A 1v Syllogismus continens Argumentum libri.
Qvando svperior magistratus ui persequitur in subditis, ipsum ius uel naturale uel diuinum, uel ueram religionem et cultum Dei, tunc inferior magistratus debet ei resistere ex mandato Dei.
Persecutio, quae nobis iam accidit a superioribus, proprie pertinet ad oppressionem uerae religionis nostrae et ueri cultus Dei, etc.
s:Ergo noster magistratus debet huic oppressioni resistere propter mandatum Dei.
Maiorem huius syllogismi probamus firmis argumentis ex uerbo Dei, in secunda parte nostri libelli.
Minoris duae sunt partes: Prior est, quod Ecclesiae huius Vrbis habent ueram
religionem et ueros cultus. Huc pertinet confessio doctrinae et fidei nostrae et Ecclesiarum nostrarum iuxta articulos confessionis in prima parte libelli. Altera pars minoris est, persecutionem, quam patimur, proprie spectare ad oppressionem uerae religionis, etc. In hac parte, cum omnium hominum conscientiae nobis testimonium reddunt, tum ipsa res palam loqui
tur illud quaeri, sicut et Senatus noster in suo,Vgl. die Beilage, unten S. 630641. et nos nostro hoc scripto passim indicamus.
Ex hoc syllogismo denique nascuntur grauissima argumenta exhortationis, quam instituimus in tertia parte libelli, ne pij uel auxilia contra nos hostibus ferant, uel nos suis penitus destituant auxilijs, nec frangantur animis in hac
persecutione Euangelij et Christi ferenda et propulsanda pro uocatione.
A 2r Praefatio.
Excitavit Deus ingenti beneficio D. M. Lutherum tertium haud dubie EliamVgl. . ad reuelandum his postremis temporibus iuxta aeditas prophetias, hominem peccati, filium perditionis,Vgl. II Thess 2,3; . Antichristum, Rom.Romae (alternativ: Romanum). regnantem in templo Dei, et
ad conficiendum eum Spiritu oris Christi,Vgl. II Thess 2,8. instaurandamque totam doctrinam filij sui.
Ad hoc igitur opus tam arduum Deus excitatum Lutherum simul etiam per spiritum Sanctum armauit eximia cognitione sacrarum literarum, singulari robore fidei uelut immota rupe in corde, uiuida docendi arguendique uirtute
in ore, accendit animum ardentissimo zelo domus Domini,Vgl. Ps 69,10; Joh 2,17. extremo Papae et omnis impietatis odio impleuit: Aperuit ei porro auditorium in magna parte .Romani. imperij, et in alijs quibusdam regnis ac populis, ipsumque et causam gloriose defendit usque ad ultimum uitae eius articulum: Ac plane effecit ipse, ut quam mandauerat Luthero legationem, hanc ille susciperet foeliciter,
foelicius produceret, absolueret quam foelicissime, quantumuis contra frementibus portis mundi et inferorum.
Vgl. Mt 16,18.
Et ut hunc suum Prophetam ornauit Deus multis insignibus testimonijs et successibus, ita haud postremo loco numerandum etiam illud fuerit: Cum res ipsius et totius huius doctrinae maxime uiderentur esse inclinatae, non minus
fere quam sunt hoc ipso tempore, propterea quod suffragatores in recenti causa adhuc erant pauci et imbecilles, hostes plurimi et potentissimi, in hoc insuper confoederati, quod prius quiescere nollent, quam haberent Caesarem furori suo obsequentem, cumque parati essent opes suas et uitam impendere ad extirpandam funditus A 2v totam hanc doctrinam: Ibi tamen Deus amplius
excitauit spiritum paucorum principum et ciuitatum, ut articulos doctrinae patefactos per Lutherum, ipsi offerrent coram senatu totius . imperij, Der deutsche Text des Augsburger Bekenntnisses wurde am 25. Juni 1530 vor und den Ständen des Reiches verlesen. Nachdem mehrere Entwürfe als nicht zielführend verworfen worden waren, wurde die Confutatio Confessionis Augustanae
am 3. August 1530 vor dem Reichstag verlesen, aber den Protestanten nicht ausgehändigt, so dass bei Abfassung der Apologie auf Notizen von Zuhörern zurückgreifen musste. Vgl. . maximo suo periculo, Deoque sic mirabiliter gubernante euentum, miserae oues sola hac ueritatis confessione aduersarijs lupis continuo fauces et ora obstruerent.
Nam cum iussi essent ipsorum Theologi confutationem scribere exhibitae confessionis a paucis Lutheranis, id non solum fecerunt isti difficulter et timide, sed ita etiam inepte et sine ueris fundamentis uerbi Dei, ut scripta confutatio semel tamen obiter perstrepens aures expectantium in Senatu imperij euidentem redargutionem accusatae ab ipsis haereseos, multum testata sit pa
pisticae doctrinae uanitatem, nec amplius in lucem, quamuis flagitantibus nostris, prodire ausa sit, denique ut expostulantibus suis principibus confessi sint sacerdotes Baal,Vgl. I Reg 18,19 u. ö. religionem Lutheranam uerbo Dei oppugnari non posse, ex patribus forte posse.
Vide librum Lutheri, cui titulum fecit, Warnung an seine liebe Deutschen, non procul a principio.Vgl. : So wissen und bekennen die Papisten selbs, und dancke jn der Teufel, das sie anders sagen solten, das unser lere widder keinen Artickel des glaubens noch widder die heilige Schrifft sey, Sondern sey widder jrer kirchen brauch und der Bepste gesetze.
WA 30/III, 285,2833: So hab jch auch erfaren, Das, da die Bekentnis der unsern gelesen ist, haben sich der widder teil viel verwundert und bekand, Es sey die lauter warheit, Man koͤnne es mit der Schrifft nicht widderlegen. Widderumb, da man jre Widderrede gelesen hat, haben sie die koͤpffe nidder gehenckt und mit geberden bekennet, das es faul und lose ding sey gegen der unsern bekentnis
(Warnung an seine lieben Deutschen, 1531).Haec et alia similia certo sic gesta sunt in conuentu, qui fuit Anno
ab hinc 20., et plurimis nota sunt, qui uel ipsi adfuerunt, uel legerunt scripta ab alijs.
Fuit ergo ut ab initio, ita et tunc in illo conuentu, et postea semper in omni congressione disputationum uictrix causa Lutheri, et adhuc manet inuicta testimonijs et argumentis ex uerbo Dei.
s:Non autem uincitur armis ueritas, nec armorum uictoria uel mutare aliquid de uero potest, uel semper comes est ueritatis: scimus exitus Prophetarum, Christi et Apostolorum similes et in simili causa: scimus ordinationem Dei, qua patiendo iniustam uiolentiam, cruces et mortem, conformes efficiamur imaginis filij ipsius.Vgl. Röm 8,17.Röm 29; II Kor 1,37; Phil 3,10f; II Tim 2,912. Itaque non est quod ex proxima uictoria hostes nunc uel condem
nent causam Lutheri, uel nimium sese efferant, uel nimium languescant pij.
A 3r Prophetarum, Christi et Apostolorum causa in oppressione primum uere coepit emergere, et ipsi post mortem coeperunt magis esse gloriosi. In hoc enim posuit Deus suos Prophetas et Apostolos, ut eant fructum facientes, et fructus ipsorum maneat, et ut ipse operetur in infirmitate uirtutem, uitam in
morte, in ignominia gloriam, in extirpatione plantationem.
Itaque Lutherus quamuis mortuus, et ipse uiuit in aeternum, et fructus operis eius quasi mortuo similis uiuit, uiuet et efflorescet in cuncta secula, adhuc inter plures gentes, nec unquam resumet Antichristus pristinas uires, teste Daniele, Paulo et Ioanne, Vgl. Dan 7; II Thess 2; Apk 13; 17f. quantumuis conabitur.
Veruntamen confessio doctrinae Lutheri, quae est ipsius Christi,C; Chrsti: B. ut primum facta est, magna confitentium fide et gloria, ita uere nunc rursus est abiecta horribili scelere contra conscientiam a plerisque principibus et statibus Germanicis, solo euentu superioris belli fractis, de quo scelere publico publice ipsos accusari, singulos a suis pastoribus, et a prestantioribus
uniuersos, ipsosque uerae poenitentiae signa publice dare necesse erat, quod quamdiu non fit, nullus est relictus ueniae locus apud Deum, nec auferetur plaga a familijs principum, et a reliqua defectrice Germania.
An uero haec non est abiectio articulorum confessionis, ipsam doctrinam et Ecclesiam subijcere decretis partis accusatae et persecutricis in
futura synodo? Inimicis et persecutoribus huius doctrinae et Ecclesiae, deferre Interim praescribendum? Praescripto ad manifestam oppressionem doctrinae Christi et ad restitutionem Antichristi subscribere? Entgegen seiner ursprünglichen Absicht verzichtete der Kaiser im Mai 1548 darauf, das Interim auch für die altgläubigen Stände verbindlich zu machen, er ließ am 15. Mai vor dem Reichstag die Vorrede des Interims verlesen, nicht den Haupttext, und nach kurzer Beratung erklärte der Erzbischof von Mainz [Sebastian von Heusenstamm] im Namen der Stände den Dank für die Bemühungen des Kaisers sowie die Bereitschaft, der kaiserlichen Verordnung in gebührendem Gehorsam nachzukommen; man erbitte Abschriften des Interims. Es ist bis heute zweifelhaft, ob diese Blankozustimmung des Erzkanzlers wirklich durch ein Mehrheitsvotum der Reichsstände gedeckt war. Markgraf Hans von Küstrin jedenfalls äußerte sich deutlich: Es wäre im Fürstenrat nicht die Meinung gewesen, einem Entwurf zuzustimmen, den man nicht einmal in seinem verbindlichen Wortlaut kannte Mit der Aufnahme in den Reichstagsabschied vom 30. Juni 1548 wurde das Interim formell gültiges Reichsgesetz.
(Rabe, Deutsche Geschichte 15001600, 420f). nullam amplius debere mentionem fieri confessionis uel uoce uel scriptis, quin obrui memoriam et speciem eius confessionis contraria et appellatione et specie
adiaphorica: maledici a nonnullis in gratiam hostium et Euangelij contumeliam, Luthero electo organo Dei ad patefactionem huius doctrinae contra Antichristum, imo et Ecclesias Christi ipsas subijci ipsi Antichristo?
In his omnibus, ut A 3v est uera coram Deo abiectio totius confessionis, et cum hac etiam ipsius Christi abiectio, ita nec Caesar cum
Episcopis et pontificijs aliter haec signa accipit, nec nostrae, praecipue uero et exterae Ecclesiae aliter accipere possunt, boni mouentur plurimi ipsi quoque ad abijciendam, hostes ad blasphemandam et persequendam magis doctrinam horum articulorum.
Etsi ergo hi status, et quos habent in hoc lapsu sibi consentientes, omnes uere
abiecerunt confessionem, et hac abiectione seu fornicatione cum Antichristo,Vgl. Hos 1,2; Hos 9,1; Apk 17,2. dum perseuerant, totum Christum, Euangelium et cultum reliquum, non minus sibi inutilem fecerunt, quam alij huius mundi fornicatores, non agentes poenitentiam, tamen supersunt adhuc miserae statuum reliquiae, quamuis imbecillium, aliorumque piorum etiam sub apostatis, in hoc nobis
consentientium, qui et retinent articulos doctrinae, Lutheri ministerio nobis traditae, et in his Christum confitentur uelut latro in cruce.Vgl. Lk 23,39Lk 43.
In quibus cum sit et noster magistratus, et Ecclesia nostra huius Vrbis, adeo ut hostes ipsi fateantur se oppugnare in nobis reliquias huius confessionis, iudicauimus pertinere ad nostrum officium, quando uidemur singulari bene
ficio Dei pro tota Ecclesia uocem habere adhuc liberam, ut aliquid publice proponeremus pertinens ad uindicandam quoquo modo ab iniusta hac oppressione reuelatam doctrinam Euangelij.
Primum itaque breuiter hoc scripto repetemus tantum, non iam disputabimus, praecipuos articulos doctrinae patefactos per Lutherum et exhibitos,
pro christianis, orthodoxis et catholicis, hactenusque inuictis, ut qui consentiunt cum doctrina Prophetica et Apostolica, cum symbolis Apostolico, Nicaeno, et Athanasij, cumque puriore omnium temporum Ecclesia: Simul etiam hic obiter quandoque adijciemus, ubi a perpetuo hoc doctrinae consensu discessum sit a Papistis, Interimistis et Adiaphoristis, item Anabaptistis, Sacramentarijs et
similibus fanaticis, a quibus omnibus longissime nos seiungimus.
A 4r Secundo demonstrabimus necessariam esse pio magistratui doctrinae huius conseruationem, et iustam esse defensionem pij magistratus etiam inferioris aduersus superiorem, cogentem armis recte institutas Christi Ecclesias ad defectionem ab agnita ueritate, et ad idolatriam.
Tertio loco huius libelli monebimus omnes omnium Ecclesiarum pios, magistratus et subditos, commonstrabimusque quantum non solum sceleris admiserint ferentes auxilia contra nos persecutoribus huius doctrinae et Ecclesiae, sed etiam quam non fuerint sine culpa destituentes nos suis auxilijs, et quam utraque haec res, oppugnatio nostri iuxta ac desertio, ipsorum quoque saluti
corporali et aeternae, totique posteritati periculosa futura sit.
In his propositionibus pertractandis, ut neminem cupimus ulla contumelia afficere, ita et personis nocentibus libenter quidem etiam parcemus, quantum et rerum, de quibus necessario hic nobis dicendum est, natura patitur, et ipsa officij nostri ratio parcendo nos sinit esse parcos.
Si quis iam adhuc rapiet hinc aliquid in se uel in alios dictum grauius, is existimet id solum, quod res est, nos pro nostra uocatione, sicut et ipse debet in sua, oportuisse gloriam Dei anteponere gloriae hominum, periturae corporis saluti posthabere aeternam animarum salutem, Christoque cariorem esse paucorum membrorum suorum conseruationem, quam reliquum totum im
piorum mundum, cum omnibus suis ornamentis et donis.
A 4v Articvli doctrinae Christianae praecipui.
s:Vt brevior sit comprehensio, totam doctrinam Christianam nunc distribuemus in 7 Capita:
j. De Deo et personarum distinctione.
ij. De creatione, de causa peccati, et summis generibus peccati.
iij. De lege.
iiij. De Euangelio et Iustificatione.
v. De Sacramentis.
vi. De Ecclesia et ministris eius, deque potestate Ecclesiae et ministrorum.
vij. De politia et oeconomia, et de potestate utriusque.
Hvivs distribvtionis ratio haec est:
Quia omnis notitia de Deo, aut est notitia naturae eius, aut uoluntatis, patefacta uel in creatione, uel in uerbo reuelato, principaliter ut inde generetur Ecclesia, ministerio legis, Euangelij et Sacramentorum per homines uocatos
ad hoc ministerium, huicque generationi Ecclesiae potissimum etiam seruire debent oeconomia et politia, uel saltem ciuili hominum B 1r societati inter ipsos, quando alterum finem non adsequuntur.
Caeterum quia hic tantum instituimus breuem et nudam expositionem articulorum doctrinae, uelut confessionem nostrae fidei, remittimus lectorem ad
pleraque scripta uiri Dei D. M. Lutheri aliorumque eius similium, ex quibus et uberiorem tractationem et firma fundamenta cognoscat. Et ipsi, quoties necesse est, parati sumus totius huius doctrinae et confessionis nostrae fontes et uera fundamenta ostendere ex scripturis Propheticis et Apostolicis, ueteris quoque et omnium fere aetatum purioris Ecclesiae consensum. Darin bestand ein wesentlicher Zweck des von gesammelten Catalogus testium veritatis
, fertiggestellt Ende 1552, erstmals gedruckt in 1556 (VD 16 F 1293), stark erweitert 1562 (VD 16 F 1294), in deutscher Übersetzung 1573 (VD 16 F 1295), und der von ihm um 1552 initiierten sogenannten Magdeburger Zenturien
, die ab 1559 in erschienen (VD 16 E 218). Vgl. .
De Deo et personarum distinctione Cap. 1.
De natura Dei sentimus et docemus contra ueteres et recentes haereses ex certo uerbo Dei, iuxta sententiam Symbolorum Apostolici, Nicaeni et Athanasij,Vgl. . unum esse Deum, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, tres scilicet personas, indiuiduas, intelligentes, incommunicabiles, eiusdem essentiae, po
tentiae et gloriae infinitae, pariter ab aeterno.
s:Item Filium confitemur factum hominem, conceptum ex spiritu Sancto, natum ex uirgine Maria, ita ut sit Dominus noster Iesus Christus, uerus Deus et uerus homo, corpore et anima rationali cum aeterno patris uerbo sic unitis in una persona, quod hac unione Christus Deus et homo, libera tamen seu uoluntaria
humiliatione et inanitione, uere passus, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferos iuxta uoluntatem patris, terta die resuscitatus ascendit in Coelum, consedit ad dexteram coelestis Patris, aequali cum patre B 1v potentia regnans in omnem aeternitatem, rediturus cum maiestate ad faciendum uniuersale iudicium in toto genere humano, ubi et facta mortuorum omnium
resuscitatione reddet unicuique iuxta opera sua, hoc est: ijs, qui egerunt poenitentiam et in ipsum crediderunt, tradet possessionem haereditatis Dei in uita aeterna, reliquos impoenitentes et incredulos una cum Diabolis subijciet poenis damnationis et mortis aeternae.
De creatione, de causa peccati, et quid sit peccatum, Cap. 2.
Per hunc filium dominum nostrum Iesum Christum Deus, ut hoc modo se manifestaret et ut coleretur, principio omnia condidit, naturas corporales et spirituales, non ex praeexistente aliqua materia, sed ipso solum mandante, res ita et extiterunt et seruantur hodie, spiritu sancto uiuificatore.
Et quamuis omnia, cum creasset Deus, erant tunc ualde bona, Vgl. Gen 1,31. tamen postea
mox accessit malum, hoc est peccatum et mors, non quidem ex Deo, sed ex uoluntate Diaboli et hominis. HiStricte interpretiert, muss das Demonstrativpronomen im Maskulinum Plural sich auf diabolus et homo
beziehen entsprechend ist die deutsche Version formuliert , doch legt der Zusammenhang eine Constructio ad sensum nahe, die hi
mit homines
identifiziert. enim cum essent conditi ad imaginem Dei, Vgl. Gen 1,27. ad sapientiam, iusticiam et uitam aeternam, nacti quoque libertatem faciendi bonum iuxta uoluntatem Dei, eadem libertate mox ad malum usi sunt contra Deum, atque ita ipsi sese destruxerunt, tantum Deo non efficiente contrarium
uel cogente, ut secus facerent. Quod in homine sic factum intelligitur.
Cum primi nostri parentes persuasi a Diabolo comedissent de fructu interdictae arboris, Vgl. Gen 3,1Gen 13. Deus iratus, iusto se iudicio mox auertit ab eis, qua auersione gratiae et auxilij Dei simul et minuta sunt et confusa uniuersa B 2r dona in homine et in reliqua natura condita propter hominem. Diminutioni ac
confusioni donorum mox successerunt et motus contrarij. Et Diabolus iam nactus potestatem in hominem et in mundum hunc inferiorem, desertae magna ex parte naturae humanae plures labes aspersit, auxit in mente tenebras, in corde contumaciam aduersus Deum, ¢tax…anUnordnung, Widersetzlichkeit. Vgl. . in reliquis uiribus inferioribus. Atque ita Deus statim peccatum puniuit peccato, potestate
Diaboli, calamitatibus omnis generis in corpore et in anima, denique et morte, hoc est, homo propter peccatum factus est obnoxius morti corporali et aeternae. Vgl. Gen 3,1619; Röm 5,12.
Cumque iam essent tales primi parentes nostri post peccatum, ipsi postea non procrearunt alios, quam similes sui ad imaginem
suam, non ad imaginem Dei, subinde magis fere etiam decrescentibus in propagatione donis adhuc reliquis in natura uitiata. Vgl. Gen 5,1Gen 6,3.
s:Itaque omnes homines qui ab Adam usque naturaliter propagantur in hanc uitam, concipiuntur et nascuntur simul cum peccato, hoc est, nascentes rei sunt irae et iudicij Dei, obnoxij potestati Diaboli et mortis, propter et actuale
delictum primorum parentum, et propter propriam naturae corruptionem, qua sunt expertes uerae notitiae, timoris, fidei, dilectionis Dei et proximi, amantes sui, pleni erroribus, securitate, diffidentia, dubitatione, odio Dei, malis cupiditatibus, dictis et factis contra Deum: Adeo ut nihil sit relictum in toto homine naturaliter propagato ulla ex parte, quo uel placere Deo possit, uel
gratiam et uitam recipere. Vgl.
Opera ciuiliter honesta potest adhuc aliquo modo efficere homo yucikÒj,der natürliche (nicht wiedergeborene) Mensch. Vgl.
Toti huic doctrinae repugnant duo praecipui errores apud Papistas:
B 2v Prior est quo negant uicium haerens in natura, defectus et concupis
centiam, esse peccatum per se, sed, ut ipsi loquuntur, esse poenam et fomitem peccati, qui inclinet ad peccandum et facile concipiat peccatum. Während CA II die concupiscentia als Teilaspekt der Erbsünde bestimmt und betont, dass es sich um wirkliche Sünde handele (vgl.
Alter error est de bonitate naturae deprauatae, quod homo uel ipse possit ex puris naturalibus legi Dei satisfacere uel mereri gratiam de congruo. Im Unterschied zum meritum de condigno, bei dem der Lohn der erbrachten Leistung entspricht, wird beim meritum de congruo ein aus menschlicher Kraft und freiem Willen erbrachtes unvollkommenes gutes Werk von Gott akzeptiert und unter Rückgriff auf den Schatz der Verdienste Christi überreich belohnt. Vgl.
De lege, Cap. 3.
Sicut Deus principio se patefecit per creationem, ita deinceps se patefecit et uerbo reuelato ante et post lapsum hominis, per mandata et promissiones, quibus homo exerceret obedientiam et fidem erga Deum.
Caeterum uoluntatem naturaliter scriptam in cordibus, ac temporis progressu obscuratam primis aliquot seculis, Deus postea rursus proposuit data lege per
Moysen, Vgl. Ex 20,117; Dtn 5,621. ut haberent homines in omnem aetatem certum testimonium uerbi Dei, ex quo scirent, quid facere eos, quid omittere, quales item esse oporteat erga Deum et erga se inuicem, uidelicet mundos corde, ad praestandam perpetuam et integram obedientiam exteriorem et interiorem sine malis affectibus. Addit et promissionem praestantibus hanc obedientiam, perpetuae salutis
in hac et in futura uita, contraque peccantibus minatur poenas temporales et aeternas.
Nec uero Deus uoluit extare hanc suam uoluntatem in lege, quod homines faciendo legem iustitiam et uitam consequi per opera illius possent uel eniti deberent, ut consequerentur, sed ut proprijs meritis diffisi ac territi conspectu
peccatorum et irae Dei aduersus sua peccata, imo mortificati per legem, quaererent ex Euangelio et acciperent liberationem a peccato, ira Dei et B 3r morte, partam per Christum, iustitiamque et uitam haberent per eundem: Postea etiam studerent esse grati obedientia erga haec ipsa praecepta, ad quam obedientiam inchoandam fide iustificati, aliquo modo renascuntur per spiritum
Sanctum.
Vult Deus etiam impios seu non renatos regi externa disciplina in hac societate ciuili. Ideo et poenas et praemia diuersis modis ordinauit et exequitur uel per ministros uerbi, magistratus et patresfamilias, uel sine his uarie ipse punit contumaces, contraque benefacit in hac uita honestis hominibus, ut hoc modo
efficiat et retineat quandam disciplinam in externa uitae consuetudine.
Etsi etiam Deus praeter decalogum dedit leges quasdam caeremoniales et iudiciales per Moysen, illae tamen certo tantum populo, et ad certum tempus, usque ad Christum impositae sunt, nec obligant nunc Christianas Ecclesias, nisi quantum in eis quaedam sunt naturales: Decalogi uero leges perpetuae
sunt, et omnes omnium temporum homines obligant, sanctos iuxta ac prophanos, ut prius dictum est.
Contra hanc doctrinam de lege multa sunt maxima papistarum errata:
1. Corrumpunt legem, negantes uacuitatem timoris, fidei, dilectionis et similes defectus in natura hominis esse peccata. Item docentes hominem posse
legi Dei satisfacere quoad substantiam facti, et Deum esse contentum externa disciplina.
2. Deprauant legem, cum ex praeceptis de non uindicando, Vgl. Röm 12,19; Mt 5,3848. de desertione facultatum Vgl. Mt 19,21.Mt 27; 6,3133. et similibus faciunt consilia, Mit Anknüpfung an I Kor 7,25 unterscheidet die römisch-katholische Moraltheologie zwischen Geboten (praecepta), die allen Menschen gelten, und sogenannten evangelischen Räten (consilia), die besonders Berufene in ihrem Leben verwirklichen können. Sie leisten damit überpflichtige Werke (opera supererogatoria/supererogationis), die dem Schatz der Kirche, dessen Hauptteil die Verdienste Christi ausmachen, zugutekommen. Die evangelischen Räte betreffen zunächst die monastischen Grundsätze von Ehelosigkeit, Armut und Gehorsam, im weiteren Sinne aber auch die Gebote der Bergpredigt. Vgl.
num humanarum, item potestatem, a qua ortae sunt illae impiae opiniones, satis confirmant et adiuuant etiam ipsas opiniones impias.
3. Impie docent papistae legem esse datam ad iustificationem et uitam, hoc est, ut operibus legis iustificemur coram Deo, et mereamur uitam aeternam.
4. Sicut Anabaptistae Die Täufer bildeten keine einheitliche Gruppe, übereinstimmendes Merkmal war die Ablehnung der Säuglingstaufe. Manche Täufergruppen lehnten (mit Bezug auf die Bergpredigt Jesu) die Bekleidung obrigkeitlicher Ämter, Militärdienst, Privateigentum, Eidesleistung und anderes ab, wodurch eine Integration in frühneuzeitliche Gemeinwesen zumindest stark erschwert wurde. Vgl.
esse cultus in credentibus.
5. Sicut nostro hoc tempore fanatici quidam male conati sunt reuocare in Ecclesias Christianorum iudicialia Moysi authoritate diuina, Während Luther mit Paulus das alttestamentliche Gesetz für den im Glauben an Christus gerechtfertigten Sünder als überwunden betrachtete, sah etwa Andreas Bodenstein von Karlstadt den Inhalt des Evangeliums im wesentlichen darin, dass die Glaubenden durch die Gnade Christi nun in der Lage seien, das Gesetz zu erfüllen. Vgl.
ita contra Antinomi perniciosa impietate uoluerunt sublatum ex Ecclesia proprium et praecipuum usum moralium, quo scilicet lex moralis accusat, terret, damnat peccantes contra conscientiam.Die Antinomer an der Spitze
De Euangelio et Iustificatione, Cap. 4.
Euangelium est doctrina de uoluntate Dei erga nos in Christo Iesu, quam uo
luntatem primo aeditam in paradiso statim post lapsum primorum parentum, Vgl. Gen 3,15. subinde repetijt et illustrauit Deus ipse, et per Prophetas, et tandem per Filium, Vgl. Hebr 1,1f. quod per hunc, et propter hunc solum gratis uelit recipere agentes poenitentiam et credentes in nomine Filij.
B 4r Sunt igitur duae partes huius doctrinae; una est de beneficijs Christi
proprijs, altera de applicatione horum beneficiorum.
Beneficia Christi propria et summa haec sunt, quod solo ipsius merito habemus liberationem a peccato, ira Dei et morte, iustitiam, adoptionem, spiritum Sanctum et uitam aeternam. Applicatio fit sola fide in adultis agentibus poenitentiam, hoc modo:
Quando Deus remittit aut non imputat homini peccatum, cui uult, tunc simul cum illa remissione coniuncta est absolutio a poena mortis aeternae, sicut in foro remissio culpae adiunctam habet remissionem poenae ciuilis.
Sed amplius fit in iudicio Dei, ut absolutis a culpa et poena aeterna propter filium, simul etiam Deus imputet totam iustitiam Filij, hoc est, pronunciet eos
habere omnes uirtutes Filij, atque ita coram se iustos esse iustitia aliena uelut propria, quemadmodum in remissione culpae et poenae aeternae accipit alienam Filij satisfactionem, perinde ac si singuli fecissent propriam. Hoc secundum beneficium iudex reo, quamuis absoluto non potest praestare, ut eodem modo et iustum, hoc est, omnibus uirtutibus ornatum pronunciet qui
paulo ante magnorum scelerum reus fuerat: Adoptare in Filium potest: Atque hoc insuper Deus etiam facit, adoptat in filios, quos recipit in gratiam.
Itaque absoluti a peccato et poena aeterna, simul et iusti sunt coram Deo iustitia filij imputata, et ipsi quoque sunt filij Dei, habentque ius uitae et salutis aeternae duplici iam titulo: habent adoptione uelut haereditatem: filij
enim Dei haeredes sunt uitae aeternae: habent et merito tanquam mercedem iustitiae non suae, sed alienae iustitiae Christi: datur enim uita, sicut promissa est, B 4v etiam propter iustitiam legis, iuxta illud qui fecerit ea, uiuet in eis
: Gal 3,12; vgl. Lev 18,5. Christus fecit eam iustitiam et nobis donauit imputatione per fidem. Ergo habemus etiam uitam hac imputatione iustitiae ipsius.
Porro Deus neminem absoluit a peccato et morte, iustum et filium haeredemque uitae aeternae facit, nisi eidem prius det spiritum Sanctum per uerbum et Sacramenta mouentem ac perpellentem cor ad ueram agnitionem seu gustum peccati et irae Dei, ad fiduciam mediatoris Christi Vgl. I Tim 2,5; Hebr 9,15. apprehendentem in ipso iuxta promissionem haec bona, scilicet remissionem peccatorum, iustitiam,
adoptionem et uitam;
qua sola fiducia cor amplius ipsum quoque uiuificatur uita aeterna, concipit nouam et ueram consolationem, lucem, odium peccati, amorem iustitiae, item uires nouas ad resistendum peccato, et ad facienda opera inhaerentis iustitiae secundum legem;
non ut per ea opera nunc primum iustificetur homo coram Deo, cum prius sit iustus aliena iustitia Filij Dei, nec facere quidem opera Deo placentia possit, nisi prius illo modo iustificatus, non etiam ut uitam mereatur his operibus, cuius uitae ius prius habet, quia filius est, et iustus iustitia filij Dei.
Sed ideo, ut Deo praestet debitam obedientiam et honorem, pro beneficio
creationis et redemptionis in filio, et ne accepta beneficia rursus amittat, recidatque in iram Dei et mortem.
Itaque Christus ipse uerbo suo et spiritu Sancto, qui per uerbum et Sacramenta est efficax, inchoat regenerationem in adultis, promouet et absoluit, ut quemadmodum ipsius est omnis gloria in merito nostrae salutis, ipsius est
donatio uerbi et Sacramentorum, ita etiam in applicatione illius meriti, seu regeneratione, quae fit in poenitentia, ipsius sit principium, medium et finis. Atque haec est illa patris tractio, de qua Christus loquitur, Ioannis 6. Vgl. Joh 6,44.
s:C 1r Caeterum uoluntas regenerata per spiritum S. acceptis iam donis potest
uti aut non uti, Vgl. Mt 25,14Mt 18. et ipsa dona crescunt in utentibus, aliaque praemia habent corporalia et spiritualia, in hac et in futura uita. Vgl. Mt 25,21.23.29. In non utentibus aut secus facientibus, minuuntur et excutiuntur cum spiritu Sancto etiam praesentia dona. Vgl. Mt 25,24Mt 30. Hunc usum donorum spiritus S. flagitant creberrimae exhortationes in Euangelio, quibus iubentur renati uiuere iam secundum spiritum, spiritu facta
carnis mortificare, opera iustitiae facere. Vgl. Röm 8,13.
Et quanquam in conuersione uel regeneratione adultorum tres motus praecipuos describunt sacrae literae, uidelicet contritionem, fidem et nouam obedientiam, tamen illi ipsi motus diuersis modis concurrunt, nec tribuitur remissio peccatorum, iustificatio, adoptio et uita nisi soli fidei, non etiam alijs duobus
motibus, uel separatim uel coniunctim. Fides enim sola accipit mediatorem Christum, eiusque beneficia, in uerbo promissa, atque ideo sola liberat a peccato et morte, iustificat et uiuificat, non ratione dignitatis suae aut meriti, sed Christi, cui soli innititur, et inuoluit totum hominem.
s:Non igitur excludit contritionem et caeteras uirtutes, ne adsint, sed et a merito
et ab apprehensione beneficiorum Christi ita excludit, ut ipsa tamen fides sine illis nec sit, nec esse possit.
Est enim fides proprie iustificatio sentientis suam iniustitiam, consolatio perterrefactae, uiuificatio occisae per legem conscientiae, conspectu peccatorum et irae Dei, nec habet locum, aut existit in securis talis fides. Est etiam haec
fides regeneratio ad nouam et aeternam iustitiam et uitam, sine cuius nouae iustitiae et uitae saltem inchoatione, illa quae iactat Christum et remissionem fides, hypocrisis est, non fides, mortem non uitam pariens.
C 1v Et, quia regeneratio haec noui hominis tantum inchoatur in hac uita per baptismum, et dantur primitiae tantum spiritus, Vgl. Röm 8,23. non decimae, Bei seinem biblisch inspirierten Rückgriff auf die Metaphorik aus dem Bereich der Naturalabgaben hebt der Verfasser anscheinend insbesondere darauf ab, dass die Erstlinge zu Beginn der Ernte anfallen, während der Zehnte nach abgeschlossener Ernte aus der Fülle des Eingebrachten erhoben wird. Die Erstlinge sind als Vorboten oder Anzahlung zu verstehen, der Zehnte als Abschlussrate. ideo tota
obedientia adhuc est imperfecta, et manent reliquiae ueteris hominis post baptismum in sanctificatis, manent defectus et concupiscentia contra legem Dei, quae mala re uera etiam sunt et manent peccatum, sicut et Apostolus peccatum nominat, Vgl. Röm 7,1425. hoc est, res quibus uere offenditur Deus, quibus et irascitur, tantum personae non irascitur, neque eam propterea condemnat credentem
in filium, ac uiuentem bona conscientia, non secundum carnem, sed secundum spiritum, Vgl. Röm 8,4. sicut iudex absoluens furem, ipsum tamen facinus semper odit et dignum suspendio iudicat, uultque absolutum in posterum abstinere a simili rapina, ne rursus similiter ipse rapiatur ad supplicium.
RecitauiDie singularische Form könnte darauf hinweisen, dass für die lateinische Version der Entwurf eines einzelnen Verfassers (Gallus?) verwendet wurde, der dem Gemeinschaftsbekenntnis zugrundegelegt wurde. Vgl. auch unten bei Anm. 139, 141144, 150, 179, 192, 243, 273, 284. fideliter summam sententiae scripturae, de toto iustificationis neg
otio, cuius ut sunt infinitae pene corruptelae apud papistas, ita nos paucas tantum has et praecipuas annotabimus, ut discrimen sit illustrius inter utramque doctrinam:
Primum transformarunt Euangelium prorsus in Legem suo commento de praeceptis Euangelij, seu nouae Legis.Vgl. z. B.
2. Tollentes promissionem gratuitae reconciliationis propter Christum, non tantum quidem sustulerunt proprium discrimen Legis et Euangelij, sed etiam beneficium Christi et Euangelij proprium penitus extinxerunt, ac suis tribuerunt operibus, ademerunt Christo propriam suam gloriam, et pauidis conscientijs necessariam consolationem.
3. Ne Christum tamen prorsus facerent inutilem, tribuerunt ei meritum primae gratiae, qua absoluti ab aliena culpa primorum parentum, et praeparati habitibus infusis, fide, spe et charitate, ipsi postea nobis me-C 2rreremur remissionem peccatorum, iustitiam et uitam aeternam operibus legis, non tam diuinae, quam traditionum humanarum. Vgl.
s:4. Primam gratiam docuerunt applicari operibus poenitentiae ex opere operato. Bislang keine konkrete Bezugnahme nachgewiesen.
5. Partes poenitentiae fecerunt contritionem, confessionem et satisfactionem, quibus cum non tantum tribuant meritum primae gratiae, sed etiam remissionis culpae et poenae, fidem et Christum prorsus sepeliunt. Die Bulle über die Union mit den Armeniern Exsultate Deo
des Florentiner Konzils vom 22. November 1439 legte die drei Teile der Buße, die der Büßende zu leisten hat, kirchenrechtlich verbindlich fest, vgl. cordis contritio; ad quam pertinet, ut doleat de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero oris confessio; ad quam pertinet, ut peccator omnia peccata, quorum memoria habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis: quae quidem praecipue fit per orationem, ieiunium et eleemosynam.
Dem Glauben an Christus wird in diesem Zusammenhang keine sonderliche Bedeutung zugewiesen. Dass es tatsächlich um eine Vergebung von Schuld und Strafe ging, zeigt etwa Ecks 5. These aus der Leipziger Disputation von 1519: Quemlibet sacerdotem (nullo praelato dempto) suo subdito petenti posse remittere aut debere poenas et culpas, ita quod praelatus non plenarie absolvens a poena et culpa peccet, velut usui sanctae matris ecclesiae adversum non acceptamus.
(
6. In confessione impie requirunt enumerationem omnium peccatorum tan
quam debitam iure diuino: Impie exigunt et sufficientem contritionem. Vgl. Anm. 173 zum deutschen Text.
7. Fingunt contritis et confessis mutari poenas aeternas in poenas purgatorij, hasque similiter fingunt redimi satisfactionibus canonicis, hoc est: operibus traditionum humanarum potestate clauium impositis, ipsas quoque satisfactiones redimi pecunia per indulgentias. Die Fegfeuervorstellung entwickelte sich seit dem 3. Jahrhundert, maßgeblich wurden die einschlägigen Bestimmungen des Lehrtexts Benedictus Deus
von Unigenitus Dei Filius
vom 27. Januar 1343, in:
8. Liber Augustanus etsi uideri uult in capite de redemptione per Christum, Vgl.
Nam cum inhaerens iustitia, fides, spes, charitas, quam Christus meruit, et
inchoat in nobis per spiritum S. non liberet, iustificet et saluet, nisi ipso usu, qui usus proprie noster est, iam certe habemus ipsi quoque gloriam iustificationis et saluationis nostri coram Deo, magis fere quam ipse Christus, imo iustificamur et saluamur proprie operibus legis, et plane non ipso Christo.
9. Vtrique et papistae et Interimistae fidem hic tantum intelligunt notitiam
historiae de Christo, et reliquis scitu necessarijs, plhrofor…an volle Überzeugung, Gewissheit; vgl.
C 2v 10. Varie discedunt et Adiaphoristae a puritate doctrinae Apostolicae et ab
Primo, dum non tradunt discrimen iustitiae inhaerentis, uel operum, uel propriae, et iustitiae alienae, uidelicet Christi imputatae per fidem, praecipuum in hac controuersia nodum relinquunt inexplicatum, atque ita confundunt has duas iustitias, necessario discernendas.
Secundo, dum studio abijciunt exclusiuam (hominem iustificariiusticari: C. sola fide)
item dum incipiunt iam loqui cum aduersarijs, opera esse necessaria ad salutem, confirmant hos duos aduersariorum errores, nos perinde iustos esse reliquis uirtutibus coram Deo ac fide iusti sumus, et opera esse meritoria uitae aeternae.
s:Tertio, statuunt et ipsi propriam quandam gloriam coram Deo, si homo potest
sua quadam ui sequi uocantem spiritum Sanctum, ante regenerationem seu motionem spiritus sancti.
11. Interimistae et Adiaphoristae etsi utrique mussitant alicubi uetera deliramenta de poenitentia, tamen Interimistae et retinent neruos omnium ueterum abominationum, et adiaphoristae quando partes poenitentiaeC; paenitentiae: B. papisticae om
nes, et Episcopos lupos Ecclesijs restituunt, modos etiam loquendi de poenitentia papisticos resumunt, ipsas opiniones impias, etiamsi uelint, tandem prohibere non poterunt, nec penes ipsos erit illorum sophismatum interpretatio, sed penes aduersarios.
12. De infirmitate remanente in sanctis post baptismum, manifestus etiam
error est papistarum, negantium eam infirmitatem esse peccatum, Vgl. Quanquam autem baptismus aufert omnia inquinamenta nostra secundum scripturas, hic tamen non omnem vitiatae naturae languorem aufert . Relinquit enim concupiscentiam ad malum inclinantem, reatu ipso sublato.
item cum docent Sanctos posse esse sine peccato.
13. Damnamus hic et Nouatianos Gruppe innerhalb der römischen Gemeinde des 3. Jahrhunderts, die in der Frage der Wiederaufnahme von während der Christenverfolgungen unter
uerbi et Sacramentorum, Vgl. Anm. 192 zum deutschen Text. per quod Deus solum est efficax ad salutem.
Si quid etiam praeterea repugnat doctrinae supra recitatae de iustificatione, id omnino iudicamus esse alienum a sententia sacrae scripturae, obesse gloriae Christi et saluti hominum.
De Sacramentis, Cap. 5.
Applicationi beneficiorum Christi, quae fit sola fide, cum uerbo subseruiunt et Sacramenta, quae, ut uerbum uisibile,
Augustinus, In Evangelium Ioannis tractatus 80,3 (PL 35, 1840; CChr.SL 36, 529,6f). hoc est, sicut promissio beneficiorum Christi primum auribus offertur per uerbum, ita deinde et reliquis sensibus offertur per externa signa Sacramentorum, per quae pariter spiritus S. est efficax ad exsuscitandamexuscitandam: B, C. et
acuendam fidem, ut corda firmius credere promissioni possint, adiuta his ueluti rerum signis, et singuli statuere promissa beneficia certo ad se pertinere, quibus hoc modo applicata fuerint. Itaque Sacramenta sine hac fide non prosunt accepienti, sed magis sunt perniciosa.
Hic usus Sacramentorum principalis et proprius est. Interea Sacramenta sunt
simul etiam notae et uera opera confessionis, quibus non solum gentiles, Iudaei, excommunicati discernuntur ab Ecclesia, sed etiam in externa Ecclesiae societate uera membra a falsis, hoc est, a contemptoribus et
s:Porro tria requiruntur ad substantiam cuiusque Sacramenti: Primum, Promissio
gratiae de beneficijs Christi proprijs. Secundo, Institutio Dei et mandatum. Tertio, Res et actio externa: Quae substantialia Augu-C 3vstinus comprehendit breuius, appellatione uerbi et elementi, cum ait: Accedat uerbum ad elementum, et fit sacramentum.
Augustinus, In Evangelium Ioannis tractatus 80,3 (PL 35, 1840; CChr.SL 36, 529,5f).
Huic uerae expositioni de sacramentis aduersatur impium dogma Anabapti
starum, quo negant ueram efficaciam sacramentorum ad salutem, ac tollunt uerum ac proprium usum ipsorum. Vgl. oben Anm. 34. Weil sie die Säuglingstaufe als ungültig ansahen, praktizierten die Täufer die (Wieder-)Taufe an Erwachsenen bzw. Heranwachsenden als individuellen Bekenntnisakt und Selbstverpflichtung zur Nachfolge Christi.
Aduersatur et papistarum error contra tribuentium quidem illis efficaciam, uerum ex opere operato, wirksam durch bloßen Vollzug, auch ohne innerliche Anteilnahme der Beteiligten. Vgl.
Sunt autem tria tantum huiusmodi sacramenta, qualia descripsimus, a Christo instituta in nouo testamento, uidelicet Baptismus, Coena Domini et Absolutio. Zur Zuordnung der Beichte die von Christus eingesetzt ist, aber kein materiales Zeichen umfasst zu den Sakramenten vgl.
De Baptismo.
s:Baptismus est lauacrum aquae a Christo institutum, quod fiat in nomine patris et filij et spiritus Sancti, ad regenerationem uitae aeternae, Vgl. Tit 3,5. hoc est, pater, fi
lius et spiritus Sanctus hac caeremonia ceu foedere aeterno uere paciscuntur cum baptisato, ad ipsum iam pertinere omnia Christi beneficia, ipsum esse de populo Dei seu uera Ecclesia, recipi in gratiam, reputari iustum, fieri filium et haeredem uitae aeternae, item donari iam ei spiritum Sanctum inchoantem nouos motus uitae nouae in corde, uerum timorem, fidem, dilectionem et
mortificantem cupiditates ueteris hominis, sicut ipsa etiam Caeremonia duplices hos effectus pingit. Nam aquae lotio partim significat adspersionemad spersionem: C. sanguinis Christi, seu peccatorum ablutionem, C 4r partim mortificationem ueteris hominis, et noui generationem adumbrat.
Damnandi sunt igitur primum Anapabtistae excludentes a baptismo miseros
infantes propter uel excusationem peccati, quasi nullum habeant peccatum, uel propter rationis accusationem, quod ea nondum uti et credere possint. Damnandi etiam sunt iteratione caeremoniae irritum facientes priorem baptismum, et extenuantes uniuersam uim ueri baptismi.
Secundo sicut olim ¹merobapt…stai Bei Epiphanius von Salamis, Panarion I, Häresie 17, wird über die Hemerobaptisten gesagt, sie gingen davon aus, dass nur diejenigen am Ende der Zeiten gerettet werden könnten, die sich täglich der Taufe unterzögen. Euseb, Kirchengeschichte IV,22,7, erwähnt sie als eine von sieben innerjüdischen Sekten (nach Hegesipp). Die hebräische Bezeichnung lautet טובלי שחרית (Morgenbader
). Zu den weiteren Vorkommen in der antiken Literatur und zu den darauf gegründeten Hypothesen vgl.
propter sequentia peccata, subinde iterabant caeremoniam magno crimine, ita nunc papistae simili opinione et maiore crimine uirtuti baptismi substituerunt sua opera non tam legis diuinae, quam traditionum humanarum, adeo ut monachi suos cucullos aequarent baptismo etiam in mortuis. Vgl. Anm. 210 zum deutschen Text.
Et ut impie tollunt usum baptismi ad remissionem peccati post patrati,Vgl. die im De captivitate Babylonica
(1520)
rursus impie ponunt alium usum, quem baptismus non habet ex uerbo Dei, ad extenuationem scilicet originalis uicij remanentis in natura hominis post baptismum. Vgl. oben Anm. 28.
Ipsam etiam ueram efficaciam, quae inest baptismo ex sola institutione seu ordinatione uoluntatis Dei, ipsi magice prorsus aquae tribuunt, alij propter
occultam uim aquae inditam, alij propter assistentiam uerbi.
s:Denique adsuerunt substantialibus baptismi humana audacia suas sordes magici scilicet chrismatis. Vgl. Anm. 213 zum deutschen Text. Et diabolica prophanatione transtulerunt hoc sacramentum ad campanas et lapides. Zur sogenannten Glockentaufe vgl.
luunt.
C 4v De Coena Domini.
Christus in ultima coena Vgl. Mt 26,20Mt 30; Mk 14,17Mk 26; Lk 22,14Lk 29; I Kor 11,23I Kor 26. instituit Ecclesiae suae testamentum, uidelicet suum uerum corpus sub pane edendum, et sanguinem bibendum sub uino, perpetua caeremonia usque ad ultimum ipsius aduentum, vt hac sumptione
unusquisque saepius in uita recordetur Domini, hoc est exsuscitetexuscitet: B, C. et confirmet et hoc ueluti pignore suam fidem, corpus Domini traditum et sanguinem effusum uere pro remissione suorum etiam peccatorum, seque uere effici et esse membrum Christi et Ecclesiae, et bonorum eius haeredem.
Accendat hac fide amplius dilectionem erga reliqua eiusdem corporis mem
bra seu consortes fidei, praedicet, laudet authorem tantorum beneficiorum, eique in omni uita obediat.
Hoc testamentum Domini nostri Iesu Christi sacrilege contaminatum est a Papistis:
1. Mutilatione institutionis, qua maximae parti Ecclesiae ademerunt partem
Sacramenti, uidelicet calicem.Als (vorläufigen) Abschluss einer nicht unumstrittenen Entwicklung seit dem 12. Jahrhundert hatte erst das Konzil von Konstanz 1415 die Kelchentziehung für die Laien beschlossen, bei gleichzeitiger Dogmatisierung der Konkomitanzlehre, d. h. Leib und Blut Christi seien vollständig unter der Gestalt des Brotes wie unter der Gestalt des Weines enthalten (vgl.
2. Multiplici et horribili prophanatione, qua transtulerunt ad alios diuersissimos usus, quam Christus illud instituit, imo contra Christum et eius meritum, uidelicet ad oblationem non solum pro uiuis, sed etiam pro mortuis,Gemeint ist die Praxis der Votivmessen, die einem bestimmten Anliegen dienen sollen, insbesondere die Seelenmessen zugunsten Verstorbener, die am 3., 7. und 30. Tag nach dem Sterbetag und am Jahrestag gehalten wurden; vgl.
rij et huius uitae, ad impetranda bona corporalia et spiritualia, quibus singulis singulas fere Missas destinarunt, panem incluseruntVgl.
s:His nihilo meliores Interimistae utramque partem Sacramenti laicis permittunt ad tempus, Vgl. qui usum utriusque speciei antehac receperunt eumque relinquere nolunt, super ea quoque re deliberationem et sententiam oecumenici concilii exspectent.
non propter institutionem Christi, sed propter suam dispensatio^!
D 1rnem, addita manifesta condemnatione integri usus huius Sacramenti. Applicationem beneficiorum Christi et gratiarum actionem, quam Christus iussit fieri in sumptione, ipsi noua prorsus opinione tribuunt oblationi, quae fit in Missa. Vgl. dominus noster Iesus Christus, ne ecclesiae suae deesset, in ultima coena cum gratias egisset Deo, sacramentum corporis et sanguinis sui instituit, duplicem eius usum statim commendans. Ut a fidelibus velut animae salutare alimentum sumeretur: Accipite, inquit, et comedite [Mt 26,26]; et ut in memoriam passionis suae offeretur, cuius oblationis ministerium apostolis velut novae legis sacerdotibus contradens: Hoc, inquit, facite in mei commemorationem [Lk 22,19].
Denique in ipsa sumptione seu communione una cum Papistis fidem et praecipuum usum Sacramenti negligunt.
Improbamus hic etiam illos, qui concedunt in errorem Interimistarum, Missam quandoque fieri posse a solo sacerdote sine alijs communicantibus. Vgl. Anm. 230 zum deutschen Text.
s:Postremo abhorremus Zuinglianos Gemeint sind die Reformierten in der Tradition Huldrych Zwinglis und Johannes Calvins. et istorum similes, qui negant quacunque tandem de causa, Christum esse posse, aut esse ac sumi in hoc Sacramento cum pane et uino iuxta ipsius uerbum, uere substantialiter et corporaliter.
Sicut et econtra Papistas et Interimistas taxamus iubentes credi transubstantiationem Vgl. Anm. 232 zum deutschen Text. panis et uini in corpus et sanguinem Christi. Item Adiaphoristas, qui eleuationem Als Elevation wird das Emporheben der Abendmahlselemente, insbesondere der Hostie, nach der Wandlung zum Zweck der Verehrung durch die Gläubigen bezeichnet; es dient auch der sogenannten Augenkommunion, d.h. einer Form der Teilhabe an den eucharistischen Elementen, die sich auf das bloße Ansehen beschränkt. Die Elevation wurde im 12. Jahrhundert üblich. Luther behielt sie Elevation zunächst bei,
corporis Christi. Vgl. Anm. 234 zum deutschen Text;
s:Cum primis etiam damnamus in Adiaphoristis, quod Missam papisticam magna ex parte restituunt, atque ita quandam actionem huius Sacramenti re et nomine diuersam faciunt a communione. Qua ratione manifestam occasionem omnibus papisticis abominationibus restituendis praebent.
De Absolutione.
Christus in Euangelio non tantum dedit potestatem docendi, sed etiam applicandi per uerbum D 1v remissionem peccatorum et reliqua sua beneficia uel pluribus uel singulis petentibus fide, sicut et econtra dedit potestatem non solum docendi, sed etiam faciendi retentionem peccatorum, irae Dei et damnationis in palam impijs non agentibus poenitentiam. Vgl. Joh 20,21Joh 23; Mt 18,18.
Et utraque cum absolutio, tum retentio peccatorum, quae fit per ministros aut alios in necessitate, suo loco est efficax non tantum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo, ex institutione et uerbo Christi per spiritum Sanctum, quem peculiariter ad hanc efficaciam et certitudinem dedit, inquiens Ioan. 20.: Accipite spiritum Sanctum
etc. Joh 20,22f.
s:Itaque fide accipiens absolutionem, uere etiam accipit remissionem et spiritum sanctum, et ipsa absolutio prodest ad exsuscitandamexuscitandam: B; excuscitandam: C. singulorum fidem.
Huic absolutioni, quae est institutio Christi, potissimum seruit confessio ab hominibus instituta, non quod sine aliqua peccatorum enumeratione absolutio fieri non possit aut parum prosit, sed cum propter alias graues causas, tum
uero maxime propter hanc, ne Sacramenta conferantur inexploratis et indignis, Vgl. I Kor 11,27. quod utrorumque conscientiae, et ministrorum et utentium, interest.
Sicut ergo in papistis damnamus abusum absolutionis et confessionis, ita in alijs quibusdam reprehendimus, quod non usum tantum, sed etiam res ipsas tollunt.
Reprehendimus et Adiaphoristas, qui cum in capite de poenitentia loquuntur de absolutione, de fide nihil dicunt, et addunt generalitatem quandam, quam dum explicant, manifeste indicant se absolutioni adiungere satisfactionem. Vgl.
s:Quod iam papistae et Interimistae his tribus Sacramentis addunt alia, uidelicet confirmationem, ordinem, D 2r matrimonium, et extremam unctionem, Vgl.
contenduntque a Christo pariter ut alia instituta esse et necessaria ad salutem, manifestum mendacium est, nec habent annexam promissionem Euangelij, ut possint ijs pij applicare sibi beneficia Christi, et fidem exercere, quod est proprium et commune Sacramentis a Christo traditis.
Quando etiam Adiaphoristae rebus complent hunc numerum Sacramentorum papisticorum propter Interim, etsi aliter forte sentiunt de ipsis Caeremonijs,
tamen quia Interim una cum caeremonijs impias opiniones flagitat et instaurat, easdem ipsi quoque non sine magno doctrinae et multarum conscientiarum certo discrimine confirmant.
De Ecclesia et ministris eius, deque potestate Ecclesiae et ministrorum, Cap.6.
Post lapsum primorum parentum, Deus continuo aedidit promissionem de Christo filio suo nascituro in plenitudine temporis ex muliere ad conterendem caput serpentis, Vgl. Gen 3,15. ut per hanc aeditam promissionem rursus sibi colligeret Ecclesiam in genere humano. Ac semper ipse Deus sua uoluntate et arbitrio elegit, posteaque eliget usque ad consummationem mundi populum aut coe
tum, alias maiorem alias minorem, custodem eius promissionis, quem et defendit contra potestatem Diaboli, Vgl. Mt 16,18. praeuenitque dono ministerij uerbi et Sacramentorum, per quod ministeriumministerū: C. semper etiam est efficax sua item uoluntate et arbitrio tantum in ijs, qui ex toto coetu audiunt hoc uerbum et Sacramentis utuntur, Vgl.
fiduciam promissi et iam exhibiti seminis, Vgl. Gen 3,15. scilicet Christi, Vgl. II Kor 4,6. ueram item obedientiam, Vgl.
s:Atque hi soli quidem, ubicunque in toto terrarum orbe sparsi fuerint, sunt uera Ecclesia seu uerus populus Dei super terram, quorum ut nunc maior nunc
minor, ita semper est exiguus coetus, Vgl. Lk 12,32. ad reliquos collatus, idemque latens et inuisibilis, sua etiam in membris habens peccata et quandoque errata. Et hic coetus inuisibilis passim admixtus est alij coetui multo maiori, habenti ministerium uerbi et sacramentorum alias purum, alias minus purum, unde et uisibilis fit tota Ecclesia, in qua plurimi sunt mali, ex quibus tamen subinde
conuertuntur aliqui, et interdum ij, qui gubernacula tenent, ipsi sunt hostes uerae Ecclesiae. Vgl.
Huius tamen uerae Ecclesiae uera membra, ut habent ipsa quoque communia cum reliqua multitudine uerbum et Sacramenta, ita promicant prae caeteriscteris: B, C. ueluti stellulae uera obedientia erga Deum, et in persecutione pro uocatione
aedunt confessionem, et patiuntur quando opus est. Quibus rebus aliquo modo agnoscuntur, et tandem etiam innotescunt post sua fere fata uere pij.
Et ut loquamur de Ecclesia noui testamenti, Christus dedit ei claues regni coelorum, Vgl. Mt 16,19. sicut ipse eas accepit a patre, Vgl. Apk 3,7; Apk 1,18. nec dedit Petro aut reliquis etiam apostolis tantum et successoribus eorum in ministerio, sed primo ac
principaliter dedit toti Ecclesiae uisibili, ita ut proprijssime tamen sint claues uerae Ecclesiae sanctificatorum. Vgl. Mt 18,18.
Ecclesia rursus administrationem clauium ordinis tantum causa, iudicio humano, ita postea committit certis personis, ut et totum ius clauium ipsa retineat, si ministri, quibus commissae sunt, illis aut prorsus uti nolint, aut uelint
tantum adan: C. destructionem uti.
Retinet et administrationem in necessitate, sicubi ministrorum copia fieri in partibus necessarijs non potest. Alias D 3r nemini licet capessere ministerium, uel publice, uel priuatim, sine legitima uocatione per homines. Vgl.
Porro potestas clauium est potestas docendi uerbum Dei, administrandi sa
cramenta, soluendi et ligandi peccata singulorum aut plurium, uocandi ministros, cognoscendi et iudicandi quaestiones de religione, faciendi traditiones seruientes ministerio instituto per Christum. Vniuersa haec et singula faciendi potestatem quidem adferunt claues, uerum ita ut non humano iudicio et arbitrio, sed omnia agantur iuxta praescriptum uerbi Dei ad aedificationem Ec
clesiae, non ad destructionem, pro uiuis tantum et non pro mortuis.
Partes huius potestatis unusquisque administrat, eas et ijs in locis, quas, et ubi Ecclesia siue ij, quibus Ecclesia uicem suam demandauit, singulis committunt, et ut Deus unicuique in parte commissa distribuit mensuram sui doni.
Hinc est illud ministrorum discrimen, ordinatione uidelicet humana, quo alius
ministrorum alio plures inspicit Ecclesias, ut Episcopus aut superintendens, alius alio plures aut alias ministerij partes curat, ut consistoriales, pastores, concionatores, Diaconi. Vnum autem omnes partes in omnibus totius orbis Ecclesijs inspiciendis curare seu uniuersalem episcopum fieri, ut non est traditum uerbo Dei, imo est contra uerbum, ita et impossibile est, et perni
ciosum Ecclesiae.
Quamuis etiam dona ministrorum ad obeundas suas partes sunt dissimilia, saepeque et mali sunt ministri et impij, tamen cum administrant substantialia uerbi et sacramentorum, nec dignitas ministri auget dignitatem et efficaciam ministerij, nec eandem minuit indignitas. Vgl.
Huic summariae ac uerae expositioni multi aduersantur detestabiles errores, ex quibus nos paucos hos numerabimus:
s:Primus error est Donatistarum Nordafrikanische Schismatiker im 4. Jahhundert, die die Auffassung vertraten, die Gültigkeit bzw. Heilswirksamkeit der Sakramente sei von der Heiligkeit des jeweiligen Sakramentsspenders abhängig, wer also während der Diokletianischen Christenverfolgung seinen Glauben verleugnet habe, könne nicht wirksam taufen etc. Vgl.
quibus dicunt omnes pariter esse sanctos.
Secundus error est papistarum, quo et ipsi faciunt sanctos in Ecclesia ¢namarthtoÚj, unfehlbar, fehlerlos, sündlos. Vgl.
Tertio cum papistae loquuntur de sanctis in Ecclesia, mortuos fere diuos
intelligunt, quos manifesta idolatria iubent inuocare, petere ab eis auxilium, currere ad statuas et reliquias eorum etc.
s:Quarto in primatu Romani pontificis stabiliendo multi sunt prodigiosi errores:
s:Primum quod iure diuino eum faciunt uniuersalem Episcopum Ecclesiae totius orbis terrarum. Vgl. Mt 16,18.
s:2. tribuunt item iure diuino soli potestatem clauium, Vgl. Mt 16,19;
3. Dant ei utrumque gladium et plenitudinem potestatis in utroque regimine, Ecclesiastico et politico. Vgl. Anm. 271 zum deutschen Text.
4. Tribuunt potestatem et facultatem supra scripturas, mutandi et dispensandi
de uerbo, de Sacramentis et mandatis Dei, condendi articulos fidei, instituendi cultus et sacrificia, mutandi rerum naturas, conferendi eis nouam uim spiritualem ad uitam aeternam, definiendi quaestiones de Fide et moribus, adeo ut in his omnibus non possit errare, nec cuiquam hominum fas sit disputare aut iudicare de ipsius decretis et actionibus, etiamsi sciens innumerabiles animas
ad orcum deduxerit. Dist. 4. Si papa.Vgl. Si papa suae et fraternae salutis negligens reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nichilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in eternum uapulaturus. Huius culpas istic redarguere presumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide deuius; pro cuius perpetuo statu universitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertunt propensius pendere.
Vgl.
Denique dant ei potestatem non tantum in uiuos, sed etiam in mortuos et in ipsos angelos. Quibus rebus efficitur ut pro uicario Christi, uere sit uicarius diaboli, et Antichristus regnans in temploremplo: C. Dei, quemadmodum de eo uaticinati sunt Daniel, Christus et Paulus. Vgl. Dan 9,27; Dan 11,31.36; Mt 24,15; II Thess 2,4; I Joh 2,18.22; I Joh 4,3.
D 4r Postremo has tantas abominationes haud mediocritermediocritur: C. adiuuant Adiaphoristae, cum papae, quem et ante damnarunt ex uerbo Dei ut Antichristum, et adhuc fere damnant in conscientijs, deferunt honorem primatus, Ecclesiasque Christi faeliciter liberatas hoc cacodaemone, suis quasi incantationibus adiaphoricis rursus capiunt et cogunt sub eius iugum tyrannicum. Vgl. Gal 5,1.
Reprehendendi et in eo sunt Adiaphoristae, quae in Lypsico decreto dicunt, id docendum esse, quod Ecclesia ordinat, Vgl. Vom gewalt vnd authoritet der Kirchen
, unsere Ausgabe Nr. 4, Bl. G 1vG 2rWas die ware Christliche Kirche, die im heiligen Geist versamlet, in glaubens sachen erkennet, ordent vnd leret, das sol man auch lehren vnnd predigen, wie sie denn widder die heilige schrifft nichts ordenen soll noch kan.
cum Ecclesia non instituere doctrinam religionis, sed audire tantum a Christo acceptam debeat, in quo capite non obscure armant concilium, ut postea nobis ueram religionem funditus euertat.
De politia et oeconomia et de potestate vtriusque, Cap. 7.
Qvemadmodum Ecclesia est ordinatio Dei, in qua Deus uult esse ordinem docentium ac discentium, ita et politia et oeconomia sunt uere ordinationes Dei, in quibus similiter uult esse ordinem superiorum et inferiorum, qui superiorum suorum legibus et praeceptis rationi consentaneis et non pugnanti
bus cum uerbo regantur, eisque obtemperent, non solum propter iram seu metum poenae, quae ab ipsis imminet, sed etiam propter conscientiam, hoc est, metum irae et iudicij Dei.
s:Armauit enim Deus has suas ordinationes et potestates, utroque metu, uidelicet irae et poenae diuinae, et humanae eorum, qui tenent potestatem.
Distinxitque suo uerbo aliam potestatem ab alia, ita ut unicuique harum attribuerit proprium obiectum et officium, proprium etiam modum poenae. Vgl.
Et quamuis non uult inter sese commisceri potestates, D 4v uult tamen ita ipsas seruire sibi inuicem, ut in finali causa conueniant omnes, et quaelibet suo loco et modo principaliter promoueat ueram notitiam, gloriam Dei et aeternam
salutem suorum, uel quando ultimum hunc finem non adsequitur, efficiat saltem secundarium, ut homines tranquille, Vgl. I Tim 2,2. honeste kaˆ Ôuk ¥karpoi Vgl. Tit 3,14. uiuant in ciuili hac uitae consuetudine.
Sunt igitur politiae et oeconomiae principaliter institutae, conseruantur et defenduntur a Deo propter Ecclesiam.
s:Adulti, qui non continent, iungantur omnes matrimonio iuxta uerbum et mandatum Dei,Vgl. I Kor 7,9; Gen 1,27f. fiant patres et matres familias, procreent, educent liberos, et reliquam familiam in disciplina et correptione Domini, ut inquit Apostolus,Vgl. Eph 6,4. hoc est, consuefaciant ad honestos labores et ueram pietatem, inmorigeros die Ungehorsamen. Vgl.
s:Magistratus legitime uocatus debet ex uerbo Dei pijs et honestis ciuibus uel subditis, ac praecipue quidem Ecclesiae, defensionem aduersus iniurias malorum, quas prohibere debet ui corporali et gladio, ac summa cura ipse efficere, ut homines recte instituantur de religione, publice et priuatim exerceantur ad ueram pietatem et ad honestatem.Vgl. Röm 13,14; I Tim 2,2; I Petr 2,1117.
In his ut necessario debent subditi obedientiam suis magistratibus, liberi et reliqua familia suis parentibus et Dominis, propter Deum,Vgl. Röm 13,57. ita econtra quando magistratus et parentes ipsi abducunt suos a uera pietate et honestate, non debetur eis obedientia ex uerbo Dei.Vgl. Act 5,29.
Quando etiam ex professo persequuntur ueram pietatem et honestatem, ipsi
sese exuunt honore magistratus et parentum coram Deo et conscientijs suorum, et ex ordinatione Dei iam fiunt ordinatio Diaboli, cui ordine pro uocatione etiam resisti potest ac debet.
E 1r Porro utraque uita et potestas politica et oeconomica, ut sunt uere ordinationes Dei, ita Euangelium utramque non approbat solum, ut pij ijs licite
utantur, sed etiam sanctificat, ut opera oeconomica et politica, uniuersa et singula, quae sunt legibus et rationi consentanea, nec repugnant uerbo Dei, in credentibus placeant Deo, et fiant cultus Dei.Vgl. I Thess 4,112; I Tim 3,2I Tim 4.12.
Proinde primum hic damnandus est error Anabaptistarum, qui negant officia politica et oeconomica esse licita Christianis, abolentque magistratus, iudicia,
rerum proprietatem, contractus, etc. tanquam res per se malas.Vgl. oben Anm. 34.
Huic errori non multum est dissimilis error papistarum, qui, etsi non quidem damnant res politicas et oeconomicas, tamen ualde extenuant et insigni contumelia afficiunt, dum negant his uitae generibus Deum coli, imo parti hominum, uidelicet sacerdotibus, contra uerbum et mandatum Dei prorsus interdicunt
coniugium, contractum dirimunt, uel simulatione aliquibus iam permittunt: suum impurum coelibatum,Vgl. oben Anm. 35. cum desertione communium officiorum et periculorum coniunctum, detestabilem ocio, luxu, securitate et omni impietate, ornant titulo perfectionis in uitae genere spirituali.
s:Tertio, quemadmodum hac extenuatione ac deformatione officiorum politico
rum et oeconomicorum sub papatu perturbatae sunt multae bonorum conscientiae, ut nimis leuiter sentirent de his ipsis ordinationibus Dei, conculcataque sit politicorum gubernatorum maiestas: Ita nunc, restituta per Euangelium dignitate potestatis ciuilis et oeconomicae, peccatur a nonnullis in alteram partem, ut putent potestates prorsus esse sacrosanctas et inuiolabiles tunc etiam, cum
bonum E 1v opus, quod debebant honorare, conantur opprimere, contraque malum opus, cui timori esse debebant, id stabiliunt et honorant. Quod sequenti parte huius libelli sumpsimus nobis latius tractandum.
Epilogus confessionis doctrinae.
Habes nunc, Christiane lector, summam eius doctrinae, quae ut in scriptis
propheticis et Apostolicis est fundata, et ex magnis tenebris regni Antichristi his nouissimis temporibus rursus euoluta per uirum Dei, sanctae memoriae Lutherum, comprehensaque articulis Augustanae confessionis, ita adhuc sonat singulari beneficio Dei in Ecclesijs nostris incorrupta et pura.
Si quid autem in hac expositione cum articulorum uerae doctrinae, tum dis
sentientium opinionum ueterum et recentium, parum commode aut integre iam diximus in hac breuitate, id nostris quidem auditoribus ex alijs concionibus nostris magis clarum esse potest. Reliquos lectores huius nostri libelli uolumus hoc aestimare melius, pleniusque haurire ex scriptis Lutheri ceu magno flumine ex ipsis fontibus deducto aurumque uehente, uel etiam ex
aliorum huius similium scriptis, a quibus nihil alienum hic dici aut accipi tamen sperabimus.
Habemus et caeremonias in nostris Ecclesijs doctrinae Apostolorum puriorique Ecclesiae uicinorum illorum temporum consentientes, pias, et ad aedificationem utiles, sicut illas a primarijs in uera pietate Ecclesijs accepimus.
Atque ut de doctrina quidem harum Ecclesiarum absque insigni contumelia Christi, abnegatione et blasphemia nihil mutare possumus, (nec uolumus, Christo nobis uires suggerente, quod petimus et speramus) ita E 2r nec caeremonias a doctrina talibus temporibus et circumstantijs separari, nec fucosas Belial et Christi conciliationes,Vgl. II Kor 6,15. quas nonnulli, ut crucem effugiant,Vgl. Mt 10,38; Mt 16,24.
nunc faciunt, absque eodem illo crimine admitti posse iudicamus. Quemadmodum id prius aeditis apud nos scriptis euidenter demonstratum est, nec aliter quisquam hactenus edocere potuit, imo nec nodum quidem huius controuersiae respondendo uel attingere ausus fuit, quod in sapiente et docto aduersario malae conscientiae maximam suspicionem praebet.
s:Hanc ergo confessionem iam scripsimus cum nostro et Ecclesiarum nostrarum nomine, tum etiam omnium qui foris adhuc sunt piorum, nondum flectentium genua Baal,Vgl. I Reg 19,18. quorum nobiscum iam spiritum, uota gemitusque coniuncta esse non dubitamus, primum ut Christo iam pendenti in cruce Die Formulierung spricht für eine Abfassung oder Überarbeitung des Textes in der Karwoche. tamen reddamus ueritatis testimonium, ac praestemus necessarium cultum, quem ab om
nibus ipse nunc uehementer flagitat, deinde ut et fratres nostros in Christo, ubicumque locorum sunt, sententia nostra et exemplo confirmemus, denique ut ipsi nos quoque liberemus suspicionesuspitione: B, C. nouitatis aut separationis in uera doctrina et ueris cultibus, qui aliud nihil agimus in eo, quo nunc proscripti kaq£rmata kaˆ periy»mataC; periym»mata: B. facti sumusVgl. I Kor 4,13. non hostibus tantum, sed etiam
fratribus, quam ut custodiamus sanctum illud depositumVgl. II Tim 1,12 (Vg). uiri Dei D. M. Lutheri incontaminatum, in quo nos omnes paulo ante beatos duximus, et sane fuimus beati, ac gloriati sumus. Sed et ipsi nos hodie beatos ducimus et gloriamur in cruce Domini nostri Iesu Christi. Quicunque tandem fuerit euentus, cum Christo moriemur, et uiuemus cum Christo, iuuante nos ipsius spiritu,
sicut eum petentibus fide daturum se promisit ad auxilium opportunum.Vgl. Röm 14,8; Hebr 4,16; Lk 12,12; Lk 21,15; Joh 14,1526; Act 1,8; Mt 21,22.
E 2v Secvnda pars hvivs libelli de Defensione.
Si Interimistae et Adiaphoristae tales sunt, quales haberi plerique uolunt, ut qui retineant dogmatum explicatorum synceritatem etiam contra pontificios, non est iam ipsis causa, cur eandem synceritatem in nobis desiderent, quam
et audiunt nunc ex nobis, et rerum testimonijs cognoscunt, uidelicet ex concionibus et sacris nostris publicis.
Sin pertinaciam in recusatione mutationis caeterarum rerum accusant ut iam non dicam Vgl. oben Anm. 53. de ipsis adiaphoris, quomodo desinant nunc esse adiaphora et fiant peccata, abnegationes et defectiones qua fronte tandem et conscientia
damnabunt et armis oppugnabunt caeremonias, quas ipsi nobis pro pijs et utilibus tradiderunt prius, seruarunt ipsi, et adhuc seruarent, nisi metu periculorum uicti essent?
s:Itaque haec pars nostrae confessionis et Apologiae apud illam partem hostium nostrorum, qui sunt Interimistae et Adiaphoristae, nulla prorsus eget proba
tione, quin ipsi sua sponte fateantur nos propter dogmata et caeremonias damnari et oppugnari a Christianis recte non posse.
Apud alteram partem hostium nostrorum, qui semper fuerunt papistae, etsi nec simplex haec adsertio, nec ulla quantumuis euidens demonstratio nos liberare potest accusatione haereseos, tamen et plerique, luce uerbi Dei et
propriarum conscientiarum testimonio E 3r conuicti, sciunt nobis in hoc fieri iniuriam, et saepe confessi sunt in disputationibus et in alijs colloquijs.
s:Illud certe norunt omnes, et nosse debent, iure diuino, naturali et humano, suis etiam pactionibus et promissis nos damnari et oppugnari causa adhuc incognita non posse, quam causam uero iudicio cognoscendam semper quidem
obtulerimus.
Si qui tamen principes et status una cum causa, ipsum quoque ius causae iam abiecerunt, quilibet sanus facile intelliget, praeiudicium hoc alijs obesse nec posse nec debere, praesertim in negotio pertinente ad gloriam Dei, et aeternam omnium hominum salutem, quin ius suum pauci et contemptissimi
recte adhuc postulent, etiamsi id potentes et Epicurei securissime rideant.
Sed quia ipsi hostes non possunt non etiam agnoscere foedam turpitudinem summamque iniustitiam suarum actionum, ideo dum iustus quidam metus eis consilij huius quoque author fuit, studuerunt maiore cura occultare hanc suam turpitudinem, ut negarent superius bellum fuisse inchoatum ad opprimendam
hanc religionem ante legitimam cognitionem. Die Erklärung der Reichsacht vom 20. Juli 1546 begründete den Krieg gegen die Häupter des Schmalkaldischen Bundes,
Nunc posteaquam parta uictoria, rerum potiuntur et satis potentes facti sunt, etsi ad opprimendas miseras reliquias huius confessionis adhuc simulant, nescio Vgl. oben Anm. 53. quem praetextum rebellionis, tamen satis etiam manifeste prae se ferunt quaeri oppressionem huius religionis ante legitimam cognitionem, in
regionibus et ciuitatibus deditis, quas mutationibus religionis non solum per Interim, sed etiam restitutione totius papatus, ubi et quantum possunt, onerant summa iniustitia et crudelitate plus quam gentili.
Quod ergo ad eam partem Apologiae nostrae attinet, sumpsit de hac iterum magistratus noster aliquid sibi dicendum, uidelicet primam et unam causam
in-E 3vdignationis, proscriptionis, et extremi iam conatus ad perdendam nostram urbem hostibus hanc esse, quod Senatus abolitis impijs dogmatibus et impijs cultibus, curauit initio constitui aliquas Ecclesias suas ueris dogmatibus et ueris cultibus, deinde et reliquas desertas a papistis, iamque non uult abiecta uera doctrina et ueris cultibus recipere falsa dogmata, idolomanias et
blasphemias, ad quas prohibendas, facit et necessaria ad suam et suorum defensionem.
Hanc inquam Vgl. oben Anm. 53. primam et solam causam esse hostibus ad conatum opprimendae huius urbis, et urbi uicissim necessariae defensionis, etiamsi nemo nunc dixerit, ita tamen notorium est apud omnes uere iudicantes, ut non
pigeat fateri ipsos hostes, qui primi huius tragoediae actores extiterunt, nisi quod nunc etiam ducitur esse eximiae cuiusdam sapientiae scilicet Epicurae, repugnante iudicio propriae conscientiae et omnium sensuum, nihil credere quam quod ipse uelis et quod expediat uentri.
Nec quenquam esse puto Vgl. oben Anm. 53. qui uel mediocriter nouit conditionem huius et
urbis et uiciniae et publicarum actionum, quin fateatur necesse est, nostros in hoc bello nihil magis quaerere quam pacem et ueram religionem, non affectare cuiusquam uel dignitatem uel opes.
s:Sed hanc partem relinquo Vgl. oben Anm. 53. expositioni nostri Senatus, omnium etiam bonorum iudicijs, qui aliquantulum norunt, quae initia, quas progressiones et exitus
religionis nostrae causa habuerit apud aduersarios et summos magistratus, in reliquis etiam confessioni huic uere coniunctis.
Illud iam magis nobis euincendum est hac nostra Apologia, an possit aut debeat Christianus magistratus tueri suas politias, in eisque Christianos doctores et auditores aduersus superiorem suum magistratum, E 4r ac ui repellere
cogentem ui ad abiectionem uerae doctrinae et ueri cultus Dei, et accipiendam idolatriam.
In hac hypothesi demonstranda, sicut ueram, ita et facillimamfacilimam: B, C. rationem uidemus nobis esse propositam, cum intuemur eos, apud quos tractanda est haec quaestio. In his duo sunt hostium ordines, de quibus supra etiam dictum
est: Sunt papistae, et sunt Interimistae, hisque adiuncti Adiaphoristae. Tertius autem ordo eorum est, qui facere defensionem debent, ut in periculis huius defensionis habeant certam et firmam consolationem.
Apud posteriores hos duos ordines repetitione hac quaestionis plane non opus fuerit, propterea quod plerisque horum, ueris argumentis ex uerbo Dei, et ex
notitijs naturalibus diuinitus impressis menti humanae, paulo ante explicatissima fuit, nisi forte etiam uoluntas regis et arma ius diuinum et naturale, demonstrationes quoque et regulas consequentiarum atque adeo totam dialecticen mutarint in adsertione legitimae huius defensionis, sicut in multis doctrinae Christianae articulis id hactenus potuerunt.
Eadem scilicet ratione bis 4 desinent esse 8. Magistratus et subditi certis uinculis et iuramentis mutuo erunt quidem obligati, magistratibus uero licebit, ubi uolent, omni obligatione liberis solutisque esse, subditi erunt semper in omnibus obligati et nunquam liberi. Illis licebit extremam Tyrannidem contra leges et iusiurandum exercere, his non licebit Tyrannorum furores secundum
leges reprimere. Sic ueritas notitiarum et ordo consequentiarum semper pendebit ex libidine et armis potentiorum.
s:Apud hostes uero papistas frustra etiam euiceri-E 4vmus concedi defensionem inferiori magistratui aduersus superiorem persequentem armis ueram religionem, quando hanc religionem nostram negant esse ueram, ac censent
iustum esse propterea suum bellum, quanquam ne id quidem recte, ut supra dictum est.
Itaque in ostensione huius defensionis, praecipue habemus rationem conscientiarum in ijs, qui uel puritatem doctrinae retinent, uel eandem opprimi aut ipsi persequi nolint, ut sciant utrique, quid se facere de hac defensione
oporteat, et quam habeant in ea consolationem.
s:Primum autem te obtestamur, Carole Caesar, domine clementissime, ne patiaris pontificiam cohortem sic abuti tua maiestate et potentia ad expellendum imo crucifigendum Christum, qui Christus, cum ipse tibi dederit hoc regnum quod habes florentissimum, nunc hospes est in eo, pauper, abiectus et
aerumnis plenus in membris, hoc est discipulis suis, explorans tuam fidem in administratione regni commissi, petendo non partem eius regni aut gloriae sibi reddi, sed defensionem uel impunitatem saltem concedi, ut tuam in his donis fidelitatem maioribus tibi rependat donis etiam in uita aeterna.Vgl. Joh 1,11; Mt 8,20; 25,35.43; Lk 2,7; 9,58; Phil 3,20; Hebr 13,14; Mt 10,40Mt 42; Mt 25,3146.
Ac si captus tua quadam conscientia, nondum potes nos habere pro discipulis
Christi, cogita quaesumus pro tua illa pietate, quod nec Christus, cum tradereturtradaretur: C. crucifigendus a summis pontificibus in populo suo, habitus est pro filio Dei, imo pro blasphemo et homine seditioso,Vgl. Mt 26,65f. sic deinceps Apostoli et reliqui Martyres semper habiti sunt, et trucidati ab ordinaria potestate, quemadmodum hoc ita subinde euenturum praedixit dominus Ioan. 16: Eijcient uos
Joh 16,2.
e synagogis, et uenit hora, ut omnis qui interficit uos, arbitretur se cultum praestare Deo.
F 1r Hac sententia etiam notam tradit falsae Ecclesiae, scilicet quod ea armis propagabit suam religionem: uera Ecclesia nunquam docuit cogendos esse homines armis etiam ad ueram pietatem, sicut tu ipse quidem Iudaeos et
ethnicos parentes tuo imperio sinis uti sua religione, non cogis armis ad accipiendam tuam.Vgl. Anm. 360 zum deutschen Text.
s:Nos miseri, ut uocamur Lutherani, Vgl. Tzum ersten bitt ich, man wolt meynes namen geschweygen und sich nit lutherisch, sondern Christen heyssen. Was ist Luther? ist doch die lere nitt meyn. Szo byn ich auch fur niemand gecreutzigt. S. Paulus i. Corint. iij. [I Kor 3,4f] wolt nit leyden, das die Christen sich solten heyssen Paulisch oder Petersch, sondernn Christen. Wie keme denn ich armer stinckender madensack datzu, das man die kynder Christi solt mit meynem heyloszen namen nennen? Nitt alszo, lieben freund, last uns tilgenn die parteysche namen unnd Christen heyssen, des lere wir haben. Die Papisten haben billich eynen parteyschen namen, die weyl sie nit benuget an Christus lere unnd namen, wollenn auch Bepstisch seyn, szo last sie Bepstisch seynn, der yhr meister ist. Ich byn unnd wyll keynisz meyster seyn. Ich habe mitt der gemeyne die eynige gemeyne lere Christi, der alleyn unszer meyster ist. Matth. xxiij. [Mt 23,8]
(Eine treue Vermahnung zu allen Christen sich zu hüten vor Aufruhr und Empörung, 1522). hoc ipsis infeliciores,infliciores: B, C. cur beneficio hoc tuo priuati sumus? qui uno tecum ore et corde Christum praedicamus, communem redemptorem et saluatorem nostrum, omnesque Christianae fidei ar
ticulos sancte amplectimur, tantum in hoc disiuncti, quod tibi a pontificijs sic persuaso,per-|suas, o: C. nimium uidemur Christo meriti huius ac gloriae in iustificatione tribuere, et quod nos colendum iudicamus tantum iuxta ipsius uerbum, tu uero etiam uel magis colendum existimas ac cogis nos eum colere iuxta humanas traditiones.
Vide ergo, quaeso Vgl. oben Anm. 53. Caesar Auguste, quam hoc tibi graue futurum esset in ultimo Christi iudicio, in quo ipsi factorum tuorum omnium rationem reddes, et factis tuis digna recipies, si ipse Christianus Christianorum et uerorum membrorum Christi persecutor fueris in eo, quo Christum et uerbum eius inmodica laude extollere tibi uisi sunt.Vgl. II Kor 5,10; Mt 24,4551; 25,1446.
In caeteris, quae ad tuum pertinent imperium, libenter tibi praestabimus eam quam possumus ac debemus summam obedientiam, de qua adeo nihil tibi minuit religionis nostrae professio, ut multum tibi ex illa accedat uerae dignitatis et adiumenti ad debitae obedientiae officia consequenda.
Docemus enim cum Paulo,Vgl. Röm 13,17. te esse ministrum uicarium Dei in promouendo
bono opere, ac deberi in eo tibi obedientiam sicut ipsi Deo, non solum propter iram seu metum gladij tui, sed etiam propter conscientiam, hoc est metum irae et iudicij Dei.
F 1v Huius doctrinae etsi non possumus habere, aut ipsi efficere omnes pariter obsequentes, tamen hoc possumus tibi polliceri ui promissionis, qua
dictum est de hoc nostro ministerio (uerbum meum non redibit ad me uacuum, Esa. 55.Vgl. Jes 55,11. Item labor uester non erit inanis in domino.Vgl. I Kor 15,58.) nos daturos ex nostris Ecclesijs plurimos, qui si per te frui tranquille possint sua religione, declaraturi sint omnibus debitis et honestis officijs suam erga te obedientiam et fidem sine hypocrisi, uero amore non tam fructus ex te perci
piendi, quam tuijpsius amore, magis fortasse quam omnes, quos tu tibi obsequentes dicis, ut nos e regione contumaciae et rebellionis crimine per errorem notes.
Vbi etsi singulorum quidem corda inspicere non possumus, Vgl. I Sam 16,7. plane tamen hoc de publico et communi urbis huius negotio et uoluntate affirmamus,
praeter religionis nostrae conseruationem aliud nihil quaeri, hac impetrata, Senatum nostrum et ciues in rectis officijs omnibus iuxta leges Ma. Maiestatis. tuae obsequentissimos fore.
Et omnino nisi nobis haec publica causa et uoluntas sic esset perspecta, desistere ab inceptoincœpto: C. per excommunicationem iuxta Christi mandatum cogeremus
totam hanc Ecclesiam, aut excutientes puluerem pedum nostrorum ipsi hac urbe exiremus.Vgl. Mt 10,14. Iubemus enim ex uerbo Christi, reddi Deo quae sunt Dei, et Caesari, quamuis dissimilis religionis, quae sunt Caesaris.Vgl. Mt 22,21.
Haec duplicis obedientiae officia mutuo se et ferunt et adiuuant sine crimine conscientiarum utriusque partis et sine tumultu, quando utrinque consistitur
intra limites praescripti a Deo et a legibus officij. Rursus quando fit excessus alterutrius partis, necessario existunt horribilia peccata et graues tumultus. Sicut tu iam, Carole Caesar, excedis limites tui imperij, et illud extendis in imperium Christi.
Quare ipse tu es causa harum turbarum, sicut et Elias quondam dicebat ad
Ahab,Vgl. I Reg 18,18. non illi causa sunt, qui no-F 2rlunt neque possunt propter metum irae Dei et poenae aeternae, Deo raptum honorem tibi impendere.
Quod reliquum est, obtestamur tuam Maiestatem, Caesar Auguste, per passionem, crucem, mortem, perque resurrectionem Domini nostri Iesu Christi, cuius iam memoriam una tecum celebramus,Indiz für die Abfassung des Textes in der Zeit um Ostern 1550. per ipsius denique iustissi
mum ac seuerissimum iudicium hortamur, ut desinas tandem nos aliosque insontes Christianos proscribere ac persequi in eo, quo Christo tuo ut nostro Domino addicti et obligati sumus.
s:Hoc si non possumus abs te impetrare, sicut hactenus non potuimus, nec alij pro nobis supplices facti potuerunt, profecto audies ex nobis malum testimo
nium coram Christo iudice in die iudicij, ac gemitus nostri caeterorumque piorum ascendent iam nunc contra te in conspectum Dei nostri, poenasque accelerabunt, Vgl. Ps 12,6 (11,6 Vg). coges etiam homines pacis et iustos ad necessariam defensionem contra implacabilem et iniustam saeuitiam tuam.
s:Non quidem libenter nos proferimus sententiam quamuis ueram de defensione,
propterea quod cogitamus plurimos malos in externa Ecclesiae societate, posse impij alicuius sui conatus pium hunc praetextum quaerere, et bonos ipsos esse quandoque carnaliter impatientes iniuriarum, recteque traditis sententijs posse non in loco aut tempore suo pessime abuti.
s:Quo consilio scimus et summos ante nos Theologos in exponenda hac sen
tentia apprime fuisse cautos, cunctabundos et prudentes, tunc quidem cum nondum etiam erat necesse, nec proderat eam uel omnibus uel curiose interrogantibus esse notam.
Nunc uero cupiunt tui praesertim Achitopheles unaufrichtige Ratgeber. Vgl. II Sam 16,23II Sam 17,3. Der Vergleichspunkt ist anscheined der Verrat an David und der Hinweis, wie er rasch zu besiegen sei. Man könnte ansonsten Huschai, den Arkiter, für die treffendere biblische Gestalt halten. Ahitofel verrät David und unterstützt Absalom, Huschai aber hält sich nur scheinbar zu Absalom und führt ihn ins Verderben, indem er den guten Rat Ahitofels zunichte macht. Vgl. II Sam 15,31II Sam 37; II Sam 16,1517,23. Zur Bewertung Huschais (Chusais) vgl. aber unten bei Anm. 276. F 2v nobis prius deletis, deinde et totam Ecclesiam piorum non consententium idolatriae penitus ex
tinguere, ut omnes sani iam intelligunt.
Et ad efficiendum tantum scelus ipsi quidem non minus habent in titulo, quam in potentia tua, o Caesar, summam spem positam, quo titulo tanquam fulmine irae diuinae ita uolunt omnes perterrefacere, ut nemine resistente propter metum irae diuinae, possint impune et facile per te restituere abomi
nandum idolum desolationis in templum Dei,Vgl. Dan 9,27; I Makk 1,57; Mt 24,15; Mk 13,14. uel dissentientes omnes interficere,
sicut olim sub Machabaeis Antiochus quosdam conscientia uiolandi sabbati falso imbelles factos sine negocio omnes simul crudelissime interficiebat,Vgl. I Makk 2,3138. et concipiebat spem eadem uia et opera (occasione sabbati) delendi etiam
reliquum totum populum, tenacem cultus diuinitus praecepti, et abolendi uerum cultum Dei, similitudinemque religionis suo arbitrio efficiendi inter omnes gentes.Vgl. I Makk 1,43.
Itaque cum idem nunc plane etiam agatur per tuos quosdam Antiochos et Achitopheles, quos habes in consilijs, ideo sicut eodem illo tempore Matathias
liberando reliquorum piorum conscientias, armabat eos ad pugnam contra regem pro animabus suis, ut ipse ait, Vgl. I Makk 2,40. et pro iustificationibus Dei sui, ne perirent de terra, ita nos in nostro quoque negotio et simili periculo debemus iam liberare nostrorum hominum conscientias inani hoc terriculamento, quod obijcitur, inconcessae a Deo defensionis aduersus superiores, hortarique nostros
ut sint et ipsi aemulatores legis, dent animas suas pro testamento Dei nostri, si forte Deus nobis factus propitius det aliquem etiam euentum Machabaeis similem, quemadmodum speramus et oramus.
Quodsi autem imperitum uulgus hac doctrina, quam nos de legitima F 3r defensione magistratus inferioris aduersus superiorem, quaerentem extirpa
tionem euangelij et uerae Ecclesiae, tradimus, aliquando abutetur ad maiorem hostium cladem uel perniciem, non est quod hoc postea uel Euangelio uel nobis imputetur, qui hanc etiam ueram sententiam, ut antehac semper, ita nunc celare cupiebamus, nisi uicti praesenti quorundam iniustitia et tyrannide, conseruationem Euangelij et uerae Ecclesiae talibus istorum periculis ante
ponendam esse censeremus.
Proinde rursus affirmamus ex certo uerbo Dei, quando superiores magistratus conantur ui obtrudere politijs idolatriam Papisticam, opprimere uerum cultum Dei et ipsos ueros cultores, sicut iam coeperunt facere, et quidem iniusto suis legibus processu, etiamsi aliud praetexunt, tunc non solum posse, sed etiam
debere pios Magistratus illis resistere, quantum possunt, ueram doctrinam, cultum Dei, uitam, pudicitiam, facultates suorum defendere et tueri aduersus tantam tyrannidem.
Huius uerae sententiae omissis pluribus rationibus tria tantum haec iam recitabimus maxime perspicua et firma fundamenta.
Primum argumentum ex definitione.
Magistratus est ordinatio Dei, ut sit honori bono operi, et terrori malo operi Rom. 13. Vgl. Röm 13,14. Ergo quando incipit esse terrori bono operi, et honori malo, non est iam in eo, quod ita facit, ordinatio Dei, sed ordinatio diaboli. Et qui resistit tali operi, non resistit ordinationi Dei, sed ordinationi diaboli. Qui autem re
sistit, necesse est, ut resistat suo loco, pro uocati-F 3vone
Proxima igitur uocatio est alterius magistratus, uel superioris, uel paris ei qui infert iniuriam, uel patientis iniuriam inferioris, qui et ipse est ordinatio Dei per superiorem, ut sit honori bono operi et terrori malo in defensione suorum ciuium ex mandato Dei. Quam ordinationem et quod mandatum, ut superior
in seipso mutare non potest, ita nec in altero mutare potest, ac dare licentiam persequendi bonum opus et promouendi malum, non magis, quam potest ius Dei et ius naturae iniustum facere.
Quando etiam deponit nolentem in tali scelere obsequi inferiorem magistratum, et uolentem substituit, eo ipso quia iam honorat ac promouet malum
opus, bonum dehonestat ac destruit, non est iam ordinatio Dei, sed ordinatio diaboli, et hanc depositionem boni magistratus facit inualidam coram iudicio Dei, depositusque manet adhuc obligatus Deo ad faciendum apud suos officium magistratus, hoc est, ad promouendum bonum opus et reprimendum malum in quolibet commerente etiam superiore, sicut Paulus eo in loco loquitur
indefinite, neminem excipiens, imo faciens ex superiore tyranno ordinationem diaboli.
Quod si ex inferioribus maiores et plurimi, ipsi quoque hic negligunt facere suum officium, magnum crimen sola ea negligentia admittunt, nec uel excusat, uel praegrauat hoc istorum exemplum coram Deo alios minores et pauciores,
quin singuli tamen pro suo loco et modo in faciendo magistratus officio debeant perseuerare.
Hic etiam discernendi sunt gradus delictorum seu iniuriarum, quarum ut est magnum discrimen, ita F 4r considerandum est, quibus quomodo resisti possit ac debeat, ne putemus nobis licere maioribus turbationibus occasionem
praebere ob quasuis iniurias.
Primum ergo sicut omnes homines, ita et praecipue magistratus naturali imbecillitate habent sua uicia et peccata, quibus uel nescientes, uel petulanter quandoque faciunt iniurias non nimis atroces seu sanabiles.
In his minime quidem uolumus inferiores exercere suum officium contra su
periores gladio, uel ad uindicandum uel ad defendendum. Monendo grauiter alijsque ciuilibus modis exercere hic etiam possunt, imo debent: Si hoc modo uitare iniurias non possunt, tolerent, quas sine peccato possunt, et nequaquam ipsi quoque arma capiant.
s:Huc proprie illud pertinet, 1. Pet. 2.:I Petr 2,18 (Vg). Serui subditi estote cum omni timore
dijscolis: B, C. etc. Habeat hic amplius locum id quod scriptum est Exodi. 22.:Ex 22,28 [!] (Vg) [
dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolisnon maledices
]; vgl. Act 23,5. Principi populi tui ne maledixeris.
Et illa tum reuerentia tum ™pie…keia, Lindigkeit, Sanftmut. Vgl. II Kor 10,1 (™pie…keia toà Cristoà); Phil 4,5 (tÕ ™pieikj Ømîn). qua ut Sem et Iapheth faciebant suo patri Noah,Vgl. Gen 9,23. Die Szene wurde in aller Regel in Katechismen als Illustration für das 4. Gebot verwendet. Vgl. z. B.
s:Secundus gradus est atrocium et notoriarum iniuriarum, ut si princeps ciuitati, aut Caesar principi soli et immerito uelit iniusta uiolentia contra iusiurandum et leges, adimere uel uitam, uel coniugem, uel liberos, uel priuilegia et ditionem haereditate aut iure acquisitam. In tali casu ut neminem quidem dicemus cogi mandato DEI ad usurpationem sui iuris, ita nec terreri quenquam dicemus
mandato F 4v Dei, qui ipse etiam gerit magistratum; quo minus utatur iure magistratus in facienda necessaria defensione. Optabimus tamen et hic Christianos magistratus magis esse paratos ad patiendas etiam huiusmodi iniurias, et ad relinquendam uindictam Deo,Vgl. Röm 12,19. quando uel ad solos, uel paucos pertinet iniuria, et tolerari sine peccato potest.
Hic constituatur tertius gradus iniuriae magistratus, qua inferior ita cogitur ad certum peccatum, ut nec pati sine peccato possit omissa prorsus defensione, cuius gratia et ipse gladium gestat, ut cum Pharao iubet obstetrices interficere pueros Hebraeorum, Vgl. Ex 1,15f. aut si iubeat Mosen adiuuare persequutionem Israelitarum. Vgl. Ex 5,4. Verum hic accurato et uero iudicio opus est, ne in propulsanda in
iuria, uiolentur leges aliquae superiores, quae propulsationem ipsam quoque iniustam faciant, et mussitationem flagitent. Atque in his proximis duobus generibus, Das heisst beim zweiten und dritten Grad des Machtmissbrauchs. magistratus talium iniuriarum authores, proprie fiunt et dicuntur tyranni.
Quartus et summus gradus iniuriae superiorum plus est quam tyrannicus,
quando sic insanire incipiunt tyranni, ut dolo et armis persequantur non tam personas magistratuum inferiorum et subditorum iustas, quam ipsum ius, presertim summi alicuius et summe necessarij gradus, Deumque authorem iuris in personis persequantur, non subito aliquo et euanescente cum actione furore sed deliberato et durabili conatu ad delendum in omnem posteritatem
opus bonum.
Eo dementiae si quis progreditur, etiam inscius summus Monarcha, is non est arctolycosBärwolf (¥rktoj + lÚkoj) < Beerwolf (volksetymologisch) < Werwolf (λυκάνθρωπος). tantum, cui Lutherus tyrannum in hac disputatione comparat,Vgl.
causa seu anima procurationis in regno Diaboli.
Et ut Diabolus hac sua gubernatione prorsus cupit extinctam totam seriem notitiarum, legum et promissionum diuinarum, ita in toto genere humano deligit sibi idonea organa, quorum alij in alijs partibus harum notitiarum tollendis uel corrumpendis seruiunt Diabolo. Ac praecipue quidem conatur subinde
summam et praecipuam partem harum notitiarum, uidelicet de uero cultu Dei et salute humani generis, ipsosque cultores ueros, hoc est, ueram Ecclesiam Dei extinguere. Ad quam rem incitat precipue summos magistratus ecclesiasticos et politicos, sicut tempore prophetarum, Christi et Apostolorum, ita et hodie nostro.
Quod si ergo iam princeps aut Caesar in eo solum ordine notitiarum naturalium, quae societatem uitae ciuilis, honestatemque gubernant, huc insaniae procederet, ut abolita lege de coniugijs et omni castitate, poneret ipse contrariam Legem de uagis et incestis libidinibus, prostituendisque omnium uxori
bus et filiabus, et hanc legem ipse defenderet ac exequeretur ui et armis, ita ut repugnantibus aut dissentientibus etiam certa mors proposita esset: Hic ut haud dubie nemo sanus dubitauerit esse iuris et mandati diuini, talem Principem aut Monarcham reprimi in hoc nefandissimo conatu ab omnibus etiam infimis et infirmissimis magistratibus pro uiribus oportere, ita multo minus
quisquam dubitare potest, nisi prorsus ¥qeoj uel Epicuraeus ac Sadducaeus,unter Bezug auf die im antiken Judentum vor der Zerstörung des herodianischen Tempels und ganz
Caeterum hoc fit iam a summis nostris magistratibus, quod ui conantur abolere in nobis et in omnibus ad omnem posteritatem ueras notitias de Deo, sine quibus nec Deus uere coli, nec quisquam mortalium saluari potest, quin amplius uolunt iustificare et plantare in omnium cordibus falsas et blasphemas opiniones de Deo, regnum Antichristi et diaboli solum stabilire aduersus
Christum. Quod ut ex ipsis rebus gestis luce meridiana clarius est, ita dubitantibus uel ex eo clarum esse potest, quod nuper in responso magni nominis legati quidam acceperunt, Caesarem non posse absque periurij crimine, nec uelle cuiquam quicquam remittere, ne fratri quidem, de communi decreto statuum Imperij, Augustae in Interim facto.
Ex qua responsione, sicut et ex multis alijs rerum testimonijs et euentibus, quid non nobis tantum, sed et alijs deinceps sit expectandum perseueraturis in uera pietate, quae etiam nobis summa causa sit proscriptionis et non factae reconciliationis cum Caesarea Maiestate, aestimet iam qui potest, aut uolet.
Relinquo Vgl. oben Anm. 53. denique ex tota hac expositione cuilibet pio et sano ipsi aesti
mandum, quid deceat in praesenti negotio et periculo cum nostrum hunc, tum omnes pios uel infimos etiam quosque magistratus, quid item utrinque uocatos ad hanc militiam deceat, quid, quem, qua conscientia et expectatione iudicij diuini oppugnent aut in posterum oppugnaturi sint.
s:Et primum hoc Argumentum, ut est sumptum G 2r ex manifesto uerbo Dei,
ex principijs naturae prorsus immutabilibus et ex rerum testimonijs, ita est praecipuum in hac disputatione, uerum et illabefactabile. unzerstörbar, unerschütterlich, unwiderlegbar. Vgl.
lege DEI nostri.
Secundum Argumentum.
Cum Christus affirmatiue et copulatiue iubet reddi Caesari, quae sunt Caesari, et quae sunt Dei, Deo,Vgl. Mt 22,21. recte ex affirmatiua inferimus negatiuam etiam copulatiue, sicut econtra negatiua praecepta, ut in Decalogo, semper e regione
includunt affirmatiuam sententiam. Die Argumentation schließt anscheinend an sprachlogische Überlegungen der Scholastik an. Zur Dekaloginterpretation vgl. unten Anm. 263.
Itaque ui huius praecepti, primum non sunt reddenda Caesari quae sunt Dei, sicut et Apostoli regulam et praeceptum tradunt: Oportet Deo magis obedire quam hominibus.
Act 5,29.
s:Et negantes obedientiam superioribus in ijs, quae contra Deum fiunt, maiesta
tem illorum non uiolant, nec contumaces uel rebelles iudicari possunt, sicut Daniel inquit, coram te, rex, delictum non feci.
Dan 6,22 [!] (Vg).
Duae enim causae ipsos hoc crimine liberant: primum, quia gerentes magistratum postulant hanc obedientiam non tanquam magistratus ex ordinatione Dei, sed tanquam homines, hoc est, nullam habentes superioritatem ex uerbo
Dei, quam causam uidentur Apostoli suo dicto Vgl. Act 5,29, oben Anm. 183. uoluisse indicare. Deinde etiamsi manerent ueri magistratus, tamen ut in humanis gradibus lex superioris potestatis derogat legi inferioris, ita diuinae leges necessario derogant humanis.
s:G 2v Secundo ut non uult Christus tribui Caesari, quae sunt Dei, ita nec uult tribui ei, quae sunt aliorum et non sunt ipsius iuxta uel diuinas, uel sui etiam
imperij leges: Vt si contra has leges postulet Caesar meam uel alterius uitam, pudicitiam coniugis aut filiae, facultates etc. non debeo eas permittere ei. Die singularische Fassung der Aussage mag dem Beispielcharakter geschuldet sein und nicht unbedingt auf der gleichen sprachlichen Ebene liegen wie die oben bei Anm. 53 vermerkten Formulierungen. Dafür spricht, dass auch die deutsche Version singularisch gefasst ist.
s:Sic Naboth postulanti 3. Reg. 21.regi suo Ahab ne pretio quidem uoluit uineam uendere,Vgl.
utinam hoc ius et exempla haec saepe nunc cogitarent cum principes, tum subditi, ubi et quantum necesse erat.
Tertio sicut Christus copulatiue iubet reddi Caesari, quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei, item singulis quae sunt ipsorum, ita postulante Caesare id quod est suum seu quod sibi debetur, ut simul tamen cum illo rapiat neces
sario coniuncta, quae Dei uel aliorum sunt, nec dari sine peccato possunt, tunc copulatiua iubet iam etiam adimere Caesari ea quae ipsius erant seu quae debebantur ipsi.
Exemplum sumamus de patrefamilias, is si ueniat ad uxorem suam et filias puberes, domumque suam cum nebulonibus manifesto conatu easdem prosti
tuendi, hic illae, uxor et filiae, non solum non intromittant maritum et patrem, quam obedientiam alias ei debent, sed etiam cum aliter tueri pudicitiam non possunt, lapidibus repellant.
s:Eadem ratione cum Caesaris intromissio das Einlassen, Herein-/Hineinlassen. in urbem suam, secum adfert certam abolitionem uerae religionis, caedes piorum et exilia, in hoc casu defensio
religionis, uitae suae et aliorum innocentiuminnocentum: B, C. (quam defensionem magistratus eius urbis Deo et ciuibus debet ex mandato Dei) trahit iam secum et alteram par-G 3rtem obedientiae Caesari debitam, ne eam nunc praestet intromittendo Caesarem in urbem, iuxta regulam Christi, quod debita officia, quando cum iniuria Dei et aliorum, cumque peccato sunt coniuncta, nemini persolui
ne patri quidem aut magistratui debeant.
Quarto Christus eadem hac sententia (Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo)Act 5,29. ut alios quidem homines subijcit Caesari, ita et illos et Caesarem ipsum quoque subijcit Deo, et uult summam illam inter homines potestatem, qualis est potestas Caesaris, praecipue seruire Deo, curando ui
delicet ut quemadmodum ipse, ita et reliqui potestati eius subiecti, Deo reddant quae sunt Dei iuxta ipsius uerbum, contraque facientes coherceantur.
Nam hoc proprie et principaliter pertinere ad officium Christiani magistratus, praesertim summi illius Principis, hic quidem obscure significatum est, sed testimonijs, argumentis et exemplis ex uerbo Dei, alias clarius a nostris de
monstratum.
s:Quando ergo summus princeps non solum ipse non reddit Deo, quae Dei sunt, sed etiam rapit ipse praetextu potestatis diuinum honorem ab alijs, et gladio sibi uendicat, tunc nihilominus manet inter homines ipsa haec potestas ordinata a Deo, ad uindicandum honorem Dei.
Atque ut mortuo Caesare reliqui sub eo principes et status, quantum in ipsos potestatis illius translatum est, singuli suo loco eandem exercent, ac debent exercere propter mandatum Dei, prohibere blasphemos, cogentesque gladio alios ad blasphemandum,C; plasphemandum: B. uicissim gladio a ceruicibus suorum repellere, ita pro eadem potestate debent prohibere iam ipsum summum principem idem
facientem extra et contra suum officium, facientem, inquam, Vgl. oben Anm. 53. ordinatione diaboli, non Dei, ut supra ex Paulo ostensum est.
Huc etiam pertinet dictum G 3v psalmi: Ego dixi, dij estis, sed tanquam homines moriemini,
Vgl. Ps 81,6f (Vg). hoc est: cum relinquentes ordinationem meam, qua ego uos alijs praefeci hominibus, ut meam inter illos uicem geratis, honorando
bonum opus ac puniendo malum, ipsi quoque flagitijs deseruieritis, sicut reliqui homines mali, tunc etiam nulla habita ratione maiestatis et potestatis uestrae, sicut illi puniemini a me ipso et ab alijs, quibus ego hanc potestatem dedi, unicuique suo loco malos puniendi aut cohercendi.
Tertium argumentum.
Si Deus superiores magistratus factos tyrannos prorsus uelit esse inuiolabiles, propter suam ordinationem et mandatum, quam multa hinc sequerentur impia et absurda? Praecipue uero sequeretur, Deum sua ordinatione et mandato munire, imo honorare et adiuuare malum opus, bonum opus impedire, imo destruere, esse contraria in ipsius Dei natura et in hac ordinatione, qua ma
gistratum instituit, non minus ea ordinatione Deum obesse, quam prodesse generi humano.
Haec omnia sunt manifestissima, nec ab ullo sano negari possunt: Si tantam impunitatem concedit Deus supremo praesertim tyranno, sua ordinatione et mandato, quis illum uastantem totam rerum naturam, etiam cum possit,
prohibebit et innocens erit coram Deo? quis non etiam res, corpora, uitam denique ipsam praebebit postulanti, ad occasiones, obiecta et fomenta tyrannidis, propter mandatum Dei? quis quod rectum est faciet contra uoluntatem tyranni, et fuerit superstes? quis tandem superfuerit ex omnibus unus recte faciens? Ergo Deus uult, et non uult malum, destruit et aedificat malum ipsa
ordinatione sua in magistratibus.
Et cum G 4r nihil sit homini familiarius et magis procliue, quam potentia et impunitate ad bonum concessa a Deo, abuti ad malum, Diabolo nihil facilius quam incitare talem hominem, et ex homine diabolum facere, cumque nihil diabolo possit esse optatius magisque accomodatum ad stabiliendum
regnum suum (quod est regnum peccati et mortis) quam hominum conscientias uere constringere certo uerbo et mandato Dei, ut non ausint ipsum prohibere agentem suum negocium per magistratum a Deo ordinatum. Apparet ex his manifeste, summo principe in rabiem acto, Deum sua ipsius ordinatione et mandato euertisse id quod boni est in ordinatione magistratus, ac prodi
disse ipsum sua iura uerius quam promouisse, et homines iustos exposuisse furori tyrannorum et diaboli.
Itaque sicut abominanda uox est, quam crepat satanas de potestate Rom. Pont. Romani Pontificis. eius tantam esse impunitatem, ut si sciens infinitas animas ad orcum deduxerit, nemo tamen possit ei dicere: quid facis?
nedum resistere,Vgl.
quidem horribili mendacio supra modum tyrannidem Antichristi sui stabiliuit. Ita intelligimus nunc etiam ex ueris causis, persuasionem illam de impunitate summi principis uel superiorum, esse non tantum inanem, sed esse inuentum diaboli hoc tempore praecipue destinatum ad perdendas reliquias regni Christi, et ad restituendum Antichristi et suum regnum.
Nec uero obstat ratiocinationi nostrae et sententiae, quod Deus ipse et ante represserit et adhuc possit reprimere tyrannos persecutores euangelij et Ecclesiae, quodque regnum Christi gladio neque constitui, neque defendi aut seruari queat.Vgl. Joh 18,36; Joh 19,11.
Punijt malos Deus semper et praecipue tyrannos partim sine hominum mini
sterio suis quibusdam alijs, occultis et manifestis modis, partim per homines, G 4v et quandoque malos, ipsos quoque punit per malos, ordinarie uero per eos qui exercent iustam uindictam ex uocatione iuxta illud dictum de homicidis: Fundatur Gen. 9.sanguis eius per hominem.
Vgl. Gen 9,6.
Hic modus exercendae uindictae uel propulsandae iniustae uiolentiae, est
etiam diuinus et magistratus proprius, uel superioris aduersus inferiorem, uel paris contra parem, uel inferioris aduersus superiorem. Communicauit enim Deus hunc honorem suum cum omnibus legitimis magistratibus, non cum uno tantum gradu aut una persona, deditque pro defensione et honore boni, non mali operis, pro toto tempore huius uitae, non pro aliquo, sicut loquitur
Paulus in definitione magistratus indefinite, nullum excipiens uel gradum uel personam, uel malum, uel tempus, quo boni non debeant defendi officio magistratus cuiusuis etiam infimi.Vgl. Röm 13,17.
Aut si excipiuntur superiores et peccata ipsorum, quibus quaerunt ius et religionem extinguere, necesse fuerit edoceri hanc exceptionem expresso uerbo
Dei, quam nemo nobis unquam ostendet. Nos amplius uere possumus ostendere, Deum non esse proswpolhpt»n,C; proswpolhptoÚn: B.einer, der nach Ansehen der Person richtet. Vgl. Iudicium enim,
inquit MoysesVgl. Dtn 1,17. et IosaphatVgl. II Chr 19,6. quod
Magistratu igitur reprimente tyrannum, apparet eundem a Deo esse repressum.
exercetis, Dei est.
Quae etiam esset absurditas, Deum sic fecisse ordinationem magistratus tam sanctam et necessariam generi humano, ut illam unus homo penes quem sit summa rerum, actus in rabiem, possit suo arbitrio in uniuersum pene tollere
uel in contrarium uertere, et H 1r cum possint ac uelint caeteri homines ordine quodam sine confusione eam ordinationem seruare, non licere hoc eis per Deum?
Postremo de regno Christi constituendo ac defendendo simplicissime ac uere respondemus, id quidem nullis uel consilijs, uel armis, uel alijs humanis mo
dis fieri posse, sed tamen sicut opera pij magistratus, ordinatione et mandato Dei, potest ac debet seruire regno Christi in instituendo et ornando uero ministerio uerbi et sacramentorum, ita etiam seruire eius arma debent in eodem ministerio totaque Ecclesia defendenda aduersus iniustam persecutionem.
Hae rationes firmissimae sunt ad probandam necessariam defensionem infe
rioris magistratus contra superiorem in praesenti persecutione euangelij, sunt et satis ualidae ad erudiendas piorum et bonorum omnium conscientias, ut sciant utrique quid facere oporteat, qui uel ad inferenda euangelio Christi arma, uel ad propulsanda uocantur.
Reliqua huius sententiae argumenta, etiam ea quae Romanis fere legibus con
tinentur, nota sunt ex scriptis summorum ante nos theologorum, et aliorum qui in adsertione huius defensionis nobiscum consenserunt, prius quam persecutio haec contra nostros orta fuit, nec nos in ea: C.ea in sententia quicquam uel mutamus uel noui dicimus, sicut nec in reliquis purioris doctrinae articulis.
Et extat sententia uiri Dei Lutheri cum aliquot literis et locis exposita, tum
uero etiam defensa multo ante motum bellum, publica disputatione. Anscheinend ist gedacht an
Sed cur idem Lutherus alijs quibusdam scriptis saepe de hac ipsa materia ambigue fere disputauerit, eius sui consilij ipse et priuatim nonnullis causam exposuit, et publice satis indicat in libro aedito contra Dresdensem ueteratorem. Luther hatte 1531 mit der Warnung an seine lieben Deutschen
(WA 30/III, (252) 276320)Glosse auf das vermeinte kaiserliche Edikt
(WA 30/III, (321) 331388)Widder des Luthers war= | nung an die Tewtschen, das | sie dem Kaiser nicht sollen gehorsam sein, | Ein ander Warnung das sie sich dar | durch nicht verfuͤren, noch zu vn | gehorsam bewegen lassen, | durch einen gehorsamen vnparteischen. | ~ | M. D. xxxi.
(Dresden: Wolfgang StöckelWidder | den Meuchler | zu Dresen | gedruͤckt. | Mart. Luther. | Wittemberg. | 1531.
(Wittenberg: Hans Lufft; VD 16 L 7428 L 7431
sionem prorsus esse illicitam, ne sic papistas armaret, noluit etiam laudando uel probando defensionem, bonos in tolerandis non nimis atrocibus hostium iniurijs segniores facere, et insanos quosdam Thrasones Maulhelden. Thraso heißt ein großsprecherischer Soldat in der Komödie Der Eunuch
von Terenz. magis incitare, quos alioqui sciuit stulte et carnali prorsus affectu bellum cupere, ut grauissime de illis queritur in-|commentario: B, C.in commentario psal. 118. Vgl. die welt ist voller teuffel, und wie wir teglich fur augen sehen, sind unter den baurn, burgern, adel, herrn und fursten so viel boͤser, mutwilliger buben, die zu stelen, rauben, liegen, triegen, krieg, schaden, ungluͤck lust haben, das mit menschlicher witz und macht nicht muͤglich were, einen tag friede zu haben und regiment odder oͤberkeit zu erhalten, wo Gott hie nicht mit aller gewalt steuret, huͤlffe und werete dem teuffel
(WA 31/I, 78,3179,19).
s:Cuperemus sane et nos ita facere, si res, ut tunc, essent adhuc in integro. Nunc cum uix paruae piorum reliquiae supersint, et ad has consumendas papistae etiam arment diabolico quodam Christi ac uerbi eius sarcasmo tales, qui contra conscientiam a nobis iam exierunt, nec tam ipsas miseras reliquias cupiant consumptas, quam deletam in eis ipsam doctrinam et gloriam Christi, stabili
tasque ad omnem posteritatem Antichristi abominationes, profecto cogimur iam manifesta expositione uerae sententiae de defensione, hanc Christi, Euangelij et Ecclesiae certissimam iacturam non tantum persecutorum impendentibus poenis, sed toti etiam mundo longissime anteponere.
Postremo si quis exempla requirit huiusmodi defensionis inferiorum contra
superiores, inueniet et satis multa et apta, si hypotyposin Charakteristik, Umrisszeichnung (?). Vgl.
1. Mac. 2.Belle huc quadrant res gestae Machabeorum, qui cum essent uicti et iam sub Imperio regis Antiochi, tamen cupienti efficere in omnibus gentibus similem religionem, cogentique populum Dei ad cultum idolorum, ipsi resistebant, et
armis defendebant cum uitam suam tum legem seu cultum Dei, ut expresse ibi scriptum est.Vgl. I Makk 1,43I Makk 2,48.
s:4. Reg. 9.Jehu, unus ex principibus Ioram, capit arma contra suum regem ad sumendum de eo supplicium et de tota domo Ahab, propter factam persecutionem ueri H 2r cultus Dei et piorum.Vgl. II Reg 9f; ferner
Dei, et quaedam etiam facit singularia, tamen Deus uoluit hoc exemplo etiam illustrare generalem uocationem piorum magistratuum, qua superioribus persequentibus uerum cultum et ueram Ecclesiam, ipsi eis resistere debeant.
Populus Dei cum graui reprehensione Regis 1. Reg. 14.Saulis liberat Ionathan filium ex manu patris uolentis eum per superstitionem interficere, et uel ui defendit eum,
uel paratus certe fuit ui defendere, idque non iniuste. Ait enim: Viuit Dominus, si ceciderit capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie.
I Sam 14,45.
s:Et exemplum Asae remouentis ab officio matrem 3. Reg. 15.suam abolentisque eius idola, Vgl. I Reg 15,13. diligenter cogitatum, haud parum huic disputationi lucis et ponderis
adfert.
Similiter et Ambrosij exemplum Trip. hist. lib. 9.anathemate repellentis pro suo officio Theodosium ab ingressione templi propter caedem Thessalonicae patratam. Vgl.
Euseb. Ecclesiae hist. lib.9.Armenij facti iam Christiani, armis se defendunt aduersus edicta Maximini Imperatoris cogentis religionem Christianam mutare in idolorum cultum. Vgl.
Traianus Imperator laudatissimus et potentissimus ex ipsis penetralibus iuris naturalis pronunciat de hac quaestione defensionis inferiorum contra superiores faciendae quidem in rebus politicis, qui cum faceret sibi magistrum equi
tum tradidit simul et gladium inquiens: Hoc gladio utere contra hostes meos, si iusta imperabo, si iniusta, utere contra meipsum.
Vgl.
tiam abolet de necessaria defensione H 2v quin Christiani magistratus pie illa uti possint, imo debeant propter mandatum Dei, sicut hactenus testimonij, argumentis et exemplis ex uerbo Dei satis prolixe demonstrauimus.
In his quidem exponendis, si cui uidemur fuisse acerbiores, is cogitet Christum in hac persecutione multo pati acerbiora, et postulare a nobis ueritatis
testimonium, in quo dicendo haud parum tamen stylo temperauimus, ut prudens et aequus lector facile animaduertet, nos tantum uoluisse de rebus ipsis dicere, et parcere personis quantum omnino fieri potuit. Vbi si pacem non impetrauerimus, possumus et ea quae hic dicta sunt, ualde quidem acuere, et multa alia uere grauiterque adijcere pro nostro officio, etiamsi forte idem nos
praemium in hoc mundo manet, quod Prophetae, Baptista, Christus, Apostoli et multi horum similes pro simili opere retulerunt.Vgl. Mt 5, 1012; 23,37; 14,312; 27,2750; Act 7,528,3.
H 3r Tertia pars libelli seu adhortatio.
Etsi prudens lector ipse iam facile intelligit ex ijs quae supra commemorauimus in confessione et apologia, non quid nos flagitemus, sed quid ab uno
quoque requirat Deus, cum ab ijs qui foris sunt, tum et a nobis omnibus in hac urbe et Ecclesia, quid etiam terrere ab inferenda nobis iniusta uiolentia, et consolari in eadem propulsanda utrinque homines possit ac debeat, tamen ut officia haec, et causae officiorum magis sint in conspectu, nos hoc ueluti epilogo breuiter praecipua quaedam contexemus.
Primo manifestum est, quod nemo pius aut Christianus potest contra nos auxilia ferre hostibus uel militando, uel conferendo consilia, pecunias aut alias res, quibus armantur hostes. Nam cum haec sola causa sit, quamobrem urbs nostra non possit impetrare pacem, quod Euangelium semper excipit in conditionibus pacis, de eo nihil posse a nobis mutari aut minui, cumque
hostes manifeste prae se ferant, se omnibus quibus possunt modis quaerere oppressionem totius huius doctrinae Christi et restitutionem Antichristi, quomodo iam quaeso negari possit, non peti nos hoc bello principaliter, propter aliquas causas politicas, de quibus facile nostri conuenirent, sed peti principaliter (utut caetera no-H 3vbiscum esse putantur) ipsum Christum et
uerbum eius, quod amittere nolumus, uel abominationes Antichristi recipere?
Vide ergo tu uel magistratus uel subditus, qui quoquo modo te huic bello aut executioni proscriptionis admisces, cui rei impendas consilium, argentum, operas, corpus, ipsam denique uitam ac animam tuam, quibus etiam socijs, nonne hostibus Christi et uerbi eius? nonne in hoc ipso opere, quo ueram
notitiam et gloriam Christi cupiunt exterminare non solum ex suis territorijs, sed prorsus ex toto mundo, idolomanias papisticas et blasphemias in locum collocare? quo Christum Sathanico prorsus furore persequuntur in ipsius membris, polluunt manus suas sanguine Christi ac pedibus eum conculcant?
Nec quenquam hic excusauerit in iudicio Dei, quod nesciat hoc agi, sicut et
multi olim crucifigentes Christum nesciebant eum esse filium Dei, nec propterea fuerunt excusati.Vgl. Lk 23,34; Act 2, 22f.3640; 5,2840; 7,5160.
Debuerunt enim hoc nosse ex concionibus et miraculis Christi,Vgl. Joh 15,22.24. sicut omnes iam debent nosse publicas actiones ad gloriam Christi et suam salutem pertinentes, et ut minus ignorentur hae actiones, nos iam omnibus eas palam
facimus. Si quis posthac etiam ignorauerit, ignoret et ignorabitur: Rem enim manifestam et a multis explicatam petulanter ignorare uolunt.
Et ut hos minime excusat affectata ignorantia, quin tamen sint persecutores Christi, ita multo minus habebit excusationem in alijs uoluntas, quamuis coacta, quae tamen est uoluntas, atque ideo magis etiam quam ignorantia,
praemia persecutoribus digna feret.
Et omnino ea nunc est rerum facies apud plurimos, qui hactenus Euangelium Christi una nobiscum professi sunt, si quis potens hodie H 4r propositis poenis aut morte, uita aut premijs honorum et opum posset dare Christum filium Dei in carne rursus interficiendum, habiturus esset multos Christianos
dicto parentes, quorum alij dulcedine huius uitae, praemiorum et honorum capti, alij alijs causis uicti (dummodo etiam uiderent in infirmitate positum atque desertum a Deo Christum filium Dei) omnino rursus ad uoluntatem tyranni crucifigerent.
Quid uero aliud est, quod in nobis iam committitur? Christo ipso reddente
hoc testimonium: Quodcunque feceritis uni ex minimis istis, idem mihi feceritis?
Mt 25,40. Et Sauli dicit: Saul, Saul, quid me persequeris?
Act 9,4; Act 22,7; Act 26,14.
Quo fit ut minus nunc miremur maliciam et saeuiciam Iudaeorum aduersus Christum, cum totius rei gestae in eius passione et morte, similes personas et actiones in multis Euangelij discipulis (quales hactenus fuerunt aliqui aut
uideri uolunt) iam nunc cernamus cum summo nostro dolore, et paulo post magis cernemus.
Sunt iam non tantum dolentes,Vgl. Lk 23,27. mussitantes, fugientesVgl. Mt 26,56. ac negantesVgl. Mt 26,6975; Mk 14,6672; Lk 22,5562; Joh 18,15Joh 18.2527. ad crucifixionem domini ex apostolis, sed etiam sunt Iudae similes.Vgl. Mt 26,1416.4749. Sunt ex reliquis mutantes subito laetam acclamationem osianna
in die palmarum,Vgl. Mt 21,9; Mk 11,9; Joh 12,13.
in funestum et cruentum clamorem, tolle, tolle, crucifige, crucifige
.Vgl. Joh 19,6.15. Sunt adhibentes consilia,Vgl. Mt 26,4; Mt 27,1. sarcasmos,Vgl. Mt 27,29.3944. manus,Vgl. Mt 26,67 flagella,Vgl. Mt 27,26. expoliationesVgl. Mt 27,28.35. et omnia, quae crucifixionem ipsam antecedunt.
Vnde autem haec tam subita metamorphosis discipulorum Euangelij? Est nempe fructus discessionis a uerbo, quae discessio primum in capitibus facta,
contra conscientam, mox serpsit in caetera membra.
Quando enim principes nostri et status in proximo conuentu Augustano, relinquentes uerbum, primum concilio, deinde tù Interim Mit Hilfe des griechischen bestimmten Artikels wird das indeklinable Wort Interim (substantiviertes Adverb) eindeutig als Dativ gekennzeichnet. se suosque parituros promiserunt, Vgl. oben Anm. 14 sowie Anm. 583 zum deutschen Text. et nunc sine poenitentia excusationes, effugia, quidam etiam impietatis praetextus quaerunt, Caesar reposcens datam fidem, H 4v
iubet iam suo quodam iure nos infestari, mox iubebit et caeteros omnes similiter infestari ac trucidari non acquiescentes toti Interim uel Papatui.
Hic quia fortasse pauci aut nulli retractare impia sua promissa, uel ipsi aliquid pati uolent, scientes fient ipsius Christi crucifixores in omnibus pijs.
Sic habet sua horribilia incrementa ea impietas, qua in doctrina scienter dis
ceditur a uerbo.
Sed adhuc maior poena est securitas, qua tantum scelus possunt plurimi contemnere, imo excusare, laudare et de malitia sua gloriari. Et omnino est haec securitas prima poena peccati in spiritum Sanctum in ijs, qui abiectioni ueritatis agnitae addunt nunc et persecutionem, sicut hoc peccatum certe iam a
plurimis committitur.
Ac quod Christus dicit peccatum hoc esse irremissibile,Vgl. Mk 3,28f; Mt 12,31f; Lk 12,10. non eo fit, quod agentibus poenitentiam non possit remitti, sed quia tales poenitentiam nunquam agunt, deserti scilicet a Deo, ut conueniat eis illud Psalmi: Dilexit maledictionem et ueniet ei, noluit benedictionem et elongabitur ab eo.
Vgl. Ps 108,18 (Vg).
Hinc fiunt uel manifesti contemptores Dei, uel alias securi, ut pontifices et Pharisaei, Vgl. Mt 26,4f.5768: 27,4143; Lk 18,914. uel sentientes iram Dei mox desperant, ut Cain,Vgl. Gen 4,5Gen 8.13f. Iudas,Vgl. Mt 27,35. quorum hominum haec tempora paulo post multa dabunt horrenda exempla. Si qui cum Petro uel scientes negant per infirmitatem,Vgl. Mt 26,6975; Mk 14,6672; Lk 22,5462; Joh 18,15Joh 18.2527. uel nescientes persequuntur cum Paulo,Vgl. I Kor 15,9; Act 8,1.3; Act 9,119; 22,421; 26,918. illis precamur, ut det Deus resipiscentiam Petri
Paulique similem.
Monemus uero singulos, ut discrimen hoc persecutorum diligenter considerent: et illos, qui scientes persequuntur agnitam ueritatem, habere peccatum in spiritum S. ac neminem unquam redisse ad poenitentiam, iuxta uerbum Christi.Vgl. Mt 12,31f. Aliorum, qui nescientes persecuti sunt, quam multi leguntur esse
conuersi?
J 1r Atque haud quidem scio, Vgl. oben Anm. 53. utrum in his maius crimen sit, nescire doctrinam, quam persequeris, esse ueram, sicut Paulus persequendo Christianos, nesciebat, an uero eam quam pro Christi doctrina ipse habes, inscium persequi cum manifestis persecutoribus: Vt quamuis iam
persequi nos propter doctrinam, sed propter rebellionem aut alia peccata,Vgl. oben Anm. 140. tamen omnes qui ex Euangelicis sub eo iam militauerint, non possunt non scire, Caesarem simul et uel maxime persequi in nobis hanc religionem, et eam quam ipse in nobis accusat rebellionem, propter necessariam religionis defensionem ortam esse.
Itaque tamen Pseudoeuangelici illi, qui consilio, uoto, pecunia uel armis
Et qui moriuntur in hoc apparatu bellico, uel post cadent in conflictibus, nae illi morientur tanquam persecutores Christi? Quomodo tunc etiam sperare ab
eo remissionem poterint, quem persequuntur, uel negare aut excusare factum, quod Christum non sint persecuti hoc bello, ipsa conscientia tunc probe ipsos monebit, quae tali tempore simulationis et fucorum impatiens, secundum ueritatem rei gestae stat nuda et sola coram iudicio Dei. Vgl. Röm 14,10; II Kor 5,10.
Sed magnum profecto hoc est testimonium irae Dei, atque imminentis iusti
iudicij ipsius, extremi quoque furoris Diaboli contra Christum, homines Christianos iam impelli, ut ueram suam religionem ipsi nunc armis persequantur, quae pro tuenda falsa religione homines ethnici non dubitarint uel sustinere, uel suscipere. Et omnino nihil habent simile omnes omnium temporum historiae, Ecclesiasticae et gentiles ab initio mundi.
J 1v Proinde hoc peccatum omnium horrendissimum spectaculum praebebit Deo, Angelis, hominibus ac toti rerum naturae in ultimo iudicio Dei, feret etiam poenas cum Diabolis omnium atrocissimas. Si quibus etiam uitae huius tempore in conscientia reuelatum fuerit, ut haud dubie Deus in aliquibus suae uindictae signa et exempla ostendet, tunc et consolationem tales et praemium
cum Iuda habebunt,Vgl. Mt 27,35; Act 1,1619. et ipsi properabunt ad accipiendam suis factis dignam mercedem in morte aeterna.
Haec etsi dicuntur ualde quidem atrociter, tamen nondum ita dicta sunt, nec dici aut aestimari a quoquam possunt, ut magnitudinem peccati ac irae diuinae aequent. Nec quidem illa mundo nunc proponimus cogitanda tantum seruan
dae huius uitae nostrae nimia solicitudine, qui quanquam infirmitatem nostram agnoscimus, tamen fide carnem uincentes, statuimus nos in hac ipsa uitae huius amissione, decus et coronam martyrij reportare posse. Sed ideo etiam uel maxime proponimus, quod nos oportet pro Iesu Christi euangelio contra satanam eiusque ministros pugnare, non solum redarguendo eius mendacia,
sed et caedes impediendo, quando iam utroque artificioVgl. Joh 8,44. ueram pietatem uehementissime oppugnat.
Denique et paruulorum, totiusque posteritatis maximam debemus habere rationem, quibus si nos hic, alij pij alibi, a satana et impio mundo omnes iugularemur, non parum accederet impedimenti ad aeternam ipsorum salutem.
s:Rideant haec sapientes et Epicurei, donec aliquando et lamententur. Insaniant hinc magis tyranni, quo citius compleant suam mensuram, nos iam hoc spectamus, etiamsi ipsi seruari iuxta uoluntatem Dei non possimus, ut tamen bonos et sanabiles nostra praemonitione, foris seruemus innocuos a crimine persecutionis, et ut relinquamus posteritati nostrae semen uerbi ad uitam aeternam.
s:J 2r Atque nunc illos alloquimur fratres nostros in Christo Iesu, quos plurimos esse non dubitamus in omnibus Ecclesijs etiam tyrannide oppressis, qui nolint opprimi puritatem doctrinae Euangelicae, idolatrias papisticas restitui, multo uero minus uelint ipsi euangelij et Christi persecutores fieri, uel adiutores ac propugnatores Antichristi, seseque onerare peccatis totius regni An
tichristi, nolint disturbare officinam hanc librariam, quam Christus pro tota Ecclesia in hac tenebrarum potestatis horaVgl. Lk 22,53. hic instituit, Vgl.
Qui ergo sunt eiusmodi, ut haec pie uoluant animis, necesse est ut etiam cogitent, esse nunc hoc tempus, quo Christum confiteri et ore et factis debeant,Vgl. Röm 10,9f; Jak 1,22.
quo et confiteri haud quanquam possint sine certis periculis. Neque enim mihi quisquam fuerit hoc tempore tam sapiens, qui omnia uel pericula uel mala effugerit sine certa uel abnegatione, uel persecutione Christi. Quod qui non credunt, fruantur iam suis somnijs, et paulo post, eam quam in corpore aut rebus noluerunt subire paruam et breuem iacturam, sustineant in con
scientijs animaque multo grauiorem, utinam non prorsus aeternam. Sicut iam nunc multi apud nos et apud alios cum uoce, tum literis testantur inquietudinem suarum conscientiarum, quam initio harum mutationum alij timiditate, alij sapientia, alij friuolis earundem excusationibus ipsi sibi uolentes fecerunt.
s:De Thebaeis scriptum est in uita Mauritij, Vgl.
Augusti
in bellis iustis Imperatorem iuuarent, contra Christianos nequaquam arma mouerent, sed ipsos potius defenderent contra iniustam uiolentiam. Huic legioni dux erat designatus
s:Venit igitur
inito foedere coniurarent contra rebelles
Tunc
defensionem reip.reipublicae. armis paratos, sed fidem Christi nequaquam deserturos aut contra facturos, inque hoc sanctissimo proposito ita perseuerant fortes Christi milites, ut qui inuadentis reliqui totius exercitus manus effugere non poterant, omnes ibi Martyrium potius ipsi prona uoluntate susciperent, quam alijs inferrent, aut Dominum uitae salutisque authorem abnegarent.
s:Stipatores Saulis summo consensu et coniunctione non exequuntur mandatum regis de interficiendis sacerdotibus Nobe,Reg.22.Vgl. I Sam [= I Reg (Vg)] 21,210; 22,623, bes. V. 17. atque ita se onerant odio regis secuturisque periculis.
s:Quod si esset nunc quoque similis consensus et coniunctio multorum bonorum, qualis certe esse debebat ex mandato Dei in recusatione militiae, opera
rum et contributionum ad opprimendos nos aut alios pios, etiamsi fortasse Saules isti habituri adhuc essent suos Idumaeos Doegitas,Vgl. I Sam 22,18f; Anm. 640 zum deutschen Text. tamen ipsi pij primum hac parte suis conscientijs remedium aliquod inuenissent, quod multi simul haud facile cogerentur ad de-J 3rsignandum designandam: C. tantam iniustitiam, atque ita forte cum stipatoribus Saulis impune euaderent.
Si non possent impune euadere, fugerent potius, aut paterentur, aut uterentur ipsi quoque gerentes inferiorem magistratum defensione cum suis contra iniustam uiolentiam concessa, iure diuino, ut supra demonstratum est, et naturali et humano, et maxime etiam Germanici nostri Imperij praerogatiua, qua superiores et inferiores sunt sibi inuicem certis legibus et priuilegijs deuincti, Das Lehenswesen basierte auf gegenseitiger Treuepflicht, wobei der Lehnsherr dem Vasallen zu Schutz und Schirm, der Vasall seinem Lehnsherrn zu Rat und Hilfe verpflichtet war; vgl.
quibus Christiani recte bonaque conscientia uti possunt, sicut caeteris ordinationibus politicis non pugnantibus cum uerbo Dei.
Diximus hactenus de ea parte officij Christianorum, qua ipsi sese debent immunes seruare a persecutione Euangelij, Christi et membrorum eius, a peccato in spiritum Sanctum,Vgl. Mk 3,28f; Mt 12,31f; Lk 12,10 und oben bei Anm. 235. in hoc bello contra nos adornato, et in tota executione
proscriptionis cum hostibus Euangelij et Christi, cum Apostatis aut scienter ignaris facienda.
Venimus nunc ad alteram partem officij piorum, de quo praecipit Deus Prouer. 24. inquiens: In der Vorlage durch größere Schrift hervorgehoben: B, C.Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris:
Prov 24,11f (Vg).uires non suppetunt
– Qui inspector
est cordis, ipse intelligit, et seruatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua.
Haec sententia duo iam monet Christianos: Primo quod non sit satis nihil cum impijs contra nos moliri, sed etiam quod adiumento nobis esse oporteat, ne opprimamur iniuste. Itaque stipatores Saulis quamuis ipsi non intulerunt
manus sacerdotibus Nobe, nec consenserunt in necem ipsorum, tamen crimine patratae caedis non uacant, propterea quod non succurrerunt insontibus eosque defenderunt.
J 3v Secundo monet sententia Christianos, eas causas quas ipsi sibi nunc fingunt, ut nos deserant, Deo minime satisfacere, quo minus rei fuerint et no
stri sanguinis et sanguinis Christi, propter quem persecutionem hanc patimur.
Sunt autem uariae hae excusationes, quarum alij alias subinde fingunt, quod superioribus praeiudicare non possint praetexentibus bello rebellionem nostram, non religionem, quod desint uel uires, uel ius opitulandi nobis contra superiores etc. Harum causarum, et quaecunque aliae iam possunt excogitari,
uanitatem nouit Deus et arguit fere in conscientijs singulorum, ut Deum fallere non possint, quin tamen desertionis huius poenas ei daturi sint.
s:Est igitur sententia haec enarratio quinti praecepti, Vgl. Ex 20,13; Dtn 5,17. quae caedis reos facit non solum adimentes uitam iniuste, sed etiam non seruantes contra uim iniustam, quantum possunt, uel suam, uel aliorum uitam.Vgl. Luther in seiner Auslegung des 5. Gebots im Zum andern ist auch dieses Gepots schüldig nicht allein, der da Böses tuet, sondern auch, wer dem Nähisten Guts tuen, zuvorkommen, wehren, schützen und retten kann, daß ihm kein Leid noch Schaden am Leibe widerfahre, und tuet es nicht. Also siehest Du jemand zum Tod verurteilt oder in gleicher Not und nicht rettest, so Du Mittel und Wege darzu wüßtest, so hast Du ihn getötet. Und wird nicht helfen, daß Du fürwendest, Du habst keine Hülfe, Rat noch Tat darzu gegeben; denn Du hast ihm die Liebe entzogen und der Wohltat beraubt, dardurch er bei dem Leben blieben wäre. Darumb heißet auch Gott billich die alle Mörder, so in Nöten und Fahr Leibs und Lebens nicht raten noch helfen, und wird gar schrecklich Urteil über sie gehen lassen am jüngsten Tage Darümb ist die endliche Meinung Gottes, daß wir keinem Menschen Leid widerfahren lassen, sondern alles Gut und Liebe beweisen, und ist (wie gesagt) eigentlich gegen die gerichtet, die unsere Feinde sind. Denn daß wir Freunden Guts tuen, ist noch ein schlechte heidnische Tugend, wie Christus Matthäi 5. sagt.
(
Si sumus uera membra Christi, et unius corporis membra in Christo consociata et uiuificata uno ipsius spiritu,Vgl. I Kor 12,427; Röm 8,9f; 12,46. tunc uere etiam iam apparebit id, quod Apostolus affirmat de hoc corpore Christi: Quando,
inquit, patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra,
I Kor 12,26. et ipsa pro se inuicem sollicita sunt membra
I Kor 12,25. et mutuo sibi auxilium ferunt.
Ergo qui sunt expertes huius solicitudinis, et prorsus non tribuunt mutuas reliquis aegrotantibus membris operas, ipsi quidem, aut prorsus non sunt membra corporis Christi, aut mortua sunt uel minus aliquantulum, quam semiuiua. Nam impossibile est in corpore uiuo membra uiua inuicem non affici, et unumquodque suo loco et modo non quaerere, non adferre opem affectis reliquis commembris.
J 4r Sunt etiam ea iam merita huius urbis de reliquo corpore totius fere reipub. Christianae, ut deseri non solum non debeat, sed etiam uix possit sine eiusdem corporis ingenti calamitate. Aedidit sola libros detegentes Imterimisticas et Adiaphoricas fraudes, sine quibus conmonefactionibus potuissent in errorem induci etiam electi. Vgl. Mt. 24,24. Impedit sola fere hostium consilia et conatus,
quibus restituere papatum, et opprimere libertatem patriae student, adeo ut quicquid foris adhuc reliquum est pristinae puritatis in ministerio, et in republica libertatis (quod sane exiguum est) id Deus uideatur quasi de nouo esse largitus per suam hanc quam elegit castam uirginem. Tatsächlich kommt der Name Honigheide
), wurde aber seit dem Mittelalter als Mädchenburg
aufgefasst und entsprechend gräzisiert (Parthenopolis
) und latinisiert (Virginopolis
, civitas virginum
etc.). Vgl.
Et ipsa haec uirgo impendit uitam et omnia sua non magis suae castitati et
libertati tuendae, quam alienae. Quae ergo fuerit aequalitas, alios tantum frui beneficijs huius Vrbis, periculi aut imcommodi nullam partem sustinere uelle, in tali praesertim causa, pertinente ad gloriam Dei, et totius Ecclesiae prosperitatem?
Meminerint hic seuerissimi iudicij Dei, de quo extat grauis historia et formi
dabilis desertoribus piorum Iud. 5.Vgl. Jdc 4f, bes. 5,1618.23. Cum infirmissimae duae tribus Israel, Zabulon et Nepthali exposuissent animas suas morti pro cultu Dei et reliquo populo contra Iabin Regem Chanaan, tenentem iam imperium in populo Dei et exercentemexercente: C. tyrannidem, caeteraeque tribus potentiores quieuissent, tragoediae huius euentum forte expectaturae, ut scilicet uictore altero hostium
exercitu, minus essent ipsi in periculo, dante uero DEO laetum aliquem exitum contribulibus suis paucis et imbecillibus, ipsi postea simul fruerentur uictoria, sine suo labore et periculo, parta fratrum sanguine et multis singulorum illorum certissimis mortibus (quemadmodum et hoc tempore J 4v fere fit) ibi Deus impatiens huius tantae inaequalitatis, (ne quid aliud dicamus
grauius) iubet maledici per Angelum desertricibus reliquis tribubus, Quia
inquit, non uenerunt ad auxilium domini.
Jdc 5,23. Queritur non homines, uerum se ipsum esse desertum a suis.
Porro officia huius generis quibus alij pij obligati iam sunt huic urbi iuxta dictum Salomonis, eamque iuuare possunt, fere haec sunt:
Primum est inuocatio iuxta illud Iacobi. 5: Orate pro uobis inuicem.
Jak 5,16. Nec dubitamus illas preces, quae in tali negotio ipsius Christi et Ecclesiae eius, tanto omnium membrorum consensu uera fide fiunt, efficacissimas esse, et habere diuinam potestatem mutandi euentus supra consilia et uires humanas, repressisse etiam hactenus satanae furorem, ne prorsus extinxerit reliquias
ueri ministerij et uerae Ecclesiae in nostra Germania.
Secundum officium est supplicatio apud superiores, quae si fieret ea coniunctione plurimorum Statuum et piorum, qua decet, ea etiam confessione propriae fidei et indicatione officij, in facienda necessaria innocentum defensione pro communi Christi, Euangelij et totius Ecclesiae causa, non est dubium,
quin efferatas magnorum principum mentes nonnihil flecterent ad moderationem uel cohiberent.
Si quibus uidetur sklhrÕjskl»roj: B, C. oátoj Ð lÒgoj,Vgl. Joh 6,60. ijs ueniat, quaeso, Vgl. oben Anm. 53. in mentem dicti Ioan. 3.: B, C.1. Ioan. 3.Ioannis, quo, sicut Christum dicit animam suam posuisse pro nobis, scilicet, redimendis, ita et nos iubet pro fratribus nostris animas ponere.Vgl. I Joh 3,16. Nec nostri quidem hic aliud iam faciunt, quam quod uitam suam, et omnia adducunt in certum discrimen pro fratribus suis, aeque ac pro seipsis. Et aliqui sane agnoscunt hoc nostrorum in se beneficium, quod huius Vrbis quasi praesidioloC; praesidilio: B. quodam, ipsi adhuc foris mediocriter tuti sunt contra extremam forte tyrannidem.
K 1r Quin ipsi oppugnatores nostri bonam partem suae et pacis et fortunae, paucis in uera pietate et libertate adhuc nobiscum constantibus, debent, quibus subiugatis, nae illi nobis cito aquilae ungues in plumis suis magis senserint?sentirent: C.
Tertia pars officij Christianorum oritur ex proximo. Nam supplicatione facta irrita, facta etiam confessione propria ac protestatione officij de tuendis con
tra iniustam persecutionem insontibus, reliquum est ut illa potius uel aliqua saltem pro Christo faciant seruando, quae hostes flagitant ad perdendum Christum.
Debent etiam nobis ij, qui possunt, eam fidelitatem, quam Ionathas et Chusai nicht in C.1. Reg. 20.
2. Reg. 17. Dauidi praestiterunt iniusta patienti a Saule RegeVgl. I Sam 19f. et a filio Absalone,Vgl. II Sam 15,3137; II Sam 16,1517,23. et
haud parum quidem nos iuuerint totamque Ecclesiam piorum tempestiuis praemonitionibus suis et impediendis uafris Achitophelium consilijs.
Postremo ut aliquid dicamus amplius pro nostro officio quod habemus pro gloria Dei et omnium hominum salute: Cogitate quaesumus, iam uos omnes Ecclesiae ac praecipue gubernatores, qui agnitum Christum prodere ac cruci
figere non uultis, quam pie hoc fiat a uobis, quod non tantum nos uestros in Christo fratres eiusdemque corporis Christi membra in discrimine deseritis, sed etiam ipsam ueram pietatem ac ipsum Christum dominum, dum, ne graue aliquid patiamini, lupis papisticis, Interimisticis et Adiaphoristicis uos plane non opponitis.
Non putatis uestra referre hoc certamen, quare uestrae tranquillitatis uoluptatumque gratia otiosiociosi: B, C. spectatis. An nondum uos praeteritum, uel potius praesens damnum satis admonere potest, quam pulchre sapueritis quod in fratrum uestrorum periculo partim quieueritis, tanquam K 1v in re nihil ad uos pertinente, partim etiam eam calamitatem una cum impijs infligere eis adiuueri
tis? Sapite aliquando tandem uel postquam semel icti estis, ac uel euentu,eventum: C. qui etiam stultos erudire solet, uos admoneri de officio uestro patiamini.
Sic iam pij omnes in communi hoc rerum discrimine affecti esse debebant, ac si propria eorum membra secarentur, uel si infernales daemones instarent iam iam ipsorum animas ad aeternum exitium abrepturi, quod profecto fit, dum
eis uera religio per tam uarias fraudes ac uiolentiam eripitur.
Nec est quod propter mediocres calamitates frangi animis uelimus atque ita cito prorsus desperare. Veram enim fortitudinem cuiusmodi imprimis Christianorum esse debet, praecipue id decet, ut etiam in summis discriminibus de liberatione Dei non desperet. Scimus enim nicht in C.1. Reg. 2. eum sic solere suam praesertim
Ecclesiam ad inferos deducere, ut tamen eam etiam reducere inde cogitet. Vgl. I Sam 2,6. Solet afflictioaflictio: B, C. a domo domini nicht in C.1. Pet. 4. incipere ac desinere tandem in impios.Vgl. I Petr 4,17f. Adhaec metam nescimus, quousque Deus sit impijs permissurus ut ita contra nos insaniant.
Liberat ille mirabiliter plerumque, cum res ad extremam desperationem ad
ductae ac plane perditae sunt, ut liberat
Non igitur desperemus de Dei nostri omnipotentia neque ex nostra imbecilli
tate eius quoque uires diminutas esse aut manum abbreuiatam suspicemur. Vgl. Jes 59,1; 46,4. Ingens scelus est ista nostra ignauia.
Ethnici homines, qui nihil certi de Deo, de immortalitate animae ac aeterna uita sciuerunt, saepe longe fortius mortem subierunt propter po-K 2rliticas causas, quam nos Christiani, proh pudor, ob ueram Christi religionem: O nos
delicatos Martyres, ne dicamusdicam: C. Anscheinend wurde an dieser Stelle die aus einer setingularisch formulierten Vorlage verbliebene Version bei der zweiten Auflage (Druck B) in eine pluralische verändert. Vgl. oben Anm. 53. Epicureos uentres!Vgl. Tit 1,12; Röm 16,18; Phil 3,19.
Quare forti animo singuli nostrum officium in hoc sanctissimo conseruandae uerae religionis proposito faciamus, doctores docendo, Magistratus gestando gladium, subditi suis gubernatoribus pia mandantibus prompte obediendo. Hoc enim certissimum est, nos et ueram religionem habere, et nihil sanctius
facere posse, quam pro eadem conseruanda laborare ac res uitamque nostram in extremum periculum adducere, unumquemque tamentum: C. suo loco et ordine sine confusione. Conseruatio enim uerae pietatis et Dei gloriam praecipue amplificat, et proximi salutem maxime conseruat ita, ut nulla in re uel Deo quicquam gratius, uel proximo quicquam utilius facere possimus, quam ueram
pietatem promouendo ac conseruando.
Atque hic quidem illam prorsus Christiano dignam (quanquam ab Ethnico dictam) sententiam, ac passim in sacris literis confirmatam,Vgl. Ps 90,12; Ps 103,15f; Jes 40,6f. diligenter animis nostris infigamus, probeque meditatam habeamus: Finis uitae
Demosthenes.(inquit ille) omnibus hominibus est mors, etiamsi in munitissima arce te conclusum
Vgl. Anm. 714 zum deutschen Text.
seruare uelis.
Oportet autem uiros praestantes suscipere semper honestas actiones, bonam sibi spem proponere, ferre autem fortiter quodcunque dederit Deus. Oportet sane nos quoque Deo subditos esse, facere ea quae mandat summo studio, ac ei euentum commendare. Habemus uero certam promissionem, laborem nostrum
secundum uerbum eius susceptum, non fore inanem, sed fructum aliquem allaturum esse.Vgl. Jes 55,11.
Certum quidem est, Christum esse cum Ecclesia, eamque usque in finem uel contra omnes inferorum portas defensurum esse.Vgl. Mt 28,20; 16,18.
K 2v Caeterum quod ad nos singulos attinet, non perinde certum est, nos
ex praesentibus uitae huius periculis euasuros. Oportet enim nos singulos in hoc mundo filio Dei conformes fieri ac per uarias afflictiones tandemque per mortem ipsam in uitam aeternam commigrare. Vgl. Phil 3,20f; I Kor 15,49. Verum illa nobis certissima promissio est, Rom. 14.quod siue morimur siue uiuimus, domini sumus,
Vgl. Röm 14,8. quodque praesentis 2. Cor. 4.uitae momentaneae afflictiones supra modum nobis aeternae gloriae
pondus augent.Vgl. II Kor 4,17f.
s:Agamus itaque nos ea quae nobis a Deo praecipiuntur in retinenda uera pietate unusquisque suo loco summa diligentia, certo statuentes nos non ad hanc miseram breuissimamque uitam procreatos esse, sed per hanc ad aliam, ueluti per iter quoddam, peregrinos festinare.Vgl. I Kor 15,19; Hebr 13,14; Phil 3,20f. Statuamus etiam indubitate
beatissimos nos in altera uita fore, Matth. 5.cum hic ob nomen domini omne malum contra nos dictum fuerit, omnique iniuria affecti fuerimus, centuplum enim profecto recepturi sumus, et uitam aeternam cum Christo domino beatisque omnibus possessuri.Vgl. Mt 5,1012; 19,29.
Quod reliquum est, oremus pariter omnes Deum et patrem domini nostri Iesu
Christi, ut ipse nos seruet in uera confessione filij sui, rectisque officijs omnibus, quae confessionem flagitant, nec sinat nos ab his officijs abduci uel securitate, uel timiditate, uel sapientia uel alijs huius mundi illecebris uictos. Sic etiam nobis omnibus regat coelestis pater euentus horum periculorum, ne possit Antichristus cum patre eius Diabolo triumphare aduersus Christum,
populusque Antichristi obijcere populo Christi: Vbi est Deus? Vbi euangelium ipsorum?
Vgl. Ps 42,4; 79,9f; 115,13. Veni igitur domine Iesu, ueni, redime nos propter gloriam nominis tui! Apoca. 22.
Esa. 42.
Matth. 16.
Lucae 21. Etiam uenio
inquit, et cito uenio.Vgl. Apk 22,20. Gloriam enim meam alteri non dabo,Vgl. Jes 42,8. ne K 3r portae uel mundi uel inferorum praeualeant
Vgl. Lk 21,33. Laus Christo regi nostro aeterno,
aduersus Ecclesiam meam.Vgl. Mt 16,18. Coelum et terra transibunt, uerba autem
mea non transibunt.
ipse uiuit Ioan. 14.et nos uiuemus, Vgl. Joh 14,19. glorificabimur
cum ipso, Rom. 8.siquidem et compatimur,Vgl. Röm 8,17.
et mortificamur Psal. 43.propter
ipsum tota die.Vgl. Ps 43,22 (Vg); Röm 8,36.
AMEN.
N I C O L A V S A M S D O R F I V S
subscripsit manu propria. exul
in
Singuli pastores suo et reliquorum ministrorum nomine proprijs manibus subscripserunt.
s:K 3v Idibus Aprilis decessit ex hac uita in confessione uerae fidei et in inuocatione
filij Dei, placidissima morte M.
ad se pertinere, ita et publice et priuatim haec multis in eo testimonijs satis fuerunt perspecta et comprobata.
s:Eum igitur cum uisendi gratia conflictantem cum morbo adissemus, audierunt quidam ex nobis cum alias saepe, tum et praecipue paucis diebus ante obitum, magna constantia et indignatione Spiritus damnare Interimisticas et Adiaphoricas praestigias,actiones: C.
sicut eas multo ante damnauit publico scripto, quod praefixit enarrationi uiri Dei
Auf den Seiten C 1v bis C 2v ist ein Abschnitt der Predigt in besonders großen Lettern gedruckt: Die Kezter suchen alleweg rencke das wir jhnen sollen weichen / nachlassen / zugeben / Aber wir wollens mit Gottes huͤlffe nicht thun. So sprechen sie denn / jhr seid stoltze tropffen. Jch wil gern allerley scheltwort leiden / aber nicht eins fingers breit weichen / von des munde / der da sagt / Diesen hoͤret. Jch sehe fuͤr augen / wenn vns Gott nicht wird geben trewe prediger vnnd Kirchendiener / so wird der Teuffel durch die Rottengeister vnser Kirchen zureissen / vnnd wird nicht ablassen noch auffhoͤren / bis ehrs hat geendet / das hat ehr kurtzumb im sinne. Wo ehrs nicht kan durch den Babst vnd Keyser / so wird ehrs durch die / so noch mit vns in der lehre eintrechtig sein / außrichten / Derhalben ist hoch von noͤten / das man von hertzen bete / das Gott vns reine lerer geben wolle / Jtzt sein wir sicher vnnd sehen nicht wie grewlich vns der Fuͤrst dieser welr durch den Babst / Keyser vnnd vnsere gelarten alhie nachtrachtet / welche sagen / was schadets das man das nachlest? Nein nicht ein harbreit sollen wir nachlassen. Wollen sie es mit vns halten gut / wollen sie nicht / so lassen sie es. Jch hab von jhnen die lere nicht entpfangen / sonder durch Goͤttliche gnad von Gott / Jch bin wol gewitziget / Darumb bittet Gott mit ernst / das ehr euch das wort lasse / denn es wirt grewlich zugehen. Ey sagen die Juristen / vnd die klugen zu hoffe / ihr seid stoltz es wird ein auffrur darauff erfolgen etc. Vnser Herre Gott helffe / das wir vns getrost widder diese fehrliche anfechtung wehren.
Audierunt eum porro hortari nos quoque ad perseuerantiam in nostra hac uera confessione aduersus Pharisaici illius fermenti contagium,Vgl. Mt 16,6; Lk 12,1; I Kor 5,6-8. aliaque multa grauissime dicere ad hanc rem pertinentia, quae suo fortasse loco ab alijs proferentur.
Inter caetera uero iussit, cum hic noster libellus iam daretur excudendus, ut si uelimus, ipsius quoque nomen hic adijceremus, ac testaremur Ecclesiae, ipsum in confessione eius sententiae, quam liber hic continet, mortuum esse.
Itaque ut pij uiri piae petitioni satisfaceremus, haec ita de illius iudicio adscripsimus hoc etiam libentius, quod iudicamus ea reliquae Ecclesiae ad firmitatem iudicij et ad
gloriam Christi haud parum esse profutura. Nam et morientem appellare iudicium Dei, et non confundi in hac appellatione, adeo ut mortem iuxta Christi uerbum neque uideret neque gustaret,Vgl. Joh 8,51f. magnum profecto bonae conscientiae et ueritatis testimonium est.
K 4r PSALMVS 92.
Dominus regnauit, decoremsic B, C; Vg: decore. indutus est, indutus est dominus fortitudinemsic B, C; Vg: fortitudine. et
praecinxit se.
Etenim firmauit orbem terrae, qui non commouebitur.
Parata sedessic B, C; Vg: sedis. tua ex tunc, a seculo tu es.
Eleuauerunt flumina Domine, eleuauerunt flumina uocem suam.
Eleuaueruntsic B, C; Vg: elevabunt. flumina fluctus suos, a uocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus:
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum.