Sokrates mit den Sophisten hinsichtlich der Regierung des Gemeinwesens vgl. etwa Platon, Gorgias. bes. 463d–465e. Praetulerunt quoque multi tum ingenij uim ac dexteritatem quandam naturalem, tum experientiam omni eruditioni in hoc officio. Obtinuit tamen tandem inter *** 3r sanos ea sententia, quod ad rectam ciuitatis gubernationem cum primis necessaria sit ea philosophiae pars, quae de moribus disserit, et complectitur ethicen, politicen et oeconomicen. Zum Verhältnis von Ethik, Politik und Ökonomik als Teilbereichen der praktischen Philosophie vgl. Aristoteles, Nikomachische Ethik VI, 8 (1141b).

Quare cum primis celebre est illud Platonis dictum, qui affirmauit, tum demum beatas fore ciuitates, cum uel principes philosophabuntur, uel philosophi imperabunt.Vgl. Platon, Politeia V, 473c–e. Eaque de causa et Aristoteles politicam scientiam Architectonicam appellat, id est, ut ipse explicat talem, quae alijs scientijs ac artibus, ueluti ancillis quibusdam ac ministris ad ciuium, totiusque ciuitatis foelicitatem efficiendam utatur.Die Staatskunst als höchste leitende Wissenschaft postuliert Aristoteles, Nikomachische Ethik I, 1 (1094a 28 – 1094b 13). Quin et usu compertum esse existimatur, uerissimam esse Platonis sententiam. NamNam Salomon,: B. Augustus, Vgl. Anm. 127 zum deutschen Text. et M. Antonius philosophus, Gemeint ist anscheinend der römische Kaiser Marcus Aurelius Antoninus Augustus, der Verfasser der Selbstbetrachtungen, der in den Jahren 161–180 regierte. Vgl. Rudolf Hanslik, Art. Marcus 2. M. Aurelius, in: . homines eruditissimi sapientissime ac foelicissime imperium administrasse dicuntur.

Id igitur cum et ipsa experientia quoque antiquitus euinceret, coactae sunt ciuitates ab eruditissimis uiris legum ac politiae descriptionem petere, eamque philosophiae partem utcumque suis legibus complecti. Quod quanto quaequequeque: A. ciuitas rectius et eruditius effecit, tanto etiam foelicius et commodius administrata est, ut exemplum Athenarum et Romani imperij, aliorumque εὐνομουμένων populorum declarat.

Ad hanc imperatricem Prudentiam accedit alia quaedam sapientia, quae theologia seu doctrina e Deo appellatur, quae non quidem priorem illam reijcit, sed tamen subijcere eam sibi, supremaque ciuitatis ac omnino humani generis rectrix esse uult penitus.

*** 3v Primum enim negat homines sine se, etiam in hac uita bene agere posse, propterea quod non satis sit nosse utilia nocentiaque in secundis causis, eaque utcumque sequi aut fugere scire, nisi etiam summam causam cognoscamus, eaque, quae nobis inde bona, malaue prouenire possunt, quaerere et fugere sciamus. Omnes etiam posteriores causas in primae illius potestate prorsus esse.

Negat Hagei. 1. et 2. prodesse, multam annonam congregare sine benedictione primae causae, id est, Domini. Comedere eos,eos, inquit: B. et non saturari.Vgl. Hag 1,6. Negat Esaiae. 22. satis esse prudenter imminentia pericula prospicere, loca parum firma urbis obseruare solerterque communire: B.animaduertere, et eam solerter munire, nisi etiam factorem Deum urbis illius agnoscant, eumque sibi placent.Vgl. Jes 22,9–11. Negat et Psalmus posse urbem humana uigilantia conseruari, nisi Dominus pro ea excubauerit.Vgl. Ps 126,1(Vg). Negat subinde apud prophetas prodesse conciliare societates potentum regum, nisi id de uoluntate Domini fiat, imo etiam obesse ait. Vgl. Jes 30,1–5. Dicit talia adiumenta esse arundineos baculos, quibus si quis innitatur, frangi ea, ac in manum innitentis infigi.Vgl. II Reg 18,21; Ez 29,6f. Est enim arundo et fragilis, et cum fracta est, acuta.

Probat etiam ab experientia, sine Deo omnem humanam sapientiam meram stultitiam et exitium esse, quare saepe prudentissima consilia non uitasse, sed attraxisse mala, non conseruasse urbes, sed euertisse, ut Demosthenis, Vgl. Anm. 134 zum deutschen Text. CiceronisMarcus Tullius Cicero, römischer Politiker und Schriftsteller. Er scheiterte mit dem Versuch, die republikanische Verfassung Roms gegen Caesar und dessen Nachfolger zu verteidigen, und wurde am 7. Dezember 43 v. Chr. ermordet. Vgl. Karl Büchner, Art. Cicero, M. Tullius, in: . etc. Quare uerissime dicere Ieremiam, capit. 8. Ecce uerbum Dei repudiarunt, et quam tandem sapientiam habere possunt? Vgl. Jer 8,9.

*** 4r Econtra docet primam causam sine secundis opitulari posse, ut Ionathas inquit, Deum perinde opitulari posse per paucis ac per multos, Vgl. I Sam 14,6. sicut Eliseus omnibus secundis causis destitutus, angelorum praesidium nanciscitur.Vgl. II Reg 6,15–17. Benedictionem itaque Domini diuites, beatosque efficere homines, non causas secundas.Vgl. Prov 10,22.

Animaduerterunt et gentiles tum ratione tum experientia, in solius Dei manu ac potestate omnia sita esse. Quare Homerus admodum pulchro figmento aureae catenae id uenuste depingit. Ait enim apud eum Iupiter, si ipsi adnexa aurea catena irati omnes dij deaeque se in terram detrahere conentur, nihil agant. At si ipse eos ad se trahere uelit, possit non tantum ipsos, sed et aquam ac terram sursum subleuare et coelo alligatos suspendere.Vgl. Homer, Ilias, VIII,19–27.

Deinde docet eadem illa coelestis sapientia, genus humanum non tantum ad hanc breuem, calamitosamque uitam procreatum esse, sed ad aliam quandam aeternam, quae post hanc sequutura sit, in qua alijs quidem tanta mala, alijs uero talia et tanta bona praeparata sint, quanta nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec ulla mens concipere possit,Vgl. I Kor 2,9. ad quam praesens haec tantum iter quoddam et profectio sit, per hanc nos ad illam, tanquam peregrinos, per alienam regionem in patriam contendere.Vgl. Hiob 14,1; Ps 90; Phil 3,20; Hebr 13,14.

Postremo constantissime affirmat se solam ueram rationem conciliandi primam illam causam, ab eaque cum praesentia bona, tum futuram illam foelicitatem consequendi ostendere, omnibus id alijs sapientijs et facultatibus penitus ignotum, et impossibile *** 4v esse. Se solam esse uiam, ueritatem, et uitam.Vgl. Joh 14,6.

Monet igitur omnes serio, ut monitricem sequantur, omnesque actiones, artes et scientias, ac denique totam uitam ad ipsius praescripta dirigant et accommodent. Obtemperantibus sibi magna praemia in hac et futura uita large pollicetur, contra inobedientibus ingentia mala praesentis et futurae uitae seueriter minatur.

Huic coelestis doctrinae salutari admonitioni cur tum alij, tum imprimis Magistratus et potentes non assentiantur, multae quidem sunt causae, nos tamen iam duas tantum (quae et omnium malorum principales causae sunt) exponemus: Quarum altera est Satan princeps mundi huius,Vgl. Joh 12,31; 14,30; 16,11. altera est mancipium et discipulus eius noster uetus Adam.

Nam, ut prius de posteriore dicam, omnes homines ex peccato originis ita natura comparati sunt, ut primum ea, quae Dei sunt, non percipiant, sintque eis stultitia, id est, neque inteligant, neque magni pendant primam causam prae secundis, longeque maioris bonam ualetudinem, opes et potentiam, quam Dei fauorem aut indignationem faciant. Sentiunt, teste Psalmo 144, beatam esse eam gentem, cui opes affluunt, liberi et omnes res prosperae pacataeque sunt, et non eum, cuius Dominus est Deus eius.Vgl. Ps 143,12–15 (Vg).

Non dubitat Senacherib, quin ducentorum millium exercitu armatus facillime opressurus sit Ezekiam, qui uix duo millia militum habebat, contemnit Dominum, eumque non posse liberare Hierusalem iudicat. Dicit auxilium Dei, et spem in illud esse *** 5r uerbum labiorum,Vgl. II Reg 18,20: ~Iy:t"p.f-r;;;;b>D – in der Vulgata hat die Formulierung keine direkte Entsprechung, ebensowenig in der Wittenberger revidierten Version der Vulgata von 1529 (vgl. WA.DB 5, 461,21f). id est: inanissima uerba, et uanissimas spes. Sed quam uanae fuerint eius cogitationes, res ipsa postea liquido indicat.Vgl. II Reg 18,13–19,37; Jes 36; II Chr 32.

Quanto itaque quisque secundis istis causis, id est, bona ualetudine, opibus, astutia et potentia magis abundat, tanto primam illam causam minoris facit. Inde fit, ut iuxta Christi testimonium difficile sit diuites in regnum coelorum intrare.Vgl. Mt 19,23–27; Mk 10,23–27; Lk 18,24–26. Tanta est hominum stultitia, ut uirga et securis gloriari apud eos ausit contra agitantem se, maiorisque uirgam, qua pecutiuntur, quam brachium, a quo percutiuntur, faciant.Vgl. Jes 10,15. Iudicant eum non audire, qui aurem fecit, eum non uidere, qui oculum fabricauit,Vgl. Ps 93,9 (Vg). eum nolunt timere, qui uola aquas metitur, et coelum ac terram palmo ponderat.Vgl. Jes 40,12.

Secundo eodem malo ita perditi sunt, ut futuram uitam nec intelligant, nec curent, et maxima ex parte non credant, seque hic interituros, ac in nihilum resoluendos prorsus, ut bruta, sentiant.Vgl. Koh 3,19f. Qui uero etiam utcumque eam credunt, tamen ita parui faciunt, ut plane horribile cogitatu sit. Nempe mortem omnes scimus uenturam esse, et quam parum eam curamus, aut de ea cogitamus? Omnes ferme nos ita comparamus, quasi perpetuo hic uicturi. Aeternam uero illam uitam, et tum illam ingentem perpetuamque foelicitatem, quam Deus pijs pollicetur, tum etiam tristissima illa perpetuaque supplicia, quae Deus Satanae et omnibus impijs minatur, ita paruifaci-| [Kustode Bl. S 7r:] mus, || [Bl. S 7v:] de: B.paruifacimus, parumque de eis cogitamus, ut, si meraemœræ: B. fabulae essent, uix eas minoris facere possemus. Quare ferme omnes *** 5v homines magno consensu sententiam illam humanae rationis, apud Ecclesiasten 8. Koh 8,15. Et Vlyssis odysseae 9. quam Homerus hisce uerbis expressit, amplectuntur.

Οὐ γὰρ ἔγω γετι φημὶ τέλος χαριέστελον εἴναι

Ἢ ὅταν εὐπροσύνη μὲν ἔχη κατὰ δῆμον ἅπαντα

Δαιτυμόνες δ̓ ἀνὰ δώματ̓ ἀκουάζονται ἀοιδοῦ,

Ἥμενοι ἑξείμς. οαρὰ δὲ πλήθωσι τράπεζαι

Σίτον καὶ κρειῶν, μέθυ δ̓ ἐκ κρητῆρις ἀφύσσων

Οἰνοχόος φορέησι, καὶ ἐγχείῃ δεπάεσσιν,

Τοῦτο τί μοι κάλλιστονκάλλιστον: A.ἐνὶ φρεσὶν εἴδεται εἴναι. In der klassischen Übersetzung von Johann Heinrich Voß äußert sich Odysseus als Gast am Hofe des Phäakenkönigs Alkinoos wie folgt: Denn ich kenne gewiss kein angenehmeres Leben, [/] Als wenn ein ganzes Volk ein Fest der Freude begehet [/] Und in den Häusern umher die gereiheten Gäste des Sängers [/] Melodieen horchen und alle Tische bedeckt sind [/] Mit Gebacknem und Fleisch, und der Schenke den Wein aus dem Kelche [/] Fleißig schöpft und ringsum die vollen Becher verteilet. [/] Siehe, das nennet mein Herz die höchste Wonne des Lebens! (Odyssee IX, 5–11).

Id est, nihil esse melius quam suauem et laetam uitam. Et illud Ecclesiastis 9. Meliorem esse canem uiuum quam leonem mortuum, Vgl. Koh 9,4. Odisseae 11. sic expressum:

Mὴ dή μοι θάνατόν γε παραύδα φαίδιμ̓ Ὀδυσσεῦ

Βουλοίμεν κ̓ ἐπάρουρος ἐὼν θητευέμεν ἄλλῳ

Ἀνδρὶ παρ ̓ἀκλήρῳ, ᾧ μή βίοτος πολὺς εἴη

Ἢ πᾶσι νεκύεσσι καταφθιμένοισιν ἀνάσσειν.In der Übersetzung von J. H. Voß lauten die Worte des toten Achill im Gespräch mit dem in den Hades hinabgestiegenen Odysseus folgendermaßen: Preise mir jetzt nicht tröstend den Tod, ruhmvoller Odysseus. [/] Lieber möcht ich fürwahr dem unbegüterten Meier, [/] Der nur kümmerlich lebt, als Tagelöhner das Feld baun, [/] Als die ganze Schar vermoderter Toter beherrschen. (Odyssee XI, 488–491).

Sic igitur ex sua iam naturali malicia sentit mancipium istud Diaboli, noster uetus Adam. Accedit porro Satan, quem alteram cum omnium aliorum malorum, tum etiam huius (id est, contemptus uerbi diuini) causam esse diximus, qui odio Dei, inuidia salutis humani generis, ac ingenti quadam ambitione concitatus ueterem Adamum in illa sua sententia multiplicibus modis di-*** 6rligenter confirmat. Hinc igitur fit, ut cum coelestis doctrina uenit ad homines, sibi eos auscultare uult, omnesque per obedientiam fidei Deo subijcere conatur, parum aequis auribus cum ab omnibus alijs, tum imprimis a potentibus excipiatur. Iudicant enim, se non egere ea doctrina, nec omnino ijs bonis, quae illa pollicetur. Proinde tanquam rem plane inutilem, quam ipsi etiam stultitiam extremam esse iudicant, contemnunt et abijciunt.

Sapientia quidem parauit splendidissimum et lautissimum conuiuium,Vgl. Prov 9,1–6. inuitat omnes ad hoc conuiuium summa benignissimi animi alacritate, sed inuitati ipsam cum suo conuiuio contemnunt, maioris faciunt quaeuis alia sua negotia, alius abit ad uisendum agrum, alius boues, alius ad ducendam uxorem,Vgl. Lk 14,16–20. atque ita abit unusquisque in uiam suam contempta, et despecta uoce sapientiae coelestis, ad summa bona eos benignissime inuitantis.

Verum saepe non tantum non auditur, contemnitur ac inutilis existimatur haec sapientia, Sed etiam tanquam pestilentissima lues summo odio habetur, ac undiquaque omni uiolentia et crudelitate pellitur, quod inde accidit, quia fit nonnunquam, ut uideatur obesse haec sapientia bonis uentris, et tranquillitati communi. Nam, dum reprehendit consuetudines inueteratas, et quascunque ciuitatis actiones uoluntati diuinae repugnantes, dumque quandam hominum partem in suam sententiam traducit, qui et ipsi incipiunt ab alijs in aliquibus dissentire, uidetur turbare politiam, et aliqua innuare, *** 6v quod imprimis cauendum sibi esse politici homines iudicant. Sic et Christum accusant, quod turbauerit Iudaeam inde a Galilea usque. Quin et seditionis accusatur, quasi uelit ordinarijs magistratibus regnum eripere,Vgl. Lk 23,2.5. sed non eripit mortalia regna, qui dat coelestia.Vgl. Joh 18,36f; Lk 12,32; 22,29f.

Quare Christo et eius doctrinae, utpote ipsorum politiam perturbanti, eorumque pessimas uoluntates reprehendenti irascuntur, nolunt hunc regem supra se regnare, nec eius iugum aut uincula ipsius legum pati.Vgl. Mt 11,29. Fremunt igitur, concursant et conspirant contra eum, et ueluti furore perciti, nihil non tentant, donec tandem in breui exardescat ira eius, et iubeat omnes illos inobedientes ciues coram se iugulari.Vgl. Mt 22,7.

Ad haec accedit ille fortis armatus,der Teufel. Vgl. Lk 11,21. qui quandoquidem uidet, se oppugnari per Euangelium, tantas turbas ciet, et nihil non mouet, ut plane coelum ruiturum uideatur, nisi ista noua doctrina aboleatur. Verebantur Iudaei, ne, si Christum non crucifixerint, ueniant Romani, et totam gentem funditus perdant.Vgl. Joh 11,48–50. Quin et permittente Deo multa mala hominibus infert, quae quanquam uaria sint, et plaeraque etiam ob nostra peccata accidant, omnium tamen culpam Euangelio tribuere Diabolus, calumniandi summus artifex per impios homines audet, et scite nouit.

Omnium malorum, ut bellorum, famis, pestis, quibus Romani post Christum ob eorum scelera, Idolatrias et persequutionem piorum affligebantur, causa erat (ut ethnici mentiebantur) Euangelium Christi.Mit diesem Vorwurf setzt sich Augustin in seinem Werk De civitate Dei” auseinander; vgl. z. B. Augustin, De civitate Dei I,1 und I,36 (PL 41, 14f und 46–48 = CChr.SL 47,1f und 34). Cur Iu-*** 7rdaei per annos iam 1500 tam multiplicibus miserijs uexentur, aiunt ipsi esse in causa peccata Christi, qui ex eorum gente natus sit, et eorum, qui Christum sequuti sunt.

Omnium miseriarum, quae hisce temporibus acciderunt causa fuit Euangelium Christi, ut nostri Papistae blasphemant, et non eorum impietas, crudelitas et tyrannica dominandi libido. Etiam cur Vngaria per Turcas punita sit, quod tamen coepit fieri longe antequam Euangelium ad Vngaros peruenit.Die osmanische Bedrohung Ungarns, die in der Schlacht bei Mohács 1526 und der anschließenden Aufteilung des Landes gipfelte, hatte schon im 15. Jahrhundert begonnen. Vgl. Markus Hein/Éva Zs. Hein, Art. Ungarn, in: .

Omnia igitur mala ex Christi doctrina uenire facile Satan per suos ministros ueteri nostro Adamo persuadet. Qui quoniam praesentem uentris, non futuram animae salutem diligit et curat, ne suos porcos amittat (quod iam passim impijs exemplis probatur) ex animo cupit Christo liberari, atque ideo tum fraudibus, tum ui hoc serio agit, ut Christum procul aliquo in ultra marinas regiones a se ableget.Vgl. Mt 8,34; Mk 5,17; Lk 8,37. Semper pecuinus iste mundus pluris facit aliquot porcorum damnum, quam aut unius aut etiam multarum animarum salutem.

His igitur praecipue causis motus mundus non solum Euangelio Christi super se imperium tradere non uult, sed etiam durissime id ac plane furiose persequitur fraudibus ac ui, mendacijs et cedibus. Verum homines ratione recta praediti primum agnoscere debent tum de experientia, tum ex uerbo Dei nos in hac uita sine primae causae, id est, Dei praesenti auxilio non tantum foeliciter uiuere, sed nec plane uiuere posse, in ipso enim sumus, uiuimus et mouemur.Vgl. Act 17,28. Si igitur in hac *** 7v uita bene uiuere uelint, Deum eis ante omnia conciliandum esse.

Deinde etiam cum rationibus tum imprimis uerbo Dei conuinci se patiantur, restare et aliam uitam, in qua nobis perpetuo uel foelicis, uel contra uiuendum sit, cuiusque nobis cura prima, ac summa merito esse deberet, Nec faciant, sicut diues ille, qui quotidie splendide epulabatur, de aeterna autem uita nihil cogitabat.Vgl. Lk 16,19. Aut, sicuti alter ille uere stultus, qui magnam frugum copiam collegerat, cogitabatque se suauiter longissimo tempore uicturum, de altera uita plane nihil sollicitus, cum tamen mors ei iam pro foribus adesset.Vgl. Lk 12,16–21.

Atque ob hasce causas omnes homines cum infimi, tum summi deberent pati, se erudiri hac coelesti doctrina, et eius autorem Christum alacriter excipere et osculari, eique in timore ac tremore seruire. Nam magistratus saepe speciatim, ut se huic regi, eiusque legibus subijciant, admonentur, ut in Psalmo aperite principes portas uestras, et intrabit rex gloriae,Vgl. Ps 23,7.9(Vg). item, et nunc reges sapite, et erudimini iudices terrae. Vgl. Ps 2,10. Petit igitur in his et similibus locis Deus ab omnibus gubernatoribus, ut patiantur theologiam Architectonicam doctrinamdostrinam: A. totius humani generis esse, ac ipsi etiam politicae scientiae imperare, praeire, et praecepta tradere.

Hic obijciet forte mihi aliquis me confundere uitae ordines et nouum Papatum instituere, siquidem et Papa uult non tantum Ecclesiam regere, sed etiam ipsis regibus, ac imperatoribus, quos et feudatorios suos uocat, imperare.Papst Gelasius I. formulierte 494 im Anschluss an Lk 22,38 eine Zweigewaltenlehre, die politische Macht und bischöfliche Autorität gleichberechtigt nebeneinanderstellte, wobei der geistlichen Seite bereits eine besondere Verantwortung zukam; vgl. Rudolf Schieffer, Art. Zweigewaltenlehre, Gelasianische, in: . Papst Gregor VII. erhob dann in seinem Dictatus papae von 1075 den Anspruch, über die kaiserlichen Insignien zu verfügen, von weltlichen Herrschern den Fußkuss zu empfangen und auch Kaiser absetzen zu können (Sätze 8, 9, 12); vgl. Hubert Mordek, Art. Dictatus papae, in: . Der Gipfel päpstlichen Machtanspruchs wurde mit der Bulle Unam Sanctam Bonifaz’ VIII. erreicht; vgl. ; Werner Goez, Art. Zwei-^!Schwerter-^!Lehre, in: . VerumAtqui: B. non confundo *** 8r ordines. Nolo enim Theologiam suas metas transgredi, eaque sibi usurpare, quae politicae scientiaeprudentiae: B. sunt. Sicut enim Magistratus, quanquam singulis artificibus, ut sarctori, sutori, pistori etc. sigillatim mandata tradere non debet, quomodo sua opera uel inchoare uel perficere pulcherrime queant, itaEt: B. tamen quaedam eis generalia praecepta optimo iure proponit, utut scilicet: B. uideant, quo sic suum opificium tractent, ne uel toti ciuitati, uel singulis ciuibus detrimento sint, sed potius bono, publicumque commodum summe promoueant, nec tamen propterea sutori aut sarctori suum officium praeripere Magistratus,gubernator: B. sed proprium administrare dicitur.

Sic igitur et Euangelista Christi, quanquam non debet politicis legibus ac gubernatoribus sigillatim praescribere, quando aut quomodo sua politica negotia agere aut tractare debeant, multo autem minus eorum opes, dominium aut gladium sibi (ut Papa fecit)Vgl. die vorangehende Anmerkung. rapere, tamen eis generalia quaedam praecepta summo ac optimo iure praescribere potest ac debet. Nempe ut uideant, quo omnia sua iura ac leges, deliberationes et actiones sic instituant, ut primum gloriae Dei et saluti hominum aeternae seruiant, deinde uero (quatenus illaeso hoc primo fine fieri potest) procurent etiam ciuium ac ipsorumpropria: B. praesentis uitae commoda. Haec enim esse boni et foeliciter recturi magistratus uera officia.

Id uero nulla alia ratione fieri posse, nisi si serio et ex animo ueram doctrinam de Deo amplectanturamplectentur: A. eamque sum-*** 8vmo studio tum apud se, tum apud alios promoueant, constanterque coram impio mundo confiteantur. Sicut et Esaias inquit: Reges erunt nutricij tui.Jes 49,23. VerumEt porro: B. quoniam doctrina haec maximum quendam hostem habeat, qui ipsam et eius ueros sectatores per malos homines mendacijs ac caedibuscedibus: A. persequatur, uidendum eis esse, ne, si quod infortunium is inimicus contra ipsos excitauerit, propterea ab illa doctrina et ab eius doctore Christo deficiant. Solentur se certissimis futurae uitae promissionibus et quod in hac quoque ualle miseriarum omnia necessaria sint eis regnum coelorum ante omnia quaerentibus accessura.Vgl. Mt 6,33. Ad haec igitur cum serij Theologi omnes politias et earum gubernatores serio hortantur reprehenduntque contraria facientes uehementer, non peccant, nec alienum officium sibi arripiunt. Si quid uero a quopiam concionatore nimium fit, non id doctrinae, sed personae uitium est.

Sed politici homines et gubernatores (quod citra piorum magistratuum contumeliam dictum sit) aut propalam persequuntur ueritatem coelestem, aut tamdiu et eatenus eam recipiunt et fouent, donec eorum temporarijs commodis seruit et ueluti eorum porcos pascere iuuat.Vgl. Mt 8,30.33; Mk 5,11.14; Lk 8,32.34. Cum uero id facere ob aliquas circumstantias desinit, nec tam pascere quam perdere porcos uidetur, aut abijciunt eam penitus, aut certe ad suas cupiditates inflectunt.

Plane, sicut olim Iudaei, donec Christus eos pascebat, habebant eum pro sancto Propheta,Vgl. Lk 9,19; Joh 6,14. sequebantur eum etiam in desertum, et ultra mare,Vgl. Mt 14,13; Mk 6,33. uolebant eum facere regem.Vgl. Joh 6,15. A 1r Verum cum uiderent eum esse captum omnibusque eius sectatoribus summum periculum imminere, omnes aut diffugiebant,Vgl. Mt 26,56. aut etiam clamabant, crucifige, crucifige.Joh 19,6. Sic cum primum praedicatum est Euangelium, quia Papae ac eius spiritualium tyrannis nimis grauis erat, non tantum animae, sed etiam corpori et fortunis dum tam uarijs artibus ac multifarijs modis regiones exugerent, ac omnem omnium regionum pecuniam ad se coaceruarent. Adhaec et multipliciter suissuis illis: B. mandatis papalibus, iniustis excommunicationibus, appellationibus, item et suis proprijs iuribus, priuilegijs et magistratibus perturbabant politiam. Nolebant enim esse subiecti superioribus potestatibus, nec pari iure cum alijs ciuibus uiuere, praeterea et statum politicarum personarum tanquam prophanum uituperabant. Vgl. Anm. 197 zum deutschen Text. Contra uero Euangelium erat simplex praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum, nullas magnas opes, nullos honores sibi flagitabat, statum politicum laudabat, omnes homines magistratibus iusta imperantibus tanquam ordinationi diuinae subijciebat. Grata erat ea doctrina gubernatoribus, multique eam libenter accipiebant.

Caeterum, cum iam uideant adesse crucem pro foribus ob doctrinam, aut produnt Pontificibus, Pharisaeis et Romanis Christum propalam, aut certe arte quadam ad eundem scopum contendunt. Minis enim et muneribus persuadent suos (Non iam certe Christi) Euangelistas, ut eis talem Christum fabricent, qualis ipsis commodus sit. Aut, si ipsi id facere nesciant, patiantur se isti Chri-A 1vsto leges et regulas praescribere. Se enim eum ita reformaturos, ac talem albam uestem et purpuream ei induturos, talique eum adiaphoricarum spinarum corona exornaturos,Vgl. Mt 27,28f; Mk 15,17; Joh 19,2. ut tum Antichristus, tum impij, tum et pater eorum Satan sint eum magis risuri quam persequuturi, aut ipsis talis Christi praedicatoribus ullam molestiam illaturi, seque sua diuina sapientia scandalum crucisVgl. I Kor 1,23. facile penitus euacuaturos esse.

Id nihilominus totum non proderit, nam Pontifices, Sacerdotes, Scribae et Pharisaei etiam cum uiderint Christum ita misere afflictum et deformiter ornatum, tamen nondum hoc eius malo contenti erunt. Adhuc sine intermissione clamabunt: crucifige, crucifige!Joh 19,6. et si dimittis hunc, non es amicus C.,Joh 19,12. donec tandem crucifigatur.

Sicque partim minis, partim blandicijs et muneribus uicti isti Balaami permittunt suis BalaacVgl. Num 22,5f und Kontext. eorumque aulicis Achitophelibus,Vgl. II Sam 15,12; 16,23. ut leges Christo eiusque Ecclesiae ferant, neque tamen se ab asina argui patiuntur.Vgl. Num 22,21–34. Atque ita Christi religioni impia Achitophelorum sapientia tanquam magistra summaque moderatrix praeficitur, inuertiturque illa Christi hypothesis, Quaerite primum regnum coelorum, eius iustitiam et pacem, tum reliqua omnia adijcientur uobis,Mt 6,33. in hanc Achitophelorum: Quaerite primum pacem uentris et mundi fauoremque potentum, tum coelestia ultro suo tempore accedent uobis.

s:Vnde fit, ut penitus rerum ordo inuertatur. Nam prophanae aulae et impij homines, qui a ministris Christi uerbo Dei erudi-A 2rendi, castigandi et regendi erant, iam assuefiunt Ecclesiae Christi leges ferre, et religionem Iesu Christi pro libidine ad sua commoda honorum, opum, et potentiae audacter inflectere.

Sed ulciscetur se profecto adhuc Christus de eis etiam in hac uita. Nam aut permittet eis efficacem illusionem proponi, ut quoniam noluerunt credere sincerae Dei ueritati, credant mendacio, ut ita ob suam ingratitudinemingratitudinem erga libertatem Euangelij: B. in Aegyptiam Antichristi tyrannidem reducantur.

Ante annos circiter 40 accidit in celebri urbe, ut aliquot praecipuorum ciuium uxores adeo a monachis eiusdem loci seducerentur, ut, cum uiri aliquo ad suas negotiationes abirent, uxoresillae: B. cum Monachis rasae et cucullatae: B.monachali ueste indutae, ac monachorum instar rasae etiam peregre proficiscerentur. Post aliquod tempus, cum unus ex maritis uxoris suae caluicium animaduertisset, minis ac ui ei tum criminis, tum etiam sotiarum confessionem extorquet. Explorata diligenter re, inuitat omnes illos ciues ac eorum uxores, laeti prandent; sub finem prandij inquit hospes ad caeteros: Quod ego facio, facite et uos, ac simul capiti uxorisconiugis: B. uittas detrahit. Ibi omnes rasae monachae inueniuntur. Quanta tunc ibiillic: B. laetita oborta sit, quamque id tum ipsis, tum ipsorum liberis honestum fuerit, facile est intelligere. Rem ueram narro, posset urbs et ciues nominari, si liceret.Ernst Deecke erzählt eine in vielen Einzelheiten entsprechende Geschichte, wie es zur strafweisen Verlegung der Benediktinermönche aus dem S. Johanniskloster in Lübeck nach Cismar gekommen sei (allerdings ereignete sich die Verlegung bereits in der Mitte des 13. Jahrhunderts); vgl. Deecke, Geschichten, 56–59. Tales impuri spirituales patres olim in magna aliqua urbe quadringenti amanter et reuerenter saginati sunt, ubi iam uix 10 aut 20 pij et docti concionatores tollerantur. Imo adhuc mundus illa [A^.2v:] aurea saecula Vgl. Anm. 215 zum deutschen Text. exoptat et haud dubie iusto iudicio ea per suam impiam sapientiam tandem consequetur.

Aut certe, si religionem obscurari Deus pati non uolet, GygantesVgl. oben Anm. 24. istos θεομάχοθς, uerbique diuini contemptores tragicis poenis opprimet, ut olim prius saeculum Assyrios, Babilonios, Iudaeos et similes uerae pietatis hostes horribiliter oppressit. Nunquam sane impunitus remansit iste cyclopicus Dei contemptus, et ista Diabolica ueram religionem corrumpendi, idolaque fingendi audacia, ne iam quidem haud dubie impunitus relinquetur.

Verum pij omnes, siue sunt subditi, siue Domini, detestari debent istam impie audacem filiorum seculi huius sapientiam, qui uolunt Christum docere, non ab eo discere ministerium Euangelij et Sacramentorum Christi ad suas opes, honores et potentum fauores quaerendos ac seruandos accommodare, ut hic magni et potentes esse possint: Et non se, suamque uitam ac mortem, opes ac honores ad uoluntatem praescriptumque filij Dei attemerare, quo in illo coelesti regno aeternam gloriam demum consequi possint.

Ac scire debent, cum omnes alij, tum imprimis Euangelij Iesu Christi praedicatores unicam esse aeternam omnipotentis Dei creatoris coeli et terrae ueritatem, quam omnes oporteat (qui in aeternum exitium abijci non uolunt) primum incorruptam ex animo amplecti et seruare, ad eam se suaque omnia inflectere et accommodare, eamque pati esse suam supremam Architectonicam, magistram [A^.3r:] et rectricem scientiam. Deinde etiam necesse sit eosdem illam, cum res postulat, coram regibus et principibus constanter et sine simulatione confiteri, ac pro ipsa patienter eam crucem perferre, quam Dominus ipsorum humeris imposuerit.

Quare ministri Christi in timore Dei cognoscant ueritatem coelestis doctrinae, agnoscant etiam suae functionis amplitudinem, quod sint legati omnipotentis Dei, Filium eius generi humano annunciantes, ut per eum omnes credentes ab aeterno exitio erepti in aeternam salutem transferantur et Diabolus, mors, peccatum et mundus superetur. Agnita autem ueritate doctrinae Euangelij, suique officij magnitudine in tremore et timore Dei, fideliterfideliter strenueque: B. suo officio fungantur. Nec sibi (cum pie docent) patiantur a prophanis hominibus ex impia carnis sapientia in religione Christi leges de doctrina caeremonijsue ferri.

Ipsi potius illos praedicatione poenitentiae uerberent ac prosternant, eosque uel ad Christum poenitentes adducant, uel impoenitentes Satane affligendos tradant.Vgl. I Kor 5,4f; I Tim 1,20.

Corroborentur Euangelistae spiritu potentiae omnipotentis Dei, et sint eis ueluti columna ferrea et murus aeneus,Vgl. Jer 1,18 (Vg: aereus). ponantque frontem suam duriorem fronte illorum,Vgl. Ez 3,7–9. ut tandem politici homines ad pios Christi doctores conuertantur, et non illi ad politicos homines impie porcos suos cum amissione Christi retinere cupientes reuertantur. Nam tales sapientuli uere, ut Ezek. inquit, domus rebellis sunt.Vgl. Ez 3,9 (Vg: domus exasperans).

Sed stulti homines semper, dum uitia fugiunt, in contraria ruunt. Sicuti olim Papa, [A^.3v:] MonetariusThomas Müntzer. cum suis rusticis et Anabaptistae etiam politicam administrationem legitimis magistratibus praeripuerunt, nec uel ea tantum Caesari dare uoluerunt, quae fuerunt Caesaris,Vgl. Mt 22,21. sic contra nostri Balaami, Vgl. Num 22,13.18.20.35; 23,7–10. ne (sicut ille senex dixerat) sint seditiosi, politico magistratui etiam religionem fingere ac refingere et subinde noua Interim scriptitare nouasque leges miseris pastoribus et Ecclesijs ferre permittunt. Atque ita Caesari etiam ea, quae Christi sunt, dare non uerentur. Adeo Diabolus istum ueterem Adamum transuersum ad extrema agit, ut nunquam eum per medium regiae uerbi diuini uiae incedere patiatur.

Imitentur pij Doctores Petri aliorumque Apostolorum, Prophetarum et martyrum constantiam, qui a magistratibus iussi aut intermittere praedicationem Christi, aut etiam reuocare, acerrime se eis opposuerunt. Vgl. Act 4,18; 5,17–42. Cum igitur clamant politici homines in tali rerum statu ac in tali re magistratibus parendum esse, respondeant Doctores, Deo magis quam hominibus obediendum esse. Vgl. Act 5,29. Cum illi dicunt uenturos Romanos,Vgl. Joh 11,48. respondeant isti, magis timendum esse eum, qui corpus et animam perdere potest, quandocunque uult, quam eos, qui tantum corpus, cum eis Deus permittit.Vgl. Mt 10,28. Hortentur omnes uehementissime ad constantiam in agnita ueritate, seditionis autores non sint.

Stant Doctores uerbi diuini ueluti ante rupem Synaicam,Vgl. Ex 19,16–20,21. post se habent Deum cum suo uerbo horribiliter minis fulgurantem et fulminantem.Vgl. Dtn 5,5–27. Quare non possunt caedere urgentibus hominibus, nisinisi coeci coecorumque duces: B. seipsos una cum au­[A^.4r:]ditoribus suis in iram Dei, ignem omnia consumentem, Vgl. Dtn 4,24; 5,25; II Reg 22,13. praecipitare uelint. Non angelus Asinae Balaam, sed Asina angelo cedere, quantumuis propterea duriter cedatur, debet. Vgl. Num 22,21–33. Longe satius est eam uerbera Balaam, quam gladium angeli Dei perpeti.

Haec ideo iam commemorare uolui, quod nunc GyganteaVgl. oben Anm. 24. audacia impij homines in gubernationibus non a Christo per uerbum eius doceri castigarique uolunt, sed ipsi Christum et Ecclesiam regere, eiusque religionem ad suas cupiditates inflectere et refingere furenterfurentur: B. praesumunt.

nicht in A.Quasi uero ideo iam Euangelium Ihesu Christi sit reuelatum, ut impij Iudaei id prodendo et corrumpendo opes et honores captent.

Porro eximij Christi Euangelistae, qui cum ob diuina dona et rerum anteactarum magnitudinem, tum et ob ipsius suae functionis amplitudinem etiam regibus ac principibus uenerandi esse, eisque graui quadam formidabilique constantia omnipotentis Dei uoluntatem, minas ac promissiones denunciare deberent. Ita se iam ab eisdem minis, muneribus ac blandicijs uinci emollirique patiuntur, ut neminem eis noua dogmata condere, leges ferre et religionem Iesu Christi fingere ac refingere amplius pudeat, illique ad omnia uel conniueant, uel etiam suum suffragium adiungant.

Quoniam igitur haec antiqui serpentis Vgl. Apk 12,9; 20,2; Gen 3,1.14f. et ueteris AdamiEine auch von Luther oft gebrauchte Bezeichnung für den unerlösten sündigen (Teil des) Menschen, vgl. BSLK 704,36–48 (Großer Katechismus, 1529). sapientia cum per alias uias, tum et sub inani quorundam Pseudadiaphororum praetextu religionem Christi fugiendae confessionis et crucis gratia turpiter ad impias Antichristi abominationes, non sine ingenti scandalo, contumelia Christi et multiplici impietate, transformat, unde porro multae perturbationes op­[A^.4v:]time constitutarum Ecclesiarum, et piorum Doctorum tristissimae disiunctiones consequuntur, conatus sum totam eam controuersiam pro mearum uirium donorumque tenuitate explicare. Quo imperitiores possent uidere, quid in praesentibus controuersijs uerum aut falsum sit, quidue pie uel sequi uel fugere possint ac debeant.

Vobis autem, amplissimi uiri, ideo potissimum scriptum hoc dicare uolui, ut indicarem quantopere cupiam et etiam sperem Euangelium Christi saltem in ista ultima Germaniae ora incorruptum permanere.

Deus autem pater Domini nostri Iesu Christi uos, me et omnes suos in agnita filij sui ueritate ad sui nominis gloriam nostramque salutem conseruet. Amen.

Magdeburgae Calendis Decembris.

[B^.1r:] PRAEFATIO.

Saepe relegens gloriosam miraculisque plenissimam Israelitarum ex Aegipto eductionem, Vgl. Ex 1–20. ac mecum tum ingentia Dei beneficia populo illi praestita ac promissiones, tum populi summam ingratitudinem coeleste manna fastidientis ac ad Aegyptias caepascoepas: A. et onera redire cupientis Vgl. Num 11,4–6. perpendens, putaui fuisse quandam inauditam alijsque hominibusgentibus: B. insuetam maliciam, eamque toto pectore execratus et detestatus sum.

Quis enim sanae mentis homo tantam peruersitatem non detestaretur? Qui cogitaret primum, fuisse eum populum tam graui seruitute multiplicique miseria oppressum, ut tum labores coacti sint ferre intollerabiles, tum masculam prolem sibi enecari, denique haud dubie et ueram religionem propemodum penitus deleri.Vgl. Ex 1,8–22.

Deinde perpendat eum in tali tristissimo statu existentem diuinitus liberari, gloriosissime tantis miraculis ex Aegypto educi, coelesti cibo pasci, certam promissionem foelicissimi soli aliorumque multorum bonorum accipere. Adhaec etiam uera Dei creatoris coeli et terrae religione ornari, ac praesentem ubique Deum habere.

Postremo cernat gentem eam adeo scelerate furere, ut contemptis conculcatisque omni­[B^.1v:]bus illiseis: B. inenarrabilibus Dei beneficijs ad illas ingentes miserias Aegyptiacae illius seruitutis redire uehementer exoptaret easque etiam laudare auderet. Non immerito igitur toties adeo eis Deus iratus fuit, ut totum populum fundituspenitus: B. delere uoluerit.Vgl. Ex 32,10; Num 11,1.33.

Verum iam illis comparatione praesentis nostrorum hominum maliciae propemodum irasci desino. VincitVincit enim: B. profecto uincit longe nostra erga Deum pro instaurato Iesu Christi Euangelio tamque gloriosa e seruitute Antichristi liberatione ingratitudo populi Israelitici ingratitudinem. Nam tota quidem miseria seruitutis Israelitarum erat corporea magis quam spiritualis; nos uero, praeterquam quod bonis et laboribus nostris Antichristi ministros saginauimus eorumque turpitudini ac libidini, proh nefas, seruiuimus,uimus expositi: B. etiam anima Diabolo ob eorum impia dogmata seruire coacti fuimus,sumus: B. et Deum contumelia affecimus, atque ita nosmetipsos in aeternum exitium praecipitauimus.

Adhaec illi quidem promissionem tantum terrae Canaan acceperant et adhuc per difficilima itinera uariasque in deserto difficultates uagabantur.errabant: B. Nos uero iam in ipsam ueram religionem perducti sumus, iam remissionem peccatorum, Spiritum S. et adoptionem, ut simus [B^.2r:] filij Dei, nacti sumus. Nihilominus tamen, partim leuibus itineris huius ad regnum coelorum tendentis miserijsmolestijs: B. defatigati, partim Diabolica quadam iudicij peruersitate decepti,fascinati: B. ijs tantis Euangelij Iesu Christi beneficijs contemptis et conculcatis, ollarum carnium et Aegyptiarum caeparumcoeparum: A. recordamur,Vgl. Ex 16,3; Num 11,4f. illas ex animo concupiscimus et in Antichristi ferream seruitutis fornacem Vgl. Dtn 4,20; I Reg 8,51; Jer 11,4. redire exoptamus.furenter exoptamus.: B.

s:Ollae carnium sunt pax et tranquillitas uentris, quam in papatu maiorem fuisse somniamus, quam iam sit. Verum quidem est Euangelium Iesu Christi secum crucem afferre, attamen: B.sed tamen et impij nihilo mitiora patiuntur, quod tum ex ueteribus historijs, tum et horum 30 annorum euidenter probari potest. Quo tempore non leuius, imo etiam grauius afflictae sunt gentes instaurati Euangelij tunc temporis adhuc expertes, quam quae eam doctrinam habuerunt. Satius autem est teste Petro pati pie uiuentes quam impie agentes. Vgl. I Petr 4,12–19. Sed tamen, etiamsi esset aliqua maior piorum miseria in hac uita quam impiorum, non ideo deberemus ita pecuinae sententiae esse, ut uellemus, quo praesentis uitae temporaria mala euitaremus, in aeternum exitium nosmetipsos praecipitare.

CaepaeCoepae: A. autem sunt papisticae ceremoniae et [B^.2v:] traditiones. Iam enim multi simplicitatis Euangelij pertaesi, Iudaicarum ethnicarumque Papae caeremoniarum pompam ac splendorem admirantes, impudenter disciplinam ac ordinem aduersariorum praedicant.

s:Miror sane, quod audeant papisticam disciplinam laudare, cum probe sciamus inter eos (ut taceam de spiritualibus cultibus primique praecepti uirtutibus, quas illi plane ignorauerunt) adeo cum alia scelera tum inprimis libidines regnasse, ut Sodomorum disciplinam magis quam Christianam habuisse uerissime dici possint.

s:Certe eorum spirituales, quorum maximam turbam habuerunt, propalam epicuream uitam egerunt, et hodierna die agunt. Scholas non tantum neglexerunt,neglexerant: B. sed etiam oppresserunt, neglectus est et Catechismus ac tota uerbi Dei praedicatio, atque ita et iuuentus et maturior aetas cum in literarum tum inprimis in uerbi diuini institutione plane neglecta fuit.

Iudicia matrimonialia non sunt seuere ab eis administrata, imo suis flagitiosis turpitudinibusturpitudinibus et flagrantibus libidinibus: B. non tantum leges matrimoniales, sed etiam ipsa matrimonia penitus prophanarunt. Denique notissimum est nullam fuisse tantum scelus, quin pro pecunia a papa eiusque spiritualibus dispensatum sit. Quid illa scelerata turba spirituali­[B^.3r:]um Antichristi disciplinam curaret, cum ipsamet in lustris omnium turpitudinum sine intermissione uolueretur?

Notissimum est hunc praesentem PapamPapam Paul. 3: B. turpi sororis lenocinio ab eo Papa, qui tunc fuit, cardinalatum impetrasse.Eine der Mätressen Papst Alexanders VI. (Rodrigo Borgia, Papst 1492–1503) war Giulia Farnese, die Schwester Alessandro Farneses, des späteren Papstes Paul III.; Alessandro Farnese wurde 1493 Kardinal, erhielt aber erst 1519 die Priesterweihe. Vgl. Georg Denzler, Art. Paul III., in: .

Excommuncatione scelerate, quod notissimum est, ad stabiliendam suam Tyrannidem abusi sunt, non ad coercendos impoenitentes; si enim eos excommunicare uoluissent, seipsos necessario primum excommunicassent, qui in perpetuis turpitudinibus iacuerunt. Corruit igitur omnis disciplina ueteris Ecclesiae apud Papistas, uixque uel tenuissima uestigia eius reliqua fuerunt. In nostris uero coetibus si non est talis et tanta, quanta in primitiua Ecclesia fuit, aliqua tamen est, ut postea in scripto ostendetur.

s:Caeterum quod ad ordinem attinet, non uideo sane quis salutaris ordo apud eos fuerit, qui apud nos non sit longe melior, ut postea probabitur. Vna quaedam ordinis pars fuit apud papistas, quae apud nos nec est, nec pie esse potest, haec nempe quodquod primo: B. omnes (ut ipsi eos uocant) saeculares spiritualibus etiam infimis subiectissimi fuerunt, et ueluti pedibus eorum suppositi, deinde ipsi sacrificuli suis decanis et Episcoporum uicarijs, illi porro Archiepiscopis et Cardinalibus, Cardinales uero demum Ar­[B^.3v:]chiepiscopi et Patriarchae summo Antichristo. Ita pulchre Diabolus regnum illud constituit, compegit et colligauit partes inter se arctissime, alios alijs summe subiecit, adeo ut omnes homines isti suo uicario extremaextrema a: A. seruitute deuinxerit: B.deuincti essent, ita ut etiam Caesares ei pedes osculari cogerentur, omnes eum extreme honorarent et ditarent, ipse porro totum suum regnum et potentiam ad lucrandas quam plurimas animas Satanae, ad honorandum Satanam,eum: B. et contumelia afficiendum Christum conuerteret.

Sed ita profecto est, Hypocritae uerae pietatis hostes semper cernunt festucam in piorum oculis, suas uero trabes cernere non uolunt,Vgl. Mt 7,3. sicubi aliqua contentio inter pios pastores, aut etiam simultas exoritur, quales inter Apostolos quoque exortae sunt, uehementer id exaggerant,exaggerant, ac excussioni Antichristi ferrei iugi eiusque decretalium imputant: B. nec interea cernerecernere uolunt^!: B. perpetuas illas lites, quae in Romana curia et alibi inter spirituales uoluuntur, quaeque tam multos Episcopos et Pastores a suis gregibus abstractos Romae detinent. Item tam multas caedes et uenena, quibus se mutuo canonici, Abbates, Episcopi, Archiepiscopi, Cardinales, quin etiam sanctissimi illi Antichristi tollunt, quaequaeque: B. longe notiora sunt, quam ut negari possint.

[B^.4r:] Hunc igitur papistae ordinem habent, quem nos nec habemus, nec expetimus neque quisquam sanus eumnicht in B. expetere potest aut debet, horribilis enim confusio est.est ordinis Dei, qui uult primum omnes animas superioribus magistratibus subiectas esse, Deinde et singulis ordinibus suum locum tribui, Euangelistasque non Dominos, sed ministros Ecclesiae esse.: B.

At uerouero Deus bone: B. quam multas quamque magnarum rerum confusiones habuerunt et adhuc habent Papistae? Primum enim turbauit non parum uitae genera Papa per suum monachatum, quem politicis uitae generibus praetulit,longe praetulit: B. quasi sanctiorem magisque Deo placentem, eam dixit esse uitam spiritualem, reliquas appellauit saeculares et mundanas, atque ita multorum conscientias uulnerauit, qui se in parum pio uitae genere existere timuerunt. Praesertim autem magistratum et coniugium ita deformauit, ut propemodum impia uitae genera illa esse existimarentur, ac multi de salute in illis ordinibus existentes desperarint. Quare relictis sibi diuinitus mandatis functionibus tandem se in monasteria intruserunt, ubi dixerunt se uelle Deo seruire, nam prius iudicarunt se huic seculo seruiuisse.

Secundo conturbauit etiam Ecclesiasticam politiam, nam plane, sicut et olim apud Corintios accidebat,Vgl. I Kor 11,17–22; 14,26–33. unusquisque sibi seorsim in angulo missando communicauit, simul plures in [B^.4v:] templo nugati sunt, aliquando uiginti diuersi inter se missas garriuerunt. Aliquando magnae, ut uocant, Missae plures simul in eodem templo cantatae sunt, ita ut esset mera sonorum confusio, et ueluti promiscuus quidam pecudum balatus.balatus, mugitus et ululatus: B. Non intellectis itidem linguis garriuerunt et omnia in suis templis peregerunt, sicut et Corinthij. Vgl. I Kor 14,6–25. Atqui talem Ecclesiae formam appellat Paulus confusionem, quam negat a Deo uenire. Vgl. I Kor 14,33. Venit igitur a Diabolo, in cuius regno est horror et sempiterna confusio.

Tertio confudit Antichristus cum suis filiolis regimen Ecclesiasticum et politicum, sibi utriusque gladij ius arrogauerunt, sub praetextu potestatis spiritualis omnia sibi uendicarunt et ad se pertraxerunt. Quamprimum aliquis eiseis uel parum: B. restitit continuo fuit excommunicatus, continuo audiuit haereticus et scismaticus. Non solum noluerunt potestatibus superioribus subiecti esse, sed etiam magistratus sibi subiecerunt, quinetiam gloriatur Papa penes se esse regna mundi et imperia ab alijs ad alios transferre.Vgl. die Bulle Unam sanctam, von Bonifatius VIII. am 18. November 1302 promulgiert, in der er die Oberherrschaft des Papstes über sämtliche weltlichen Herrscher postuliert (vgl. ). Indicat eorum spirituale ius, ut uocant, hanc confusionem ordinum, ubi propemodum mere politicapolitica et corporalia: B. tractantur, indicant direptae et spoliate ab eis per ipsorum fraudes tot regiones. Indicant tot foedera rupta, subditi iuramento suorum [B^.5r:] magistratuum soluti, tot bella per spirituales cum gesta, tum excitata et tam multus sanguis christianus eorum scelere effusus.

Horribiliter igitur Antichristus ordines et regimina confudit et commiscuit, ex qua re in gentia mala ad humanum genus peruenerunt. Vt enim alia taceamus, hoc certe unicum nec satis exponi, nec deplorari potest, quod, dum Papa, Episcopi, Abbates et alij spirituales politico regimini uacarunt, necessario Ecclesiasicum neglexerunt.

Postremo, etsi hae confusiones magnae ac admodum pestilentes fuerunt: B.haec confusio magna ac admodum pestilens fuit, illa tamen longe nocentior, quod legem et Euangelium Antichristus cum suis apostolis confudit. Lex eis non ad hoc data fuit, ut reuelaret peccatum, sed ut iustificaret et saluaret. Euangelium non fuit eis gratuita promissio remissionis peccatorum et uitae aeternae, sed fuit noua lex, quam, qui fecisset, esset uicturus in ea, differens in eo a priori, quod esset uehementior, exactioremque obedientiam requireret,flagitaret: B. quam uetus.uetus. Christus non fuit eis seruator, sed saeuerissimus iudex.: B. Ex qua re totius theologiae confusio et conscientiarum horribilis carnificina, contumelia nominis diuini et infinitarum animarum aeternum exitium secutum est.

Confudit et doctrinam coelestem cum [B^.5v:] mandatis hominum, perinde obligauit ad aeternum exitium transgredientes episcoporum sanctiones, ac transgredientes manata diuina; confudit et Theologiam cum philosophia. Quin etiam humanas traditiones et Philosophiam uerbo Dei praetulit. Nam ex Aristotelis Ethicis et metaphysicis homines de aeterna salute consequenda eius mancipia docuerunt. Vt tum libri eorum tum conciones testantur. Aeternam salutem rectius et foelicius consequi poterant MonachiMonachi (ut Antichristus docuit): B. et monachae, per obseruationem suarum traditiuncularum quam alij Christiani.Christiani per suum Christianismum.: B.

Maius scelus fuit die ueneris aut in quadragesima comedere carnes aut nudis manibus calicem attingere, quam furari. Opera traditiuncularum Papae et eius spiritualium adeo sunt praelata decalogo, ut pro operibus supererogationis perfectionisque haberentur.

Hanc si quis sibi disciplinam et ordinem expetit, postquam iam Euangelij lux refulsit, ille sane non parum stoliditate et prauitate Israelitas coepasin coelestis mannae copia caepas: B. expetentes ac ad Aegyptiacam potius seruitutem et miserias redire, quam ad terram promissionis proficisci praeoptantes superabit.

Haec uolui breuiter dicere de papistica dis­[B^.6r:]ciplina et ordine, ut ostenderem, quam apud papistas nihil disciplinae et boni ordinis supersit, ac quantopere ij tum ipsimet errent, tum alios seducant, qui iam nobis papisticam disciplinam et ordinem laudareperfricta fronte laudare: B. audent. Sed quoniam nunc uehementes controuersiae de ritibus seu caeremonijs Ecclesijsin Ecclesia: B. motae sunt, necessarium putaui esse hanc totam controuersiam diligenter explicari, ut scirent imperitiores, quid uera aut falsa Adiaphora sint, quaeque et quatenus uel recipi uel non recipi pie possint.

Hanc operam speraui aliquamdiu alios doctiores Ecclesiae praestituros esse, atque ideo ego huichuic tam arduo: B. operi manum admouere nolui. Decuisset enim cum alios, tum inprimis Vittenbergenses Theologos (sicut Hamburgenses concionatores eos obsecrarunt et obtestati sunt)Vgl. unsere Ausgabe Nr. 2. hanc materiam in istis certaminibus diligentissime explicatam Ecclesiae proponere, nam ipsi et donis ac autoritate caeteros antecellunt, et hanc exitialem controuersiam magna ex parte mouerunt.

Profecto enim, nisi ipsi huic pessimae causae patroni adhibiti fuissent, IslebiusIslebius et D. Interim: B.Johann Agricola. frustra sua Interimistica Adiaphora euangelizasset.euangelizassent: B. Verum cum ego et alij multi pij id diu frustra expectassemus, tandem constitui in tanto summorumlegisperitorum: B. Sacerdotum et scribarum uel silentio uel [B^.6v:] etiam Christi odio condemnationeque aliquid mihi de ea re: B.uituperio aliquid balbutiendum esse, confidens in illam Christi Domini nostri promissionem: Nolite soliciti esse, quid loquamini, non enim estis uos, qui loquimini, sed Spiritus patris est, qui loquitur per uos. Vgl. Mt 10,19f.

Partiar igitur hoc totum opus in tres partes, in quarum prima Christo iuuante dicam de ueris adiaphoris pijsque Ecclesiae caeremonijs, eorum causis et effectibus. In secunda parte dicam de praesentibus pseudadiaphoris, eaque ad uerorum adiaphororum formam exigam, atque ita Deo iuuante ostendam ea nec efficientes, nec finales causas rerum uere mediarum: M.uerorum adiaphororum habere. Quare nullo modo pro pijs adiaphoris habenda esse, nec pie accipi posse. In postrema pauca quaedam argumenta adiaphoristarum dissoluam, nam alia plaeraque in secunda parte confutabuntur.

Progrediar autem in hac tota scriptione methodice secundum quaestiones, quae in simplicibus (ut uocant) thematibus explicandis tractantur. Cum igitur hunc laborem studio iuuandi Ecclesiam, quod Deus nouit, susceperim, peto ab omnibus pijs, ut nostrum qualemcunque conatum boni consulant, donec aliquis alius tum donis, tum autoritate ampliori instructus aliquid eruditius Ecclesiaeque utilius in hoc genere elaborauerit. Sed ad rem. nicht in B.Prima pars totius operis.

[B^.7r:] Prima pars, in qua agitur de ueris Adiaphoris.

Quid significat uox Adiaphoron?

Vox ἀδιάφορον , latine indifferens, germanice mittelding, significat talem quampiam rem, quam (quod quidem ad eius naturam attinet) non multum referat seruari, aut non seruari, hoc uel illo modo tractaritractari seruari: B. et agi.

Suntne in Ecclesia aliqua Adiaphora?

Esse talia aliqua in Ecclesia, eiusque ritibus, facile probari potest cum aliunde, tum ex Paulo, qui de Adiaphoris quibusdam agit I. Cor. 7. 8. 9. 10. et 14. Item Rom. 14. ut uiuere coelibem aut coniugem, modo caste,Vgl. I Kor 7. [B^.7v:] uesci cibis, aut abstinere,Vgl. I Kor 8; 10,25–31; Röm 14,2–4.14–23. non obseruare dies, aut obseruare sine superstitione, Vgl. Röm 14,5–9. accipere stipendium ab auditoribus aut non accipere.Vgl. I Kor 9. Certa ratione in templis docere, audire ac Psallere.Vgl. I Kor 14.

Quid sunt Ecclesiastica Adiaphora?

Svnt autem Ecclesiastica Adiaphora tum ritus et actiones quaedam, tum rituum circumstantiae in templis et religione, a Deo in specie nec mandatae nec prohibitae, quibus libere utitur Ecclesia sine opinione cultus alut aliqua superstitione ad hoc, ut secundum Pauli praeceptum omnia ordine decenterquedecenter: B. et ad aedificationem in coetu Dei fiant. Vgl I Kor 14,26.40. Quidam enim sacri ritus Ecclesiae sunt diuinitus, idque in specie mandati, ut praedicatio uerbi, baptismus, coena Domini et Absolutio. Quidam uero ritus et quaedam rituum circumstantiae non sunt diuinitus in specie mandati, ut quo genere uestis indutus sacerdos peragat publicos ritus, quo loco, tempore. Item genus cantilenarum.

Quae sunt species Adiaphororum?

Talia Adiaphora ad religionem pertinentia, alia sunt publica alia priuata; publica sunt, quae publice in publico coetu [B^.8r:] piorum peraguntur, ut sunt in templis cantilenae, musica, lectiones, personae, loca, tempora, personarum uestes, campanarum pulsus.

Priuata adiaphora sunt, quae personae singulae seruant, ut sunt ieiunia, certa tempora orationis, abstinere ad tempus ab uxore et delicatioribus etiam cibis aut ciborum quantitate, quatenus id fit orationis gratia et alicuius pij exercitij.

Possunt et alia quaedam Adiaphora nominari, quae politica recte uocarentur. Ea cum non sint aedificationis Ecclesiae gratia instituta, penitus nobis extra casum scandali libera sunt, qualia sunt amictus, cibus, habitatio et similia, in quibus tamen monachi totam suam religionem collocant. In istis adiaphoris licet nobis agere, ut uolumus, modo absit petulantia et scandalum, in illis alijs non itidem. Ea enim cum semel pie constituta sunt et rectae aedificationi seruiunt, non licet temere in alia minus aedificantia etiam extra casum scandali commutare.

Sunt tamen et inter Ecclesiastica adiaphora quaedam ualde leuia, quae, cum non sint ad aedificationem necessaria, possunt extra scandali casum ueriari, talis est dierum festorum obseruatio, poterat enim olim Sabbatum ex die saturni in diem lunae uel aliam perinde trans­[B^.8v:]ferri, ut in diem solis. Item dies paschatis uel eadem die cum Iudaeis, uel alia celebrari, item de fermentato uel azimo communicare, quare non recte fecerunt Ecclesiae, quod de tam leuibus adiaphoris extra casum scandali et confessionis contenderunt.

Tale paruum adiaphoron posset dicidici iam: B. leuis dissimilitudo iamcaeremoniarum et aliquarum ministerij circumstantiarum: B. in Ecclesiis bene institutis, propter quam paruam dissimilitudinem paruaque adiaphora nullo modo se mutuo Ecclesiae reprehendere possunt.debent uel etiam ab impijs reprehendi possunt, semper enim talis dissimilitudo in Ecclesia fuit et adhuc hodierna die in papatu est.: B.

Haec Adiaphora in genere quidem a Deo mandata et instituta sunt. Vult enim Deus omnia ordine et ut aedificationi piorum ac gloriae Deiipsius: B. quam maxime aptum est fieri; caeterum in specie ista instituere et circumscribere ius est penes totam Ecclesiam. Omnia enim sunt Ecclesiae I. Cor. 3. Vgl. I Kor 3,21–23.

Mandare autem Ecclesia sua libera, spontanea et pia uoluntate talem adiaphororum et caeremoniarum institutionem debet ijs, quos uidet diuinitus donis ornatos et illuminatos esse, ac talia dijudicare posse. Et ipsam tamen Ecclesiam: B.ipsa tamen Ecclesia de illis ipsis caeremonijs iudicare debet,oportet: B. sicut et de tota doctrina, quae ei a Doctoribus proponitur; scriptum est enim: Cauete uobis a fermento Phariseorum. Vgl. Mk 8,15; Lk 12,1. Item: Cauete uobis a Pseudoprophetis etc. Vgl. Mt 7,15. Item: Oues meae uocem meam audiunt.Joh 10,27.

Non est ullius unius homi­[C^.1r:]nis uel paucorum tales caeremonias instituere sine Ecclesiae consensu, multo minus contra uoluntatem Ecclesiae. Omnia enim sunt Ecclesiae, ut superius dictum est. Doctores quoque non domini, sed ministri Ecclesiae (teste Paulo) Vgl. I Kor 3,5f; Eph 4,11f. ei a Christo donati sunt. Item ut libertas Ecclesiae magis testata sit.sit, non oportet eam seruam hominum fieri.: B. Excipi tamen possunt Prophetae et Apostoli, qui, si quae suo arbitrio, cum primum ordinarentordinant: B. Ecclesias, sine consensu Ecclesiae diuino mandato iussi instituunt, contradici eis non potest.

Peccant igiturigitur grauissime: B. omnes ij, siue Episcopi sunt, siue alij homines, qui sine consensu Ecclesiae, uel etiam contra consensum, Tyrannica quadam licentia aliquid in Ecclesia Christi instituere audent, etiamsi non sit impium.

Obseruandum igitur est tres esse causas efficientes Adiaphororum. PrimaPrimum: B. est generale Dei mandatum, qui uult omnia in Ecclesia decenter, ordine et ad aedificationem fieri, quique ordinis et non confusionis Deus est. Vgl. I Kor 14,26.33.40.

Secunda causa est libera et pia uoluntas Ecclesiae. Libera, ut plane non sitsit ab ullo: B. coacta. Pia, id est: ad uoluntatem Dei accommodata, quae tantum gloriam Dei, et piorum aedificationem spectet, non ulla humana commoda per talia Adiaphora uenetur.

Tertia causa sunt pij et intelligentes homi­[C^.1v:]nes quibus Ecclesia talem Adiaphororum institutionem mandat. Atque haec de causis efficientibus. De causa autem materiali Adiaphororum nihil est necesse dicere. Sunt enim caeremoniae seu ritus et rituum circumstantiae. Causa formalis in finali magna ex parte pertractabitur.Flacius greift hier auf die Unterscheidung zwischen causa materialis (Stoffursache), causa formalis (Formursache), causa efficiens (Wirkursache) und causa finalis (Zielursache) zurück, die Aristoteles in seiner Physik, II, 3 (194b–195b), und Metaphysik 5 (1013a–1014a) entwickelt hat und die in der Scholastik aufgegriffen und modifiziert wurde. Vgl. Johann Anselm Steiger, Art. Kausalität III. Dogmatisch, in: RGG4 4 (2001), 910–912, bes. 910.

Qui effectus seu finales causae Adiaphororum?

Porro finalis causa talium caeremoniarum debet esse ea, quam Paulus I. Cor. 14. praescribit, ut omnia decenter, ordine et ad aedificationem fiant. Vgl. I Kor 14,26.40. Quaecunque ordine fiunt, ea etiam decenter fiunt, et quae ordine ac decenter fiunt, ea etiam ad aedificationem spectant, ita ut sub aedificationis nomine tota finalis caeremoniarum causa contineri uideatur, dicemus tamen de singulis separatim ac primum de ordine.

Ordine fiunt res, cum suae quaeque loco et tempore totius actionis partes collocantur. Ordinis ratio in Ecclesia haberi potest in personis, temporibus, actionibus et alijs circumstantijs. In personis, ut alios esse Doctores, alios auditores, item alios Ecclesiae ministros alijs secundum aetatem, eruditionem et alia aliqua dona esse superiores, quod ad Ecclesiasticam politiam [C^.2r:] attinet (et non quod ad ius clauium, sicut Papistae maius remittendi peccata ius Papae, quam alijs Sacerdotibus tribuunt) ut etiam Paulus superiores facit Episcopos diaconis. Vgl. Phil 1,1; I Tim 3,1–13. Item inferiores ministros per certos quosdam gradus subinde ad grauiores et ampliores functiones etet aliqua: B. maiora commoda promoueri. Cuius rei Paulus facit mentionem, cum inquit: bonum sibi gradum acquirunt.I Tim 3,13. Ne, sicut ille dixerat, prius ad clauum sedeant quam remigauerint. Ex hac occasione Papistici septem ordines Die traditionelle römische Lehre unterscheidet sieben Weihegrade (ordines), in absteigender Folge sind dies: sacerdotium, diaconatus, subdiaconatus, acolythatus, exorcistatus, lectoratus und ostiariatus. Dabei werden die drei erstgenannten als höhere Weihen (ordines maiores oder ordines sacri) bezeichnet, die vier anderen als niedere Weihen (ordines minores). Innerhalb des sacerdotium wird differenziert zwischen dem Bischofsamt (episcopatus, sacerdotium primi ordinis) und dem Priesteramt (presbyteratus, sacerdotium secundi ordinis), das daraus abgeleitet ist. Die umfassendste Vollmacht kommt dem Bischof zu, der auch firmen und weihen darf. Vgl. P. Einig, Art. Ordo II.1, in: . tandem in moeram superstitionem degenerarunt.: B.in superstitionem uenerunt.

Ordo in tempore est, ut primum quod attinet ad totum annum, utile est tum memoriae rerum gestarum gratia, tum ut pro ratione temporis et frugum de Dei beneficijs homines admoneantur, alijs temporibus alias lectiones ex sacris literis Ecclesiae proponi. Item quaedam anni tempora frequentioribus concionibus ornari, atque ideo ab alijs operibus auditores uacare, ut circa natiuitatem et passionem Domini.

Secundo, quod attinet ad hebdomadam, ut alijs diebus habeantur ueluti celebriores quaedam conciones, melioresque Doctores doceant, ut die Dominica, quae ideo sic appellatur, quod tota Domino dicata fuit. Item et alijs [C^.2v:] diebus, quibus uulgus minus impeditum est.

Tertio, quod attinet ad diem, ante meridianae horae potius tribuendae sunt tractationi uerbi diuini quam uespertinae, excepto die Sabbati, ubi sub uespertinum tempus magis uidentur uacare homines, et alioqui ueteri consuetudine illud tempus festo adiunctum fuit. Quare uidendum etiam, ut melioribus horis meliores Doctores doceant.

In actione ordo recte adhibetur, ut primum signum campana detur, deinde canantur aliquae piae cantilenae, postea, cum iam populus frequentior est, fiant noto sermoneDer Gottesdienst wird in der Regel in der Landessprache gehalten, damit alle Gemeindeglieder verstehen, was vor sich geht. In Gottesdiensten für Schul- oder Universitätsgemeinden können, je nach Sprachkenntnis der Teilnehmer, auch lateinische, griechische oder hebräische Texte verwendet werden, entsprechend etwa bei Auslandsgemeinden Texte in der Muttersprache der Teilnehmer. Vgl. Luther, WA 19, 74,4–21 (Deutsche Messe und Ordnung Gottesdiensts, 1526). aliquae orationes, ita ut populus suis ardentibus uotis praecinentis concionatoris uocem subsequatur, ac fide dicat Amen. Tertio profiteatur populus suam fidem canendo Credo.

Quarto legatur aliquid ex sacris literis, quod statim in concione explicetur.

Postremo& Postremo: B. post concionem piae cantilenae et communio,communio fiat: B. cum adsunt, qui communicare uolunt. Vgl. Anm. 324 zum deutschen Text. Et post communionem gratiarum actio et populi benedictio. Hic actionis ordo suis rationibus probari potest.

Videndum autem est, ne plures actiones in coetu Dei simul fiant, quae se mutuo impediant, ut apud Corinthios factum est, cum plures simul [C^.3r:] ad populum loquuti sunt.sunt. Item cum diuersi coenam Domini sumpserunt, alijs quidem ebrijs, alijs uero adhuc esurientibus.: B. Item ut iam alicubi plures simul cantilenae canuntur. In papatu fuit talis ἀκαταστασία ualde frequens. Simul enim plures, easque diuersissimas missas et officia in eodem templo cecinerunt.cecinerunt. Hactenus de ordine, iam de decentia.: B.

Decenter tunc aliqua fiunt in Ecclesia, quando cum grauitate et dignitate quadam mixta cum pietate omnia peraguntur. Vt decet potius uiros in Ecclesia loqui et omnes functiones obire quam foeminas, sicut et Paulus praescribit. Vgl. I Kor 14,33–35. Item seniores potius quam iunires, de die potius quam noctu, et mane potius quam uesperi, ob quam causam Ecclesia coenam Domini in antemeridianum tempus transtulit. Et in publico loco potius quam in secreto. Musica graui, simplici, non lasciua, et tam mire uaria, ut iam fit.

Sint et uestes cum alibi, tum inprimis in templo, cum aliorum, tum praecipue ministrorum tales, quae apud eam gentemgentem, ubi est Ecclesia: B. maxime decoraedecorae seu honestae: B. iudicantur. Quare si quis olim Ethnicorum sacrorum et iam Papisticorum uestes in Ecclesias, ubi illarum uestium usus semel abolitus est, reuocare uellet, is contra decorum faceret. Videreturque actionem alicuius fabulae potius instituere, et speciosa spectacula exhibere uelle, quam ueneranda tremendi Dei misteria tractare.

Campanarum pulsus sit potius breuis et [C^.3v:] simplex, quam prolixus et multiplex. Nec sane nimium illa tam multiplex organorum melodia Ecclesiasticam grauitatem decet.

s: nicht in A.Templum quoque sit decens, quod non esse impeditum et occupatum altaribus, imaginibus et alijs nugis, quo minus doctoris uox ad omnes penetrare, ipseque doctor ab om-[X^.7v:]nibus (quod etiam aliquatenus institutio postulat) cerni possit, non tam decentia, quam extrema necessitas instructionis flagitant.

s: nicht in A.Imagines in Templis (cum Idolatriae occasio non sunt) fortassis ferendae sunt, quod nonnihil tum ornant templum, tum etiam docent ac monent imperitiores. Schon Gregor d. Gr. hatte Bilder zur Belehrung gutgeheißen (vgl. epistolarum liber IX, ep. CV [PL 77, 1027d–1028a]; liber XI, ep. XIII [PL 77, 1128c]), entsprechend argumentieren auch die Libri Carolini; während Andreas Bodenstein von Karlstadt zur Beseitigung aller Bilder aus dem Kirchenraum aufrief (Von Abtuung der Bilder [1522], VD 16 B 6214), vertrat Luther eine moderatere Haltung, die sich auch in der unterschiedlichen Bewertung von Ex 20,4f in der lutherischen gegenüber der reformierten Tradition zeigt. Vgl. Walther v. Loewenich, Art. Bilder V. Mittelalter 2. Im Westen, in: ; ders., Art. Bilder VI. Reformatorische und nachreformatorische Zeit, in: . Verum modus in ea re adhibendus esset, satius enim esset uiua Dei Templa ornare illis sumptibus, quare lapidea.

nicht in A.[X^.8r:]Esset etiam in picturis grauitas et frugalitas adhibenda: Saepe ita exquisita forma et ornatu pingunt sanctos ac sanctas, ut si amatores et scorta pingerent nimium esset, ut Albertus Archiepiscopus Moguntinus curauit aliquando in Templo quodam scortum suum depingi pro diua uirgine.Merkel, Albrecht und Ursula, 163f, mit Anm. 11f, teilt in der einschlägigen Literatur des 19. Jahrhunderts notierte Gerüchte mit, wonach das Modell für die Madonna des Altars der Hallenser Marienkirche eine Konkubine des Kardinals Albrecht gewesen sei. Mehrere Darstellungen der Heiligen Ursula, jeweils als Pendant zu einem Rollenporträt Albrechts als Heiliger Erasmus oder Heiliger Martin, werden als Darstellungen einer Konkubine Albrechts gedeutet, wobei die Identifizierung mit einer angeblichen Mainzer Bäckerstochter namens Ursula R[i/u]edinger wohl nicht zu halten ist (vgl. Merkels Fazit dazu, aaO 170: daß es keinen einzigen Beweis für ihre Existenz gibt. Die Lebenszeit der legendären Ursula fällt etwa in die Zeit von des Kardinals Gefährtin Leys Schütz ). Zu berücksichtigen ist evtl. auch eine Darstellung der Heiligen Ursula auf der Rückseite des Marienaltars der Marktkirche (erwähnt im Katalog Halle 2006, S. 176). Es wäre leicht vorstellbar, dass die Fama aus einer Darstellung als Heilige Ursula auf dem Marienaltar eine Darstellung als Maria hätte werden lassen. Vgl. auch Tacke, Amor. Multipliciter obest ea indecentia, inuitat multos ad imitationem luxus, adhaec cum contio audienda est, uerbumque Dei meditandum, tales lasciuae picturae facile auditorum animos alio auocant, eisque saepe parum piarum cogitationum occasionem praebent.

s: nicht in A.Est etiam uehementer indecorum in Templo pingi personas adhuc uiuentes, nullaque praestantia caeteris praecellentes, idque tam conspicuas: Adde et eorum insignia, et titulos adscribi, qua ratione plane ex templo Domini domoque orationis diuitum et ambitiosorum hominum Theatrum efficitur. Haec multiplex pestis in Papistarum templis ualde regnauit, et iam apud nos quoque grassari incipit, esset igitur graui piorum eruditorumque hominum censura cohibenda.

s: nicht in A.Si igitur omnino uolunt in templis picturas collocare, esset grauitas quaedam adhibenda, ut dictum est, nimius ille splendor spendor: B. et ornatus picturarum, imprimisque nimium elegantes formae tollerentur, personae profanae ualde exiles pingerentur. Ante omnia autem uelim longius a suggestu eas collocari, ac omnino ab ijs locis, ad quae homines, cum fit concio, maxime conuersi sunt, obiecta enim, ut dicitur, Sprichwort unbekannter Herkunft. Vgl. Art. Sinn, Nr. 43, in: Wander, Bd. 4, Sp. 573, dort verzeichnet als lateinische Entsprechung zu Was den Sinnen thut vorschweben, demselbigen sie nachstreben. Vgl. Aristoteles, De anima, III, 4 (428–429). mouent sensus.

nicht in A.Videndum igitur esset, ne, dum auditores ex auditu praedicationis fidem haurire deberent, Vgl. Röm 10,17. per lucentia aliqua obie-[X^.8v:]cta mentes eorum ad alias cogitationes, easque fortassis non satis pias, abstraherentur, atque ita tum infrugifera auditoribus concio fieret, tum etiam mentes eorum inhonestis cogitationibus contaminarentur. Rectius sane agerent diuites et potentes si templum bono doctore potius quam pulchra preciosaque pictura exornarent.

nicht in A.Haec de decoro etiam in hac parte dicere uolui, non quod negem picturas habere uel in templo uel extra templum Adiaphoron esse, sed quod imaginum abusum, qui iam denuo crescere incipit graui repraehensione dignissimum esse iudico.

Sint et loca in templis aliquatenus mulierum et uirorum seiuncta. Item quandoquidem id iam consuetudine receptum est, ut potentiores habeant loca honestoria et aedificio ab alijs seiuncta, uidendum esset, ne ea ipsorum licentia nimium cresceret, ac illi soli omnia in templis occuparent, extrusis propemodum, ferme: B. uel certe longius amotis tenuioribus.

nicht in A.Struunt enim illi sibi propemodum ueluti palatia quaedam, in quibus [Y^.1r:] uel stare, uel sedere, uel etiam iacere possint; quae tamen ipsa loca, quod peius est, saepe uacua et conclusa sub concionis tempus sunt, cum interea pauperes non habeant locum, ubi uel stantes recte concionatorem exaudire possint.

Pertinet etiam ad decorum, ut omnia in templis in frequentia hominum potius quam solitudine peragantur. Item in loco patulo potius quam in angulis et cryptis, cryptis, sacrificulorum libidinibus et sceleribus percommodis: B. more papistarum et gentilium.

nicht in A.Conformitas quoque ad Decorum pertinere uidetur. Decet enim, ut, praesertim in grauibus negotijs, cum res aliquae eiusdem ueluti speciei sunt similia etiam, quasi accidentia, ac ueluti uestitum habeant. Et contra uarietas leuitatem quandam prae se ferre uidetur. Quare et in ministerio conformitas quaedam requiritur. Ibi enim diuersitas speciei externae non tantum leuitatem quandam, sed et quasi religionis diuersitatem prae se fert, atque ita etiam scandalizare imperitiores uidetur.

nicht in A.Est autem conformitas quaedam [Y^.1v:] similitudo inter se partium, aut etiam rerum prorsus disiunctarum: Quae in Ecclesia consyderanda est, in tribus collationibus. Primum enim conformitas aut in maioribus aut in minoribus rebus requiritur, quae in maioribus, id est in doctrina Sacramentisque, ea plane est necessaria, nec est ullo modo Adiaphoron. Si enim non esset una fides, unum baptisma, unus mediator apud omnes Ecclesias, necessario aliquae in errore essent. Vgl. Eph 4,5; I Tim 2,5. In minoribus, ut caeremonijs non perinde est necessaria, imo in minimis rituum circumstantijs etiam prorsus impossibilis. Sed tamen in mediocribus caeremonijs etiam uere Adiaphoris aliquatenus conformitas est sectanda, tum ob decorum, tum ob tollendum imbecillium scandalum, tum etiam, quia haud dubie in omni re una est aliqua optima rei idaea, quanquam uerum est, quod, cum non omnes uel homines, uel loca, uel tempora optimam illam idaeam recipiunt, tum aliqua minus absoluta eis potest esse aptior.

nicht in A.Secundo spectatur conformitas in pluribus ueris Ecclesijs inter se collatis. Postremo et in eiusdem Ecclesiae diuersis tem-[Y^.2r:]poribus et actionibus. Quanquam autem aliquatenus et plurium Ecclesiarum conformitas optanda est, quandoquidem omnes eiusdem Christi sunt, eandem fidem, idem Baptisma, et eundem mediatorem habent, tamen magis curandum id est, ut una Ecclesia sibimet constet, donec id fieri sine impietate, et notabili damno potest. Nam cum ritus incipiunt in aliquos abusus degenerare, omnino, exposita auditoribus causa, mutandi sunt.

nicht in A.Causae autem, cur una Ecclesia sibi in diuersis temporibus iteratisque actionibus potius conformis esse debet quam cum alijs, duae sunt, quarum altera a decoro sumpta, quia, ut Cicero de proprio decoro docoro: B. disputat, Vgl. Cicero, De officiis I, 110–113. hoc singulis diligentius agendum est, ut sibimet constent in rebus, sane non uitiosis, quam ut alijs similes sint.

nicht in A.Altera est, quod longe plures offenderentur, si in una eademque Ecclesia, ueluti politia quaedam Ecclesiastica, cui ipsi assuefacti essent, subinde mutaretur, quam quod in diuersis Ecclesijs aliqua dissimilitudo iam aliquamdiu durauit. Nam et plures imbecilles eiusdem Ecclesiae do-[Y^.2v:]mi manent, quam peregre uagantur, et uehementius suarum caeremoniarum conseruationem, quam peregrinarum importationem, flagitant. Magis igitur hoc agendum est, ut singulae Ecclesiae sibimet constent, conformesque in bonis ritibus sint, quam diuersae, idque in rebus etiam minoribus.

nicht in A.Obseruandum tamen ante omnia in hac tota disputatione, primum non esse necessariam rituum conformitatem, deinde et nimis exactam esse impossibilem. Gregorius Papa in registro docet, neque fuisse suo tempore in Ecclesia conformitatem, neque necessariam esse, sed id agendum esse, ut unaquaeque Ecclesia sibi deligat quam aptissimas caeremonias.Vgl. Gregorius magnus, epistolarum liber XI, ep. LXIV (ad Augustinum Anglorum episcopum; PL 77, 1183–1200, hier insbes. 1186f): Tertia interrogatio Augustini: Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum consuetudines tam diversae; et altera consuetudo missarum est in Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum Ecclesiis tenetur? Responsio beati Gregorii papae: Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc in fide nova est institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca nobis amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. Vgl. unten bei Anm. 207. Quin et hodierna die in papatu magna est difformitas, singuli propemodum episcopatus, et singuli monachorum ordines suas diuersasque caeremonias habent, diuersas Missas et breuiaria, differt Branduburgense breuiarium a Magdeb: etc.

Denique omnia sint in templo templo ac ministerio: B. seria, grauia, grauia, frugalia: B. nihil iocosum, petulans, leue aut ridiculum sit. Sed omnia sic agantur, fiant: B. tanquam a pio animo profecta, et in oculis Dei et sanctorum Angelorum agantur.

nicht in A.Hactenus de decoro, iam de aedificatione.

Ad aedificationem porro haec ipsa, quae decenter et ordine fiunt, referri possunt. Neque enim grauitas diuini ministerij ociosam quandam quandam theatricamque: B. decentiam et ordinem requirit, sed simul omnia quoque ad aedificationem, id est, promouendam ueram pietatem, uult spectare.

Ad aedificationem quoque spectat disciplinae [C^.4r:] cura,

nicht in A.Porro disciplina iam recte diuidi potest, in Oeconomicam seu domesticam, scholasticam, Ecclesiasticam, et politicam.

nicht in A.Oeconomica seu domestica est, qua parentes liberos et reliquam familiam ad pietatem, bonos mores, et communia uitae officia, domestica cura industriaque instituunt et assuefaciunt.

nicht in A.Scholastica quoque institutio uel imprimis ad disciplinam pertinet. Nam in schola flos iuuentutis Ecclesiae educatur, qui porro coetus, cum maturuit, cum alijs modis, tum et exemplo in alios uel uitia, uel uirtutes, uel pietatem, uel impietatem spargere solet.

nicht in A.Quare imprimis seria, cum alioqui [Y^.3v:] omnis iuuentutis esse deberet, tum praecipue eius, quae literis mancipiatur, quem enim, ut Horatius inquit, recens testa odorem semel imbibit, eum diu seruat.Vgl. Horaz, ep. I, 2, 69f: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu. Curandum autem, ut non tantum in literis, sed et in bonis moribus, ac ante omnia in uera pietate recte in scholis iuuentus informetur. Recte enim ille inquit,Die verbreitete Sentenz unbekannter Herkunft wurde gelegentlich dem Kirchenvater Augustinus zugeschrieben. qui in literis proficit, et in moribus deficit, ille plus deficit, quam proficit.

nicht in A.Ad hoc autem, ut iuuentus recte in Schola instituatur, non solum bonus ordo scholae, seu leges, sed et personae idoneae necessariae sunt, quae magna cura magistratuum, et pastorum conquiri, retinerique deberent. Ac si in ulla alia re, tum in hac omnium minime, sumptibus parcendum esset.

nicht in A.Porro Ecclesiastica disciplina in his comprehendi potest,

ut, nicht in B. iuuentutem subinde de Catechismo examinare. Ieiunia aliqua seu temperantiam praescribere. Certis diebus cogere adesse sacrae concioni. Item ultra certum tempus non abstinere a communione. Item excommunicatione, alijsque moderatis moderatis et non superstitiosis: B. censuris cogere cum alios homines ad honestam et sobriam uitam, tum inprimis Ecclesiae ministros.

nicht in A.et omnino id serio agere, ne homines libertate spiritus ad libertatem carnis abuterentur. Vgl. Gal 5,13. Item admonere tum patresfamilias, tum et Ludimagistros, tum etiam magistratus ipsos, unumquemque de tuenda sua disciplina.

nicht in A.Postremo, magistratus disciplina iam nimis angusta augusta: B. est, olim latius aliquanto patuit. Ea sic exercenda esset, ut non tantum punirentur furta et caedes, sed etiam libidines, item blasphemiae, periuria, luxus, epicureismus et contemptus religionis, aliaque uitia aliquanto acrius castigarentur: Reuocare item leges sumptuarias eos oporteret.

nicht in A.Adhaec par est, ut magistratus adiuuet tum patresfamilias, tum ludimagistros, tum et concionatores, in retinenda sua disciplina, imprimis uero iuuet seruare pastores Ecclesiasticam disciplinam, praecipueque neruum illum disciplinae, nempe Excommunicationem in pio usu, sicut olim adiuuerunt in impio.

nicht in A.Sed multi hoc concedere non uolunt, ne potentia Euangelistarum sit eis nimis [Y^.4v:] grauis, ipsi enim uolunt Euangelio dominari, et non uolunt Euangelij iugum pati. Atque ita uere stulti homines, dum uitia fugiunt, in contraria ruunt. Sicut olim papisticis spiritualibus, non aliter ac dijs quibusdam, se subiecerunt, eosque ferme adorarunt, ita iam se non satis liberos putant, nisi Euangelium et Euangelistas pedibus conculcent, eisque, ueluti mancipijs suis imperent. Sed ulciscetur profecto adhuc Deus horribiliter hunc ministerij contemptum et pro restituta Christiana libertate ingratitudinem.

Pertinet etiam ad aedificationem, ut, ubi non sunt multi, qui latine intelligunt, omnia potius uulgari, quam latino sermone in templis peragantur. Item ut cantilenae sic canantur, ut intelligi possint sententiae, quo cor ipsum efficacius pijs dictis cum musica coniunctis moueatur, et non tantum aures inani titilatione deliniantur.

Saepe autem accidit, ut ea quae sua natura uel licita sunt, uel etiam aliquatenus pia, tamen ob circumstantias aliquas fiant illicita, in quam sententiam Paulus I. Cor. 10. inquit: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, omnia mihi licent, sed non omnia aedificant.I Kor 10,22f. Exemplo suo testari libertatem pium est, sed cum est occasio scandali infirmorum, fit impium. Quatenus igitur aliqua uel destruunt, uel aedificationem quantumuis parum impediunt, non sunt adiaphora, sed diuinitus diuinitus utroque praecepto de dilectione Dei et proximi: B. prohibita.

s:Hinc fit, ut saepe, praesertim in priuatis [C^.4v:] Adiaphoris non tantum Ecclesiasticis, sed etiam politicis, aliquid uel agendum uel omittendum sit, etiam contra libertatem Christianam, ob imbecillos aliquos, de quibus spes est, quorum tamen ipsorum non carnalis commoditas tali indulgentia, sed spiritualis profectus quaeratur. Nam propter pertinaces impios nihil penitus contra libertatem Christianam faciendum est.

Summa, omnes caeremoniae sic debent esse ordinatae, ut praedicationem uerbi Dei in praecipuo scopo, nempe in excitanda in animis uera pietate, tanquam ὑπηρετικὰ ὑπεριτικὰ: A, B [Schreibung wohl auf Itazismus zurückzuführen].Hilfsmittel. Vgl. Art. ὑπηρετικός 2), in: Passow II/2, 2106[a]: zum Dienen, Handreichen, Helfen gehörig, geschickt, geneigt. quaedam iuuent, et nullo modo impediant.

Cauendum autem est, ne suos fines ista Adiaphora transeant ac pro immediatis Dei cultibus habeantur. Nam in nullius hominis potestate est aliquos Dei cultus sine mandato Dei instituere, quare talia Adiaphora fierent idolatriae, ut in papatu abstinere a certis cibis certo tempore, cessare die Dominica, gestare cucullam.

s:Item, ne extra casum scandali incipiant obligare conscientias, atque ita laqueos inijciant conscientijs. Item, ne seruiant abusibus praesentibus aut breui secuturis.

Item, ne significent nos approbare aliquos abusus, aut quoquo modo tandem ad destructionem et labefactationem labefactionem: B. piarum mentium tendant.

Omnia enim quae [C^.5r:] sunt Adiaphora, eatenus sunt Adiaphora, quatenus illis prioribus finibus seruiunt. Cum uero illos transgrediuntur, non sunt iam Adiaphora, sed impietates et abominationes omnibus modis fugiendae.

Secunda pars: De praesentibus comenticijs Adiaphoris.

Hactenus breuiter uerorum Adiaphororum rationem ac formam exposuimus, iam quoniam quaedam Ψευδαδιάφορα Ecclesiae Christi ab impijs obtruduntur, uolumus ea breuiter ad praecedentem ueram Adiaphororum formam examinare. exigere et examinare.: B.

Quae iam pro Adiaphoris Ecclesiae Christi proponuntur, non sunt Adiaphora, uel ob aliquas circumstantias, uel quia per se suaque natura sunt impia et a Deo prohibita.: B.sunt impia.

De sua natura impijs postea dicetur, iam dicam de alijs, quae circumstantiarum ratione impia sunt.

De causis efficientibus praesentium pseudadiaphororum. pseudadiaphorum: A.

Omnia quae iam proponuntur recte institutis Ecclesijs, etiamsi aliquando fuissent pia Adiaphora, tamen iam non sunt Adiaphora, propter hasce sequentes rationes: Prima, quia non habent causam efficientem [C^.5v:] Adiaphororum, quam superius dixi esse triplicem, generale Dei mandatum et nicht in B. liberam eamque piam tum Ecclesiae, tum ministrorum: B.Ecclesiae ministrorumque uoluntatem. Primum dicam de posterioribus duabus, postea de prima.

Primum, non instituuntur praesentia Adiaphora ex libera uoluntate a ministris, consentiente Ecclesia, sed inuitae per uim multiplicesque fraudes obtruduntur, in qua re uiolatur Ecclesiae libertas, quae diuinitus iubetur stare in libertate, in qua a Christo collocata est, et non fieri serua hominum.Vgl. Gal 5,1; I Kor 7,23.

Adhaec imponuntur isti ritus non a quouis uulgari homuncione, humuncione: A. sed ab ijs personis, quas Spiritus S. iam olim praedixit singulariter Christo aduersaturas esse, praemonuitque pios, ne eis in religione obedirent, obedirent eosque ueluti excommunicauit: B. nempe ab Antichristo, Vgl. I Joh 2,18. seu meretrice Babilonia, et a bestia meretricem illam gestante. Vgl. Apk 17. Nam ualde impudens mendacium est, quod Torgae, Dorgae: A. Emdae in Frisia et alibi propositum est pijs illis concionatoribus, praesentes mutationes non institui propter Interim,Zu den Vorgängen in Torgau vgl. unten Anm. 197 u. 201 zum lateinischen und 411 zum deutschen Text. Zu Ostfriesland vgl. die Anm. 372 zum deutschen Text. sicut in aedito ternione Germanico ternione: B. Ternio = Heftlage aus drei Doppelblättern, eine Flugschrift von 12 Seiten Gesamtumfang. Vgl. Anm. 373 zum deutschen Text. ex ipsorum Adiaphoristarum scriptis mendacium hoc confutatur, confutatum est: B. quin et a principio Lipsici Lypsici: B. Interim positum est, illas mutationes institui, instituti: B. ut C. M. Caesareae Maiestati. mos geratur.Vgl. unsere Ausgabe Nr. 4, S. 385.

[C^.6r:] Non est autem dubium, quin haec cohaerentia sit uerissima. Primum, quicquid facit Antichristus, facit in gratiam Satanae, cuius est uicarius et a quo agitatur. Deinde, quicquid faciunt Monarchae in religione, faciunt in gratiam Antichristi et eius sedis. Vt etiam literae Papae ad Episcopos, et nicht in B. Episcoporum ad principes et Ecclesias testantur. Postea, quicquid faciunt principes et aulae in mutationibus istis, faciunt in gratiam Monarcharum. Quarto, quicquid faciunt seniores Theologi pro hisce mutationibus, faciunt in gratiam aularum et principum. Postremo, quicquid faciunt iuniores theologi ad promouendum aut certe non impediendum hoc malum, faciunt in gratiam suorum praeceptorum; igitur omnes seruiunt Antichristo et Diabolo, ac cum illa magna meretrice scortantur, et de poculo eius bibunt, ut in Apocalipsi de extremis temporibus non temere prophetatum est. Vgl. Apk 17,1f. Et ut iam non esset aliquod nouum mandatum Antichristi de instaurandis istis ipsis impietatum fundamentis, tamen perpetuum eius mandatum et uoluntas nota est, cui impiae uoluntati tota Ecclesia Christi, et singuli pij repugnare deberent.

[C^.6v:] Etsi igitur Ecclesia debet semper pro sua libertate, in qua a Christo collocata est, Vgl. Gal. 5,1. pugnare, cum quicunque demum ei uult ferre leges, tamen iam multo magis quam unquam alias, cum ei isti summi et a Spiritu S. iam olim praedicti et damnati aduersarij Christi, iugum imponere et impias leges ferre praesumunt.

Saepe scriptura dicit Deum esse zelotem, Vgl. Ex 20,5; 34,14; Dtn 4,24; 5,9; 6,15. et coniunctionem Christi cum Ecclesia coniugio comparat. Vgl. Eph 5,21–33. Sicut igitur nihil aegrius accidere potest sponso, quam si uideat suam sponsam aliquibus, uel minimis signis indicare, se magnifacere eius riualem uelleque ei in aliquibus morem gerere. Ita haud dubie summe displicet Christo, Ecclesiae sponso, eam in ullis, uel minimis religionis momentis Antichristo nicht in B.seu scorto Babilonio et bestiae, in qua scortum equitat, morem gerere.

Nec est curandum, quod quidam subinde repetunt, Ecclesiam semper fuisse in aliqua seruitute, nam etsi semper in politica seruitute fuit, nunquam tamen se ad impiorum religiones attemperauit, nec Deus uoluit eam spiritualem seruitutem subire. Sed potius constanter tueri suam libertatem, et non fieri seruam hominum, cum sit precioso sanguine Christi redempta. Vgl. Act 20,28; I Kor 7,23; Gal 5,1; I Petr 1,17–19.

[C^.7r:] Quare cum iam isti ritus inuitae Ecclesiae obtrudantur, idque a summis reuelatisque hostibus Christi, nullo modo eos accipere licet, nec sunt amplius Adiaphora, sed impia Antichristi et AntiochiVgl. I Makk 1,43–52. Die gewaltsamen Maßnahmen Antiochus’ IV. Epiphanes zur Hellenisierung Israels werden in Parallele gesehen zu dem Versuch des Kaisers, seine protestantischen Untertanen unter die Botmäßigkeit des Papstes zurückzuzwingen. Auch Nikolaus von Amsdorf benutzt Antiochus als Decknamen für Karl V., vgl. Reichert, 178 und öfter. mandata.

Debet etiam adesse in Ecclesia et in instituentibus Adiaphora pius animus uerbo Dei rectus idque propositum habens, ut sic gloriam Dei, uerum cultum piarumque mentium aedificationem promoueat. promoueant: B. Iam contra, qui haec instituunt, partim faciunt ad metu et cupiditate pacis mundi, non Christi, ut ipsimet testantur, cum toties repetunt, ne forte ueniant Romani et tollant, etc. Vgl. Joh 11,48. Item faciunt humana sapientia, conficto tamen pietatis zelo et studio. Volunt enim duobus dominis seruire,Vgl. Mt 6,24. et confessionem fugere, idque pessima conscientia, quod ipsimet saepe fatentur. Quidam etiam faciunt ob ingentia munera, munera et canonicatus: B. quae profecto eis non ex deuotione dantur, et tamen dari eis munera munera, canonicatus et praeposituras: B. certo constat.

Quidam haec agunt studio gratificandi bestiae et meretrici, ut a principio noui Interim ponitur. Demum multorum ea est uoluntas, ut per istas mutationes uelint facere inclinationem ad omnes abusus pontificios, quod ipsimet Theologi fatentur in epistola ad Hambur­[C^.7v:]genses.Vgl. unsere Ausgabe Nr. 2b: Responsio Theologorum Vitebergensium, S. 98–106. Item in somnio de fenestra et missa Papistica.Vgl. unsere Ausgabe Nr. 4, S. 429, Anm. 482.

Hactenus ostensum est praesentia Adiaphora non habere duas posteriores efficientes causas, id est liberam et piam Ecclesiae ac instituentium uoluntatem; iam de prima causa, id est generali Dei mandato, dicemus.

Secundo non instituuntur istae caeremoniae ex mandato Dei, in genere pia et utilia Adiaphora praecipientis, sed contra mandatum eius. Nam Deus non uult restitui caeremonias, quae diu impietati seruierunt, et semel ob impietatem abolitae sunt.

Irascitur non solum ipsi impietati uehementer, sed et omnibus eius circumstantijs, dicit solum ipsum ob idolatrias, quae in eo exercentur, contaminari, pollui et immundum esse. Vgl. Jer 3,2.9; 16,18; Ez 36,17f.

Etiam ipsas opes et omnia bona idolatrarum, ut Ierichuntis Vgl. Jdc 6,17–19.24. et Amalekitarum Vgl. I Sam 15,2f. et aliorum tanquam in ipsis etiam rebus impietas haereat, haereāt: A. execratur.

Moises etiam ipsum aurum uituli aurei detestatur et perdit. Vgl. Ex 32,20. Adeo feruens odium et zelum habet Deus, etiam contra ipsas materias et alias circumstantias idolatriae.

Nostri profecto Adiaphoristae, qui sunt animi Maioris, non ita abhorrerent ab auro aurei uituli, quin sibi cuperent aliquam pinguissimam eius partem donari.

s:Laudantur Laudantur a Spiritu S.: B. reges qui [C^.8r:] ex templo Baal alijsque locis idolatriarum cloacas et latrinas fecerunt. Vgl. II Reg 10,27. Item qui statuas idolatricas exusserunt et perdiderunt, quantumuis preciosae materiae fuerint. fuerint, et qui omnino omnes etiam circumstantias idolatriae diligentissime aut aboleuerunt aut obscurarunt.: B. Vgl. II Reg 10,26; 11,18.

Porro, quod quidam dicunt, se restituere eas caeremonias, quae, quia inde a primis patribus usitatae fuerint, cuius tamen generis paucissima proferunt, cum de papisticis ritibus loquuntur, ideo penitus ad Antichristum non pertineant, nihil plane eos excusat.

Nam res postquam idolatriae seruiunt, sunt idolatricae et non placent Deo, uultque eas Deus abijci. Serpens aeneus erat a Deo institutus, idque per Moisen tantum Prophetarum, postquam tamen idolatriae seruiuit, non fuit amplius Dei serpens, aut Moisi, sed idolatrarum et Diaboli, laudaturque Ezechias, qui eum contriuerit. Vgl. Num 21,8f; II Reg 18,4.

Quare etiamsi fuissent aliquae caeremoniae in papatu, quae inde a primis patribus in Ecclesia extitissent, tamen cum ita sint, fuerintque iam longo tempore penitus contaminatae idolatriae et abusibus papisticis, non sunt amplius patrum caeremoniae, sed Antichristi, pieque abolentur et impie iam, contraque Dei uoluntatem restituuntur.

Ego profecto non dubito, quin abolitio ista abolitio: B. papatus eiusque caeremoniarum et abominati­[C^.8v:]onum sit plane ipsius Spiritus S. singulare opus. Restituere igitur ea ex humana sapientia, quae Spiritus S. semel abiecit, est plane facere contra Spiritum S. et mandatum Dei.

Quare cum praesentia Adiaphora inuitae Ecclesiae Ecclesiae ab hostibus Christi: B. obtrudantur, idque non pio animo ueram pietatem promouendi, sed partim metu, partim humana sapientia, partim studio gratificandi impijs Tyrannis, partim etiam animo euertendi ueram doctrinam, adhaec contra Dei mandatum et uoluntatem restituantur, necessario sunt impia, et nullo modo sunt a pijs accipienda.

De effectibus praesentium pseudoadiaphororum. pseudadiaphororum: B.

Hactenus de prima ratione dictum est, cur praesentia pseudoadiaphora pseudadiaphora: B. non sint amplius Adiaphora, nec pie accipi possint, quia scilicet non habent ueras causas efficientes, iam de secunda ratione Christo fauente dicetur.

Secunda igitur ratio est, quia non habent finales Adiaphororum causas, imo habent eis contrarios effectus. Finales causas Adiaphororum superius ex Paulo ostendimus debere esse, ut omnia ordine, decenter et ad aedificationem fiant. Vgl. I Kor 14,26.40.

nicht in A.Quod ordini non seruiant.

[D^.1r:] Primum istae praesentes adiaphoricae mutationes ordinem efficere: B.ordinis causa esse non possunt, nam cum semper mutationes et in politijs, et in Eccelesijs (quin et in omnibus rebus, iuxta illud, omnis mutatio periculosa Flacius führt das Sprichwort auch an in unserer Ausgabe Nr. 9: Die fürnehmsten Irrtümer der Adiaphoristen, bei Anm. 41.) turbationis causa fuerint, etiam cum uolentibus et consentientibus subditis uel auditoribus factae sunt, idque in aliam non multum dissimilem formam, iam multo magis perturbationes efficient, cum in rebus religionis et ad conscientiam pertinentibus, inuitis plane gementibusque pijs fiunt, idque in statum plane contrarium. Transformatur enim Ecclesia Christi in formam Ecclesiae Antichristi, a qua abominabili forma omnes pij, atque adeo ipse Spiritus S. uehementer abhorrent, ut paulo ante dictum est.

Verum ne haec tantum ratione disputasse uideri possimus, experientiam uero fortasse rationibus reclamare, cogitemus tantum (ut de alijs Ecclesijs nihil dicam, in quibus conscientiae et externa forma Ecclesiae per paruas mutationes, ut per albam uestem, misere turbatae sunt) Torgensem Ecclesiam, unde MorusIm Mai 1549 wurde Georg Mohr Nachfolger des wegen seines hartnäckigen Widerstandes gegen das Leipziger Interim abgesetzten Torgauer Stadtpfarrers und Superintendenten Gabriel Zwilling (Didymus). Zu den Auseinandersetzungen in Torgau vgl. Chalybaeus, Durchführung, 46–58. adiuuantibus, uel potius instigantibus Balaamis Siehe oben Anm. 98, 111. et Achitophelibus Siehe oben Anm. 99. exturbauit duos uere pios et constantes concionatores, qui nouis istis mutationibus assentiri noluerunt.Vgl. Anm. 411 zum deutschen Text.

Eo lupo in pastoris [D^.1v:] locum subrogatoMohr an der Stelle Zwillings. Nachdem infolge des Passauer Vertrages das Interim obsolet geworden war, legte Mohr sein Amt nieder und verließ Torgau am 27. April 1553, kurz darauf starb er. Vgl. Chalybaeus, Durchführung, 58. quales turbae consecutae sint, multis notius est, quam ut me dicere necesse sit. Ibi quam pulchri ordinis causa sint adiaphoristae, possunt quotidie, si uolunt, spectare, sed quo minus doleant se id fecisse, faciunt bonae consolationes domini, non tantum uerbales, sed etiam reales.

Sunt igitur mutationes causae magnarum miseriarum, cum fiunt uel tranquillissimis temporibus, multo magis nunc miserabilis perturbationis causa erunt, cum iam Ecclesiae Christi omnibus mille Satanae artibus: B.artibus Satanae et eius filiorum intus et foris oppugnentur.

Quin et ipsimet Adiaphoristae in praefatione nouae ordinationis et in alijs scriptis affirmant, quod ex praesentibus adiaphororum mutationibus werden viel zerruͤttung folgen vnnd die Pfarhern werden vnrugig gemacht.Vgl. sinngemäß z. B. Melanchthon, Briefe, MBW 5409 (Leipzig, 19. Januar 1549; CR 7, 321–326 [Nr. 4476], bes. 322). Quare detestandi sunt adiaphoristarum clamores, qui nomine ordinis sua Ψευδαδιάφορα commendant, coarguuntur enim ratione, experientia et propria confessione. Turbant enim nobis Ecclesias optime ordinatas ac proprias ordinationes, quas tam multas iam aliquot annis scripserunt, turpiter deformant et euertunt.

Dieser Absatz [α] folgt in A erst nach Anmerkung j (siehe unten Seite 258).Hactenus de ordine, iam de decentia.

nicht in A.Quod non deceant.

Dieser Absatz [β] folgt in A erst nach Anmerkung j (siehe unten Seite 258).Secundo, ista noua Adiaphora non sunt [D^.3v:] causa decentiae in Ecclesia Christi. Qui enim deceret Ecclesiae Christi grauitatem dignitatemque theatrica et magica gesticulatio in Missa, quae necessario cum reliquis missae partibus restituitur? Item circuire coemeterium, circuitio nicht in B. cum uexillis instar Baccharum bacharum: A. furentium ululando.Flacius vergleicht hier die Prozessionen um den Kirchhof mit Bacchantenzügen. Depositio crucis in sepulchrum.Zum liturgischen Brauchtum am Karfreitag vgl. Tripps, Bildwerk, 114–117, 319–332 (Abb. 40–50c). Item introductio statuae in asino equitantisZu den Palmeselprozessionen am Palmsonntag vgl. Tripps, Bildwerk, 89–113, 316–318 (Abb. 37a–39b). et aliae similes plane ridiculae nugae, quas quidam apostaticus princeps non immerito ludo Bacchanalium comparauit, quasque et ipsi Adiaphoristae ludicra quaedam appellant.

Dieser Absatz [γ] folgt in A erst nach Anmerkung j (siehe unten Seite 258).Atque haec nunc tanto minus decent Ecclesiam quod seruiuerunt idolatriae, quod sunt a nobis explosa et penitus condemnata ac abiecta, quodque ea populus extreme execratur et detestatur. Sicut enim furis, latronis, carnificis aut scorti ipsam etiam uestem, quanquam plane innocentem, detestamur, nec quisquam honestus homo eam libenter uel attingit tantum: Ita etiam omnes uere pij ex animo abhorrent ab istis papisticis nugis, quod in papatu abusui et impietati seruiuerunt, ijsque contaminatae et pollutae sunt. Nec est tantum delicati cuiusdam palati istud fastidium, sed reuera Spiritus S. detestatur ita illas abominationibus pollutas caeremonias.

Dieser Absatz [δ] folgt in A erst nach Anmerkung j (siehe unten Seite 258).Quare istae nugae Antichristi: B.papisticae nugae in Ecclesiam [D^.4r:] reductae, dedecorant et ridiculos efficiunt ministros nostrarum Ecclesiarum et totum ministerium, ut auditores et contemnere et odisse incipiant tum ministros et totum ministerium, tum et ipsa Sacramenta ac uerbum. Neque enim est cuiusque distinguere, ut inquit Aristoteles,Vgl. Aristoteles, Nikomachische Ethik VI, 11f (1143a–1143b). Aristoteles bemerkt, dass das Unterscheidungsvermögen (γνώμη) als eine Naturanlage erscheine, die jedoch erst in einem bestimmten Lebensalter wirksam werde. quare incipiunt imperiti homines ex una parte ridicularum caeremoniarum etiam de reliquis summis diuinitusque institutis Ecclesiae actionibus leuiter sentire. Summa, etiamsi nihil praeterea esset indecorum in istis papisticis ritibus, tamen tantum illud ipsum restituere ea, quae semel propter impium abusum abieceris et contempseris, ualde non solum dedecet, sed plane impium est.

Dieser Absatz [ε] folgt in A erst nach Anmerkung j (siehe unten Seite 258).Proinde papistici ritus restituti plane indecori erunt nostris Ecclesijs. Primum, quia plaerique sua natura inepti sunt. Secundo, quia contemnuntur et odio habentur ab omnibus pijs propterea, quod tam diu multiplicibus abominationibus Antichristi seruiuerunt. Sicut superius diximus, omnes a uestibus scorti aut carnificis abhorrere. Postremo quia leuitatis est et summe indecorum ea recipere et in precio habere, quae antea ualde contempseris et penitus abieceris. Tam igitur dedecebunt Ecclesiam Christi, quam si aliquam honestissimam matronam alligatis nolis, aut aliqua usitata scorti [D^.4v:] nota in pompa traduceres.

Quod autem conformitatem nicht in A.(quam in I. parte etiam ad decorum pertinere diximus) quidam ue­[D^.2r:]hementer praedicant, ad id respondemus, primum nec esse necessariam caeremoniarum conformitatem. Nam in earum conformitate nec Dei gloria, nec nostra salus (quod notum est) consistit. Sed potius opinio cultus et necessitatis obseruationis. Nec etiam possibilem, qui enim possibile est in tam distantibus a se mutuo locis per orbem terrarum, et in tam diuersis gentibus et coetibus conformitatem rituum efficere?

Deinde asserimus non fuisse annis 600 post Christum in Ecclesia conformitatem, ut Gregorius magnus in Epistola quadam ad Augustinum Episcopum Cantuariensem testatur.Vgl. oben Anm. 165.

Quin ne ante 30 quidem annos fuit in Ecclesia conformitas rituum, nam alias caeremonias Romana Ecclesia, alias Graeca et alias Orientaliores habuerunt et habent,Zu den morgenländischen Liturgien (einschließlich der griechisch-orthodoxen) vgl. Rietschel-Graff, §§29–32 (S. 233–255). quin et in papisticis Ecclesijs fuit magna diuersitas, alia est missa Ambrosiana et alia Romana.Erst das Tridentinum brachte eine weitgehende Vereinheitlichung der Messliturgie im Westen nach Maßgabe des römischen Ritus, wobei jedoch einige wenige traditionsreiche regionale Sonderformen daneben bestehen blieben, etwa die sogenannte Mozarabische Liturgie, die noch heute in Toledo, Salamanca und anderen Orten zelebriert wird. Der Ambrosianische Ritus wird vorwiegend in der Diözese Mailand und angrenzenden Regionen gepflegt. Vgl. Rietschel-Graff, §34 u. §36 (S. 258–263; 270–278); Odilo Heiming (Hg.), Corpus Ambrosiano-liturgicum, Münster(Westfalen) 1968ff. Item alia ratio officij (ut uocant) aliarumque caeremoniarum fuit apud alios monachorum ordines, quin et singuli episcopatus habuerunt suas proprias ordinationes.

Quare nec necessaria, nec utilis, nec possibilis est omnium caeremoniarum conformitas in omnibus Ecclesijs, nec unquam a Christo nato in tota nicht in B. Ecclesia fuit. Hoc uero tempore per [D^.2v:] Adiaphora, et ista tam uaria Interim non conformitas, sed summa difformitas ac perturbatio tristis perturbatio: B. tum politiarum, tum Ecclesiarum, ac denique conscientiarum excitatur, ut ipsa experientia clamat.

nicht in A.Disserui in prima parte de conformitate aliquanto prolixius, ubi ostendi conformitatem magis in eo sitam esse, [Z^.6r:] ut singulae Ecclesiae sibimet constent similesque sint, quam ut se subinde alijs atque alijs conforment, in praecipuis tamen summisque religionis capitibus, in quibus conformitatem necessariam esse diximus, sunt omnes nostrae Ecclesiae et sibi mutuo et antiquissimis illis conformes.

Si efficienda esset conformitas in Ecclesijs, tum id efficere oporteret per aliquod eruditum et firmum, tum rationibus, tum autoritate scriptum, cui omnes sani necessario assentirentur, ut sunt Biblia, Postillae D. M. Luth.,Zu denken ist an Luthers Kirchenpostille von 1522 (WA 10/I,1, 1–739; 10/I,2, 1–208; 17/II, 5–247) und seine Hauspostille von 1544 (WA 52, 1–839.843), außerdem an Roths Sommer- (1526; WA 10/I,2, 213–441), Fest- (1527, WA 17/II, 252–514) und Winterpostille (1528, WA 21, 5–193) sowie an Crucigers Sommerpostille (1544, WA 21, 203–551; 22, 3–423). Loci communes,Philipp Melanchthon, LOCI | COMMVNES RERVM | THEOLOGICARVM | SEV HYPOTY- | POSES THEO- | LOGICAE. | VVITTEMBERGAE. | AN. M. D. XXI. (VD 16 M 3585). Melanchthon überarbeitete sein Lehrbuch mehrmals tiefgreifend, spätere Versionen erschienen unter dem Titel Loci communes theologici (secunda aetas 1535, VD 16 M 3614, ZV 25988) bzw. Loci praecipui theologici (tertia aetas 1543–1559, VD 16 M 3663). et similes libri.

Ista tam uaria Interim, clam a paucis aliquibus consarcinata, plena ambiguitatibus et generalitatibus, in quibus tantum sunt breues sententiolae nullis rationibus firmatae, firmatae, adhaec per uim in Ecclesias intrusa: B. id nequaquam efficient, quae ob hoc ipsum suspecta sunt, nec diuturna esse poterunt, quod uiolentia promoueantur.

Sed consideremus obsecro, qui possibile sit conformitatem multarum Ecclesiarum per Adiaphora efficere, cum ne unicus quidem pastor secum esse confirmis poterit. In suggesto uituperabit acerrime ritus papisticis abusibus inuolutos et contaminatos, postea ubi descenderit ipsemet eos ritus peraget, et ita contra semetipsum, ueluti impoenitentem inpoenitentem: A. concionabitur, suaeque doctrinae contraria faciet. Item qui poterit esse conformitas et unitas, si pastores ea repraehende­[D^.3r:]rint et extenuabunt, quae aulae et gubernatiores sancte et inuiolabiliter obseruari uolent et praecipient?

nicht in A.Adiaph. sibimet non satis constant nec conformes sunt: iam de conscientia queruntur, accusant praesentes mutationes, dicunt esse tristem seruitutem, multas perturbationes Ecclesiae excitaturam, pios languefacturam impios confirmaturam; iam contra inde disciplinam, ordinem, conformitatem, pacem mundi et plane aurea saecula pollicentur. Iam negant se quicquam de istis mutationibus scire, nihil se mutasse; iam magnifice gloriantur et plane triumphant, quod sua diuina sapientia sibi pacem et tranquillitatem parent.

nicht in A.Si igitur sibimet conformes non sunt, quomodo illi in orbe terrarum conformitatem [Z^.7r:] efficient? lege eorum scripta hoc biennio scripta, inuenies prorsus eos sibi non constare.

Nec tamen est uerum fieri istas Adiaphoricas mutationes conformitatis gratia, si enim conformitatem efficere uellent, oporteret eos conformare alias Ecclesias alicui optime ordinatae Ecclesiae, ut Vittenbergensi. Vitebergensi: B. Cupiam autem scire, in quanam Christi Ecclesia usquam in Misnia festum corporis Christi, aut missa papistica, ut in Lipsico Lypsico: B. Interim et eius extractoVgl. unsere Ausgabe Nr. 1 und Nr. 4. restituitur, retenta est, cui aliae Ecclesiae in his conformentur.

nicht in A.Impijs se conformare teste Paulo impium est.Vgl. II Kor 6,14–18.

Quare non conformitas sed transformatio Ecclesiae Christi in ritus Antichristi paratur, parantur: A. suntque dignissimi omnium piorum odio Adiaphoristae, et quidam aulici parasyti, qui praestigijs nominum Ecclesiam Christi decipere eique uenenatam radicem saccaro contectam obtrudere conantur.

Igitur praesentes mutationes, cum non solum non seruiant bono ordini et conformitati, sed etiam efficiant tristissimas perturbationes, confusiones et difformitates Ecclesiarum, nullo modo pro pijs adiaphoris habendae aut accipiendae sunt. Hier schließen in A die Absätze [α], [β], [γ], [δ] und [ε] an (siehe oben Seite 250, 252).

Hactenus de duabus primis finalibus causis, nempe ordine et decentia dictum est, iam de aedificatione dicetur.

Postremo non sunt causae aedificationis, quia nec ordinem nec decentiam habent. Et, ut aliquid haberent elegans, id tamen ociosum et inane est, magisque ociosorum et prophanorum hominum pompas, aulas et theatra, quam Ecclesiam Iesu Christi decet, decent: A. ubi seria quaedam, grauis, salutarisque decentia quaeritur.

Porro disciplinam quam tandem habent papistica Adiaphora? Nihil profecto proferri potest, quin id longe melius sit in nostris Ecclesijs.

Excommunicationem aliquanto magis exercuerunt, quam nostrae Ecclesiae exercent, sed non recte, summe enim ea ad quaestum quaestum et stabiliendam suam tyrannidem: B. abusi sunt. Non enim eos excommunicarunt, qui impoenitentes erant, nec ullis priuatis admonitionibus a turpi uita reduci poterant, quos homines proprie uult Christus haberi pro ethnicis et publicanis,Vgl. Mt 18,15–17. seipsos enim spirituales primum excommunicare debuissent, in quibus omnis LernaLerna steht hier für die mythische Lernäische Schlange, eine vielköpfige Wasserschlange, deren abgeschlagene Köpfe wieder nachwuchsen, die aber von Herakles schließlich besiegt wurde. Vgl. Hans v. Geisau, Art. Hydra 1), in: . turpitudinum et omnigenum scelerum magis uiguit, quam in ullis Sodomis.Vgl. Gen 18,20; 19,13.

Tantum eos excommunicabant, qui spiritualibus non peromnia in iustis et iniustis obediebant, qui eis debita [D^.5r:] non exoluebant, uel in humanas traditiones peccabant, aut ipsos quoquo modo iniuria affecerant. afficiebant: B. Iuuentus certe utriusque sexus, quae omnium maxime disciplina eget, longe melius apud nos instituitur, tum in pietate, tum in literis, tum in moribus, quam apud papistas, apud quos plane abiecta fuit cura scholarum et Catechismi.

In disciplina Ecclesiastica etiam illud summe cauendum est, ne dum qualiscunque externarum actionum honestas quaeritur, interea ipsa uera pietas euertatur, et animi impiarum superstitionum laqueis capiantur. Disciplina enim adducere ad Christum debet homines, seu esse paedagoga ad Christum,Vgl. Gal 3,24. et non abducere, vt Pharisei, Monachi et similes longe speciosiorem habebant externam conuersationem, conversationem et ueluti quandam disciplinae speciem: B. quam Christus cum suis Apostolis, et nostri temporis etiam honestissimis hominibus. Sed ijdem habebant multiplices impias ac superstitiosas opiniones in animo, quod per illam suam externam hyposcrisin, magis quam disciplinam, remissionem peccatorum, et aeternam salutem consequentur.

Sic fortassis diceret aliquis, in papatu enumerationem omnium peccatorum profuisse ad uitanda aliqua turpiora uitia, quod ea non patrarint, ne cogerentur [D^.5v:] confiteri, sed illa potius docuit flagitia, praeterquam quod superstitio, et ille Satanae laqueus infinitos in infernum pertraxit. Quanquam ne id quidem fuit uerum, delegerunt enim sibi tales confessores, cum similibus flagitijs essent contaminati, non multum pudoris incutiebant confitentibus.

Quare non tanti est facienda illa hypocrisis externa, ut propterea animi malis superstitionibus uinciendi sint. Nam, ut dictum est, lex debet esse paedagogus ad Christum et non a Christo.Vgl. Gal 3,24. Christus magis reprehendit superstitiosam illam pharisaeorum disciplinam et sanctitatem, quam manifesta peccatorum uitia. Quare inquit: publicani et meretrices praecedent uos in regno coelorum.Mt 21,31.

Illud profecto negari non potest, quin longe seuerius sit apud nos animaduersum in libidines, et maior cura habita iudiciorum matrimonialium quam apud papistas; papistici officiales nihil non dispensant pro pecunia. Quae autem ibi disciplina esse potest, ubi nihil non licet, modo pecuniam afferas? Quin et ipsimet summi spirituales honestorum uirorum uxores et filias ad stupra et adulteria abducebant.

Ieiunia papistica itidem disciplinae causa esse non possunt, non enim caro aut pisces fre­[D^.6r:]nant aut luxuriosa reddunt corpora, sed in illis ipsis cibis nimia quantitas, aut quaesitae deliciae. Vere dicitur apud papistas, quod unum ieiunium tres helluationes requirat. Ieiunia papistica, praeterquam quod quod multas: B. superstitiosas opiniones secum adferunt, etiam hoc efficiunt, ut diuites quidem delicientur, quaerendo exquisita ciborum genera, pauperes autem, quibus alioqui male est, misere fame famae: B. crucientur. Quod ex experientia notius est, quam ut nostra probatione egeat.

Canones decretorum non seruari per omnia a nobis in Ecclesiastica politia atque ita dissolui Ecclesiasticam disciplinam aduersarij quidam queruntur. Verum nostri Ecclesiarum ministri habent tres res: A. canones, qui, ut Deo grati sunt, ita satis frenare eos ac cicurare queunt.: B.mansuefacere possunt.

Primus est paupertas, quae eis tum instrumenta instumenta: A. uoluptatum, tum etiam animum lasciuiendi subtrahit. Secundus Canon est coniugium, id est: uxor et liberi, qui, ut ille inquit, sunt magna tyrannis uiro, quique etiam ferocem animum mansuefacere possint.Herkunft des Sprichwortes bislang nicht nachgewiesen. Habet profecto coniugium ualde multa honestae et sanctae disciplinae exercitia. exercitia, ut etiam Socrates dicebat se ab uxore patientiam discere.: B. Videre est ubique etiam in uulgo, quam multo mitior et mansuetior sit coniugatus quam coelebs.

s:Postremus canon sunt laboriosae [D^.6v:] functiones, quae tum labore frangunt hominem, tum ocium procul amouent, quo sublato periere cupidinis arcus.Ovid, Remedia amoris 139. Vgl. Art. faul (träge) 3.2.8 (Nr. 75), in: . Isti igitur soli tres canones longe magis cohercent nostros spirituales, quam omnes illi papistici papistici cum suis glossis: B. papisticos, quod etiam ipsa experientia testatur.

Nos habemus etiam Dei beneficio assiduam praedicationem uerbi Dei, diligentemque pueritiae Catechesin, per quam tum uera animi pietas, tum et externa morum honestas, tam in tenera, quam in matura aetate efficitur. Nam uerbum Dei teste Esaia est illa pluuia, quae non inutiliter cadit, sed agros pulcherrimis fructibus large foecundat.Vgl. Jes 55,10f.

s:Huc adiungatur confessio nostra, quae est pia quaedam exploratio fidei et uitae communicantium, et instructio eorundem, cuius simile nihil habet papistica, quid enim illi alios instruerent, qui omnis pietatis partim ignari, partim hostes sunt? „sunt“ nicht in B.

Obijciunt papistae nostram Euangelicae libertatis praedicationem multos arripuisse ad libertatem carnis. Id quanquam uerum est, tamen non salutari Euangelij praedicationi, sed Diabolo et impiorum malitiae tribuendum est, qui semper omnibus optimis Dei creaturis pessime abuntuntur, sic et Christi et Apostolorum tempore factum est, quemadmodum et Paulus queritur.Vgl. I Tim 4,1–5; II Tim 3,1–9; 4,3f.

[D^.7r:] Quod si quis putat multitudinem papisticarum caeremoniarum posse lenire et mansuefacere manisuefacere: A. animos, ei denuo uidendum est, ne, ut supra dictum est, dum disciplinam externam quaerit, animi pietatem euertat. Verissime enim ab Augustino August: : A. dicitur: in multitudine caeremoniarum periclitatur fides.In den echten Schriften Augustins nicht nachweisbar (frdl. Mitteilung von Herrn Dr. A. E. J. Grote, Zentrum für Augustinus-Forschung, Würzburg). Abstrahitur enim mens a ueris pietatis capitibus, ac a merito Christi ad illam externam tam multiplicem caeremoniarum speciem.

s:Sed coarguitur etiam huiusmodi opinio ab ipsa experientia, pulchre enim dicit Erasmus in similibus, quod quemadmodum de loci aere iudicare solemus ex colore et ualetudine incolarum, ita spiritualium turpitudo indicet, quantum multitudo caeremoniarum ad honestatem ac pietatem faciat. Vgl. Anm. 468 zum deutschen Text.

Nihil igitur necesse est, nos papisticas Caeremonias disciplinae gratia restituere, quia nihil plane aedificant, destruunt uero multipliciter, ut postea indicabitur. indicabitur, et non aedificant.: B.

nicht in A.Quod non aedificent.

Non faciunt etiam ad aedificationem istae nouae ordinationes ideo, quia mutant pias uulgares cantilenas in latinas, amouent in uniuersum omnes a Luthero, alijsque recens compositas, ac pro illis ueteres latinas substituunt, uoluntque omnia latine in templo peragi, qua ipsa re non [D^.7v:] minimam partem cultus diuini, et exercitij pietatis tollunt. Latina, quae pro uulgaribus substituuntur, ut pia sint, tamen non intelliguntur a uulgo, inanis sonitus sunt, nec plane quicquam aedificant, Nec piam, sed superstitiosam deuotionem non intellecta faciunt.

Atqui ob hanc causam uult Paulus notis linguis apud Corinthios omnia in Ecclesia peragi, ut scilicet Ecclesia aedificetur, negat enim aedificari pios per non intellectum sermonem.Vgl. I Kor 14,1–33. Quare nouae istae caeremoniae et cantilenarum immutationes, quas iam audio GrimaeGrimma. Vom 28. April bis zum 1. Mai (od. 2. Mai? vgl. ) 1549 fand in Grimma ein Treffen kurfürstlicher Theologen statt, die zustimmend über die unter Federführung Georgs III. von Anhalt erarbeitete neue Agende (Georgsagende) berieten. Am 10. April 1549 war sie auf dem Tag von Torgau noch auf Initiative Gabriel Zwillings von den Landständen abgelehnt worden. Kurfürst Moritz nahm sie nun formell entgegen, sie blieb aber ungedruckt, da sie auch von den altgläubigen Bischöfen als nicht dem Interim gemäß verworfen wurde. Vgl. PKMS 4, 377f (Nr. 327); 381f (Nr. 331); 383f (Nr. 333); 386–388 (Nr. 337); 404 (Nr. 360); Herrmann 153f; Bugenhagen Briefwechsel S. 450f (aus Nr. 230, 25. Mai 1549 an Herzog Albrecht), 645f (aus Nr. 229b, 20. Mai 1549 an Franz v. Lüneburg). Den Text der Georgsagende bietet mit historischer Einleitung Friedberg, Agende. compositas esse, alioqui in Lipsico Interim mandatae, nihil plane ad aedificationem faciunt, imo tollent et impedient aedificationem. Non sunt igitur pia Adiaphora, nec pie in Ecclesias recipi possunt.

Qvod praesentia Pseudadiaphora

Ecclesiam Christi multipliciter destruant.

s:Hactenus ostendimus non facere ad aedificationem ista noua Adiaphora, iam Deo iuuante ostendemus etiam destruere Ecclesiam Christi, idque multipliciter.

Primum igitur destruunt, quia multitudo, caeremoniarum tollit Christianam uitam et morum honestatem, [D^.8r:] ut in papatu experientia docuit; putabant enim homines in papatu, quod, si mane tantum unam missam audissent, probe officio Christiani hominis perfuncti essent, reliquum diei possent iam uel libidinibus, uel helluationibus, uel quibuscunque uellent flagitijs tribuere. Efficiunt, ut Christus inquit,Vgl. Mk 7,9. irritum mandatum Dei propter mandata hominum. Abstrahunt homines a mandatis Dei ad nugas et mandata hominum. In papatu habebatur longe maius nefas comedere carnes die ueneris, aut in quadragesima, quam scortari, aut proximum decipere.

Hoc sane in omnibus rebus uerissimum est, quod pluribus intentus, minor est ad singula sensus. Quare, quanto plures caeremoniae cumulantur, ad easque mens humana distrahitur, tanto minus intenti sunt homines mandatis Dei. Praesertim cum caeremoniae quidem in oculos incurrant, et homines eas admirentur, uera autem animi pietas, et uerbum Dei non perinde intelligatur, adhaec etiam longe failius sit caeremonijs externisque gestibus uacare, quam toto pectore mandatis diuinis parere. Summa, efficiunt, ut homines labijs honorent Deum, cor autem eorum procul sit, et frustra Deum mandatis hominum colant.Vgl. Mt 15,8f.

Secundo destruunt ista noua Adiaphora, [D^.8v:] quia mutant pias uulgares lectiones et cantilenas in latinas, omniaque in templo latine peragi uolunt, qua ratione tum tollitur aedificatio, quae habebatur ex pijs lectionibus et cantilenis in noto ac intellecto sermone, tum certa occasio superstitionibus et impietati datur. Cum enim uulgus non intellexerit ea, quae in templis leguntur et canuntur, putabit illa ex opere operato Deo placere. Certe aut ignota contemnet, aut trahet in superstitionem. Ac plane multiplices laqueos conscientijs inijcient, ut in papatu factum est.

Olim Orationes, Gloria in excelsis, Euangelium, Epistola, Symbolum, Praefatio et oratio Dominica in Ecclesiae celebratione coenae Domini, aedificationis gratia lecta et cantata sunt, idque lingua Romana, quam tunc intelligebant. Hoc enim, quod iam Missa dicitur, fuit olim totius Ecclesiae publica actio, sicut sunt iam nostrarum Ecclesiarum publicae actiones.Zur veränderten Rolle der Gemeinde im Rahmen der Messfeier vgl. Rietschel-Graff I §26 (Die Umwandlung des Priester- und Opferbegriffs und ihre Folgen), wo es etwa auf S. 223 heißt: Zunächst wirkt diese Ausbildung des Priester- und Opferbegriffs dahin, daß die eigentliche Kommunion der Gemeinde mehr und mehr zurücktritt hinter der priesterlichen Funktion über den Elementen, der Oblation, die nicht mehr von der Gemeinde, sondern vom Priester vollzogen und so die Feier immer mehr eine einseitige Handlung des Priesters wird für die Gemeinde aber nicht mit der Gemeinde ; Reinhard Meßner, Art. Messe II. Römische Messe 2. Teilnahmeverhalten, in: . Quod omnes partes eius testantur, ut orationes in numero plurali propositae, quas sacerdos quidem recitauit, populus autem ardentibus uotis ac fide consecutus est, adiecitque Amen. Item admonitiones ad populum: Oremus, Dominus uobiscum, sursum corda. Item lectiones epistolarum et Euangeliorum. Item illae tam crebrae con­[E^.1r:]uersiones ad populum idem coarguunt.

Postea uero cum et Romani suam linguam coeperunt mutare, item ea forma publicarum caeremoniarum ad alias gentes ignaras sermonis latini perlata est, item Euangelium coeptum est obscurari, quia non intellexerunt usum illarum cantilenarum et lectionum esse aedificationem Ecclesiae, putauerunt esse opus quoddam, quod sua natura Deo placeret, atque adiecto canone, alijsque quibusdam impijs ab Ecclesia eam actionem ad solos sacerdotes transtulerunt, putaueruntque esse quoddam longe gratissimum Deo sacrificium, quod mereretur uiuis et mortuis omnia bona. Atque ita pro Christo unico et perpetuo sacerdote,Vgl. Hebr 4,15f; 7,22–28; 10,11–14. nouos sacerdotes et pro unico sacrificio Christi nouum sacrificium Missae substituerunt, quod quid aliud fuit quam Christum abnegare?

Nec est quod adiaphoristae dicant se alicubi adscripsisse oportere simul doctrinam retineri, qua admoneantur homines de usu caeremoniarum; oportet enim caeremonias tales condi, quae sua bonitate etiam iuuent praedicationem uerbi, et non quas sine intermissione necesse sit uerba Dei castigari. Apostolus iubet omnia fieri ad aedificationem,Vgl. I Kor 14,26. non solas conciones. Verbo Dei quidem caeremoniae regendae [E^.1v:] sunt, ne aedificationi obsint.

Sed corruptelae, quae perpetuo sine abrogatione tollerari debent, nequaquam ferendae sunt, eo quod destructioni non aedificationi seruiant. Item, in quibus quam minimum detur occasionis ullis abusibus, nescimus enim, quam diu simus bonos doctores habituri. Imo, si ita perrexerint adiaphoristae, reformare Ecclesiam Christi, ut Torgae coeperunt, ut scilicet pro pijs et constantibus concionatoribus nobis MorosFlacius spielt hier mit dem Gleichklang des Namens Mohr und des aus dem Griechischen übernommenen Fremdwortes morus = Narr. et aulicos adulatores substituant, breui nullum pium Doctorem in templis habebimus.

Sed redeo ad destructionem, quae ex mutatione sermonis, et uulgarium cantilenarum oritur. Paulus 1. Corinth. 14. cum prauam Corinthiorum consuetudinem ignotis linguis in templis utentium prolixe repraehendit, addit et hoc inter caetera in templo ea agenda, quae aedificant,Vgl. I Kor 14,12.26. ignotum autem sermonem testatur non aedificare: Nec sane mirum est non aedificare, ex auditu enim teste Paulo fides est,Vgl. Röm 10,17. non scili-[Aa^.6r:]cet quouis auditu, sed eo, qui intelligi possit. Si enim ignotus sit sermo, quomodo, inquit, alter dicet amen, si quidem nescit, quid petieris?Vgl. I Kor 14,16. Quin imo, si uel tuba teste Paulo ignotum sonum in castris daret, quis se armaret?Vgl. I Kor 14,8. Multiplicia igitur damna affert sermonis noti in Ecclesia in ignotum mutatio.

Primum damnum, tollit exercitium pietatis et incrementa fidei, quam multis enim pio grauique cantu cor ad ueram pietatem inter canendum incitatur, emolliturque, quam in multis spiritus sanctus excitatur, ut ad patrem pro nobis gemat.Vgl. Röm 8,26. Itaque non sine causa Paulus monet, ut nos mutuo confirmemus Psalmis et Hymnis.Vgl. Eph 5,19; Kol 3,16. Quare et Eliseus uult spiritum suum per pias cantilenas excitari, cum tribus regibus uult Dei consilium patefacere.Vgl. II Reg 3,15.

Secundum, impedit publicas Ecclesiae precationes, quomodo enim ad praeeuntis sacerdotis preces Ecclesia dicet amen, cum eas non intelligat, ut Paulus testatur?Vgl. I Kor 14,16. Quantum autem scelus sit publicas Ecclesiae preces turbari, cum oratio fidei sit unicum [Aa^.6v:] nostrum auxilium et telum, quo nos defendimus, facile est animaduertere.

Tertium damnum, cantilenae uulgares consuetudine in Ecclesia retentae, memoriter ediscuntur a plaerisque, qui saepe eas in priuatis locis canunt: Qua ratione praesertim iuuenes et puellae se a prauis cogitationibus abducunt, ad pietatem excitant, et Diabolum a se pellunt, ut in historia Saul legitur.Vgl. I Sam 16,16. Quin et multos in grauibus miserijs tales cantilenae cogitatae consolantur.

Quartum, quoniam pulchro compendio doctrinam christianam complectuntur, ad hoc prosunt, ut miseri homines sui christianismi doctrinam summatim memoria contineant. Qua de causa et Moses in Deuteronomio prolixam cantilenam docet filios Israel, ut sic memoria retineant, quae sit uoluntas Dei, et uera doctrina:Vgl. Dtn 31,19–22.30; 32,1–43. ob eandem rationem et multi Psalmi compositi sunt.

Quintum, Quam multis quaeso impietatibus et superstitionibus occasionem praebebunt illae ignotae cantilenae? Ea plane est ratio, homines igno-[Aa^.7r:]ta aut contemnunt, ut qui ea putent nullius momenti esse, et ita in Epicureismum degenerant, aut ea superstitiose admirantur. Quare sic et in nostris Ecclesijs fiet (sicut et in papatu factum est) ut aut contemnantur publicae caeremoniae nemoque ad eas ueniat, aut falsae eis opiniones cultuum et operis operati assuantur.

Sextum incommodum, quid aliud facient iuuenes et puellae in templo, donec ociosi expectant concionem, nec cantu, cogitationeque piarum cantilenarum occupantur, nisi ut se mutuo spectent, multaque parum pia cogitent? ut in papatu factum est, omnibus certe ociosis taedium quoddam obrepet pro eo, quod piis cantilenis fuissent excitati, alacriusque uerbum Dei audiuissent.

Septimum, Efficiet ista orationum, gratiarum actionum et cantilenarum mutatio in ignotum sermonem, ut homines labijs honorent Deum, cor autem eorum procul sit.Vgl. Mt 15,8. Quomodo ibi esse cor potest, ubi, quid dicatur, non intelligit? Et quidem talis labiorum et non cordis cultus totum papatum occupauit.

[Aa^.7v:] Porro de scandalo, quod sic papistas confirmabimus et nostros languefaciemus, nosque ac nostram causam condemnabimus, dum ea, pro quibus tam diu tantas turbas mouimus, tam turpiter abijcimus, nihil satis dici potest, cum Christus testetur satius esse omnia grauissima mala perpeti, quam uel unicum pusillum scandalizare.Vgl. Mt 18,6.

Ingens et in eo est impietas, quod eximia spiritus sancti dona, tam pias aedificationique aptissimas cantilenas tam turpiter abijcimus, ac ueluti pedibus, in contumeliam Dei, conculcamus.

Hinc considera, quaeso te pie lector, quantum ex unica parte reformationis nostrorum Adiaphoristarum boni sequatur. Dominus erit et est aeternus Iudex, et rependet unicuique secundum opera sua.

Tertio destruunt, quia, ut ipsimet Adiaphoristae adfirmant, tristi seruitute Ecclesiam onerant. Atque ita eam liberate, qua a Christo donata est,Vgl. Gal 5,1. priuant, neque enim per istas caeremonias politica libertas tollitur sed religionis. Vbi tristis seruitus est in caeremonijs et cultu Dei, ibi certe non potest esse laeta Christi libertas.

Referunt etiam ipsimet Adiaphoristae libertatem in caeremonijs ad tertium et quartum christianae libertatis gradum. Quare Adiaphora plane uiolant libertatem christianam.

Quarto destruunt, quia dant certissimam occasionem restitutioni papatus, nam caeremoniae sunt praecipui nerui papatus. Et in eis summa religionis apud papistas collocatur. Nec possibile erit positis fundamentis superstitionum ipsas superstitiones et impietates arcere, praesertim in tanta potentia et furiosa cupiditate [E^.2r:] papistarum restituendi omnes suas abominationes.

Nostri Doctores uix potuerunt explodere abusus reiectis abusuum fundamentis. Imo nondum omnes suos auditores illis innatis abominationibus et superstitionibus liberarunt. Cum uero restituentur illarum impietatum sedes et instrumenta, multo minus eis resistere poterunt. Non est dubium quin infiniti post illas abominationes statim sint scortaturi, ut scriptura saepe loquitur. Vgl. Mt 7,13.

Nihil enim est leuius stulta multitudine, quae uix potest in officio retineri, cum omnes occasiones impietatum cauentur, multo uero minus retineri poterit, cum tam multarum, ac nondum penitus ex animis omnium abolitarum impietatum occasiones restituentur.

Ideoque Deus ualde sollicite praecipit suo populo in ueteri testamento, ut omnes occasiones idolatriarum tollant, caeremonias idolatriarum aboleant, templa diruant, idola exurant, nihil commercij cum ipsis idolatris habeant etc. Vgl. Gen 35,2–4; Ex 20,3–6; Dtn 20,16–18; 27,15; Jes 42,8.17; I Reg 18,21.40. Quod si quis praedicatione uerbi uellet et posset adiunctis abusibus resistere, tum is plus offenderet papistas, quam eos per receptionem illarum caeremoniarum placauit. Adeo, ut, quoquo demum se adiaphoristae uerterint, nusquam sint inuenturi salutarem praesentium mutationum exitum.

Promouent etiam papatum, quia scindunt concordiam [E^.2v:] inter Ecclesias nostras et pios Doctores, quod Epistola Hamburgensium esse et fore praedixit.Vgl. unsere Ausgabe Nr. 2a, S. 70. Atque ita disiunctos nos imbecilliores efficiunt, ut distracti a papistis facilius opprimi possimus. Porro etsi semper turbatio unitatis cum cuiusuis coetus, tum Ecclesiae perniciosa est, tamen hoc tempore inprimis est exitialis, cum alioqui hic imbecillissimus coetus a multis miriadibus daemonum undiquaque per Papistas et alios impios infestetur.

Iuuant quoque papatus restitutionem, dum omnes pios, cordatos, et zelo Domini ardentes Vgl. II Kor 11,2; Ps 68,10 (Vg). uiros a ministerio istis suis papisticis reformationibus abhorrere faciunt. Atque ita simul multos ministros ab Ecclesijs in exilium pellunt, sicque locum papisticis lupis, aut alioqui leuibus hominibus facillime papatum recepturis dant. Nihil igitur est certius quam per praesentes papisticarum caeremoniarum restitutiones summam occasionem dari restituendo papatui.

Iuuant et alia ratione restitutionem papatus praesentes mutationes, nempe quod languefaciunt pios et auditores et Doctores, confirmant et armant papistas et homines epicureos in politijs, qui sui alicuius commodi causa, aut fauoris apud impios consequendi gratia, [E^.3r:] in perniciem pietatis toti incumbunt. Sed de hac ultima ratione postea alicubi prolixius dicetur.

Quinto destruunt, quia tum ministros tum ministerium et totam nostram religionem ridiculam faciunt, ludibrio exponunt, eique fidem derogant apud uulgus, quod iusto odio papatus, eiusque caeremoniarum a Doctoribus imbutum est. Quare ob partem aliquam indecentium et abominationibus pollutarum caeremoniarum omnes caeremonias et ritus Ecclesiae totamque religionem odio contemptuque uulgi onerabunt. Iudicabit enim necessario uulgus summam esse leuitatem ministrorum Ecclesiae, quod iam abrogant caeremonias, easque extreme uituperant, iam uero easdem restituunt. Atque haec etiam ad scandalum pertinent. Sed de hac indecentia papisticorum rituum superius dictum est.

Sexto destruunt praesentes ordinationes, quia dant potestatem papisticis Episcopis supra Ecclesiam, quos certissimum est non aedificaturos, sed ueluti lupos in ouile inmissos omnia laceraturos et perdituros. Illi nobis nullum pium concionatorem ordinabunt, imo facient sicut eis Caesarea cleri reformatio mandat, ne quenquam ordinent, qui quicquam contra sedem Romanam sentiat. Sed nehil est necesse diuinare [E^.3v:] de eorum uoluntate, ipsi se satis tum factis tum scriptis declarant.

Septimo destruunt adiaphoristae per sua adiaphora, quia non solum non hortantur populum ad constantiam in retinenda, confitendaque ueritate, sed etiam per istas dulcissimas benedictiones soluunt populum religione, et liberant mandato Dei seueriter praecipiente constantiam in ueritate eiusque confessione, ostendunt bene posse inueniri rationem, ut et Deo et ipsius hostibus satisfaciamus, nempe si accipiamus ista pseudadiaphora.

Qua fenestra aperta, cum alioqui omnes simus proni a labore ad libidinem, a cruce ad quietem, et incolumnitatem, carnis, magno impetu illac ruit uulgus, nemo uult ultimus esse. Nec cogitant postea, quid et quatenus sit adiaphoron.

Plane sicut, cum quis uel paruum foramen in aggeribus ualidis aquis oppositis aperit, tum uero tota aquarum moles eo inclinat, uastum hiatum patefacit, et late ac longe campos ac rura deuastat.

Pulchre autem adiaphoristae furioso huic impetui uulgi subseruiunt, nolunt enim specificare (ut in epistola Hamburgensi rogantur)Vgl. II Kor 6,15. quid, quando et quatenus pie accipi posse putent. Negant se uelle cuiquam praescribere, quid facere aut omittere debeat, ipsi tan­[E^.4r:]tum suum einfeltiges bedenckenVgl. unten Anm. 609 zum deutschen Text. dicunt, per adiaphora Christum cum Belial conciliandum esse.

Aperiunt igitur primum adiaphoristae aggerem mandati seuerissime constantiam in coelesti ueritate eiusque confessione praecipientis, dum ostendunt fenestram adiaphorororum. Nec porro ullos cancellos illi uulgi furori, ueluti aquarum impetui circumponunt. Quare ueluti torrentium quaedam exundatio late ac longe grassatur et omnia perdit.

Cogitat uulgus: Diabolus non est tam ater, papatus non est tam malus, ut eum Lutherus depinxit, alioqui certe enim isti tanti uiri non conformarent se Antichristo. Proinde si Lutherus fuit contentiosior, fecitque aliquid nimium, quare nos publicae salutis gratia non cederemus? Atque ita liberati religione et timore Dei, pergunt cedere et concedere, ac omnia sine modo mensuraque immutare, omnia sunt eis adiaphora, omnia sibi deinde licere existimant, accedit enim iam malus spiritus et Dei contemptus. Quare ratiocinando stultescunt, et in reprobum sensum iusto Dei iudicio prorsus traduntur.Vgl. Röm 1,28.

Octauo destruunt, quia istis suis frigidis, pessimisque scriptis armant papistas et homines epicureos in piarum Ecclesiarum politijs. [E^.4v:] Qui nusquam non ostentant ea pijs et constantibus Doctoribus cum hoc epiphonemate: uide quid ille etc, num tu es eo doctior aut sanctior? Atque hac machina constat partim oppugnatas, partim subrutas Ecclesias, tum in Germania tum in Vngaria.Vgl. Anm. 523 zum deutschen Text.

Nunquam nostri Theologi duo scribunt, quin papistae et epicurei gubernatores quatuor aut etiam octo intelligant. Verissimum enim est, quod piae memoriae D. M. Luth. scribit, papistas nostras concessiones intelligere large, largius, largissime, suas autem stricte, strictius, strictissime;Vgl. WA.B 5, 578 (Nr. 1699; Luther an Melanchthon, 26. August 1530), Z. 35–41: De obedientia episcopis reddita et iurisdictione ac ceremoniis communibus, ut scribis, sehet Euch dennoch wohl fur, und gebt nicht mehr, denn Ihr habt, ne cogamini denuo ad difficilius et periculosius bellum pro euangelio defendendo. Scio vos euangelium semper excipere in istis pactis, sed metuo, ne nos postea perfidos aut inconstantes insimulent, si non servemus, quae voluerint. Ipsi enim nostras concessiones large, largius, largissime accipient, suas vero stricte, strictius, strictissime dabunt. Flacius veröffentlichte den Brief in: . scri- | ptae Magdeburg (Rödinger)] 1549. [VD 16 L 3725], Zitat Bl. B 5r. id cum sciant nostri theologi, tanto malo occasionem dare non deberent.

Impij gubernatores alioqui totam religionem contemnunt, ac, quo suos parcos retinere possint, Christo se liberatos cupiunt.Vgl. Mt 8,30–34. Proinde, cum adiaphoristae eis proponunt Chorrock statim illi id telum arripiunt, ac uociferantur tantum agi de ueste alba, totumque Christum ueste alba inuolutumVgl. Lk 23,11. Romanae cohorti illudendum, flagellandum, crucifigendumque proprinant.Vgl. Mt 27,27–30.

Nono destruunt, dum, quo adiaphoris uiam aperiant, suis durissimis increpationibus protelant omnes constantes Doctores, uociferando eos esse duros, horridos, incultos, stoicos, inhumanos, et tales, qui publicis calamitatibus [E^.5r:] non afficiantur, qui alios sua pertinacia uelint inducere in calamitates, cum suo tantum periculo confiteri deberent, qui sint causa schismatis, impediant piorum inuocationem,Vgl. I Petr 3,7. colent culicem et deuorent camelum,Vgl. Mt 23,24. qui sint fortes usque ad ancillae uocem,Vgl. Mt 26,69f; Mk 14,66–71; Lk 22,56; Joh 18,17. uelint excitare seditionem, Vgl. Lk 23,2.19. sint authores noui monachatus, et nescio quibus non acerbissimis conuitijs insectando, cum eos in cruce pendentes sua adhortatione et consolatione animare deberent. Quare plerunque fit ut etiam constantes concionatores, partim periculis ab impijs circumuenti, partim istis acerbissimis iaculis tantorum uirorum protelati, inopes consilij nesciant, quo se uertant, ac tandem impijs nihil non cedant.

Decimo uehementer destruit praesens conformatio et coniunctio Ecclesiarum, Doctorum et doctrinae Christi cum Ecclesijs, Doctoribus et doctrina Antichristi. Cum enim hactenus tantopere contenderimus, et alterutri alteros condemnauerimus, nostraque doctrina suae lucis claritate et ueritate omnibus in domo Domini praeluxerit,Vgl. Mt 5,15f. ostenderitque quid Deo uel gratum uel ingratum sit, pium aut impium. Iam hanc lucem cum papistarum tenebris coniungere, et sub modio abscondere, quid aliud erit, quam solem hunc e mundo tollere, ut omnes [E^.5v:] plane ignorent, ubi firmum solum sit, ac pes poni possit, ubi uero uitanda fouea sit; quid aliud erit quam sempiternus horror et confusio miserarumque conscientiarum tristissima perturbatio?

Qvod praesentes mutationes multa scandala pariant.

Postremo destruunt, quia multipliciter istis suis actionibus tum papistas, tum euangelicos scandalizant. Fatentur ipsimet se per istas actiones impios confirmare, ita ut triumphent, pios uero languefacere et in dubitationem inducere, piasque eorum mentes contristare. Hoc quid aliud est, quam scandalizare? Quid aliud agit Diabolus omnibus suis mille artibus,Vgl. BSLK 550,12–15: Vulgo vocant Satanam mille artium opificem, hoc est, cujus potestas sit varia ac multiplex. (Luther, Großer Katechismus, Vorrede 1530). nisi ut impios in sua impietate confirmet, detque eis occasionem de uera Ecclesia ac de ipso Christo triumphandi, ac nomen S. Domini blasphemandi? Et contra, ut in pijs Spiritum S. contristet, eos in pietate languidos reddat, ac tandem de tota doctrina dubitare faciat? Quos eousque perducit, illi iam orare non possunt, quare abstracti a Deo in potestate Diaboli sunt.

Efficiunt autem id primum suae uallicatio­[E^.6r:]nis et timiditatis exemplo, quam ipsi non negant. Quid enim potest magis perterrefacere et languefacere milites, quam si uident duces ipsos trepidare et tremere? Quare sua ista trepidatione (quam per istam receptionem adiaphorororum papisticorum, quae antea penitus abiecerunt et toties recipere recusarunt, indicant) omnium piorum animos, quantumuis prius fortium, frangunt. Scitum est dictum Caesaris, qui aiebat se malle pugnare cum exercitu leonum duce lepore, quam cum exercitu leporum duce leone.Vgl. Anm. 538 zum deutschen Text.

Secundo efficiunt id, dum disputando sua adiaphora ex mera timiditate instituta, tanquam ratione pieque suscepta tuentur. Turbantur enim illis disputationibus miseri homines, alioqui cruce et tentationibus Diaboli satis turbati, ut nesciant, quid sit uerum aut falsum, quid sequi aut fugere debeant. Vident enim eosdem illos iam incipere fucare et pulcherrimis coloribus pingere papisticas abominationes, qui eas antea acerrime reprehenderunt. Quare dubitant porro, cui credendum, aut non credendum sit, neque enim potest miserum uulgus, praesertim in tentatione et cruce, dijudicare acuta argumenta. Magis eos ὁ τρόπος quam ὁ τρόπος τοῦ λέγοντος πείθει, cum autem eos, quos ipsi antea pietatis nomine mirati sunt, tum dicere tum agere [E^.6v:] contraria prius actis uident, perplexi haerent, de tota doctrina dubitare incipiunt, et taedio quodam indignationeque correpti penitus ueritatem abijciunt.

Postremo scandalizant per istas actiones pios, quia eos religione et timore Dei liberant, ut superius dictum est. Nemo non ex uulgo cogitat: siquidem illi tanti Doctores, tantis donis ornati, pie possunt aliqua cedere, papisticas caeremonias recipere et ita confessionem omittere, multo melius ego Laicus indoctus id facere possum. Quare nihil non optima conscientia (id est, in epicureismum degenerante) accipiunt et accipient, donec penitus characterem bestiae acceperint, eius imaginem adorauerint, et se scorti Babilonij immundicie contaminauerint. Vgl. Apk 13,11–17; 14,11; 17,1–6.

Hic impudenter quidam epicurei audent affirmare id esse scandalum acceptum et non datum. Quod mendacium coarguere perfacile est. Ponatur igitur primum definitio dati scandali ex locis communibus, postea explorentur praesentia scandala an ei definitioni conueniant: Scandalum est aut falsa doctrina, aut malum exemplum, quod alijs nocet, uel quia licentiam in ijs confirmat, uel quia alios ad imitationem inuitat, uel quia deterret aliquos ab [E^.7r:] Euangelio, uel quia praebet occasionem maledicendi Christo et Ecclesiae DEI, uel quia serit alia plura peccata.Melanchthon, Loci (1543), De scandalo, CR 21, 1032 (MWA ²II/2, 792,12–18).

Falsa iam doctrina proponitur, cum articulus de sola fide abijcitur, et quaeruntur alia fraudulenta uerba, quo doctrina Ecclesiae Christi ad episcoporum Antichristi gustum attemperetur. Falsa quoque doctrina est, cum in capite de poenitentia nihil de fide dicitur.

Falsa doctrina et haec est, quod liceat Christianis, et praesertim summis doctoribus seruire tempori, in eo scilicet sensu, in quo iam ab Adiaphoristis accipitur, nempe quod rebus quidem secundis liceat eis fortiter accusare papistas, horribilibusque fulminibus eos protelare, si quis aliud Euangelium docuerit, anathema sit,Vgl. Gal 1,9. et omnes hortari ad summam constantiam. Aduersis uero contra blandiri eis, dicere se concordiae cupidissimos esse, se paratos esse ad cedendum, et accusare acerbissime eos Christianos, qui uolunt esse constantiores, et dicere oportere pacem habere cum omnibus.Vgl. Röm 12,18. Per quam doctrinam plane tollitur confessio, quare necessario est impium hoc dogma.

Pessimum etiam exemplum est, quod tanti uiri, cum deberent in prima piorum acie stantes fortissime contra Antichristianos confitendo [E^.7v:] et defendendo ueritatem pugnare, trepidant, cum impijs extremis hostibus Christi totam religionem conciliant. Hoc exemplum omnibus praedictis modis nocet, quia licentiam abnegandi ueritatem in omnibus confirmat, quia ad imitationem omnes Christianos, ut experientia ipsa indicat, inuitat, quia deterret plurimos papistas a nostra religione, quos Adiaphoristae fatentur se confirmare in sua sententia; inde fit, ut triumphent et blasphement nomen Domini. Item cum languefaciant et in dubitationem inducant pios, causam praebent, quare epicurei et penitus impij fiant. Denique quia cum confirmant aduersarios, ueluti telo eos armant, ut contra nos furiosius insaniant, et miseros Christianos audacius iugulent.

Sed quid multis hic disputare necesse? uideamus unicum locum in locis Theologicis Philippi, ex quo clare cognoscemus, num praesentia adiaphora scandali causa sint. Adscribam autem ipsum textum, ne calumniose eum citare uidear: Postquam (inquit) doctrina de ueris et falsis cultibus, et de libertate iam proposita est, concedendum est exempli causa, ut inutiles ritus abijciantur. Nec pertinacia eorum laudanda est, qui cum agnoscant ueram doctrinam esse, tamen acerbe flagitant omnes ritus. Haec per­[E^.8r:]tinacia est multiplex scandalum, quia confirmat hostes uerae doctrinae, et abducit imbecilliores in dubitationem, quia metuunt non probari usum libertatis illis, qui doctrina uel autoritate antecellunt, et contristatur Spiritus S. in imbecillioribus, cum dolent se accusari leuitatis. Melanchthon, Loci (1543), De scandalo, CR 21, 1035 (MWA ²II/2, 795,29–796,3).

Hic clare et uere affirmat Philippus, quod retentio rituum papisticorum, etiam cum adest pura diuini uerbi praedicatio, pariat multiplex scandalum. Id si uerum est, quanto magis restitutio talium rituum grauissima et plane multiplicia scandala pariet? Quare uere ingens et multiplex scandalum praesentia Adiaphora in Ecclesia Christi praebent.

Porro, si uerum est, quod Christus dicit, satius esse in profundum maris alligata asinaria mola abijci, id est, tristissima quaeque perpeti, quam unicum pusillum Christi scandalizare:Vgl. Mt 18,6. Multo igitur magis uitanda essent praesentia scandala, in quibus non unus pusillus, sed infinitae Ecclesiae scandalizantur.

Quare etiam si quae nunc non tantum libera sua natura, uerum etiam pia et utilia excogitari possent, tamen iam propter tam multorum ac ingentium malorum appendices in Ecclesiam introduci non deberent, multo minus ista praesentia pseudadiaphora, in quibus perturbationem Ecclesiae, destructionem, scandala, [E^.8v:] contumeliam Dei et alia infinita mala inesse ostensum est. Ob hasce enim impietatum circumstantias ita praesentia adiaphora immutantur, ut, etiam si quae per se non mala, uel etiam bona sint, tamen fiant extreme impia, sicut superius dixi pium fuisse Elezarum Machabeum comedere carnem de suis sacris, fuit enim ei diuinitus mandatum, sed tamen ob scandali et confessionis occasionem fuisset extreme impium. Vgl. II Makk 6,18–31. Cauebunt ergo omnes pij, si sapiunt, ne tantorum scandalorum, tantaeque irae Dei sese participes faciant.

Qvod per praesentia Pseudadiaphora Christus

multis et insignibus contumeliis afficiatur.

Hactenus probauimus per adiaphora multipliciter Ecclesiam Christi destrui et scandalizari, iam probabimus etiam Christum ipsum per ea multipliciter contumelia affici.

Afficitur autem Christus contumelia per praesentes adiaphoricas mutationes; primum quia sponsa eius Ecclesia dedecoratur. Dedecoratur uero sponsa Christi, dum quasi uestimentis [F^.1r:] ac ornamentis Babilonij scortiVgl. Apk 17. induitur, dum ei per istas conformationes rituum tanquam socia uel potius uilis seruula adiungitur, atque ita in publico ostentatur. Iam cogitemus obsecro, si adhuc unciam sani cerebri habemus, quod, quemadmodum nos iudicaremus nos ingenti ignominia affici, si nostra sponsa sic insigni scorto adiuncta, eiusque uestibus ornata in publicum produceretur ac ibi ostentaretur: Ita haud dubie longe magis Christus, tantus Dominus, iam ingenti ignominia afficitur, dum eius sponsa tam turpiter dehonestatur. Testatur enim scriptura Deum summe Zelotypum esse.Vgl. Ex 20,5; Dtn 4,24. Sed quantopere papistici ritus Ecclesiam dedecorent superius dictum est.

Secundo afficitur contumelia Christus, dum eius tam insigni aduersario, nempe Antichristo imperium supra Ecclesiam datur, cui aduersario suo ne nos subijceremus, tam sollicite in sacris literis monuit. Vgl. I Petr 5,8f. Dari autem imperium Antichristo et eius Episcopis supra Ecclesiam notius est, tum ex Lipsico Interim, tum et ex alijs, quam ut probare sit necesse.

Tertio afficitur contumelia Christus, dum quoquo modo membra eius contristantur, languefiunt, in dubitationem inducuntur, et multiplici iniuria per praesentes actiones afficiun-[F^.1v:]tur. Quae enim ipsis fiunt, sibi fieri Christus iudicat, iuxta illud: amen dico uobis, quod uni minimo horum fecistis, mihi fecistis. Mt 25,40.

Quarto insigni contumelia afficitur Deus iam, dum summi Docotres non confitentur manifeste, non consolantur Ecclesias, nec ad constantiam animant, cum tamen ideo solum tanta lumina, ueluti soles quidam, diuinitus accensa sint, ut eorum confessio et constantia, tum uoce tum scriptis declarata (ut uiuente Luthero factum est) late ac longe per orbem terrarum luceat,Vgl. Phil 2,15f atque ita Pater coelestis glorificetur.Vgl. Mt 5,16.

Quinto afficitur ingenti contumelia Deus, dum summi Doctores, et tam multae Ecclesiae non obscuram speciem abnegationis praebent, sicut ipsimet fatentur per praesentes actiones significari inclinationem ad aduersarios. Et reuera negari non potest esse genus abnegationis in praesentibus mutationibus, nam totum Lipsicum Interim sic scriptum est, ueluti si nostri coetus, tanquam apostaticae et haereticae quaedam turbae ad S. Romanam Ecclesiam retraherentur. Nusquam condemnatur Antichristus, nusquam taxantur eius abominationes, imo ei imperium supra Ecclesiam Christi, tanquam bono pastori in ouili ouium, traditur.

Si quispiam alium ita compellaret, ut dice-[F^.2r:]ret: tu mihi furto centum abstulisti, peto ea mihi a te bona pace restitui, ne alia uiolentiora remedia adhibere cogar: Ac ille alter de furto compellatus inciperet numerare iam decem, iam uiginti, an non furti se astringeret, seque ipsum condemnaret, ac speciem soluturi exhiberet, quocunque tandem id animo faceret? Ita opinor. Sic cum iam arguimur corruptae religionis, iubemur eam in pristinum statum restituere, nosque incipimus eam in ijs restituere, quae maxime in oculos hominum incurrunt, ut sunt ritus, an non uidemur nosmet condemnare? an non uidemur nostram religionem abnegare? fingamus tandem nobis somnia cogitationum quantumuis speciosa.

Non solum nostros ritus, sed etiam doctrinam attemperare et transformare ad uoluntatem aduersariorum, de quibus tantopere hactenus uociferati sumus, Si quis aliud Euangelium praedicauerit, anathema sit,Gal 1,9. an non est manifesta abnegationis species? Item, quod metum et pericula tantopere exaggerant, et ob eam non edunt debitam confessionem, aliosque ab ea partim auocant, partim deterrent, plane abnegationem arguit.

[F^.2v:] Quid autem aliud est τὸ διότι et causa efficiens, qua Caesarem sibi placare uolunt, nisi haec ipsa, ut scilicet significent se iam discedere ab illa pristina pertinacia in impia religione? Quare adhibeant sane adiaphoristae omnes suas artes et sua sophismata, non tamen hoc euincent, quod praesentes mutationes non claram abnegationis speciem habeant.

Sed illi dicunt suum animum nequaquam eum esse, quod uelint deficere a doctrina, sed uelle se sic aliquamdiu simulare, et tempori seruire, ut hostes Christi et Ecclesiae sibi placent, ne si forte irasci perrexerint coelum ruat. Interea C. moriturum, et sic se iterum abolituros omnia ista adiaphora.

O praeclaram sapientiam, quae ne in politica quidem uita locum habere deberet, ne dicam in Ecclesia, ubi totum et apertum pectus Christus flagitat. Sic illi tum C. tum Christum ludificant, C. quidem, dum clam dicunt, se nequaquam ea ex amimo facere, quae faciunt, sed tantum simulare, ut eum decipiant. Christum uero ludificant, dum ea, quae in corde sentiunt, metu Tyrannorum confiteri non uolunt, imo contraria simulant.

Ecclesia subinde habet aliquos Tyrannos, qui eam affligunt, ad quorum religiones si se subinde uellet conformare, nunquam confitere­[F^.3r:]tur, nec quicquam esset Christiana religione instabilius. Christus hoc ipsum summe flagitat, ut, cum illi tanti paroxismi Fremdwort aus dem Griechischen: παροξυσμός = Anreizung, Erbitterung; Fieberanfall. Vgl. Passow II/1, 757 [a]. Hier wohl im Sinne von Verschärfung, so dass paroxysmus persecutionum mit Verfolgungswelle übersetzt werden könnte. Vgl. auch unten bei Anm. 339. persecutionum ueniunt,Vgl. Mt 10,16–22; 24,3–24. Ecclesia eius sponsa declaret, num pluris faciat eos, qui corpus interficiunt, aut eum, qui etiam animam perdit, atque ita confitendo coelestem patrem glorificet. Vgl. Mt 10,26–33.

Hic refutanda est etiam illa falsissima sententia, Torgae concionatoribus proposita, quod confessio in adiaphoris non consistat, nam certe per sermonem et externos gestus significatur uoluntas, ut per imponere pauca grana thuris in aram ethnicam, quod olim S. martyres facere noluerunt, Vgl. Anm. 577 zum deutschen Text. Item inflectere corpus, quod olim tres pueriVgl. Dan 3; 1,7. et S. martyres facere recusarunt. Adiaphoron erat orare Danielem clausis aut apertis fenestris, sed confessio postulabat, ut apertis oraret, quo indicaret se impio regis mandato non parere, atque ita suae constantiae exemplo alios quoque ad imitationem inuitaret.Vgl. Dan 6,10f.

Adiaphoron erat Corinthios idolothytorum carnes comedere aut non, ut ipsemet Paulus fatetur,Vgl. I Kor 8,8f. sed tamen erat contra confessionem, atque ideo imbecillos scandalizabat.

Adiaphoron erat summum sacerdotem Eleazarum tempore Antiochi comedere carnes de suis sacris, imo [F^.3v:] erat ei diuinitus mandatum, et tamen, quia uidebat tunc significaturum abnegationem, potius se interfici patitur, quam carnes de suis sacris comedat.Vgl. II Makk 6,18–31.

s:Adiaphoron erat Christum lauare manus, imo habebat rationem ciuilem et naturalem. Ciuile enim est lotis manibus potius, quam sordidis mensam accedere, et habet praeterea rationem naturalem. Nam ut habet regimen Salernitanum: lumina reddit acuta.Regimen Sanitatis Salernitanum, cap. XXIII (De lotione manuum): Si fore vis sanus, ablue saepe manus. / Lotio post mensam tibi confert munera bina, / Mundificat palmas et lumina reddit acuta. (Zitat nach Ackermann, Regimen, S. 159). Allgemein vgl. Bernhard D[ietrich] Haage, Art. Regimen Sanitatis Salernitanum, in: . Sed tamen Christus id facere non uult, ut traditiones Phariseorum euertat et non confirmet.Vgl. Lk 11,37f.

Verissimum igitur est consistere confessionem in adiaphoris, non enim in uerbis tantum, sed etiam factis et gestibus externis confitemur, et declaramus fidem cordis, neque a uerbis debent in confessione discrepare facta.

s:Sed o impudentiam Adiaphoristarum, audent illi negare confessionem consistere in praesentibus mutationibus olim fuit nefarium scelus uel tribus granis thuris suam defectionem indicare, iam totam Ecclesiam Christi transformare ad abominationes Antichristi nondum potest significare abnegationem.

Nec satis est, quod Adiaphoristae sibi bonum propositum somniant in istis mutationibus. Vix enim quisquam unquam abnegauit Christum, quin apud semetipsum nescio quas plausibiles sui facti interpretationes fingeret, ut sic tum suam conscientiam, tum Deum deciperet. Oportet enim etiam respicere, quo animo nobis aduersarij talia proponant, item quo tum ipsi tum et alij nostrum factum accipiant, quod clarissime ex 1. Cor. 10. probari potest, cum inquit: [F^.4r:] Quid igitur dico idolum aut idolothyton esse aliquid etc.,I Kor 10,19. quasi diceret: scio idolothyta comedere esse mere adiaphoron, sed oportet te respicere etiam, quid ipsi ethnici de suis sacris et de tua comestione sentiant, item imbecilli fratres. Ob quas circumstantias spiritus S. eos de Daemoniorum mensa participare affirmat.Vgl. I Kor 10,21.

Aduersarij totum suum cultum, uel certe praecipua capita suae religionis in caeremonijs collocant, quas cum in nostris Ecclesijs in eorum gratiam restituimus, an non uidemur tum eis tum alijs eorum impijs cultibus assentiri? Nec dubitant, quin, quandoquidem in tantis rebus ipsis cesserimus, etiam in reliquis cessuri simus, nostrum errorem agnoscamus, eorumque religionem ueram esse confiteamur.

Miserum uulgus aspicit caeremonias, quia illae incurrunt in oculos, doctrinam non perinde cernit; eas igitur cum uidet transformari in papatum, non dubitat iam, quin Docotores penitus papatum probent, seque condemnent.

Si, cum Tyranni iubebant olim Christianos christianismum deserere et ethnicismum amplecti, ac insuper iniungebant eis aliqua adiaphora, ut imponere aliquot grana thuris in aliquam aram, flectere corpus alicubi, pati se aspergi aqua lustrali, aut aliquos alios ritus, [F^.4v:] aliquot Christiani inter se consusurrassent, se uelle tantum adiaphora illa facere, ne interficiantur, a christianismo uero nequaquam deficere: Atque ita Tyranni mandata de ritibus effecissent, an non uiderentur abnegasse? plane ita. Sic cum nostri Adiaphoristae plaerosque omnes ritus Interim, et ipsius Papae amplectantur, nec amplius reliqua clare et constanter damnent, an non uidentur abnegare nostram religionem, quantumuis nescio quas interpretationes sui facti ipsimet sibi somnient?

Illa uero leuior propemodum cauillatiuncula est, quam quae sit responsione digna, quod dicunt istas mutationes non fieri propter papistas, quia nosmet confiteamur papistas istis non fore contentos. Nam cum creditor petit 10 et debitor dat septem, non potest debitor dici non exponere eam pecuniam in gratiam creditoris, facit enim, ut eum placet, et creditor si non est contentus ea summa pro toto, contentus est pro parte. Sic etiam papistae si non sunt contenti Adiaphoristarum mutatione pro toto, at certe pro parte. Cogitant enim bonum esse nos ipsos aliquatenus papatum restituere, se porro adiutos hoc nostro bono principio (quod plaerunque difficilimum esse solet) facilius et reliqua obtenturos ac mutaturos esse.

Sed quid multis [F^.5r:] opus est? ipsimet adiaphoristae fatentur suas mutationes dem Interim gemeß sein. Porro de Interim testatur eius praefatio concordare ipsum cum papatu.Vgl. unsere Ausgabe Nr. 4, Bl. D 4r, S. 385. Ergo praesentes adiaphoricae actiones sunt restitutio papatus, et nostrae religionis abnegatio.

Quare praesentes transformationes Ecclesiae Christi in ritus Antichristi plane sunt genus abnegationis, et non obscura defectio, etiamsi adiaphoristae totam suam uitam in asserenda contraria sententia absumerent. Quanquam et ipsimet id fatentur, ut superius eorum confessionem citaui. Hinc igitur uideatur, an sit in adiaphoris scandalum datum uel scandalum acceptum. Est autem haec abnegatio tanto turpior tantoque magis in contumeliam Dei et perniciem ueritatis caedit, quod tanti uiri ac integrae Ecclesiae eam faciunt, ac insuper nefarium hoc scelus excusare aliosque ad hoc flagitium pertrahere conantur.

Postremo afficiunt contumelia singulari Spiritum S. restituendo caeremonias et ritus Antichristi, quos Spiritus S. per D. Martinum Lutherum tertium EliamZur Bezeichnung Luthers als dritten Elia vgl. Kolb, Luther, passim, und unsere Ausgabe Bd. 1, Nr. 3: Ein kurzer Bericht vom Interim (1548), S. 107 mit Anm. 71. ineffabili Dei misericordia condemnauit et aboleuit, qui enim ea instaurant, quae spiritus Sanctus destruxit, certe condemnant et contumelia afficiunt Spi. S.Vgl. Mt 12,31.

Non potest sane quisquam negare, vehementer obscurari hoc ingens Dei beneficium instauratae religionis per praesentes mutationes et papisticorum rituum instaurationes.

[F^.5v:] Proinde praesentes Belial et Christi conciliationesVgl. II Kor 6,15. plane multiplici ac minime uulgari contumelia Deum afficiunt. Quod abominabile scelus, quam ingens sit, ne Angelicae quidem mentes concipere possunt. Ecclesia, quam Christus suo sanguine redemit ad hoc, ut glorificet patrem coelestem,Vgl. I Petr 1,17–21. ac ad bona opera condidit,Vgl. Eph 2,10 quo suae carnali tranquillitati consulat, Deum contumelia afficit? datque occasionem impijs (ut ipsimet Adiaphoristae fatentur) ut triumphent, et sic nimirum Filium Dei tum ipsi tum pater ipsorum DiabolusVgl. Joh 8,44. blasphemet et contumelia afficiat?

Qvod in praesentibus pseudadiaphoris multa sint sua natura impia.

Probatum est hactenus praesentia adiaphora non esse recipienda, quia ratione alicuius circumstantiae sint impia nec uel efficientes uel finales uerorum adiaphororum causas habeant. Iam Christo iuuante probabitur multa inter adiaphora simpliciter sua natura esse prorsus impia.

Dictum quidem et probatum est superius, praesentia adiaphora destruere Ecclesiam Christi, scandalizare pios, habere speciem abnegati­[F^.6r:]onis et multipliciter contumelia afficere Deum, quae omnia ex sese plane sunt impia: Enumerabimus tamen adhuc in specie quaedam pseudadiaphora, quae itidem sua natura impia sunt.

Primum simpliciter impium est, quod Antichristo eiusque episcopis coelestis ueritatis manifestis persecutoribus regimen supra ecclesiam Christi conceditur. Scriptura enim expresse mandat, ut is, qui aliud Euangelium attulerit, nobis anathema sit,Vgl. Gal 1,9. eique ne aue quidem dicamus, quod si ei aue dixerimus, participes nos eorum sceleris facturos.Vgl. II Joh 10f. Est igitur clare contra mandatum Dei, Antichristi episcopis ullam potestatem supra Ecclesiam Christi tribuere, qui, quales sint, satis probe nouimus. Si enim nullum nobis penitus commercium cum ijs habere licet, multo minus nobis licebit Ecclesiam Christi eis ita turpiter subijcere.

Secundo plane impium est leges de tollenda libertate Christiana Vgl. Luther, Tractatus de libertate Christiana (1520), WA 7, 49–73. Ecclesiaque in seruitutem Babilonicam Vgl. Luther, De captivitate Babylonica ecclesiae praeludium (1520), WA 6, 497–573. reducenda condere. Fatentur autem ipsimet Adiaphoristae praesentes mutationes afferre duram seruitutem, sed tamen propter uitandam persecutionem tolerandam, quae, si impietate careret, dura pijs esse non posset, quantumuis molesta esset carni.

[F^.6v:] Tertio, cum in Lipsico Interim in articulo de poenitentia de fide prorsus sileatur, et post absolutionem ponatur uox ambigua ac late patens was dem anhengig ist non est dubium, quin significetur Satisfactio, et indulgentiae, quae plane sunt impia, per ea enim a Christi unica satisfactione ad illas uanissimas nugas conscientiae abducuntur, et alioqui extrema impietas est in doctrina de poenitentia fidem more papistico omitti.

Item, impium est, quod eodem capite, cum multa dicant de usu communionis, nusquam tamen dicunt fidem asserendam esse, statuentem nos accipere remissionem peccatorum, quod itidem papisticum est.

Quarto impium est, quod confirmationem, extremam unctionem et ordinationem non obscure tanquam Sacramenta restituunt, eaque ad priorem formam aliquatenus retrahunt, nec usquam uel impias papisticas caeremonias, quas inde amouere, uel pias, quas in earum locum substituere uelint, nominant. Id quanquam singulari sapientia fieri dicunt, tamen coram Deo proditae Ecclesiae rei sunt, eiusmodi enim sapientia ac prudentia carnis, Spiritui S. repugnat, ueritatem obruit, et Ecclesias euertit. Quin et hoc plane impium est, quod gratiam Dei ad episcopalem illam confirmationem alligant.

Quare, prout iam est furor papistarum, haud dubie, quam primum Ecclesiae adiaphora ista acceperint, episcopi suas ueteres abominationes istis ritibus annectent. Sic quoque haud [F^.7r:] dubie sub uoce confessionis uolent suam confessionem intelligere, et sub uoce consecrationis suam consecrationem, nempe canonem, (alioqui enim usitato uerbo usi fuissent, ut uerbis Coenae) et per festum Corporis Christi suum festum, neque enim est in Lipsico Interim aliqua reprehensio abominationum coniunctarum adiuncta.

Sunt et alia multa loca, tum in Lipsico Interim, tum in alijs nouis reformationibus, ubi occultae impietates latent, quas ego quidem iam exactius persequi non uolo, ne uidear cum eis sophistice agere. Verum episcopi ubi semel Ecclesiae ista adiaphora acceperint, abunde nobis illa mysteria reuelabunt, declarabunt et ampliabunt, ut iam aliqui faciunt.

Quinto, simpliciter impium est, praeter communionem aliud opus instituere in coena domini, nusquam a Christo mandatum, ubi ludatur cum Sacramento extra et contra uerbum Dei. Nam et in Lipsico Interim, et in eius extracto ista duo tanquam plane diuersa diuersis nominibus nominantur, Meß vnnd Communion.

Sexto simpliciter impium est et contra Christi mandatum, quod nos quicquam in religione in gratiam Babilonij scorti et bestiae, quae id gestat, facimus. Vgl. Apk 17,3–5. Vult enim Christus [F^.7v:] nos ab istis in Scriptura declaratis iam eius aduersarijs, praesertim in religionis negotijs tam abhorrere, quam ipse ab eis abhorreret, aut quam a Diabolo abhorrere debemus.

Postremo plane impium est, quod in istis nouis compositionibus propositionem Sola fide iustificamur, pro qua tam diu pugnauimus, abijcimus. Et eo rem reducimus, ut uideamur dicere nos praecipue quidem per Christum iustificari, sed tamen etiam per opera. Sic enim loquuntur expresse in quodam Celensi scripto: Gleich als weren wir nicht fuͤrnemlich gerecht vnd angenem durch Christum,Vgl. Anm. 606 zum deutschen Text. quae etiam aliorum scriptorum sententiae summa esse uidetur, sed de doctrina alibi.

Sed nolo prolixius de hac re cum ipsis contendere. Volo probare magni eos momenti res e nostra religione papistis donare. Quod haud dubie sine ingenti impietate fieri non potest. Ipsemet Filius Dei testatur se uenisse in mundum, et tam multa pati, ut Scriptura impleatur, nec uel unicum iota de Scriptura periturum.Vgl. Mt 5,17f. Largiri igitur hominem impijs multa de nostra uerissima religione, proculdubio cum ingenti impietate coniunctum est. Sed iam loca ipsa ex ipsorum scriptis citabo.

In primo bedencken sunt haec: Dieses [F^.8r:] ist mein einfeltiges bedencken, darin vmb gemeiner einigkeit willen viel nachgegeben, vnd achte, andere werden nicht so gelinde rathen. Vgl. Anm. 609 zum deutschen Text. In scripto Begensi sunt haec: wir lassen viel streitige, großwichtige sachen fuͤruͤber gehen. Vgl. Melanchthon, Georg v. Anhalt, Johannes Forster und Paul Eber an die kurfürstlichen Räte, Pegau 23. August 1548 (MBW 5264; CR 7, Nr. 4332, Sp. 117–119, hier Sp. 119): Daß man aber uns so oft vermahnet, wir sollen nicht halsstarrig seyn, sondern Land und Leut bedenken: bitten wir um Gottes willen, man wolle uns nicht dafuͤr halten, als haben wir Freude an gemeiner und unser selbst Elende. Ist Friede damit zu machen, daß wir weg sind oder aufgeraͤumt [!] werden, wollen wir herzlich gerne weichen oder leiden. Wir haben bisher getreulich gedienet zu Erklaͤrung etlicher noͤthiger Stuͤcke. Es moͤgen aber andere willigen, annehmen, verwerfen nach ihrem Verstande und Willen, was sie bedenken: wir setzen niemand Maß, sondern zeigen unsre einfaͤltige Meinung an, und lassen viel streitiger, großwichtiger Sachen frber gehen. Auch sind diese Sachen, davon wir reden, nicht so dunkel. Es kann ein jeder verstaͤndiger Christ sehen, was der Grund ist. (Kursivierung nicht im Original). Item in quadam epistola est: uolens multa largior. Vgl. Melanchthons Brief an Christoph v. Carlowitz, 25./28. April 1548 (MBW 5139; CR 6, Nr. 4217, Sp. 879–885, hier Sp. 882): Multa sponte et liberaliter largior, de quibus acerrime pugnarunt alii. Ex quibus omnibus apparet Adiaphoristas ualde liberales esse de alieno, ac multa magnaque largiri de religione Christi istis pertinacissimis Dei hostibus, quod non potest non esse impium. Sunt igitur praesentia adiaphora non tantum ratione alicuius circumstantiae impia, cuiusmodi pleraque omnia sunt, sed etiam nonnulla simpliciter sua natura sunt impia, quae, quia diuinitus prohibita sunt, nullo modo pie accipi possunt.

Hactenus duae priores huius operis partes expeditae sunt, Prima, in qua, quae uera adiaphora sint, declaratur. Secunda, in qua probauimus praesentia adiaphora nequaquam talia esse, nec pie accipi posse, quia neque efficientes, nec finales piorum adiaphororum causas habeant, quin potius contrarios effectus praestent, turbent, scandalizent, destruant Ecclesiam et Deum multipliciter contumelia afficiant. Ad haec et multa sua natura impia sint.

[F^.8v:] Tertia pars, in qva qvaedam argumenta Adiaphoristarum confutantur.

Reliqua est tertia huius scriptionis pars, in qua necesse est argumenta adiaphoristarum confutare, quibus illi suas adiaphoricas fraudes contegere et ornare conantur. Quo labore Christo iuuante absoluto, totum hoc opus absoluerimus.

Svnt autem plaeraque eorum argumenta, ut de decentia, ordine, conformitate, disciplina, scandalo accepto, et alijs quibusdam in praecedentibus soluta, quare iam reliqua soluenda erunt.

Respondetvr argvmento,

Ne ueniant Romani et coelum ruat.

Primum igitur dicamus de praecipuo eorum argumento, quod reuera praecipuum et propemodum unicum est, propter quod omnia faciunt. Verentur, ne ueniant Romani et tollant gentem et locum,Vgl. Joh 11,48. id est, metuunt plus homines quam Deum, eos qui possunt tantum cor­[G 1r:]pus interficere, quam eum, qui potest corpus et animam in aeternam exitium abijcere.Vgl. Mt 10,28. Ad hoc argumentum quinque modis respondeo:

Primus. Non certo eis constat uenturum hostem, si sic Ecclesiam Christi non turbauerint; sunt passim adhuc imbecilliores politiae, quae, cum nondum characterem bestiae acceperint, nondum tamen sunt a Diabolo deuoratae.

Scimus etiam cum his annis 30 tum et prioribus temporibus atque adeo inde a condito orbe saepissime accidisse, ut istiusmodi praegrandes nubes leuissimo uento a pusillo grege ChristiVgl. Lk 12,32. abactae sint. Talem autem euentum expectare fidei munus est.

Secundus. Non constat cuiquam sic posse impediri Tyrannos, ne saeuiant contra Ecclesias. Satan et eius seruus mundus non potest placari leuibus quibusdam, ut isti ea appellant. Nec habent quicquam promissi a monarchis, et ut haberent, quantum eis fidendum sit, experientia omnes non sine magnis διδάκτροις Lehr- oder Schulgeld. Vgl. Art. δίδακτρον und διδασκάλιον 2), in: Passow I/1, 676[a]. docuit et docet. Ego profecto propter omnes eorum promissiones nolim unicum Christi pusillum scandalizare. Vgl. Mt 18,6.

Sed quid de potentum uoluntate diuinamus? Satis ipsimet se declarant tum factis tum scriptis, nempe quod uelint totum Interim ad uerbum seruari. Nisi quod tantus est hominum epicureismus, ut petulanter uelint decipi, miserrimumque esse pati aliquid pro Christo iudicent.

Adhaec parum est christianum, ne dicam Theologicum, credere quod offendendo Deum et placando homines pacem habere possimus. [G 1v:] Nam Tyranni sunt tantum ueluti uirgae quaedam in manu Dei, teste ipso Deo apud Esaiam, Vgl. Jes 10,5.15. quare manus et non uirga placanda esset. Offendi autem Deum his actionibus superius probatum est.

Quod si possibile esset placare uirgam inuita manu, ne nos cederet, tum uero uerendum esset, ne manus abiecta uirga malleum Vgl. Jer 50,23. arriperet, quo nos penitus comminueret.

Tertius modus. Longe satius esset teste Christo, pati, ut alligata mola asinaria in medium Albis ab Hispanis proijceremur, quam unicum paruulum Christi scandalizaremus, Vgl. Mt 18,6. multo uero magis haec et quaeuis grauissima pati deberemus, quam tam infinitos (ut iam fit) Christi paruulos scandalizare, Ecclesiam Satanae prodere et saluificam confessionem ueritatis Christi abijcere.

Nec statim esset necesse pastorem discedere a suo ouili, etiamsi non donaret aliquot ouiculas lupis. Etiamsi alibi concionatores nondum claudicam in utrunque latus,Vgl. I Reg 18,21. nondum tamen fuit [G 2r:] necesse eos discedere a suis Ecclesijs. Patiantur potius pastores una cum suis ouibus aliquid a lupis, quam muti canes fiant,Vgl. Jes 56,10. uel fugiant, uel subinde aliquas oues largiendo lupis eos placent. cogitare debent, sibi Christi oues commissas esse, ut parentibus liberi, magistratui ciues, marito uxor, et Christo Ecclesia.

Huc referatur erudita disputatio nostri Ioachimi de eligendo minori malo,EXPLICA­||TIO GENERALIS SEN­||tentiæ, Quod e duobus malis mi­||nus sit eligendum, ex qua facile qui­||uis intelligere potest, quid in præ­||senti de adiaphoris controuersia || sequendum aut fugiendū sit, || per M. Ioachimum VVest­||phalum Hamb. || Et quædam contra Lipsensem Basilium. || || Anno 1549. [Magdeburg: Michael Lotter] (VD 16 W 2286). qui pie et docte probat omnia uel grauissima poenae mala minora esse, potiusque eligenda, quam leuissima culpae. Constantiam animi praestare in persequutionibus Ecclesiae praecipua pars est glorificationis Dei.

Sed de Adiaphoristarum argumento, Ecclesia deserenda non est, dicam aliquid in fine solutionis huius argumenti.

Hic illi nobis ueluti Aiacis clypeumAias/Aiax war nächst Achill der bedeutendste Kämpfer der Griechen vor Troja. Der Schild des Aiax, von Hephaistos gefertigt, trug den Namen Eurysakes, danach benannte Aiax auch seinen Sohn. Vgl. Hans v. Geisau, Art. Aias 1, in: . opponunt conseruationem scholae Vittenbergensis, quod ex ea re ingens commodum accedat Ecclesiae et Reip: quae conseruari non posset, si doctores constanter nostram religionem tuerentur, nec in ulla eius parte impijs cedere uellent. Ad quod respondeo, agnoscere quidem me ingens bonum esse scientiam tum in Ecclesia tum in politia, sed tamen sic, si cum charitate et sancta constantia coniuncta sit, id est, si gloriae Dei et utilitati proximi seruire parata sit, sique ea, quae semel uera esse cognouit constanter amplectitur, et uel cum summo periculo tuetur. Nam ea cognitio, quae uel suis tantum commodis et ambitioni seruit, uel parata est in [G 2v:] omnes species se uertere, ueritatemque ad potentum cupiditates attemperare potius, quam se in extrema pericula proijcere, diabolica sapientia est, omnibusque modis Ecclesiae perniciosa.

Quin etiam scientia non coniuncta istis tantis malis, si modo coram Deo stultescereVgl. I Kor 3,18–20. non uult, neque fide regi, tum totis Ecclesijs, tum singulis hominibus perniciosa est. Quid enim aliud Petrum submersit, et nos hoc tempore submergit, et multos homines in aeternum exitium immergit, quam, quod non uoluit, et nos non uolumus sola fide solum Christum respicere, sed etiam simul humana sapientia uentos, mare, et undas circumspectamus?Vgl. Mt 14,30f. Haec est illa ueteris Adami impia sapientia, quam tantopere Lutherus insectabatur, quamque ipse pulcherrimum Diaboli scortum (uerissimo nomine) appellabat.Vgl. Anm. 634 zum deutschen Text.

Proinde ualde uerendum est, ne nobis tales scholastici inde prodeant, qui metu periculi aut etiam spe commodi fucare papisticos abusus et christianam religionem ad potentum cupiditates inflectere discant. Putabunt sat scio multi me hoc prauo quodam affectu loqui. Sed uereor, ne olim cum magno animi dolore, et graui Ecclesiae damno me uerissima loquutum experiantur.

Nec enim tantum doctrinam, sed [G 3r:] simul etiam mores et consilia praeceptorum solemus imbibere, naturamque eorum sequi. Adhaec et uoces plaerorumque tales audiuntur, ut dicant Lutherum fuisse nimium uehementem, peccare potuisse, fuisse hominem, cedendum iam esse, et tempori seruiendum. Ja warlich, S. Georgius geistGemeint ist höchstwahrscheinlich Kurfürst Moritz von Sachsen, wie insbesondere aus der deutschen Version zu schließen ist; vgl. Anm. 635 zum deutschen Text. wird itzt das rechte mittel treffen.

Audio, etiam quendam magnum illic MidamKönig Midas hatte sich von Dionysos gewünscht, alles was er berühre, möge zu Gold werden; da aber auch seine Nahrungsmittel zu Gold wurden, drohte ihm der Tod, und er ließ sich von der Gabe wieder befreien. Weil er in einem Wettstreit zwischen Pan und Apoll ersterem den Sieg zuerkannte, wurde er von letzterem mit Eselsohren bedacht. Vgl. Ovid, Metamorphosen XI, 85–193; Aristoteles, Politika I, 9 (1257 b 15); Hans v. Geisau, Art. Midas 1), in: . dicere solere, papistas nimium coluisse diuam uirginem, fecisse enim ex ea deam, Lutherum uero nimis parum eam honorasse, quaerendum esse ergo medium aliquod. Item quidam senex theologus, cum de cuiusdam magnae ciuitatis pastore ante paucos menses deliberaretur, dixisse fertur, oportere eis mittere talem aliquem, qui se inflectere sciat. Id est, arundinem a uento agitatam.Vgl. Mt 11,7.

Proinde homines, qui pietatem nostram inuiolatam ad posteros conseruatam cupiunt, deberent in hoc incumbere, ut in Ecclesijs Lutherani (ut ita loquar) theologi, et non Philosophici, id est: constantes, educarentur.

Vehementer probo cuiusdam pij et grauissimi concionatoris dictum, qui nuper affirmabat se cupere nos habere aliquanto minus doctos et tanto constantiores theologos. Nihil necesse est theologum tantopere eruditum esse, [G 3v:] ut ex astris futura diuinet, ac dicat: Hoc 48. anno erit eclipsis lunae 22. Aprilis, inde nullum est dubium C.Caesarem. mense Augusto periturum. Quare nolumus interea constanter reclamare istis nouis reformationibus, sed uolumus omnia simulare et dissimulare, et aduersarijs nullius non rei spem facere, ut nos missos faciant, postea cum ille perierit, tum nos sine metu constantes esse poterimus.Vgl. Anm. 641 zum deutschen Text. Atque ita hac uere bachanticaschülerhafte, anfängerhafte. Vgl. Art. Bachant, in: . hypothesi Ecclesiam Iesu Christi sic regere, ut eam penitus euertant.

Melius profectu esset, non uno tantum anno, sed multis nullam usquam scholam esse, quam quod ita confessionem abijciendo tum religionem nostram extreme labefactamus, tum et contrariam confirmamus. Adhaec et gloriam coelestis patris horribiliter uiolamus, dum nimis obscure lucet lux nostra coram hominibus.Vgl. Mt 5,16. Praeclarum fuisset, et Christum sua auditoria, quae saepe tam frequentia habuit, retinere. Item apostolos Hierosolimis suam scholam inconcussam seruare. Sed tamen maluerunt dissipari eam, quam in ulla parte impijs cedere, aut eorum traditiones confirmare.Vgl. Act 4,18–21; 5,17–42.

Incolumitas scholae Vittenbergensis nimis multarum Ecclesiarum ruina constitit. Ideo enim tantum pepercerunt eis aduersarij, ut suis scriptis et uacilla­[G 4r:]tione (quod fore facile tum ex ipsorum literis ad Carlouicium, Melanchthons Brief an Christoph von Carlowitz, 25./28. April 1548 (MBW 5139; CR 6, Nr. 4217, Sp. 879–885); zur Interpretation des Briefes vgl. Scheible, Carlowitz; Wengert, Philoneikos; zum Aufsehen, das der Brief selbst in England erregte vgl. unsere Ausgabe Bd. 1, Nr. 2: A Weighing and Considering of the Interim, Preface (1548), und Schneider, Gutachten. Obernburgium Vgl. Anm. 645 zum deutschen Text. et alios. Item historia Pomer:Wie es vns zu Wit=||temberg in der Stadt gegangen || ist / in diesem vergangen Krieg / || bis wir / durch Gottes gnaden / erloͤset sind / || Vnd vnser hohe Schule / durch den Durch=||leuchtigsten / Hochgebornen FGrsten vnd || herrn / Herrn Moritzen / Hertzogen zu Sach||ssen / des heiligen Roͤmischen Reichs Ertz=||marschahl vnd ChurfGrsten / Landgra=||uen in Doͤringen / vnd Marggrauen || zu Meissen / vnsern gnedigsten || Herrn / widerumb auff=||gericht ist. || Warhafftige Historia / be=||schrieben durch Johan Bugenhagen || Pomern / Doctor vnd Pfarherr || zu Wittemberg. || M. D. XLVII. [im Kolophon: Geschrieben zu Wittemberg / || M. D. xlvij. iij. Augusti, || Gedruckt zu Wittemberg / || Durch Veit Creutzer. || M. D. XLVII.] (VD 16 B 9479; weitere Ausgaben unter B 9477 und B 9478). tum et ex colloquio animaduerterunt) adiuuarent alias Ecclesias labefactare et pios languefacere.

Idque profecto illi mutationes suadendo et passim promouendo diligenter fecerunt, nimirum eo summo studio tendunt, ut C. M.Caesarea Maiestas. (sicut in Lipsico Interim de se profitentur)Vgl. Anm. 647 zum deutschen Text. animaduertat eos uelle etiam in religione obedientes esse, atque ideo eos non molestet.

Adhaec potuisset et alibi Deus nos et nostrum auditorium colligere, si modo commoda, quae Vittenbergae habuimus, deserere, minoribus esse contenti et aliquamdiu exulare potuissemus.

Verum ego profecto non dubito, quin, si constantius egissent theologi, hodierna die schola Vittenbergensis fuisset firmior, quam est, nam ut taceam de Dei benedictione (cui, si soli innixi fuissemus, protexisset nos, sicut hisce annis 30 contra furorem mundi protexit) neque principes neque episcopi circumquaque ita temere suum papatum promouere ausi fuissent, tanta fuisset subditorum constantia. Quin etiam hoc non dubito, quod, si nostri theologi fuissent constantes, omnesque ad constantiam hortati fuissent, Interim non prodijsset. Interim natum est ex timiditate theologorum Vittenbergensium, quod ego in mea apologia ad scholamAPOLO= || GIA MATTHIAE FLA= || cij Illyrici ad Scholam Viteber= || gensem in Adiaphoro= || rum causa. || Eiusdem Epistola de eadem mate= || ria ad Philip. Melantho. || Item quædam alia eiusdem || generis. || Magdeburg (Lotter)] Anno 1549. (VD 16 F 1264). abunde probaui.

Certe non tanti mille Vittenbergenses scholae pijs esse debent, ut propter earum incolumitatem uelint pati orbem terrarum Euangelij luce [G 4v:] priuari, quod profecto iam magno impetu fit, dum non solum non hortantur pios ad constantiam, sed etiam hortantur, ut faciant mutationes, ac Antichristo cedant. Frangunt pios, confirmant impios, ut ipsimet fatentur, quod dum agunt, manifeste non pro Ecclesia illa schola stat, sed pro impijs. Quare, si uero zelo gloriae Dei, salutis miserorum hominum, et retinendae puritatis in nostra religione argumentum hoc expendatur, et non inani quadam priusque concepta opinione, inuenietur, nihil eo esse leuius et uanius.

Quartus. Sunt quaedam tempora, et quaedam horae potestatis tenebrarum, ut ex tota Ecclesiae historia apparet, quibus et Diabolo permittitur aliquantulum liberius furere contra Ecclesiam, et Christus uult suam Ecclesiam constanter confitendo pati. Vgl. Mt 10,16–33. Tales paroxismi,Vgl. oben Anm. 280. cum in his regionibus iam longo tempore non fuerint, non dubito, quin iam aduenerint. Video enim ubique bonos pati, et Christum quasi de industria suos istis humanis praesidijs spoliasse, et ueluti Satanae cribrandos dedisse,Vgl. Lk 22,31. ut probet eos et exploret, quam constanter quisque uelit confiteri; proinde sic statuo, si quis in his regionibus manens (praesertim in Ecclesia magnus uir) possit iam inuenire rationem aliquam, qua [G 5r:] et bonam conscientiam et constantem confessionem retinere queat, et nihilominus crucem effugere, is mihi ipso Dei filio sapientior fuerit, nam Christus, qui tamen nihil temere fecit, talem sapientiam inuenire non potuit.

Postremus. Nobis iam non est res cum bonis et modestis hominibus, qui aliquantulum cedendo leniri queant. Sed cum Dei hostibus, qui ut natura sint optimi, tamen ita sunt Diabolico ueneno infecti, ut extremo odio contra nos ardeant, nec possint nisi abiecta tota religione placari, et sunt Thrasidili,Großsprecher, Maulhelden. Vgl. Art. θρασύδειλος, in: Passow I/2, 1424[b]: wer feig ist und sich keck stellt. sicut et Diabolus pater eorum, sequentem fugiunt, cedenti instant, ut etiam experientia nos docuit, nam Lutherum magnifecerunt et timuerunt, nos iam contemnunt et conculcant. Quare ista nostra trepidatio et cessio tantum animabit, et iam animat eos, ut plura maioraque petant, hoc ego saepe coram Philippo, approbante eo, dixi. Quin et tristis experientia nos hactenus edocere posset, quam parum ista sapiens lenitas Ecclesiae prosit, quam prae dolore iam commemorare non possum.

Hactenus de praecipuo et ferme unico Adiaphoristarum argumento: Ne ueniant Romani,Vgl. Joh 11,48. cui quidem, ut ego iudico, plus satis hactenus responsum est, eo uero confutato iacent penitus adiaphora.

De argumento, Ecclesia non est deserenda

Obijciunt subinde Adiaphoristae, Ecclesiam non esse deserendam.Vgl. Joh 10,11–13. Sed quid sit Ecclesiam deserere, non satis exponunt, ludunt igitur nos, ut solent, sophismate.

Deserere Ecclesiam non est ad tempus propter aliquas iustas causas alicunde cedere. Sed est uel impiam doctrinam pertinaciter amplecti, qua ratione quiuis Christianus Ecclesiam deserere potest, uel uero cum Doctores fiunt muti canes,Vgl. Jes 56,10. suoque debito patrocinio Ecclesias destituunt, aut cum pacis a lu-[Ee 1r:]pis consequendae gratia aliquid eis largiuntur, ad eorumque rapinas conniuent.

Christus ex Nazareth uel aliquo alio loco ob impiorum crudelitatem discedens,Vgl. Lk 4,14–30. et cogitans quam primum per occasionem reuerti, non deserit eam Ecclesiam, sed sua constanti confessione et exilio eam aedificat, et in audita ueritatis assertione superstitionumque Pharisaicarum damnatione confirmat. Quod si, quo posset liberius tranquilliusque suos coetus congregare, uoluisset doctrinam de iustificatione timidissime et frigidissime, uel (ut iam loquimur) modestissime docere, Phariseos uero molliter tantum attingere, eorum traditiones seruare, atque ita manifestorum ueritatis hostium gratiam ambire, tum uero et Ecclesiam et ueritatem deseruisset.

Sic Elias toties iam huc iam illuc fugitans impiam Achabi crudelitatem,Vgl. I Reg 17,1–10. non deserit suam Ecclesiam Baaliticis lupis, sed eam sua constanti confessione et tristi exilio in uera sententia confirmat. Quod si Elias uoluisset Baaliticas aliquas caeremonias recipere, eas pingere et excusare, Baalitis parcere et [Ee 1v:] tantum in genere (ut Lyp. Theol. Epistola ad concionatores Alb. Mar. Vgl. die Anm. 664f zum deutschen Text. habet) abusus reprehendere, atque ita tempori seruire: quo hac sua modestia (ut iam uocatur) regium furorem molliret, quo sic, si non optimas, at aliquas saltem Ecclesias haberet, tum uero ille et deseruisset et prodidisset Ecclesias Dei impijs.

Cogitassent enim plaerique: en iste summus uir in nostra Ecclesia uidetur pacis gratia in utrumque latus claudicare,Vgl. I Reg 18,21. ne offendat regem, id mihi profecto, qui nulla ex parte ei comparandus sum, multo magis licet. Quare ita languefacti cessissent et concessissent. Nec habuisset Ezabel multos duros stoicos et horridos sui regni turbatores, quorum sanguinem funderet,Vgl. I Reg 18,4. sicut iam nostrum solum non multos martyres fert.

Sic Paulus caedens Epheso ob impiorum saeuitiem,Vgl. Act 19,30f; 20,1. ac cogitans porro Ephesios uel coram uoce per occasionem, uel absens scripto confirmare,Vgl. Act 20,16–38; Eph. non deserit Ecclesiam, sed sua constanti confessione et afflictione eam confirmat. Verum si publicae tranquillitatis gratia Ephesiae DianaeVgl. Act 19,35.23–27. uestes, ritus, imagines [Ee 2r:] et alias caeremonias in Ecclesiam inducere, aut Pharisaicas obseruationes restituere,Vgl. Gal 2,11–14. et ad multa conniuere uoluisset, tum uero et eam et alias infinitas Ecclesias a se aedificatas, et plane totam posteritatem deseruisset, uel potius prodidisset.

Sic AthanasiusDer Kirchenvater Athanasius, seit 328 Bischof von Alexandrien, verteidigte die Beschlüsse des Konzils von Nicäa (vgl. die folgende Anm.) und musste mehrmals für längere Zeit sein Bistum verlassen. Vgl. die Anm. 673 zum deutschen Text. toties malens discedere a sua Ecclesia quam Arrianis In der Auseinandersetzung um die Frage, wie angesichts des christlichen Monotheismus in angemessener Weise von Jesus Christus als dem Heiland und Erlöser gesprochen werden könne, verurteilte die Synode von Nicäa 325 die Position des alexandrinischen Presbyters Arius und seiner Gesinnungsgenossen, wonach Christus nur eine untergeordnete Stellung innerhalb der göttlichen Dreieinigkeit zukomme. Demgegenüber stellt das Bekenntnis der Synode fest, Gott der Sohn sei wesenseins (ὁμοούσιος) mit Gott dem Vater. Vgl. Hans Christof Brennecke, Art. Arius/Arianismus, in: ; ders., Art. Homoousios, in: ; Volker Henning Drecoll, Art. Nicaenisches Symbol, in: . aliquid concedere, aut in compositione causae, generalitatibus et ambiguitatibus uti (sicut iam in Lypsico Interim factum est) non deserit suam Ecclesiam, sed eam sua oratione, scriptis, constanti confessione, et tristi exilio, multiplicique sua cruce confirmat, et usque in hodiernam diem Ecclesiam Christi docet et corroborat. Satius est fortunas, corpora, et coetus piorum turbari, quam conscientias et Spiritum Sanctum.

Spiritualis iste lupus, id est, Diabolus aut falsus Doctor, non prius deuorat ouem Christi, quam in animo ei assensa est, facilius autem assentitur ouis lupo, cum uidet proprium pastorem iam facere amicitiam cum lupo, et canes latrando eum non amplius accusare, quam, si uidisset et Pa-[Ee 2v:]storem et canes serio lupo resistentes aliquid parti.

Verissimum igitur est, quod illi Ecclesias deserunt, qui uel impia dogmata pertinaciter sequuntur, uel cum possint, aut etiam ex officio debeant serio lupis resistere, muti canes fiunt, aut prae metu cum lupis pacem faciunt. Qui uero lupis etiam aliquas fenestras et ianuas aperiunt, ij ouile Domini produnt, etiam si omnes isti in medio gregis Domini magnam casam haberent, et nunquam inde recederent.

Econtra illi non deserunt Ecclesiam, sed Ecclesiae adsunt, qui et pia dogmata sequuntur, et Ecclesiam ad religionem tum orando, tum docendo, tum exilium, paupertatem, ignominias, et quaecunque mala acciderint, patiendo, tum et quacunque alia ratione possunt, defendunt, ab omnibusque erroribus ac errorum conspicuis occasionibus tuentur, etiam si singulis annis aliquoties ab Ecclesia et ex suis laribus usque in mediam Turciam in exilium pellerentur.

[G 5v:] Respondetvr argvmento,

Propter non necessaria pugnandum non esse.

Iam dicam de argumento, propter non necessaria pugnandum non esse, si modo necessaria retinemus. Huic obiectioni primum respondeo, confessionem esse necessariam cum omnium christianorum, tum in primis tantorum Doctorum et tantarum Ecclesiarum, idque praesertim hoc tempore, quo omnes in eos respiciunt, eorum exemplum imitaturi.

Ostensum autem est superius praesentes adiaphororum mutationes plane esse quasdam abnegationes, easque tanto turpiores et nocentiores, quod eas integrae Ecclesiae, et tanti Doctores cum ingenti damno et languefactione omnium piorum faciant. Necessario etiam amouenda ea sunt, quae Ecclesiam tantopere, tamque multipliciter destruunt et scandalizant, ut superius de istis Pseudadiaphoris prolixius est declaratum.

Necessario et ea tollenda sunt, quae Deum contumelia afficiunt, sed praesentes mutationes Deum contumelia afficere, superius uere probatum est. Necesse est etiam corruptelis doctrinae repugnare, quas iam in istis nouis Interim multiplices magnasque esse superius clare ostensum est. Pro­[G 6r:]inde necessario ex Ecclesia remouendae sunt. Quare plane de necessarijs hoc tempore pugnatur, et non de iocularibus quibusdam.

Deinde quaero, quae haec audacia est, quod homines ausint aliquid de Ecclesiae thesauris sibi a filio Dei donatis largiri hostibus Dei? si quis ad Adiaphoristas prandentes ueniret, ablatisque omnibus alijs ferculis et obsonijs diceret, se eis necessaria ad uitam sustentandam nempe panem et potum relinquere, quibus contenti esse deberent, et de reliquis non magnopere contenderent, responderent ei opinor cantharo in caput proiecto: quis te huc Cacodaemon adduxit, ut tu uelis mihi, quod tibi libet aufferre aut relinquere? Ego uolo mihi mea relinqui, siue necessaria, siue utilia, siue demum iucunda sint.

Ita si illi de suis rebus carnalibus sentiunt, quare eodem modo etiam de spiritualibus Ecclesiae bonis non sentiunt? Quo iure illi, ut caetera omittam, tantum cantilenas uulgares Lutheri ad omnem aedificationem profecto longe utilissimas ex Ecclesia remouent? Haec et eiusmodi dona a Filio Dei per Spiritum S. suae sponsae Ecclesiae donata non tam turpiter uentris et incerte pacis gratia prodere deberemus. Plane igitur nullius momenti debet esse istud argumentum [G 6v:] (quod tantum de necessarijs sit pugnandum) apud pios. Apud impios enim epicureos merito plurimum ualet, quia eis tota Religio quiddam non necessarium esse uidetur.

Respondetvr argvmento,

in Adiaphoris proximo seruiendum est.

s:Contendunt etiam Adiaphoristae in caeremonialibus seruiendum esse proximo, accipiendas esse aliquas papisticas caeremonias, ut papistas nostra lenitate, modestia, caeremoniarumque similitudine ad nostram doctrinam inuitemus. Sic Paulum factum esse omnia omnibus, ut omnes Christo lucrifaceret. Vgl. I Kor 9,22. Nostra ista horriditate et ueluti inhumanitate, adhaec caeremoniarum dissimilitudine absterreri papistas a nostra doctrina.

Ad hoc respondemus, ut usitate et uerissime responderi solet, duplices esse homines a uera doctrina alienos, alios imbecillos quidem adhuc, dociles tamen et ueritatis cupidos, alios uero pertinaces et persecutores ueritatis. In gratiam pertinacium plane nihil cedendum, ne et illi magis in suo furore confirmentur et aliquid de authoritate nostrae religionis decedat. Sed imbecilli tollerandi sunt, cauendumque est, [G 7r:] ne imprudenti libertatis Christianae usu eos offendamus, ac a nostra doctrina alienemus.

Sic Paulus omnia omnibus factus est, scilicet docibilibus et non pertinacibus, ut omnes lucrifaceret Christo. Timotheum in gratiam piorum Iudeorum circumcidit, Vgl. Act 16,1–3. Titum in gratiam pseudoapostolorum circumcidere noluit, Vgl. Gal 2,3f. quin ne ad horam quidem eis cessit, ut ueritas incolumis remaneret. Vgl. Gal 2,5. Petrus uehementer peccabat, quod in gratiam pertinacium Iudaeorum imbecillos et tamen dociles ethnicos scandalizabat. Vgl. Gal 2,11f. Ii, quibus nos iam cedimus Tyranni et episcopi, sunt manifesti agnitae ueritatis persecutores et non imbecilles et dociles.

Sed me herculesBeteuerungsformel: Beim Herkules! Vgl. Art. Hercules, in: . uehementer demiror Adiaphoristas hoc argumentum audere in medium adducere, cum et experientia clara uoce clamet, et ipsi etiam in suis scriptis fateantur, per Adiaphoricas mutationes adeo confirmari aduersarios, ut nusquam non iubilent et ueluti de parta uictoria triumphent. Econtra uero pij extreme moereant et Spiritus S. in ijs contristetur, languefiant ita, ut plane in nostra religione frigeant, in dubitationem adeo inducantur, ut iam de tota nostra religione dubitent, atque ita debilitati et in dubitationem inducti, quouis uento doctrinae facile in aliquos scopulos [G 7v:] impellantur, nec amplius inuocare Deum queant. Proinde plane satis mirari nequeo, quod hoc argumentum Adiaphoristae adhuc in medium adducere audeant, quasi ipsi per sua Adiaphora pie proximo seruiant.

s:Est et alia quaedam huius argumenti interpretatio, quidam enim epicuri de grege porci intelligunt, quod in caeremonijs sint omnia simulanda et dissimulanda, ne pij propter Christum persequutionem patiantur. Verum Paulus loquitur non de corporis temporaria salute, sed de animae aeterna salute, de scandalo et edificatione spiritualis hominis, cui in Adiaphoris aliquando seruiendum est. Sed quid cum istis ageres, qui omnia ad uentrem referunt? eique Deo soli uictimas offerunt? Argumenta sumpta a disciplina, ordine, conformitate et unitate, quibus fucis istae fraudes ornantur, superius satis refutata sunt.

s:Hactenus Christo iuuante abunde de Adiaphoris dictum est. Nam primum ostendimus, quae sint uera adiaphora, et quod eorum causae efficientes esse debeant mandatum Dei generale, libera piaque Ecclesiae uoluntas et ministri, quibus Ecclesia mandat. Causae finales esse debeant ordo, decentia et omnino aedificatio, non carnalis sed spiritualis.

[G 8r:] Deinde ostendi praesentia Adiaphora, quae nunc Ecclesiae Christi ab Adiaphoristis obtruduntur, neque efficientes, neque finales causas Adiaphororum habere, quin nec formalem aliqua. Causas efficientes non habent, quia non accipiuntur secundum mandatum Dei, imo probatum est instaurari iam ista Adiaphora contra mandatum Dei. Item quia non de uoluntate Ecclesiae instaurantur, sed ei inuitae per uim obtruduntur. Idque ab ijs personis, quas Spiritus S. iam olim praedixit regnum Christi oppugnaturas, utque eis non obtemperaremus serio praemonuit,Vgl. Mt 24,5.11.23–26. nempe a meretrice Babilonia et bestia, in qua meretrix equitat. Vgl. Apk 17,1–5.

Causas finales piorum Adiaphororum non habent, imo contrarias habent, non tantum non seruiunt ordini, sed etiam turbant ordinem, non tantum non condecorant Ecclesiam, sed etiam dedecorant, non tantum non aedificant, sed etiam destruunt uehementer, ut in prioribus euidenter probauimus. Adhaec et contumelia Deum non uno modo afficiunt.

Causam formalem quaedam ex praesentibus Adiaphoris non habent, quia, ut ostensum est, aliqua sua natura sunt impia, et seuerissime a Deo prohibita, etiamsi nullae praeterea malae circumstantiae eis adiunctae essent.

s:Postremo et [G 8v:] omnia Adiaphoristarum argumenta confutauimus. Demonstratum enim est neque metum tantum apud pios ualere debere, ut corporeae securitatis gratia aliquid in religione, in gratiam Antichristi et Tyrannorum mutare debeant. Neque moueri nos debere argumento, quod de non necessarijs pugnandum non sit, agi enim de longe grauissimis rebus. Probatum itidem est non seruiri fraternae charitati et aedificationi per istas mutationes, sed destrui pios per praesentes actiones plane uehementissime.

Reliquum igitur est, ut agnita rei ueritate constantissime ei adhaereamus, quid enim notitia prodest, si eam constanter sequi non uelis?Vgl. Aristoteles, Nikomachische Ethik X, 10 (1179a 34 – 1179b 3). Melior est tabellarius, qui, cum uel mediocriter iter norit, strenue pergit, quam alius, qui, ut optime norit, tamen uel ob ignauiam, uel ob timiditatem, aut etiam alias causas institutum cursum non tenet, sed uel iacet alicubi, uel etiam per deuia hac atque illac oberrat. Vt iam admodum parui momenti sit quorundam eximia quidem, sed tamen impotens scientia, qui cum meliora uideant et nonnunquam etiam probent, tamen deteriora ultro sequuntur, atque adeo etiam alijs suadent. Nec eos ignorantia ueri decipit, sed timor, aut etiam alij praui affectus.

[H 1r:] Vt autem agnitam ueritatem sequi constanter possimus, opus erit nos uerbum Dei diligenter meditari, in quo ille tum pollicetur constantibus aeternae uitae praemia, ut qui perseuerauerit usque in finem, coronabitur. Vgl. Mt 24,13; Jak 1,12; Apk 2,10. Qui confessus fuerit me coram hominibus, Vgl. Mt 10,32. et similia plurima.

In primis autem caueamus nobis ab ista cogitatione, ne forte nobis sic blandiamur, uolumus ad tempus cedere, donec N. moriatur, postea iterum ad ueritatem redibimus. Horribiles enim minae talibus proponuntur: amen, dico uobis: non gustabunt de cibis meis. Vgl. Lk 14,24. Item immittet eis Deus efficaciam illusionis, ut credant mendacio. Vgl. II Thess 2,11.

Quibus minis et fidissimis coelestis patris admonitionibus praemoniti discamus plus timere Deum, qui potest corpus et animam perdere, quam homines, qui tantum corpus, cum Deus eis permittit, interficiunt. Vgl. Mt 10,28. Discamus satius esse omnia corporis mala perpeti, quam unicum pusillum Christi scandalizare. Vgl. Mt 18,6.

Verum non tantum nos uerbo Dei instruamus, ut ipsimet simus constantes, sed etiam, ut tum alios fratres nostros confirmare,Vgl. Lk 22,32. tum et inconstantiam suadentes fortiter oppugnare, ac τοῖς οὐκ ὀρθοποδοῦσι πρὸς τὴν ἀλήθειαν τοῦ εὐαγγελίουGal 2,14. in faciem resistere Vgl. Gal 2,11. possimus.

s:[H 1v:] Longe profecto grauius peccant nostri Adiaphoristae, quam olim Petrus Gal. 1. peccabat. Vgl. Gal 2,11f. Ipse enim tantum facto, idque breui in gratiam pertinacium uacillabat, nostri id faciunt etiam docendo, idque amplius annum. Petrus peccabat magis in caeremonialibus, sed nostri etiam doctrinam corrumpi in Lipsico Interim patiuntur. In capite enim de penitentia fides penitus omittitur. Item et in alijs articulis, quod alibi prolixe ostensum est. Ipse non suadebat alijs, ut similia faciant, nostri uehementer suadent. Ille faciebat incogitantia quadam et non metu crucis, nostri uero (qui optimi ex eis sunt, nam Iudarum alia est ratio) quae faciunt, tantum metu crucis faciunt, nec ignorantia ueri peccant, quod priora scripta eorum testantur. Petrus haud dubie habebat spiritualem finem, nostri habent carnalem, id est, incertam spem pacis. Petrus admonitus resipuit, nostri defendunt suum factum, et admonentes nullius non sceleris atque adeo scismatis insimulant. Petrus paucos quosdam scandalizauit, nostri sua uacillatione impios quidem confirmarunt et armarunt, pios uero languefecerunt et debilitarunt et plane plurimas Ecclesias euerterunt, idque hodierna die faciunt.

Proinde omnes pij, qui adhuc Christianam [H 2r:] religionem incolumen esse cupiunt, plane in faciem Adiaphoristis resistere debent, unusquisque suo loco. Nam profecto non recta incedunt ad ueritatem Euangelij. Nec quicquam refert, quod sint magni uiri aut bene meriti, etiamsi essent Petri aut Pauli aut angeli de coelo, tamen ijs resistendum esset. Vgl. Gal 1,8. Idque etiam tanto magis faciendum iam esset, quanto maiores sunt, tanto enim plus eorum istae pessimae actiones obsunt.

Sed repetunt subinde Adiaphoristae, quid igitur faciendum est, si in adiaphoris non est cedendum aduersarijs? Quomodo eos placabimus? nam, si non placauerimus, Ecclesiae nostrae penitus euertentur, etc. Respondet Spiritus S.: Subditus esto Domino,Ps 36,7 (Vg). obedias ei, et expecta eum.Vgl. Ps 36,34 (Vg). Quoniam ostensum est ex uerbo Dei ista praesentia adiaphora multipliciter impia esse et a Deo prohiberi, ideo reiectis istis impietatibus, subijciamus nos uoluntati diuinae, parati ad obediendum ei in omnem euentum, in quem nos nostraque omnia Deus perducere uolet. Expectemus tamen simul Domini misericordiam, eum ardenter implorando, et patienter crucem nostram ferendo, etiamsi periculum sit, ne fractus illabatur orbis. Fiat iusticia, inquit Augustinus, et pereat mundus. Vgl. Art. Recht 2.5 (Nr. 98–101), in: . Non sunt teste Paulo [H 2v:] facienda mala, ut ueniant bona.Vgl. Röm 3,8.

Si propter nostram erga Deum obedientiam damnum accipiet Euangelium et Ecclesia, uiderit ipse Deus, qui hanc nobis obedientiam praecepit. Nos certe habebimus iustam apud ipsum excusationem. Veruntamen ipse Deus nouit adhuc sine nobis mille uias seruandi Euangelium et Ecclesiam, nos modo nostrum faciamus officum, perseuerantes in obedientia, timore, fide, confessione, inuocatione, patentia, ipsique committamus gubernationem mundi et Ecclesiae, Lutherus plane christiane monet, inquiens: Nostrum est confiteri, et non diuinare bella futura.Vgl. Luther an Justus Jonas, Coburg 20. September 1530, WA.B 5, 629 (Nr. 1722), Z. 40f: Neque nostrum est divinare bella futura, nostrum est simpliciter credere et confiteri. Deus est mirabilis in sanctis suis,Vgl. Ps 4,4. ipse deducit ad inferos, et reducit.I Sam 2,6. Qui sua sapientia sine Deo uult saluare animam suam, ille perdit eam, et qui propter Dominum paratus est perdere animam, saluabit eam.Vgl. Mt 16,25. Proijciamus igitur nos in Dominum constanter confitendo et patiendo, ipsi erit curae de nobis.Vgl. Ps 54,23 (Vg); I Petr 5,7.

Vt autem tum nos ipsi constantes esse possimus, tum et suadentibus inclinationem resistere queamus, non satis est nostra uoluntas aut uerbi diuini cognitio, nam profecto illud animi robur, quod in talibus certaminibus a Christiano homine requiritur, singulare Dei donum est. Quare toto pectore inuocabimus patrem Do­[H 3r:]mini nostri Iesu Christi, a quo omne bonum desursum uenit,Vgl. Jak 1,17. quique et uelle et perficere dat,Vgl. Phil 2,13. eumque obsecrabimus, ut nos suo S. Spiritu regat, et confirmet, ut et cernere ea, quae ad conseruationem ueritatis faciunt et constanter facere eadem, ad ipsius gloriam, miserorumque hominum salutem possimus. AMEN.

Ne quid uacaret, duas regulas apposuimus.

I. Vniuersalis persaepe apud Hebraeos latius patere uidetur, quam praesentis materiae natura postulat. Quare specificatione quadam opus est, qua applicetur uniuersalis ad praesens negocium 1. Sa. 20. Et non est locutus Saul quicquam ea die,I Sam 20,26: aWh;h ~AY:B h"mWa>m lWa'v r<BId-Oal.w (Vg: in die illa). scilicet de absentia Dauidis. Ibidem, et puer nesciuit quicquam,I Sam 20,39: h"mW=a>m [;d"y-Oal r;[:N;h>w (Vg: et quid ageretur penitus ignorabat). scilicet de negocio praesenti. 1. Sam. 25. Et non perijt ex omnibus, quae ei erant, quicquam,I Sam 25,21: h'mW=a>m Al-r,v]a-l"KIm d;q>pin-Oal>w (Vg: et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant). scilicet ex pecoribus, quae erant apud Dauidem, et culpa Dauidis. 2. Sam. 15. Et non sciuerunt omne uerbum,II Sam 15,11: r'b'D-l"K W[.d"y oal>w (Vg: et causam penitus ignorantes). id est, quicquam eorum, quae Absalon contra patrem moliebatur. 1. Reg. 12. Et lapidauerunt eum omnes Israelitae,I Reg 12,18: !,b,a AB lea"r>fIy-l"k Wm>G>rIY:w (Vg: et lapidavit eum omnis Israhel). scilicet, qui illic erant, ubi hoc accidit. Haec priora exempla ideo obseruanda sunt, ut in sequentibus dictis contra papistas, non tantum sententiam, sed et uerba habeamus. Matth. 16. Quicquid ligaueritis in ter­[H 3v:]ris, erit ligatum in coelis, et quicquid solueritis in terris, erit solutum in coelis.Mt 18,18: ὅσα ἐὰν δήσητε ἐπὶ τῆς γῆς ἔσται δεδεμένα ἐν οὐρανῷ, καὶ ὅσα ἐαν λὐσητε ἐπὶ τῆς γῆς ἔσται λελυμένα ἐν οὐρανῷ (Vg: quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo); vgl. Mt. 16,19: ὅ ἐὰν δήσῃς ἐπὶ τῆς γῆς ἔσται δεδεμένον ἐν τοῖς οὐρανοῖς, καὶ ὅ ἐὰν λύσῃς ἐπὶ τῆς γῆς ἔσται δεδεμένον ἐν τος ορανοῖσ.. (Vg: quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis.) Item Ioan. 20. Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorumcunque retinueritis, retenta sunt,Joh 20,23: ¥n tinwn ¢fÁte t¦j ¡mart…aj ¢fšwntai aÙto‹j, ¥n tinwn kratÁte kekr£thntai. (Vg: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt.) scilicet agendo secundum meam uobis datam commissionem, et secundum meam doctrinam, praedicando Euangelium etc. Matth. 25. In cathedra Mosi sedebunt Scribae et Pharisaei, omnia ergo, quaecunque iusserint seruare, seruate et facite,Vgl. Mt 23,2f: ™pˆ tÁj Mwãsšwj kaqšdraj ™k£qisan oƒ grammate‹j kaˆ oƒ Farisa‹oi. p£nta oân Ósa ™¦n e‡pwsin Øm‹n poi»sate kaˆ thre‹te. scilicet, omnia ea, quae cathedrae Mosi genuina sunt, et non accesserunt ex fermento Pharisaeorum, nam illa uehementer cauenda sunt.Vgl. Mt 16,6. Marc. 9. Omnia sunt possibilia credenti.Mk 9,23: p£nta dunat¦ tù pisteÚonti. (Mk 9,22 Vg: omnia possibilia credenti.) Ioan. 14. Quicquid petieris in nomine meo,Vgl. Joh 14,13: kaˆ Ó ti ¨n a„t»shte ™n tù ÑnÒmat… mou (Vg: Et quodcumque petieritis in nomine meo [hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio]). scilicet, licitum et secundum eius uoluntatem, ut alibi circumscribit. Ad Phil. 4. Omnia possum in eo, qui me confortat.Phil 4,13: p£nta „scÚw ™n tù ™ndunamoànt… me. 1. Cor. 13. Charitas omnia credit, omnia suffert, omnia sperat, omnia sustinet,I Kor 13,7: p£nta stšgei, p£nta pisteÚei, p£nta ™lp…zei, p£nta Øpomšnei. (Vg: [caritas] omnia suffert, omnia credit ) scilicet credenda, ferenda et speranda. Similia exempla sunt passim in sacris obuia.

II. Saepe uerba Hebraea necesse est in maiori quadam Emphasi accipi quam alioqui usitate significant, perinde fere, ac si particula ualde uel aliquod aliud intendendi aduerbium eis additum sit. Posset forte ad Liptoton Anscheinend schlägt Flacius selbst die Bezeichnung Liptoton für die beschriebene rhetorische Figur vor, möglicherweise abgeleitet von l…ptw = verlangen, begehren. haec figura referri, ut Matth. 6: Nolite solliciti esse de crastino,Mt 6,34: m¾ oân merimn»shte e„j t¾n aÜrion (Vg: nolite ergo esse solliciti in crastinum). id est: anxij esse. Item Matth. 10. Ne sitis sol­[H 4r:]liciti, quomodo aut quid loquamini.Mt 10,19: m¾ merimn»shte pîj À t… lal»shte (Vg: nolite cogitare quomodo aut quid loquamini). Non prohibet diligentiam in officio sed nimiam sollicitudinem. Item eodem: Ne metuatis ab ijs, qui occidunt corpus,Mt 10,28: m¾ fobe‹sqe ¢pÕ tîn ¢poktennÒntwn tÕ sîma (Vg: nolite timere eos qui occidunt corpus). id est, ne nimium et plus quam ipsum Deum timeatis, aut timore deficiatis. Ierem: 10. Nolite timere a signis coeli.Jer 10,2: WT"xeT-l;a ~Iy;m"V;h tAtoaEm (Vg: a signis caeli nolite metuere.) Psal: 112. A tristi fama non timebit.Ps 112,7: a"ryIy Oal h"["r h"[Wm.Vim (Ps 111,7 Vg: ab auditione mala non timebit [iuxta LXX] / ab auditu malo non timebit [iuxta Hebr.]). Ioan: 12. Qui amat animam suam, perdet eam,Joh 12,25: Ð filîn t¾n yuc¾n aÙtoà ¢pollÚei aÙt»n. id est: qui nimium et non suo ordine de loco amat. Matth: 13. Qui enim habet, ei dabitur, qui uero non habet, et quod habet auferetur ab eo,Mt 13,12: Óstij g¦r œcei, doq»setai aÙtù kaˆ perisseuq»setai : Óstij d oÙk œcei, kaˆ Ö œcei ¢rq»setai ¢p/ aÙtoà. (Vg: Qui enim habet dabitur ei et abundabit ) id est: qui multum habet, aut non multum habet. Sic: ne nos inducas in tentationem,Mt 6,13: m¾ e„senšgkVj ¹m©j e„j peirasmÒn id est: ne nos nimium tentari seu tentationibus uinci et opprimi permittas. Sic et Marc: 14. et Luc: 22. Orate ne intretis in tentationemMk 14,38: proseÚcesqe, †na m¾ œlqhte e„j peirasmÒn ; Lk 22,40: proseÚcesqe m¾ e„selqe‹n e„j peirasmÒn. intelligendum est. Item Math^.: 11. Venit Ioannes neque bibens, neque comedensMt 11,18: Ãlqen g¦r 'Iw£nnhj m»te ™sq…wn m»te p…nwn – id est: tenuissime uictitans – Venit Filius hominis bibens et comedensMt 11,19: Ãlqen Ð uƒÕj toà ¢nqrèpou ™sq…wn kaˆ p…nwn – id est: satis liberaliter uiuens et perinde ut alij honesti homines communiter. Luc^.: 10. Nolite portare sacculum etc. neminem in uia salutaueritis,Lk 10,4: m¾ bast£zete ball£ntion, m¾ p»ran, m¾ Øpod»mata, kaˆ mhdšna kat¦ t¾n ÐdÕn ¢sp£shsqe. id est: ne patiamini uos alijs negocijs a uestro officio abduci. Item 2. Ioan: 1. Qui dixerit ei Aue, communicat operibus eius malis.II Joh 11: Ð lšgwn g¦r aÙtù ca…rein koinwne‹ to‹j œrgoij aÙtoà to‹j ponhro‹j. Ad hanc regulam pertinent et locutiones: Aliquem aliquid esse, aut nihil esse (Gal. 2; 1. Cor. 3; 1. Cor. 7),Vgl. Gal 2,6: ab his autem qui videbantur esse aliquid / 'ApÕ d tîn dokoÚntwn ena… ti ; I Kor 3,7: itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus / éste oÜte Ð futeÚwn ™st…n ti oÜte Ð pot…zwn ¢ll' Ð aÙx£nwn qeÒj; 8,2: si quis se existimat scire aliquid / e‡ tij doke‹ ™gnwkšnai ti id est: aliquid eximium 1. Cor: 1. Elegit ea quae non sunt, ut ea, quae sunt, confundat,I Kor 1,28: ™xelšxato Ð qeÕj t¦ m¾ Ônta, †na t¦ Ônta katarg»sV. id est: ea quae non ualde sunt, et ea quae ualde sunt.