Si Arctous iste dogmatista uere et candide agere uoluisset, Primum omnium dogma eorum diserte posuisset et refutasset, quos ante Ecclesia Dei docentes audiuit, et causam sibi certam esse putauit, cur id uerum et Euangelio Dei consentaneum iudicaret, ut nunc ea, quam scilicet ignaram ueri hactenus in tenebris fuisse diceret, propter nouam salutis lucem merito sibi gratularetur.
Non enim fuit ea doctrina, per collationem apostolicarum scripturarum, cum alia sententia habita, quam quod nulla ibi ὑποστολὴ esset facta τῶν συμφερόντων iuxta ApostolumVgl. Act 20,20. et omnium quae ad salutem essent necessaria. Quamobrem ea doctrina poenitentiae in Deum, et fidei in dominum nostrum Iesum sic in medium producta est, ut haec Apostolica lux contra Antichristum Apo
stolicae doctrinae aduersantem iam sine controuersia in Ecclesia Dei agnoscatur. Et est hoc testimonium Spiritus sancti, quod Deus per hanc lucem ultimam Ecclesiam respexerit, priusquam ueniat et terram anathemate percutiat. Neque iam alium Spiritum oris Christi esse credit, quo sit Antichristusaus: Antchristus. conficiendus, sicut nunc confectus est, quam hoc Euangeliumaus: Evangtlium. Iesu Christi ex
Apostolicis scriptis per Spiritum sanctum erutum, per quod omnes papisticae abominationes in doctrina et cultibus iudicantur et damnantur. Recte igitur (inquam) et ordine fecisset, si hanc doctrinam non ueram, uel in partibus quibusdam uitiosam iudicasset, sententia aut propositione categorica constituisset, ut Ecclesia Dei cum suis doctoribus sciret, in quo uel errasset, uel de
suis rebus aliquid melius cogitandum porro haberet. Nunc uero id solum prae se fert, se preferre dogma de IVSTIFICATIONE, quod hactenus Ecclesia Dei non habuerit, aut saltem non sic integrum nouerit, Sicut fuerunt in actis, qui solum Ioannis baptisma sciebant, et a S. Paulo deinde de Euangelij doctrina melius eruditi et instituti sunt.Vgl. Act 19,1–7. Quod si hic dog-matista quoque face
ret, ut Ecclesiae palam de suis erroribus patefaceret, nemo ipsius uoluntatem et studium prius improbandum putaret, quam de hoc prius Spiritu in Ecclesia iudicium factum fuisset. Sed non dicit quid desideret, quid requirendum putet, quod nouum mysterium ipse afferat, ut per id Ecclesia et eius doctores suum errorem corrigant, uel id quod hactenus Ecclesia imperfectum habuit,
integrum per hanc nouam reuelationem faciat. Nam est Ecclesia certa, hactenus sibi per suos doctores nihil omnino, quod ex Apostolicis scriptis ad salutem necessarium contra uastatorem Ecclesiae sciendum sit, subtractum esse. Quia recte docuerunt de poenitentia in Deum et fide in dominum nostrum Iesum, quod Iesus Christus in mundum uenerit peccatores saluos facere,Vgl. I Tim 1,15. ut
poenitentiam agerent, ad Deum conuerterentur, et digna opera poenitentia facerent. Proinde docuerunt contra doctrinas daemoniorum de uarijs iustificationibus per traditiones et omnis generis obseruationes, de solius fidei iusticia, quae tantum ueram remissionem peccatorum et iusticiam accipit. Quia credit Euangelio, in quo iusticia Dei reuelatur ex fide in fidem,Vgl. Röm 1,17. ut sic per
eam fidem sit uita iusti, iuxta Prophetam et Apostolum: Iustus ex fide sua uiuetVgl. Hab 2,4; Röm 1,17; Gal 3,11. Semper enim hoc uerum est: Iustus ex fide uiuit. Quia homo uiuit ex omni uerbo quod procedit de ore Dei.Vgl. Dtn 8,3; Mt 4,4.
Et Iesu Christo filio Dei uerba Dei in os posita sunt, ut haec uerba uitae in Euangelio ex ipso audirentur. Quia ipse primus annunciat ex resurrectione
mortuorum lucem gentibus et populo, Iudaeis et Graecis, sapientibus et stultis. Haec doctrina de fidei iusticia sic est Ecclesiae Dei tradita, et ex Apostolis collecta, ac cum sua integra summa constituta, ut nunc Ecclesia Dei nihil inter suum et Apostolorum Euangelium ad iusticiam per fidem in Christum Iesum interesse cernat. Agnoscit bene hoc Charisma Spirituale ex Spiritu
Apostolico. Quia confirmatur et consolationem certam habet ex eo, quia eadem sua fides est ad salutem, quae fuit Apostolorum et omnium sanctorum a principio mundi ad finem eius. Habet igitur Charisma ex doctrina Apostolica nunc ad suas res apprime necessarium, contra uarietatem falsarum iustificationum in traditionibus et cultibus falsis sub papatu, de sola fide
iustificante. Quia solius istius fidei a principio fuit iusticia, cum Sathan in falsis doctoribus semper in alio uitam et iusticiam statuere uoluit quam in uerbo Dei, quod Deus cum sua iusticia proponit, ut ij quibus proponitur id uerbum credant, et per eam fidem remissionem peccatorum accipiant, iustificentur et uiuant, Semper igitur per hanc fidem solam, in uerbum Dei de iusti
cia propositum, fuit iusticia et salus. Hic nunc quasi proprius articulus de solius fidei iusticia in Ecclesia, contra infinitas et impudentissimas abominationes, quae contra doctrinam Apostolicam de iusticia sunt, necessario factus est. Et non est maius periculum Ecclesiae Dei, quam circa hoc caput, propter insidias, quae a Sophistis, Philosophis, Hypocritis, et omnis generis cauillato
ribus Euangelio Dei et saluti Ecclesiae fiunt. Quicunque igitur in alia re quam in fide Iesu Christi iusticiam et sanctificationem Ecclesiae statuunt, hi statim cum suo spiritu ad Apostolicam traditionem adhibendi sunt.
Apostolica traditio in summa sic habet: Arbitramur fide iustificari hominem sine operibus legis.Röm 3,28. Quae sententia simpliciter omnibus opponenda est, qui
non solum Euangelium Christi negant, uerum iuxta Apostolum ἑτεροδιδασκαλεῖνVgl. I Tim 6,3. de isto articulo instituunt, postquam is est cum confessione Ecclesiae integer et solidus ex Apostolica traditione propositus, ut iam de potentia Dei ex Euangelio ad salutem hominum, per iusticiam Dei in Euangelio per fidem in Christum Iesum, de quo est Euangelium, recte constet, si haec omnia recte
traduntur, sicut Apostoli suas bre-ues sententias ad hoc ueluti insignia monumenta constituerunt, ne Ecclesia Dei cum opinione iusticiae ad aliud se abduci patiatur. Timotheo Paulus praestituit, in quod summum Euangelium intueatur: Memento Iesum Christum resuscitatum ex mortuis, ex semine Dauidis secundum Euangelium meum.Vgl. II Tim 2,8. Item ad Roma. 1. in Euangelium Dei etc.
de filio Dei, nato ex semine Dauidis secundum carnem, declarato filio Dei in potentia secundum Spiritum sanctificationis et resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri.Vgl. Röm 1,3f.
Et quid Apostoli per hasce accurate positas sententias de Euangelioaus: Euaagelio. uelint, declarant, cum qua de causa Euangelium hominibus datum sit, ipsi pro Apo
stolico suo officio summo tradunt. Cuiusmodi praesertim Pauli Apostoli sunt luculentissimae atque ex eo Apostolico Spiritu propositae, ut hasce ultimas contra Euangelium Christi Iesu blasphemias respexisse uideatur, quae hoc de fide in iusticia Christiana potissimum exacturae de Apostolica auctoritate in testimonio Ecclesiae essent, ut fidei et soli quidem propter Spiritus ἀντικειμέ
νου καὶAkzent ergänzt. ὑπεραιρομένου contra omnem dictum DeumVgl. II Thes 2,4. improbitatem, iusticia in remissione peccatorum uendicaretur. Nam ea est Euangelij ἐναργείαKlarheit, Deutlichkeit. Vgl. Passow I/2, 918[b] s. v. ut fidem iustificantem nemo sanus aut qui eiusmodi uideri uelit, negare audeat. In eo uero solo Spiritus aduersarius se contra fidem causam suam iustam probare posse confidit, quia id insolens Ecclesiae ibi statuatur de solius fidei
iusticia, cum incauti id facile doceri possint de inusitatoaus: inusitatio. uocabulo: SOLA. Sed id nequam Spiritus sedulo dissimulat, quod fidem in iustificatione necessariam esse neget, quo cum suis abominationibus iterum in templum Dei irrepere possit. Magnas tragedias olim de uocabulo ὁμοούσιος suscitauit in Ecclesia,Der sog. Arianische Streit – benannt nach einem seiner Protagonisten, dem im 4. Jahrhundert in Alexandria wirkenden Presbyter Arius – entspann sich um trinitätstheologische und christologische Fragen, nicht zuletzt darum, ob Christus im Verhältnis zu Gott dem Vater zutreffender als wesensähnlich (ὁμοιούσιος) oder eher als wesenseins (ὁμοούσιος) zu beschreiben sei. In letzterem Sinne entschieden die Synoden von Nicaea 325 und Konstantinopel 381. Arius dagegen vertrat die Position, Christus, der Logos, gehöre zu den Geschöpfen Gottes und sei dem Wesen Gottes daher unähnlich. Vgl. Hans Christof Brennecke, Art. Arius/Arianismus, in: RGG4 1 (1998), 738–743; Adolf Martin Ritter, Art. Arianismus, in: TRE 3 (1978), 692–719. non quod uocabulum paucarum syllabarum tanti faceret, uerum ut
er istius ex Ecclesia exterminationem, suum Idolum de diuinitate Christi expugnata statueret. Ita non iam de SOLA: nouo uocabulo in dogmate potissimum laborat, uerum quod id Ecclesia contra abominationes Monachorum in doctrina necessario usurpauit: Sicut in ὁμοουσίῳaus: ὁμοουσίω contra Arium id Spiritus ἀντικείμενος impugnat. Nunquam enim doctrinam fidei ne sub Pro
phetis quidem a principio ferre potuit. Haec enim sola doctrina salutis per potentiam Dei est, sicut S. Paulus describit Euangelium, secundum quod peccatores iustificantur, cum credunt remissionem peccatorum in Iesum Christum.Vgl. Röm 1,16; 3,21–24. Nam aliter iustificari non possunt, sed in omnibus, quae extra hanc solam rationem instituuntur ad iusticiam coram Deo, ueritas captiua in iusti
cia detinetur. Quia hoc iugum oneris est, quod ab humanisaus: hunanis. uiribus iustitiam exigit, Quod a principio nullus in populo ferre potuit, neque ullus a principio in tota gentilitate repertus est, qui non huius sacrilegij reus sit. Omnis enim peccauerunt et de eo palam conuincuntur, quod ueritatem in iniusticia captiuam detineant. Ideo Deus semper contra sapientes et Hypocritas in lege uin
cit, cum secundum suos sermones hominum impietatem et iusticiam arguit. Iudicatur ipse quidem, sed uerbum arguens hoc peccatum potissimum τῆς κατοχῆς τῆς ἀληθείας ἐν ἀδικίᾳaus: ἀδικίαNiederhaltung der Wahrheit durch Ungerechtigkeit, vgl. Röm 1,18. superiores obtinet. Et non possunt hic omnes sapientes in mundo cum suis cultibus et σεβάσμασι,σέβασμα pl. σεβάσματα = Kult, Gottesdienst. neque Hypocritae in aut sub lege cum suis obseruationibus et sacrificijs contra hoc uerbum ar
guens impietatemaus: etin iusticiam.et iniusticiam quicquam obtinere. Quia ut supra dictum est, quicquid ab humanis uiribus exigitur, ferri a nullo unquam potuit sicut uerbum legis sonat: Diliges dominum Deum tuum ex toto corde, mente etc.Vgl. Dtn 6,5; Mt 22,37; Lk 10,27. Haec scilicet ueritas legis est, quae etiam in tota natura hominum non alia auditur, quam esse Deum inuisibilem, aeternum, omnipotentem, ex toto cor
de, mente, uiribus, anima diligendum, hoc principium et hanc ueritatem omnium cultuum faciendum esse. Sed iuxta Prophetam expectat Deus in ijs omnibus iudicium et iusticiam, expectat scilicet ueritatem, ut homines Deum super omnia diligant et proximum sicut seipsos. Sed pro iudicio praestatur caluitium, pro iusticia clamor.Vgl. Jes 5,7. Omnia scilicet in cultibus non nata ex spi
ritu, qui in hominibus et eorum uiribus non est, sed ex carne et eius impietate atque iniusticia etc.
Proinde ueritatem spiritus captiuam tenent, et impietas haec et iusticia ueritatem spiritus iudicare non dubitat, quasi hi cultus ueri sint, quos Deus per suam ueritatem exigit. Sed manet impietas et iniusticia, ac Deus arguens hoc
peccatum per suum uerbum iustificatur, et uincit contra omnes in iniusticia ueritatem detinentes. Quia omnes peccauerunt et egent gloria Dei.Vgl. Röm 3,23. Cum igitur hac doctrina de iudicio et iusticia hominum coram Deo nihil ad salutem hominum proficiatur, reuelat Deus aliud uerbum e coelo, quod Euangelium Dei dicitur, a principio promissum per Prophetas in scripturis sanctis de filio
Dei nato ex semine Dauidis secundum carnem declarato filio Dei in potentia secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri.Vgl. Röm 1,2–4.18.
In hoc scilicet Euangelio reuelatur iusticia Dei cum potentia eius ad salutem credentium. Nam sicut Euangelium Dei non hominum est commentum et in
uentum: ita iusticia Dei in eo ad salutem hominum per potentiam Dei, non hominum reuelatur. Quia ibi nulla propterea condemnatio peccatorum esse potest, quia Deus iustificat per hoc, quod Christus mortuus est, magis autem quia a mortuis resuscitatus est, qui et est in dextra patris, qui et intercedit pro nobis.Vgl. Röm 8,34. Haec iustificatio Dei in Euangelio reuelatur tamen cum
iustificatione et santificatione peccatorum per fidem in Christum Iesum. Sicut hoc apostolus ubique addit: ex fide in fidem.Vgl. Röm 1,17. Quod ideo cum pleniore forma effert apostolus, ut Ecclesiae Dei hoc demonstret, circa quod caput rerum diabolus praesertim sub Antichristo sit molestiam et uexationem maximam exhibiturus Ecclesiae Dei. Et additur propheticum ad Apostolicum testimonium:
Iustus ex fide uiuet.Vgl. Hab 2,4; Röm 1,17. Quia idem Spiritus in Prophetis et apostolis a principio semper de fidei iusticia docuit, ex qua propter potentiam Dei, quae in fide declaratur uita iusti sequitur, cum fides ad iusticiam reputatur, et peccatum non imputatur τοῖς πιστεύουσι,den Glaubenden (credentibus). credentibus in eum, qui Iesum Dominum nostrum a mortuis suscitauit, qui traditus est propter peccata nostra et suscitatus est
propter iustitiam nostram.Vgl. Röm 4,24f. Et est in eo Apostolicae proprietatis mysterium insigne, cum in potentia Dei potentiam fidei eandem facit, cum de Abraham omnium credentium patre dicit: ἐνεδυναμώθη τῇ πίστει.Vgl. Röm 4,20 (er wurde stark im Glauben). Quia quae potentia iustitiae Dei est in salutem peccatorum per Christum mortuum et resuscitatum, fit iusticia nostra per fidem in remissione peccatorum, propter quae est
Christus traditus, et propter iusticiam nostram resuscitatus. Quae igitur fides hoc credit, ἐνδυναμεῖς iuxta cum Deo facit, ut iusticia et salus propter fidem in promissionem Euangelij sequatur. Quia statuit omnino, quod Deus hoc quod promisit potens sit facere.Vgl. Röm 4,21. Non est haec potentia fidei in homine, quia naturaliter est in carne διάκρισιςaus: διακρισία τῆς ἀπιστίας:Widerstreit des Unglaubens. Vgl. Passow I/1, 643[a] s. v. διάκρισις fides autem potentia Dei est,
quia credit remissionem peccatorum supra omnem potentiam humanam, et facit, ut iusticia Dei in Christo fiat iusticia nostra.
Quia Deus per hoc iustificat credentes contra omnem accusationem et damnationem. Quia Christus Iesus est mortuus, imo qui et resurrexit, qui est ad dextram Dei, qui interpellat pro nobis.Vgl. Röm 8,34. Hoc uniuersum in iusticia fidei attri-
buitur. Quia haec sola δικαίωμαUrteil, Freispruch. Vgl. Georges I/1, 688[b] s. v. δικαίωμα Dei in Euangelio Iesu Christi ad δικαίωσινRechtfertigung. Vgl. Georges I/1, 688[b] s. v. δικαίωσις 1). uitae cum applicatione facit. Neque potest aliter iusticia et potentia Dei nostram salutem operari, quam cum δικαίωμα Dei in Christo ad δικαίωσιν nostram per fidem adiungitur, et fidei diuina potentia secundum promissionem Euangelij salutem efficit. Sicut est sententia Christi: Fides tua te saluam
fecit.Vgl. Lk 7,50. Et est Apostolica cautio ubique, sicut Petri et Pauli contiones in actis apostolicis testantur. Act. 2: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissione peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti.Vgl. Act 2,38. Idem est (baptizetur unusquisque) ac si diceret: Credite Euangelio de remissione peccatorum. Acto. 3: Vobis primum Deus resuscitans fi
lium suum Iesum, misit ipsum benedicentem uos per hoc, cum unusquisquam facit conuersionem a nequitijs suis,Vgl. Act 3,26. hoc est, sicut supra dixit, poenitentiam agite et remissionem peccatorum et Spiritum sanctum per fidem accipite. Quod deinde sententiae planius aperient actorum 4:Vgl. Act 4,10.12. Hoc uobis notum sit, et omni populo Israel, quod in nomine Iesu Nazarei etc. in hoc ille coram uobis
sanus adstitit, et non est in alio ullo salus etc. Actorum 8:Vgl. Act 8,37. Si credis ex toto corde, licet, respondit ille et dixit, credo filium Dei esse Iesum Christum. Acto. 9:Vgl. Act 9,17. dominus misit me, qui tibi in uia uisus est, qua uenisti, ut respicias et implearis Spiritu sancto. Act. 10:Vgl. Act 10,43. Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere in nomine eius omnem credentem
in ipsum. Nusquam enim quicquam de hoc salutis misterio agitur in Ecclesia uera, quin semper hoc fastigium rebus constituatur: accipere remissionem peccatorum credentem in ipsum. Nam Spiritus sanctus in apostolis, etiam antea in prophetis satis uidit, in eo Sathanam suam γοητείανGaukelei, Blendwerk. Vgl. Passow I/1, 567[a] s. v. γοητεία deprompturum esse, si non possit Euangelium impellere, id saltem acturum esse, ut id Eu
angelium Ecclesiae Dei sit inutile. Vix coenae domini uiolatores in sacrificio et alijs abominationibus confe-cit, ecce nouae praestigiae in alijs, qui iam non superstitiones sed stulticiam in Sacramento uolunt corrigere: Et dicunt non eam stulticiam rei esse sed persuasionis ecclesiasticae, quod stulte ibi corpus et sanguine Christi esse sentiant. Sapientia haec Ecclesiae contra
stultam superstitionem necessaria fuit, ut Ecclesia suum integrum sacramentum haberet, et ea usum eius proprium et solum per fidem sciret, sicut in ea contradictione de fide in ui sacramentorum contra Lutherum apostolicae doctrinae uindicem satis declarauit, ubi potissimum suis rebus periculum metueret. Nam cum CaritanusGemeint ist anscheinend Kardinal Thomas de Vio, genannt Cajetan bzw. Caietanus (nach seinem Herkunftsort Gaëta). Dieser suchte im Rahmen eines Verhörs, das er im Auftrag von Papst Leo X. im Oktober 1518 im Umfeld des Reichstags in Augsburg durchführte, Luther zum Widerruf seiner Ablassthesen zu bewegen. Luther verweigerte den geforderten Widerruf und verwickelte den päpstlichen Legaten stattdessen in eine theologische Diskussion über die Gnadenlehre. Vgl. allgemein Brecht, Luther I, 237–255; Danilo Arguzzi-Barbagli, Art. Cajetanus, in: Contemporaries of Erasmus I, 239–242; Erwin Iserloh/Barbara Hallensleben, Art. Cajetan de Vio, in: TRE 7 (1981), 538–546. Augustae contra Lutherum hoc CREDEREaus: CERDERE. de ui
Sacramentorum ferre non potuit, satis significatum est super, qua re praecipua dimicatio futura esset. Est igitur per Lutherum in Ecclesiam ex apostolis doctrina de iusticia Dei reuocata recta, integra et uera. Atque ea recte et uere contra uerae Euangelicae doctrinae hostes sic tradita est, quod prorsus haec omnia, quae pro iusticia et remissione peccatorum in uarijs superstitionibus
et doctrinis daemoniorum tradita essent, Ecclesiae Dei sint abijcienda, et solius fidei iusticia, sicut Christus et apostoli tradiderunt et docuerunt, sit suscipienda. Non enim ibi ullum meritum coram Deo statuitur, quam quod est in morte et sanguine Christi. Hoc meritum Chriti est gratia Dei ad nostrorum peccatorum remissionem et santificationem per fidem. Haec igitur impietas
maxima ex abusu Sacramentorum prophanissimo per doctrinam fidei repurgata est, et recte deinceps ac uere secundum apostolicam traditionem in Ecclesia Euangelij doctrina proposita fuit de iusticia fidei ac uero usu sacramentorum in fide contra persuasionem operis operati. Et ceptum est quasi post longam et profundam nocte in Ecclesia iterum in luce, et ueritate nomen do
mini inuocari in Christo Iesu uero mediatore et saluatore omnium credentium in nomen eius de remissione peccatorum suorum per fidem in ipsum, quam fidem Deus omnibus pro iusticia reputat, atque ipsis propterea sua peccata non imputat. Et doctrina haec syncera et absoluta fuit de iusticia. Sicut Ecclesia Dei eam in confessione sua Augustae suis persecutoribus pro
posuit, atque ibi syncere suae fidei rationem reddidit.Auf dem Augsburger Reichstag 1530 übergaben die reformatorisch gesinnten Stände Wittenberger Prägung dem Kaiser die Confessio Augustana; daneben wurden die Confessio Tetrapolitana (seitens der oberdeutschen Reichsstädte Straßburg, Lindau, Memmingen und Konstanz) und Zwinglis Fidei Ratio übergeben. Sicut hoc postea communi sensu approbauit, et tenuit hanc integram apostolicam doctrinam esse, et nihil ibi prorsus desyderari τῶν συμφερόντων aut δεόντωνwas nützlich wäre oder etwa fehlen könnte (betreffs der Gottesherrschaft und unseres Heils); d. h. die Lehre der CA ist suffizient. ad regnum Dei et salutem nostram. Et fuit Ecclesia Dei magnifica cum suo nomine Dei magnifico, ut destructio inimici et ultoris palam sentiretur. Quia Ecclesia cum Si
meoneVgl. Lk 2,25–32. Deo gratias egit, cum salutare Dei in Euangelio Iesu Christi agnouit, quod tantum suorum peccatorum remissionem acciperet, et sortem in sanctificatis per fidem in Christum Iesum.
Neque nunc sane aliud agit, cum contra Papistas et totam illam cohortem exprobrantium et persequentium eam confitetur, non esse scilicet aliud nomen
hominibus datum, in quo oporteat nos salutari,Vgl. Act 4,12. quam hoc solum, quia uenit Christus Iesus in mundum peccatores saluos facere per fidem in ipsum,Vgl. I Tim 1,15. per quam solam accipitur remissio peccatorum et sors in sanctificatis.Vgl. Act 26,18. Fuit in hac luce sua gloriosa, Ecclesia et manebit gloriosa, quia gloriatur de remissione peccatorum, contra omnes portas inferorum.Vgl. Mt 16,18. Quia hoc uerbum Christi tenet:
Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condemnabitur.Vgl. Mk 16,16. Hoc uerbum nunc ex apostolica reuelatione accepit, omnia mysteria salutis sibi cum salute per fidem esse. Nihil etiam quasuis humanae sapientiae rationes curans, quae alia ad fidem quasi adminicula fidei, sed reuera eius pestes, intrudunt. Est uerbum Christi satis euidens, etiam ab omnibus Apostolis
strictissime obseruatum: Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit. Non aliud nomen in hominibus datum est, etc. Hoc uerbum fidei contra inimicum et ultorem productum est. Credendum est, quod morte Christi et sanguine solo remissionem peccatorum accipiamus. Credendum est, quod propter resurrectionem Iesu Christi iusti et salui sumus.
Propter hanc fidem ualet Baptismus, eucharistia, et omnia quae in officijs pietatis aguntur coram Deo in Ecclesia. Sicut est longior enumeratio ueluti in catalogo Ecclesiastico, quid semper Ecclesia Dei in fide egerit, Hebre. 11.Vgl. Hebr 11,2–40. Ac tandem Iesum τελείωτην καὶ ἀρχηγὸν τοῦς πίστεωςVgl. Hebr 12,2. Ecclesiae proponit, ut nouerit sibi totam dimicationem circa hoc caput fore et semper fuisse, ut fidei
doctrinam sibi conspurcari et contaminari non patiatur. Sunt μεθοδίαι SathanicaeVgl. Eph 6,11. in hac re mirificae, cum uix eorum stulticia, qui contra fidem in uarijs superstitionibus docuerunt, atque Ecclesiae Dei pro luce, et uerbo lucis tenebras et traditiones hominum proposuerunt, deleta est, ac iam sapiens Ecclesia Deo pro hac sapientia gratias agit, noua machinamenta ad hanc sapientiam
labefactandam a Sathana per falsos doctores excogitata sunt, cum stulticiam operis operati in Sacramentis defendere non potuit, cum schemate sapientiae magnae iterum labem in usu Sacramentorum instituit. Si inquit stulticia operis operati et sacrificij de humana traditione non placet, ac sapientam requiris contra hanc stulticiam: En tibi haec cum bene probabili sapientia. Quid omni
no haec ablutio quae prosit, quam tu cum fide esse oportere confiteris? Haec igitur tibi cum sapientia fides placeat, quam adulti cum Spiritualibus reuelationibus et illuminationibus sentire possunt. Nequam hoc praetermittit et dissimulat, quod haec uere sapiens fides sit in Ecclesia, cum iuxta mandatum Christi, perditum ad salutem Christi Iesu adhibetur. Quia dixit: sinite paruulos
uenire ad me, talium est regnum coelorum.Vgl. Mk 10,14; Lk 18,16. Quia Christus etiam paruulos ut perditum amplectitur, atque in societate suae salutis esse praecipit. Cum in Ecclesia baptizantur, est haec eorum uocatio per Deum ad regnum Dei. Nec habet ista res quaestionem in Ecclesia, cur uocentur pueri Christianorum, Turcarum uero et Iudaeorum non uo-centur. Tantum hoc docet Eccle
sia esse uocationem ad salutem respiciendam.
Cur autem Deus hos uocet? alios non uocet. Respondet Ecclesia omnes uocari per Euangelium, sicut Turcae etiam suam uocationem per Euangelium confitentur, cum Ecclesiam propter Christum persequuntur. Sed cur ipsorum pueri non possunt ad baptismum adhiberi? Respondetur, Deus propagationem ge
neris humani propter impietatem hominum non mutat. Nascuntur igitur ex impijs, quia Deo non uidentur uocari. Sed sicut parentes uocantur, ita qui ex eis nascuntur uocantur, et non est culpa Dei, cur pereant. Sicut hoc non est meritum hominum, quod uocantur et saluantur Christianorum pueri.
Hoc in sapientia uera occultat, atque interim fictitiam sapientiam in anabapti
stis ostentat, atque eam nomine fidei induit, propter quam soli adulti sint baptisandi. Atque hoc in primo Ecclesiae Sacramento per ostentationem nouae sapientiae contra ueram fidei sapientiam in medium profert. Deinde ipsi Ecclesiae stulticia multiplex in coena domini non ferenda uisa est, quin eam fidei sapientiam ibi quoque reuocaret, ac uarias superstitiones et abominationes
ex domo Dei eijceret. Si sapientia quaeritur, quid ni etiam hoc sapientiae maximae et inauditae mysterium uideri possit, superstitionem ex Ecclesia repurgare, qua hactenus sibi per maximam suam facilitatem persuaderi passa est sibi corpus et sanguinem Christi in pane et uino exhiberi? Si uis sapere, quid inquit, hoc stultius esse potest, quam cum panem et uinum accipis, credere te
corpus Christi et sanguinem eius accipere, quod in cruce oblatum est, et nunc sedet ad dextram patris? Ac quia fides hactenus desiderata fuit, haec scilicet fides uera est, quae spirituale hoc corpus et spiritualem sanguinem manducat et bibit. Nam quid tu in istis corporalibus spiritualis salutis posueris? Scrip-tum est, caro nihil prodest. Sed non seruatur ab isto spiritu regula sapi
entiae spiritualis uerae in Ecclesia. Nam ibi hoc sonat ad legem et testimonium, nihil spirituale ibi ex imaginatione humana est, sed secundum uerbum. Hoc uerbum cum est a Deo propositum, fides sibi in eo non curiosius agendum putat. Nam scit potentiam Dei una cum uerbo cogitandam. Nihil enim cum uerbo proponitur, quod ad regulas rationis de effectibus conuenire possit.
Credit igitur hoc primum, quod Christus dicit: Hoc est corpus meum, et hic est calix noui testamenti in meo sanguine,Vgl. I Kor 11,24f. et sapientiam suam in eo praestat. Quia quod ibi contra iudicium rationis est, ipsa secundum testimonium Dei certo tenet. Neque fuit hoc, quod in Ecclesia cum stulticia et superstitione argueretur, cum secundum Christi institutionem corpus et sanguis Christi in
pane et uino tractata sunt. Non potest Ecclesia secundum regulam fidei uere sapere, nisi certo statuerit, se ibi corpus et sanguinem Christi accipere, quicquid etiam sit de transubstantiatione.Der Terminus transsubstantiatio ist hier offenbar in allgemeinerem Sinn im Hinblick auf die Gegenwart Christi in den Abendmahlselementen gebraucht, denn Roting unterscheidet davon im folgenden die papistica transsubstantiatio mit den daraus erwachsenen abergläubischen Anschauungen. Vgl. Johann Anselm Steiger, Art. Konsubstantiation, in: RGG4 4 (2001), 1639f; ders., Art. Transsubstantiation, in: RGG4 8 (2005), 539. Nam substantia rerum in rebus fidei alia est, quam in rebus physicis et Philosophicis. Neque sequitur, si transubstantiatio recipitur, non posse propterea superstitiones confutari ex papistica
transubstantiatione ortas. Est ibi corpus et sanguis Christi substantialiter seu realiter, cum iuxta mandatum Christi: Accipite, hoc est corpus meum etc. hoc seruatur in Ecclesia. Substantia et res est: hoc est corpus meum etc.; usus eius non alius est, quam cum Ecclesia edit et bibit iuxta mandatum Christi. Quae postea per superstitionem et incredibilem impietatem adhibita sunt in
papistica Ecclesia, Quia sunt sine uerbo et mandato Christi, imo contra uerbum et mandatum Christi, non ibi est corpus Christi, quod inclusum seruatur aut circumgestatur,aus: circungestatur.Hier werden insbesondere die Aufbewahrung der gewandelten Hostien im Tabernakel, das Umhertragen einer gewandelten Hostie in einer Monstranz, etwa während der Fronleichnamsprozession, und die Verehrung dieser Hostien außerhalb der Mahlfeier verworfen. aut in alijs superstitionibus usurpat. Non igitur est uera sapientia, quam ibi Spiritus per imposturam ostentat, quia ridiculum sit credere in pane et uino corpus et sanguinem Christi. Et cum praestigias
suas Sathan cum hoc fuco sapientiae suae proposuit, postea fidem illam magnificam Ecclesiae ostentat, quae credit pro se corpus traditum et sanguinem fusum. Ibi dicit reuera accipi corpus et sanguinem, qui credunt pro se oblatum, etc. Sed neque ea sapientia secundum regulam est. Nam uera fides hoc primum credit: Hoc est corpus meum, et hic est sanguis. Deinde hoc credit,
quod pro uobis datur, et qui pro uobis funditur. Non accipit corpus Christi, cum id pro se oblatum credit. Sed tum accipit corpus et sanguinem, cum hoc dicitur: Accipite, hoc est corpus meum, etc. Habet praeceptum fides περὶ τῆς ὀρθοτομίας τοῦ λόγουaus: λογο τῆς ἀληθείαςVgl. II Tim 2,15. Non igitur accipit corpus et sanguinem, quia dicitur: quod pro uobis traditur, etc.Vgl. Lk 22,19f. sed propterea quia dicitur:
accipite, hoc est corpus, hic est sanguis meus.Vgl. Mt 26,26f. Quae deinde etiam cum uocabulo sapientiae cuiusdam nouae Ecclesiae Dei obtrusa sunt per pictores quosdam ueterum abominationum cum quibusdam nouis coloribus, et eos Sophistas in Ecclesia qui cum impietati contradicendum esset, ipsi uolentibus hoc aduersarijs quasi confessiones de erroribus obtulerunt. Qui cum Sathanae in
tentatione ὕπαγε SathanasVgl. Mt 4,10; 16,23; Mk 8,33. dicendum esset, potius in eo huic se quasi supplices fecerunt, et dixerunt, quid me uis facere, ut pacem habeamus. Pacem Ecclesia Dei semper amat, sed cum Sathana et impietate nullam. Haec praepostera sapientia propter metum nunc ab Ecclesia cum stulticia arguitur. Proinde eam nunc missam facio, ac me conferam ad institutum praesens.
Hoc scilicet unicum nunc ad summas et ultimas uexationes miserae Ecclesiae deerat, ut nunc in eo eius labes quaereretur, in quo solo hactenus per Euangelium de remissione peccatorum contra omnes μεθοδείας Sathanicas munitaVgl. Eph 6,11. et extra periculum stetit. Quia in hoc clypeo, omnia igni-ta Sathanae tela excutere potuit.Vgl. Eph 6,16. Quia fide secundum uerbum omnia mysteria salutis ua
lent, neque quicquam cum imaginatione fidei praeterea recipiendum est. Non enim omnia fidem definiunt, quae cum ea sententia a quibusuis in medium afferuntur. Nunc Sathan suas copias ad oppugnationem Ecclesiae tam propinquas constituit, ut ubi Ecclesia in sua ueteri apostolica ciuitate se continet, Sathan ueluti in noua ciuitate iuxta murum et moenia eius quasi in foribus
stabuletur. Quid enim magis propinquum facere possit? quam cum a Sacramentis Ecclesiae iam ad ipsum Deum uenit, propter cuius inhabitationem cum suo Spiritu Ecclesia est templum Dei? Neque potest omnino honorem hoc ipso maiorem adipisci, quam est templum Dei, et habet promissionem, quod quicunque templum destruxerit, uelit eum Deus destruere. Quod faciet
et puniet hoc peccatum aut sacrilegium reliquis omnibus atrocius. Quis igitur in eo aut insidias aut periculum metuere possit, ubi tota professio est de templo Dei extruendo, et illo uero quidem et spirituali, ubi tota diuinitas inhabitet in Ecclesia Deus pater, filius incarnatus,aus: incarantus. et spiritus sanctus.
Nam hoc hactenus maxime in controuersijs contra papisticas abominationes
et papisticam superbiam actum est, ut haec gloria Ecclesiae summa uindicaretur, quod ipsa sit domina rerum supra ministerium, etiam cuius nomine pontifex sibi primatum in Ecclesia arrogat. Quia Paulus dicit 1. Corinth. 3: Siue Cephas, siue Apollo etc. Omnia uestra sunt, uos autem Christi. Christus autem Dei.Vgl. I Kor 3,22f. Et Episcopus tantum minister est, per quem credit Ecclesia, ac fit tem
plum Dei, continens intra se Deum et Christum cum suo spiritu, tamen quasi nunc nihil amplius spacij reliquum futurum sit, ut sua uenena Ecclesiae per ludibrium suum propinet, hoc ultimum iam machinatur de templo Dei, post templum Dei per doctrinam fidei ab antichristo uindicatum. Quis enim hoc ad destructionem templi Dei esse arbitret, ubi is, qui hoc docet se maximum ho
stem antichristo propter templum Dei prophanatum, profitetur? Est in eo similitudo cum reliquis pestibus, quae iuxta cum Euangelio quasi contra antichristum emerserunt, et tamen Sathan iterum nouas insidias Ecclesiae contra suum Euangelium et salutem struxit. Sed haec omnia hactenus per Ecclesiam et Ministerium eius sunt confossa. Haec pestis nunc maxime contra
Euangelium et iusticiam eius seu remissionem peccatorum per fidem reliqua facta est, cum simulatur ibi id Mysterium nunc proferri, quod hactenus in reuelatione Mysteriorum Ecclesiae desideratum fuerit, in quo scilicet uera iusticia Ecclesiae constituenda sit. Nam id statim Sathanam olet, cum doctrinam apostolicam, quae ex apostolis tradita sit, non syncere traditam cauillatur. At
que ut maiore fuco rem agere possit, Lutherum uindicem apostolicae doctrinae de iusticia contra antichristum suum ὁμόψηφονaus: ὁμοψὴφονübereinstimmend, zustimmend. esse fingit de triplici iusticia. Nam quod ibi Lutherus se essentiali iusticia constituit, quae scilicet propria Ecclesiae habenda sit, in qua remissionem peccatorem propter fidem habeat, id Sathan, qui tamen labefactationem fidei quaerit, pro se esse
contendit. Si uiueret Lutherus nequaquam hoc faceret, imo nondum hic Spiritus contra Euangelium Iesu Christi blasphemus in medium uenire ausus fuisset. Nam Lutherus eam tum iustitiam essentialem esse statuit, in qua scilicet sola salus et remissio peccatorum Ecclesiae continetur, contra figmenta uaria de iusticia in obseruationibus traditionum et bonorum operum. Res enim,
quae tunc acta est, proponatur in medium, et facile intelligetur, quae causa sit appellationis iusticiae essentialis Lutheri. Omnia reliqua quasi accidentalia et impropria taxat, quae de iusticia in traditionibus et operibus uulgo Ecclesiae proposita sunt. Hanc autem solam apostolicam et ueram iusticiam ad salutem et remissionem peccatorum esse contendit, quae scilicet sit per fidem in Chri
stum. Quomodo igitur hoc commentum de iustitia essentiali ualuerit, quasi Lutherus primum uerae iusti-ciae meminerit, ac postea cum socios in doctrina inuenit, non eam doctrinam explicauerit, sed se ad nouos magistros contulerit, ac Mysterium prius missum fecerit. Nam si non se socium illorum in Ministerio postea professus esset, qui doctrinam de fide iustificante tradi
derunt sine querela, imo cum consensu Apostolicae ueritatis hoc dici posset, ipsum semper sua seorsim de sua iusticia essentiali habuisse. Verum cum postea confessionem Augustanam et reliquas explicationes de iusticia fidei approbauerit, et pro sua et apostolica doctrina receperit, quid nunc iste impostor Lutheri auctoritatem pro se allegat? quasi aliam iusticiam docuerit, quam
quae est ex Euangelicis monumentis cum uera sententia in confessione et Ecclesijs Saxonicis passim cum magna approbatione Ecclesiae Dei tradita.
Essentialis igitur iusticia Lutheri contra Monachorum doctrinam de iusticia in traditionibus haec est, quam postea per explicationem definiuit, ex symbolo Apostolico de remissione peccatorum, cum Ecclesia dicit: Credo remissio
nem peccatorum.Vgl. Apostolicum, BSELK 43,1–4. Nam sic apostoli a principio docueruntaus: douerunt. de iusticia. Quia peccatum irremissibile sine fide in Euangelio maneat, ideo remissionem peccatorum Ecclesiae Dei proponi, ut iustitiam Dei, quae in Euangelio reuelatur per fidem amplectatur, atque sic per fidem in Euangelium de remissione peccatorum iustificetur. Hanc remissionem peccatorum credit Ecclesia, et haec
fides ei sicut Abrahae reputatur ad iustitiam.Vgl. Röm 4,9. Sic iustificatur et remissionem peccatorum accipit Ecclesia, et sortem consequitur in sanctificatis Dei. Et qui sic credunt iustificantur, remissionem peccatorum accipiunt, fiunt templum Dei. Quia fides haec purificat corda, et sanctificantur credentes, ut deinde ibi diuinitas ueluti in suo templo habitet.
Sed non est causa iustificationis in inhabitatione Dei constituenda, sed
symboli apostolici ratio simpliciter sequenda est. Symbolum dicit: Credo remissionem peccatorum Et sine hac fide neque est Ecclesia sancta catholica, neque uita aeterna accipitur. Fide enim, quae credit remissionem peccatorum, purificantur corda, et domus Dei, quae est Ecclesia Dei uiuentis, constituitur. Et hoc
est templum Dei uiuentis, sicut dicit Deus: Quia inhabitabo in eis, et ambulabo in mediorum, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, διὸ, ἐξέλθατε(nach II Kor 6,17) aus: δεσέθετε [δεσ evtl. verlesen für ἐξ (jeweils in Ligaturen geschrieben); λ fehlt]; evtl. wäre auch zu lesen διέθετε. ex medio eorum et ἀφορίσθητε dicit Dominus, immundum ne tetigeritis, et ego suscipiam uos, et ero uobis in patrem, et uos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.Vgl. II Kor 6,16–18; Ez 37,27; Jes 52,11. Prius scilicet hoc templum construendum est, quam
Deus in eo habitet. Templi constructio est, in quo peccatores sanctificantur et iustificantur. Sanctificatio et iustificatio est per fidem in Christum, quae consequitur remissionem peccatorum. Sicut symbolum dicit: Credo remissionem peccatorum.Vgl. Apostolicum, BSELK 43,1–4. Quia sine hac fide sancta et catholica Ecclesia esse non potest, neque Deus pater, filius, et Spiritus sanctus in suo templo, quod est Ecclesia
credens remissionem peccatorum, habitare. Non igitur est iustificatio et sanctificatio propter in habitationem. Sed quia est Ecclesia sancta et iusta propter fidem in Christum de remissione peccatorum, inhabitat Deus in suo templo per fidem et remissionem peccatorum consructo et sanctificato, Deus suum templum ingreditur, Sicut Christus dicit: Et ad eum ueniemus et mansionem
apud eum faciemus,Vgl. Joh 14,23. sed qui prius diligit Christum, et uerbum eius seruat, hoc est sicut in principio contionis dicit: Si creditis in Deum, et in me credite.Vgl. Joh 14,1. Quia fides haec eadem est: credere in Deum, qui mortuos uiuificat, et in Christum, in cuius uerbo peccatores iustificantur et uiuificantur. Verbum enim hoc patris Christi uerbum est, quod est ueritas, et sanctificatio est in uerita
te.Vgl. Joh 17,17 Non igitur templum Dei esse potest, in quo Deus habitet,Vgl. I Kor 3,16. nisi sanctificatio prius fuerit constituta, quae est per fidem de remissione peccatorum propter Iesum Christum.
Quid igitur hic spiritus moliatur, qui iustificationem et sanctificationem in eo constituere nititur, quod est ad ipsam iustificationem et sanctificationem
consequens, non potest hoc in Ecclesia Dei obscurum esse. Verbo id quidem prae se fert, quasi de templo Dei uero laboret et sollicitus sit. Verum si ad rem contuleris est hoc eius consilium, ut destruat templum Dei. Nam cum eas res destruit, ex quibus templum Dei construitur, in quo constructo, ut in sua domo, quae est Ecclesia Dei uiuentis, Deus habitet, id palam moliri ipsum
constat, ut templum Dei uocabulo magnifice iactetur, et re tamen nullum sit. Atque ut ista res non suspitionibus et coniecturis agi uideatur, quamuis haec peruersitas rerum, de qua supra dictum est, cum inhabitatio Dei iactatur, et per quid fiat, ut Deus inhabitet, excluditur, satis argumenti est, in Ecclesia ipsum Spiritum ad destructionem templi Dei tendere, tamen quaedam argu
menta, de ipsiusaus: ipsiius. absurdissimis sententijs colligamus. Ex quibus omnibus de hoc palam depraehendi potest, quod hoc solum agat, ut per destructionem fidei, remissionis peccatorum, poenitentiae Ecclesiasticae, templum Dei in terris Ecclesiam prorsus disiectum et euersum reddat. Quod molitur Sathan per hunc νεόφυτοννεόφυτος Neubekehrter, Neugetaufter. – Roting gebraucht diese Vokabel im uneigentlichen Sinne (wie seine anschließenden Ausführungen zeigen); er stellt damit eine Assoziation zu I Tim 3,6 her: Ein Bischof soll kein Neugetaufter sein, damit er sich nicht aufblase und dem Urteil des Teufels verfalle. – Möglicherweise spielt Roting damit auch auf die angebliche jüdische Herkunft Osianders an und will ihn so gleichsam als Christen in erster Generation qualifizieren. in Ecclesia, qui doctrinam Ecclesiae longo tempore profes
sus est, et tamen ex illis sententijs satis declarat, quod semper nesciuerit, de quibus loqueretur et adfirmaret. Ac primum omnium cum in sua disputatione negauit de hoc nunc necessario dogmate in Ecclesia ultima, ut in doctrina poenitentiae, doctrina fidei necessaria iudicetur, satis ostendit, quo etiam reliqua, quae contra regulam Ecclesiasticam profert, accipienda sint. Imo cum ibi
fidem, sicut Scholastici loquuntur, partem paenitentiae negat, reliqua cum hoc collata satis ostendunt, quod non poenitentiae partem, sed fidem in uniuersum negat. Nam ideo pars poenitentiae fides facta est, quia tantam uim poenitentiae doctrina in Ecclesia passa est, ut contra impiam deprauationem ex Apostolica traditione, hoc quasi cum articulo contra impietatem statuen
dum fuerit, esse poenitentiae partem fidem. Quic-quid enim in definitionibus patrum sit de hac re, tamen impietas nunc tradentium poenitentiam, et audacter eam doctrinam salutis a salute, ad impiam potentiam et oppressionem Ecclesiae per omnis generis superstitiones rapientum, fecit, ut necessario nunc quasi pars poenitentiae fides fieret. Poenitentiam uere agentes necessa
rio salus sequi debet, Sed sine fide in Christum nulla salus prorsus est.
Quod fuit nunc docentibus poenitentiam, nullo modo dissimulandum, ne quod in poenitentia praecipuum est, id ipsi cum impijs doctoribus praeterijsse uiderentur. Sicut soli fidei contra blasphemiam Euangelij in pontificia Ecclesia necessario fuit arroganda iusticia. Neque hoc quicquam refert. Quia hoc nunc
cum noua forma sermonis in Ecclesia uidetur. Quia Euangelij synceritas hoc nunc sic postulat, ut solius fidei iusticia, contra uaria hominum commenta et traditiones de iusticia et remissione peccatorum, adferatur. Neque est quaerela eorum uera, qui sic dicunt: Non esse Sola uocabulum in Scriptura. Imo non est Euangelium aliud contra Antichristum et hostem Euangelij, quam hoc de
sola fide iustificante, repudiatis omnibus delicijs et superstitionibus de iusticia et indulgentijs peccatorum per uaria opera et obseruationes, quarum in traditionibus hominum et licentia nefaria docentium tanta impietas fuit, ut Euangelij synceritas in hoc dicto adserenda fuerit: Sola fides iustificat. Spiritus hic libenter hoc diceret, non solum fidem iustificare, Sicut in propositionibusOsiander, OGA 9, 430,15f: Quare fides iustificans in sacris literis semper intelligenda est per synecdochen, ut scilicet includat obiectum suum, dominum nostrum Iesum Christum. (Disputatio de iustificatione, Königsberg, 24. Okt. 1550, Propositio 16).
de Synecdoche in fidei iusticia mussitat. Sed tamen nondum ausus fuit blasphemiam suam contra caput, quod maxime petet, proferre. Quia Lutheri autoritatem uult a se stare.
Interim hoc negat, quod est cum eadem sententia, ne in poenitentiae definitione fides cum poenitentia recipienda sit.
Cur igitur dissimulat, contra quos hoc dogma in Ecclesia positum sit? Imo cum hoc de impietate summa in omnibus suis disputationibus et sententijs non profert in medium, quam impietas et blasphemia hisce nouis in Ecclesia definitionibus causam dederit, palam testatur, quod ipse quoque ex Spiritu immundo, Spiritum Sanctum in uero Ministerio Euangelico contra Antichri
stum et eius blasphemiam oppugnat. Coniungitur nunc recte poenitentiae fides, Quia qui hactenus poenitentiam docuerunt, tantum eam ex traditionibus de commenticia aut ficticia contritione, confessione, satisfactione definierunt. Et res tota operum et obseruationum humanarum facta est contra Apostolicam descriptionem, qui hanc Spiritus sancti doctrinam tradiderunt. Nam quae prior
pars ex syncera doctrina esse potuisset cum confessione, quae cum ipsa contritione non aliud esse potest iuxta Apostolicam traditionem, tamen cum ex Ecclesiastica catechesi et disciplina de traditionis confessione et satisfactione est ad res uerae poenitentiae, in contritione uera et confessione additum, ex hac impari et dissimili ratione et coniunctione corruptio et deprauatio utrin
que cum impietate constituta est. Nam contritio et confessio uera cum ritibus traditionum et disciplinae coniungi non debuerunt. Et res disciplinae Ecclesiasticae cum Mysterijs regni Dei diuinitus ad salutem ordinatis et reuelatis non fuerunt commiscendae, ne in ijs persuasio salutis et pietatis coram Deo existeret. Sicut haec uitia capitalia horribiliter Ecclesiam Dei exercuerunt, cum
primum ibi homines non aliter de contritione didicerunt, quam est ea in quadam humana imaginatione et commenticia electione. Quia confessio et satisfactio eius rationis fuerunt, cum tamen de uera contritione et confessione longe aliter se res habeat. Sicut exempla declarant omnium, quia Christo sanantur et absoluuntur. Nam ibi nisi pauperes sint in sensu malorum iudicij et
irae Dei et peccatorum uero constituti, non auditur hoc uerbum: Fides tua saluum te fecit.Vgl. Lk 17,19; 18,42. Item: fili, remittuntur tibi peccata.Vgl. Mt 9,2. Item: Crede in dominum Iesum, et tu et domus tua saluaberis.Vgl. Act 16,31. Haec scilicet quae sunt postea in tota ratione ministerij non aliter ualent, quam cum sunt uere contriti, cum uero sensu et dolore peccatorum et pauore irae et iudicij Dei. Deinde cum ea quae
cuiusdam Ecclesiasticae παιδεύσεωςErziehung, Bildung(smittel), Unterweisung, Züchtigung. Vgl. Georges II/1, 623[b] s. v. παίδευσις sunt, in enumeratione peccatorum coram ministro et ἐπιτιμίοιςaus: ἐπιτημίοις letztes Jota im Druck kaum erkennbar; η vmtl. infolge von vermeintlichem Iotazismus eingesetzt).Strafen. Vgl. Georges I/2, 1127[a] s. v. ἐπιτίμιον suscipiendis pro delictis ad poenitentiam ueram et Apostolicam adiuncta sunt, cum opinione salutaris et spiritualis effectus in salute, ea lues in Ecclesiam Dei recepta est, ut postea Ecclesia ueram poenitentiam ad salutem et uitam aeternam non agnouerit. Ex ijs igituraus: igitu. satis appa
ret, quae causa fuerit, cur ad contritionem fides in poenitentiae descriptione addita sit. Non enim a contritione ad enumerationem et satisfactionem nostri operis descendendum est. Sed ideo poenitentia contritionis traditur, ut fides eorum peccatorum, quae in contritione desperationem operata sunt, remissionem accipiat, et per hoc sors in sanctificatis fiat. Quae doctrina in poenitentia
quasi completio ἀντιπλήρωσιςaus: ἀυτπγῄρρωσις.(Wieder-Er)füllung, Vervollständigung (completio). Vgl. Georges I/1, 272[a] s. v. ἀντιπληρόω a). necessaria contra monachorum impiam definitionem fuit, ut Ecclesia iustam et propriam relationem in dogmate Apostolico non amitteret. Non enim contritio in enumerationem et satisfactionem nostri operis desinere debet, Verum si est uera μετάνοιαvaus: μετανοίαBuße, Umkehr. quam tantum annunciat apostolicum ministerium, usque dum Christum aduenerit iudicare ui
uos et mortuos, ideo hic stimulus et κατάνυξιςaus: κατανύξιςVerstockung, Betäubung. Vgl. Menge-Güthling 372[a] s. v.; Röm 11,8. cordis quaeritur, ut deinde uerbum hoc salutis audiatur: μετανοήσατε et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti.Vgl. Act 2,38. Quis igitur nunc in hoc summo Ecclesiae tempore, contra maximam blasphemiam doctrinae de poenitentia, hanc eius restaurationem, aut
ueram et integram restitutionem in controuersiam uocans, aut quod contra impietatem recuperatum est ex Apostolica luce negans, cum Ecclesiae Spiritu bono et uero omnino coniunctus uideri potest? Veretur is potius nunc, qui in Spiritus sancti ministerio est, ne si Apostolico testimonio contra Antichristum aduersetur in Ecclesia, suspectus de praeuaricatione habeatur, cum
uerbo Ecclesiae Dei contra suum capitalem hostem, socium se profitetur, caeterum re ipsa Ecclesiam a suo praesidio praecipuo, quod nunc ex Apostolica doctrina constituit sibi contra os blasphemum Satanae aduersus benedictum filium Dei Iesum Christum nostrum saluatorem, deijcere nititur, ut potius Apostolicae Ecclesiae inimicus et papisticae ac blasphemantis Synagogae con
tra Christum amicus et socius uideatur. Quin id potius nunc cum uera Ecclesia coniunctus facit, quod semper ad Apostolica testimonia praesentia ex Spiritu uero facere cum officio uero ipsa solita fuit, ut quod Spiritus praesens contra abominationem praesentem cum diuino testimonio constituit, id ipsa Ecclesia ex Propheticis et Apostolicis scripturis, an id sic habeat scrutetur, et
dijudicatione accuratiore constituat. Sicut dominus noster Iesus Christus iubet facere Ioan. 5: Scrutamini scripturas, quia uos uidemini in ijs uitam aeternam habere.Vgl. Joh 5,39. Item S. Paulus Apostolus cum sua doctrina, ad Prophetas et Moysen appellat: οὐδὲν ἐκτὸς λέγων etc.Vgl. Act 26,22. Idem faciunt Actorum 17: τὸ καθ’aus: καθα. ἡμέραν ἀνακρίνοντες τὰς γραφάς εἰ ἔχει ταῦτα οὕτως.Vgl. Act 17,11. Num igitur
haec omnia quae nunc cum Apostolica doctrina contra ultimam abominationem et doctrinam Monachorum blasphemam et demoniacam de poenitentia constituta sunt, uidelicet fidem de remissione peccatorum propter Christum Iesum non esse omittendam, imo poenitentiam id non efficere, quod tamen in eius uirtute praecipua ponatur de salute et uita aeterna, nisi fides in hac doc
trina cum contritione propter peccata coniungatur. Imo id Apostolica testimonia omnia consensu quodam id palam prae se ferunt, quod hanc ultimam abominationem respexerint, quae esse cum Spiritu Antichristi de poenitentia sine tamen fide de remissione peccatorum prop-ter Christum in Ecclesia traditura. Fidem igitur pleraque omnia testimonia diserte addunt, ut haec
Spiritus impostoris et diabolici deprauatio tanto ante notetur, Qui poenitentiam uocabulo non re in Ecclesia docturus sit, cum qua nulla fides in Christum cum remissione peccatorum uentura sit, sed omnia in traditionibus hominum suam autoritatem in Ecclesia de poenitentia et remissione peccatorum habitura esse. Adscripserunt igitur hoc Apostoli et Christus ipse, ut in ipsius nomine
annunciaretur poenitentia et remissio peccatorum. Item Mar.: Agite poenitentiam et credite Euangelio.Vgl. Mk 1,15. Et plenus est praesentim liber τῶν πράξεων τῶν ἀποστόλωνdie neutestamentliche Apostelgeschichte des Lukas. et Epistolae Apostolorum eiusmodi testimonijs, ut sunt praeter superiora Acto. 20, Vbi Paulus συμφέροντα salutis constituit,Vgl. Act 20,20. et haec in summa facit, poenitentiam in Deum et fidem in dominum nostrum Iesum
Christum. Quae sit poenitentia in Deum 2. Corinth. 7 interpraetantur, ubi tristitiam ad poenitentiam et secundum Deum a tristicia mundi discernit,Vgl. II Kor 7,10. ut ostendat, non simpliciter contritionem propter peccata docendam esse, sed quae sit contritio et tristicia ad poenitentiam et secundum Deum, quae operetur salutem non poenitendam ἀμεταμέλητον.Schluss-Ny anscheinend im Druck defekt (oder doch fälschlich Iota gesetzt?).keine Reue verursachend (vgl. II Kor 7,10a). Vgl. Passow I/1, 127[b] s. v. ἀμεταμέλητος Nam tristicia mundi tantum
mortem et desperationem operatur.Vgl. II Kor 7,10b. Atque haec poenitentia in Deum aut tristicia aut contritio ad poenitentiam et secundum Deum cum sit, ut salus ad eam necessario consequatur, tamen Apostolus fidem huic in dominum nostrum Iesum addit. Non quod haec fides unquam a uera poenitentia absit. Verum quia Spiritus Antichristi sic ueram poenitentiam in Ecclesia labefactu
rus esset, ut poenitentia ibi sine fide in Christum traderetur. Proinde hoc Spiritus in Apostolo ascribit, et fidem in dominum Iesum. Et ualet testimonium Apostolicum de fide in poenitentia addenda, contra uiciosam de poenitentia doctrinam Monachorum, et contra hunc nouum Spiritum Antichristi, qui ubique ad labem fidei uiam affectat, ut peccatores neque ad salutem su
am poenitentiam agere possint, neque per fidem remissionem peccatorum et fortem in sanctificatis accipere. Adscriberem plura presertim ex Pauli Apostoli epistolis et contionibus Apostolorum testimonia, nisi tota scriptura et traditio Apostolorum nihil aliud esset, quam hoc quod Paulus dicit: poenitentia in Deum et fides in dominum nostrum Iesum.Vgl. Act 20,21. At hoc solum est, quod
huius Spiritus et noui doctoris dolum et fraudem contra salutis de poenitentia uera doctrinam arguit.
Quanquam autem hoc in Ecclesia ex recenti ueluti naufragio collecta atque cum luce uera contra abominabiles tenebras aut potius blasphemias constituta, ferendum non sit, ut quisquam eius luci et saluti in dogmate contra diabolum
insultet, tamen alia nunc quoque uideamus, quae hoc negocio non humanam leuitatem aut stulticiam quandam, sed spiritualem nequitiam atque insigne regni Christi odium arguunt. Os facit Ecclesiae Dei, quasi eius honorem maximum in occulto esse ferre non possit. Imaginem (inquit) suam non debet ignorare, ad quam est principio homo factus, cum ipsum Deus creator ad su
am imaginem et similitudinem fecit.Vgl. Gen 1,27. Haec imago scilicet est, cum filius Dei est homo factus. Nam eam imaginem etiam habiturus erat filius Dei, etiamsi peccatum in mundum non introiuisset.Vgl. D. ANDREAE || OSIANDRI SACRAE || THEOLOGIAE IN SCHO= || la Regiomontana Pri= || marij Professoris. || AN FILIVS DEI FVE= || RIT INCARNANDVS, SI || peccatum non introiuisset || in mundum. || ITEM. || DE IMAGINE DEI || QVID SIT. || EX CERTIS ET EVIDEN= || tibus sacrae scripturae testimonijs, || et non ex philosophicis et hu= || manae rationis cogitatio= || nibus, deprompta || explicatio. || MONTEREGIO PRVSSIAE. || 1550 [im Kolophon: EX OFFICINA HAEREDVM || IOANNIS LVFFT. || 18. Decembris. || ANNO 1550.] (VD 16 O 986) [OGA 9, (450) 456–491 (Nr. 427)]. Si quaeras, quod nomen homo factus habiturus fuerit. Nam Christus Iesus non fuisset, Quid respondeat ipse uiderit. Ponit hic primarius professor imaginem ad alterius posterioris similitudinem,
priorem, quasi hoc non prius uerum fuerit, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quam si filius Dei fuisset homo factus. Tam crudeli odio fertur daemon contra hanc gloriam summam in homine, quod est ad imaginem Dei factus, ut coram Deo λατρείανDienst, Gottesdienst. in sanctitate et iusticia praestat,Vgl. Lk 1,75. atque aeternam uitam in regno Dei uiuat. Interim de imagine
commenticia adfert tantum, ut homines nunquam ad hanc ueram Dei imaginem respiciant, atque eius sanctitatis et iusticiae in Christo Iesu curam habeant, quae nunc faciunt ut Ecclesia Dei in sanctitate et iusticia uera coram Deo in Christo Iesu adoret, et Deo suo, ad cuius similitudinem et imaginem facta est, seruiat. Haec imago Dei ueri cultus in sanctitate et iusticia, fuisset iuxta
conditionem hominis, si is non peccasset, ac sanctitatem suam et iusticiam non amisisset. Verum cum propter peccatum sanctitas et iusticia euanuerint, Deus per filium incarnatum et hominem factum sanctitatem et iusticiam restituit, quae est iusticia Dei secundum Apostolum, quae reuelatur in Euangelio.Vgl. Röm 1,17. Iusticia Dei per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes credentes.Vgl. Röm 1,16f.
Et est haec iusticia cum sanctitate. Quia accipiunt credentes in Iesum Christum sortem in sanctificatis et sunt sacerdotes induti iusticiam,Vgl. Ps 132,9. ut uiuentes et omnibus diebus uitae suae domino benedicant. Quia mortui in peccato non laudabunt dominum.Vgl. Jes 38,18. Sunt enim sine sanctitate et iusticia per fidem in Iesum Christum, et coram Deo uiuere non possunt.
Sed magnam huius Spiritus superbiam et arrogantiam esse oportet, quod cum sua primaria professione tantum Ecclesiae Dei insultare audet, quasi ipsa sine hoc ministerio nouo de imagine Dei, similitudinem et imaginem Dei nesciuerit, cum tamen Ecclesia Dei hoc solum in luce sua praecipua semper habuerit ut secundum hanc imaginem ipsa Ecclesia Deum suum patrem agnoscat,
ipsam imaginem secundum quam est creata sibi proponat, ut Deum ex toto corde, anima, mente diligat et proximum sicut seipsum.Vgl. Lk 10,27. Ac quia homines diabolo locum fecerunt, ut contra Spiritum Dei, quae est imago Dei in homine, incurrerent, ipsi quidem uident quae sit imago Dei ex Prophetica descriptione: Sed nisi poenitentiam egerint, gloriam, honorem, pacem, immortalitatem
coram Deo habere non possunt, ut secundum imagi-nem Dei aeternam uitam uiuant.Vgl. Röm 2,4–10. Sed est a Deo potestas omnibus poenitentiae facta, ut nunc iterum ad eam lucem emergant, atque in uera sanctitate et iusticia propter Iesum Christum coram Deo adstent et dicant: Credo in Deum patrem, ad cuius imaginem factus sum, ut uerus filius Dei, ut ipsum in spiritu et ueritate ad
orem et inuocem. Quia simul credo in Iesum Christum, qui me expertem Spiritus propter peccatum, facit iterum cum Spiritu sancto per fidem, ut propter remissionem peccatorum sim iustus et sanctus, atque cum uera imagine Dei patrem meum in coelis in Spiritu et ueritate inuocem.
Ob quam causam etiam credo in Spiritum sanctum, Quia quorum imago Dei
est, etiam Spiritus sanctus est, a quo sanctificantur, in Ecclesia per remissionem peccatorum in fide Iesu, ut tanquam ueri filij Dei, cum carne et corporibus suis resurgant et uitam aeternam uiuant. Non est omnium Prophetarum et Apostolorum aliud officium in Ecclesia Dei, quam ut homines de imagine Dei ad uitam aeternam in omnibus partibus doctrinae Christianae recte insti
tuant et doceant. Non aliud est Euangelium et uniuersa doctrina cum salute nostra, etiam cum rudis Ecclesia in sua catechesi doctrinam salutis et uitae aeternae audit et discit. Et doceret nos ille professor e suo gurgustio de imagine Dei, quam Ecclesiam Dei de ipsius mysterio nunc primum cognoscereaus: cognogscere. oporteret? Imo cum ibi aliud, sicut supra de poenitentia dictum est contra
ueram et receptam doctrinam de imagine Dei in medium affert, cui Spiritui in Ecclesia Dei se opponat satis conspicitur. Spiritus uerus in Ecclesia est imago Dei, secundum quam uiuit Ecclesia, contra hunc Spiritum iste professor superbit, et cum blasphemia prorumpit. Sonat igitur quidem imaginem Dei, uerum quia Spiritui sancto in Ecclesia aduersatur, est inimicus et hostis imagi
nis Dei uerae, secundum quam homines, ut filij Dei per fidem in in Christum Iesum, et inuocationem nominis Dei uiuunt, ac λατρείαν ut Zacharias dicit:Vgl. Lk 1,75. coram ipso omnibus diebus uitae suae in sanctitate et iusticia praestant et persoluunt. Ad hunc modum loquitur de imagine Apostolus, quae a principio fuit in homine propter Spiritum cum libertate 2. Corinth. 3.Vgl. II Kor 3,17. Sed
postea propter peccatum amissa est, ut Deum sine mediatore intueri non possit. Quia sine mediatore homo sine Spiritu est, sub inimicis seruit sine sanctitate et iuticia. Sed mediator dominus cum spiritu est, et ubi spiritus est ibi est libertas, quae liberat per ueritatem a peccato et eius seruitute, ut nunc sine timore ex manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et
iusticia coram ipso omnibus diebus uitae nostrae.
Sic scilicet omnes Euangelio de mediatore credentes et retecta facie gloriam domini in Christo Iesu contemplantes, in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam tanquam a Domini Spiritu.Vgl. II Kor 3,18. Nam quia primus homo Adam, qui est factus in animam uiuentem, cum est Deo inobediens factus,
Spiritum sanctum amisit, et cum peccato Spiritum malum accepit, ac postea sine imagine Spiritus Dei in homine uiuere non potuit. Deus autem statim ultimum Adam promisit: Semen mulieris conteret caput serpentis,Vgl. Gen 3,15. qui ueniret scilicet e coelo cum spiritu uiuificante ac quicquid e terreno propter peccatum cum morte est, id ipse secundus homo qui est dominus e coelo
uiuificaret, atque sic imaginem coelestis gestaremus, sicut terreni gestauimus. Nam secundum terreni imaginem omnibus moriendum fuit, qui uero coelestis imaginem recipiunt, quam primus homo habuit, sed propter peccatum amisit, uidelicet retecta facie gloriam Domini contemplantes, in eandem imaginem transformantur.aus: trasformantur. Sed hoc diligenter obseruandum est, tanquam a Domini
Spiritu, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate accipere non possunt.Vgl. I Kor 15,50. Quod hic Spiritus impudenter Ecclesiae Dei obtrudere niti-tur, quasi id sit Christum uenisse in carnem, sicut ob eam causam addit ipse nostram, quasi ista carnalis et corporalis subitio sit in nobis imago Dei, cum nostra iusticia et uita.
Sanctus Paulus dicit: transformamur in eandem imaginem a gloria in gloriam tanquam a Domini Spiritu.Vgl. II Kor 3,18. Ergo haec imago Spiritualis est, sicut dicit Christus ipse Ioannis 6:Vgl. Joh 6,63. Spiritus est qui uiuificat, caro non prodest quicquam. Verba quae ego loquor uobis Spiritus sunt et uita. Et Paulus hoc satis diserte definit, caro et sanguis regnum Dei haereditate non accipiunt.Vgl. I Kor 15,50. Non
igitur hoc aliud est negare Christum uenisse in carnem, quam negare Euangelium, hoc est quod sola fides in Christum consequatur aut accipiat remissionem peccatorum et sortem in sanctificatis. Sicut hoc in summa Apostolus constituit 2. ad Timot. 2: Memento Iesum Christum suscitatum a mortuis ex semine Dauidis secundum Euangelium meum,Vgl. II Tim 2,8. uidelicet ipse suscitatus a
mortuis primus annunciat lucem ex resurrectione mortuorum populo et gentibus, Acto. 26.Vgl. Act 26,23. Haec ergo imago Spiritualis est ad uitam omnium retecta facie per fidem gloriam domini contemplari tanquam in speculo imaginem Iesu Christi, quae exhibetur omnibus cum spiritu uitae, ut ipsi per fidem contemplantes, in eandem imaginem transformentur tanquam a Domini Spiritu.Vgl. II Kor 3,18.
Est haec doctrina Apostolica et Euangelij, Christum uenisse in carnem,Vgl. Joh 1,14 ut ibi de peccato peccatum damnaret,Vgl. Röm 8,3. omnium in tenebris mortis uersantiumaus: uersantum. lux fieret,Vgl. Jes 9,1. ut omnes sequentes hanc lucem non ambularent in tenebris, sed haberent lucem uitae.Vgl. Joh 8,12. Et hanc lucem hactenus Ecclesia Dei secuta est, atque iterum nunc contra Antichristum aut spiritum Antichristi ex Apostolico
uerbo istam lucem amplexa est. Quia docet sola fide in Christum Iesum iustificari et sanctificari peccatores. Qui igitur in eo contradicit, quod non sola fide fiet remissio peccatorum, est spiritus Antichristi. Cum quo se coniungit hic Spiritus. Quia negat Christum Iesum ideo uenisse in carnem ut ipse παθητόςdem Leiden unterworfen, vgl. Passow II/1, 620[a] s. v. παθητός 1.b). fieret, et primus ex resurrectione mortuorum annunciaret om
nibus, ut in hoc Euangelio omnium oculi aperirentur, fieret conuersio a potestate Sathanae ad Deum per fidem in dominum Iesum. Qui aliud de corporali commixtione cum carne nostra imaginatur, est cum Spiritu Antichristi coniunctus. Quia Euangelium tollit quod est esse in Christum Iesum resuscitatum a mortuis, natum ex semine Dauidis, credendum, ut remissio peccatorum et
sors in sanctificatis per hanc fidem accipiatur.
Hoc Euangelium qui negauerit, hic sicut Ioannes dicit,Vgl. I Joh 4,3. est spiritus Antichristi. Nam Antichristus proprie est contra Christum. Christus uero est a mortuis resuscitatus, ex semine Dauidis natus, sicut nostrum symbolum dicit: natus ex Maria uirgine.Vgl. Apostolicum, BSELK 42,16f.
Nemo uero potest Christum in carnem uenisse negare, nisi Antichristus. Quia Christus uenit in carnem et in hunc mundum peccatores saluos facere,Vgl. I Tim 1,15. sicut symbolum dicit: Natus ex maria Virgine etc., ut sit Ecclesia sancta credens remissionem peccatorum, resurrectionem carnis et uitam aeternam propter Christum Iesum resuscitatum ex mortuis, ex semine Dauidis iuxta promissio
nem, ut semen mulieris testimonium haberet, quod idem Spiritus Propheticus ex semine Dauidis et filium Dauidis tandem prouenturum celebraret, secundum promissionem ex semine Dauidis, quod ex Maria Virgine producitur, quae filia Abrahae et Dauidis est. Sed est mulier iuxta promissionem primam ut saluator ex ipsa natus ad omnes ex mulieribus natos pertinere iudicetur. Si
cut res ipsa, quod ad salutem attinet sine discrimine est, tantum genus certum circumcisum est, ut de persona saluatoris ex Prophetico testimonio certo constaret. Et fuit ista series patrum, ex quibus Christus oriretur ne-cessaria, ut Spiritus Propheticus semper diceret, ex hoc semine proueniet semen mulieris.
Patrum scilicet cathalogus est certus non matrum, Quia Deus in uiris genealogiam non in mulieribus esse uoluit. Et tamen iuxta promissionem primam semen mulieris est. Ex patribus uero certis Abraham et Dauid describitur propterea, ut tandem mulier certi generis sit et testimonium Propheticum secundum patres habeat, quod ibi promissio Dei praestetur, cum haec mulier ex
patribus ac maxime ex Dauide oriunda semen illud, quod pro omnibus ex mulieribus natis caput serpentis conterat, cum Christus Iesus ex muliere sub legem factus, ut eos qui sub legem sunt redimeret, quo ius filiorum Dei acciperent natus est. Nam ipse ideo παθητος factus est, et ex mortuis resuscitatus est ut primus lucem populo et gentibus, id est omnibus ex mulieribus natis,
annunciaret et omnes credentes in hunc Christum παθητον et tertia die a mortuis resuscitatum habeant remissionem peccatorum et uitam aeternam in sanctificatis Dei.
Hic Christus est qui secundum promissionem, cum plenitudo temporis uenisset in carnem uenit, ex Maria uirgine natus est, ut omnes per ipsum ius filio
rum Dei consequerentur per fidem in ipsius mortem et sanguinem. Qui igitur hoc negat de morte et sanguine Christi, quod tantum sit peccatum remissio et salus propter haec credenda, est hic Antichristus, et negat Christum uenisse in carnem. Nominat uero Ioannes non simpliciter Antichristum, sed spiritum Antichristi, ut potissimum spiritum ipsam blasphemiam fore significaret.
Spiritus Apostolicus est, qui Christum in carnem uenisse secundum Prophetas παθητον primum ex resurrectione mortuorum lucem annunciantem praedicat. Ei spiritui Antichristi Spiritus resistis et in alijs rebus quam in morte et sanguine Christi iusticiam et salutem esse dicit. Quae causa fuit, ut abominationibus papisticis et Monachorum et in doctrina uarijs blasphemijs
contradiceretur, secundum Euangelium Iesu Christi. Et nunc ex eodem Euangelio huic Spiritui contradicitur. Quia per hoc quod dicit Christum uenisse in carnem, in carnem eum uenisse negat. Quia negat hoc Euangelium quod per solam fidem in Christum Iesum sit remissio peccatorum et uita aeterna. Si hoc se dicere negat, cur igitur his contradicit, qui testimonium eius Ecclesiae
habent, quae nunc ad suam lucem Euangelij Apostolici contra Antichristum emersit, quod Euangelium de remissione peccatorum et iusticia Dei per fidem Iesu Christi recte et uere doceant.
Aut igitur illos non uere de Euangelio et aduentu Christi in carnem docuisse demonstret, quibus contradicit, aut suum locum apud spiritum Antichristi ag
noscat, si haec confessio uera est de aduentu Christi in carnem, quia Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere,Vgl. I Tim 1,15. et sic isti docent, quibus ille dogmatista contradicit.
Ipse scilicet recte pro eo habetur, qui Christum in carnem uenisse negans sit cum spiritu Antichristi. Non enim hoc loco quicquam ad rem est, quod non
nunquam Apostolicas sententias sonare potest. Sed cui contradicat uidendum est. Nam si ibi est Spiritus Apostolicus, sicut est de eo testimonium Ecclesiae sanctae, necesse est in contradicente Spiritum aduersarium et Antichristi esse. Non est hoc loco dissimulanda historia quae huius blasphemiae ortum continere uidetur. Nam cum principes foederis SchmalcaldiZum Schmalkaldischen Bund vgl. allgemein Gabriele Haug-Moritz, Der Schmalkaldische Bund 1530–1541/42. Eine Studie zu den genossenschaftlichen Strukturelementen der politischen Ordnung des Heiligen Römischen Reiches Deutscher Nation, Leinfelden-Echterdingen 2002; Jan Martin Lies, Stefan Michel (Hgg.), Politik – Religion – Kommunikation. Die schmalkaldischen Bundestage als politische Gesprächsplattform, Göttingen 2022 (VIEG.B 137); zur Bundestagung 10.–24.02.1537 vgl. Volz 96–175. in eo oppido,Schmalkalden. cum
suis Theologis conuenissent et Theologi quasi Prophetae domini diurnas λειτουργειαςGottesdienste. docendo praestarent, fuit primus quasi ordo suo loco reuerendo patri Luthero. Is haud dubie non tam humano consilio, quam Spiritus gubernatione sententiam ex prima Ioannis de Euangelio Apostolico per hunc uirum nunc iterum uindicato, et de officio proprio contra spiritum Antichristi
sibi enarrandam in Ecclesia delegit: Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum Christum in carnem uenisse, ex Deo non est.Vgl. I Joh 4,2. Et hic est spiritus Antichristi, quem audiuistis quod ueniat et nunc est in mundo.Vgl. I Joh 4,3. In hac sententia cum sanctus uir Euangelium Iesu Christi docuisset, ac de Antichristo coram Ecclesia Dei et abominationibus papisticis contra Euangelium proposuisset,
est ueluti sequens ταξιςOrdnung. Osiandro facta. Qui ut tum etiam de suo Spiritu nouae luci contrario profiteretur, eandem sententiam Apostoli sibi docendam publice delegit, ut omnes in Ecclesia admirarentur, quid sibi ille Luthero succedens, in eadem materia quasi nouae palmae quaereret. Audita uero haec sunt etiam cum magno gemitu τῶν δοκούντων,der Angesehenen. Vgl. Gal 2,6. Lutheri et Amsdorfij et ali
orum, quae palam synceram et Apostolicam recens in Ecclesia reuocatam doctrinam labefactarent noua quadam argutia, quae hominibus leuibus propter insolentiam non ingrata futura essent.Mitte Februar 1537 predigte Osiander während des Bundestages in Schmalkalden und legte denselben Text (I Joh 4,1–3), über den tags zuvor Luther gepredigt hatte, erneut und abweichend aus, was zu einiger Missstimmung führte (Möller, Osiander, 212, argumentiert allerdings, dass diese Verstimmung nicht anhaltend oder sonderlich schwerwiegend gewesen sein könne). – Vgl. WA.TR 4, 478, 14–20 (aus Nr. 4764); 634,27–635,3 (aus Nr. 5047). – Sebastian Fröschel schildert die Vorgänge, auch Amsdorfs kritische Reaktion, in der Rückschau: Vom Priesterthumb || der rechten / warhafftigen / Christlichen || Kirchen / der Christen groͤsten / hoͤhesten vnd noͤ= || tigesten trost / des Herrn Philippi Melan= || thonis / drey Definitiones oder || erklerung. || || Wittemberg. || Gedruckt durch Peter Seitz. || 1565. (VD 16 F 3095) Bl. D1v (zitiert in WA 45, S. XVI). – Osianders Schilderung in: Beweisung: || Das ich nun vber || die dreisig jar / alweg einerley || Lehr / Von der || Gerechtigkeit des Glaubens / || gehalten / vnd gelehret hab / Künigsperg in Preussen. || Den 24. Januarij. || 1552 (VD 16 O 994), Bl. C3v–C4v (s. OGA 10, 442f). – Vgl. Seebaß, Das reformatorische Werk des Andreas Osiander, 154f.
Ea enim semper huius hominis φιλονεικίαStreitsucht. fuit, ut nisi autoritate prohiberetur, nihil unquam ab alio etiam optime traditum sine calumnia et uexatione
esse pateretur. Docuit postea eadem in Ecclesia, cum hanc integram Apostoli Epistolam ibi interpretaretur.Möglicherweise kannte Roting die Reihenpredigten Osianders aus eigenem Erleben. Verum nondum audebat suos ἀντιδίκουςGegner, Widersacher. nominare, neque διαῤῥήδηνaus: διαῤῥηδήνausdrücklich. Vgl. Passow I/1, 660[a] s. v. hoc dicebat, quod moliebatur. Erat Spiritus Lutheri κατέχωνaufhaltend, abwehrend. Vgl. II Thess 2,7. hunc pseudoapostolum, ut quamuis blasphemiam contra Euangelium mussitaret, tamen eam palam proferre non auderet, neque un
quam uiuo Luthero ac non turbatis rebus Ecclesiae per horribilia dissidia inter eius doctores cum suo nouo dogmate hic publice uolitare ausus fuisset. Est hic Spiritus audax, sed non nisi reliquis sic iacentibus, ut prorsus non metuendi uideantur, si saltem hoc adiaphoristicum non incidisset, et Ecclesia Dei in eo consensum tenere potuisset, haec bestia ex suo antro pro
repere nondum fuisset ausa. Luit igitur Ecclesia Dei nunc suam stulticiam, quia suis hostibus per suas dissensiones res faciliores et commodiores reddidet. Nam quid omnino facilius est, quam etiam nunc offendere fructibus ipsis prodeuntibus, quae tum ἐνέργειαaus: ενεργεία huius nouae deprauationis fuerit? Quae sit Apostolica doctrina de aduentu Iesu Christi in carnem in Ecclesia Dei notis
simum est.
Natus est enim Iesus Christus secundum promissionem ex semine Dauidis, et dedit illi dominus Deus sedem Dauid patris sui ut regnaret in domo Iacob in perpetuum.Vgl. Lk 1,32f. Conceptus est in Maria uirgine per Spiritum sanctum, ut hic benedictus fructus uentris mulierisVgl. das Avemaria: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesu de perdito maledictionis restitueret om
nes maledictos ex mulieribus natos. Sicut etiam symbolum: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.Vgl. Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, BSELK 49,14–17. Non enim ibi de duobus causis loquuntur patres, cum Christus homo factus sit aut futurus fuerit. Sed simpliciter haec causa sola est Apostolocae doctrinae, quod Christus in hinc mundum uenerit peccatores saluos facere.Vgl. I Tim 1,15. Venit igitur aut descendit
de coelis propter nos homines et propter nostram salutem, hoc est iuxta Apostolum, peccatores saluos facere. Sunt enim homines iuxta phrasim Apostolicam peccatores. Sicut Pauli doctrina est ad Romanos 3, quod omnes, Iudaei et Graeci, sint sub peccatum,Vgl. Röm 3,9. et quod omnes peccarint et sint expertes gloriae Dei. Iustificentur autem gratis gratia Dei per liberationem in Iesu
Christo, quem proposuit Deus propiciatorium per fidem in ipsius sanguinem.Vgl. Röm 3,23–25. Non igitur aliud est iuxta Apostolos Christum Iesum in carnem uenisse, quam ut ipse fieret per suum sanguinem agnus pro mundi peccatis,Vgl. Joh 1,29. ut ipse per suam mortem iram Dei contra nos placaret.Vgl. Röm 5,9f. Ipse enim eam iram, quae contra omnes homines ferebatur, in suam carnem excepit, et iuxta Apo
stolum inimicitiam in sua carne soluit, legem praeceptorum in decretis abrogauit, ut duos in seipso in unum hominem conderet faciens pacem, et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem, perimens inimicitiam in ipso et ueniens.Vgl. Eph 2,14–17. Euangelizaret pacem remotis et propinquis.Vgl. Jes 57,19; Eph 2,17. Hoc igitur de carne Christi sciendum est, quod per ipsum in cruce inimicitia sublata est,
quam lex Dei omnibus hominibus ostendit, et irae Dei subijcit. Atque huic irato Deo omnes peccatores reconciliantur per unum corpus et carnem Christi in carne, cum ibi Cherographum contrarium nobis expunxit, atque ipsum sustulit e medio, cum cruci affixit.Vgl. Kol 2,14. Ad haec scilicet efficienda carne et corpore Christi opus fuit, ut semen mulieris esset, ac filius Dei in similitudine carnis
peccatis occultatus est, ut sit in carne, sicut diabolus in serpente hominem in peccatum et mortem traxit, ipse de peccato damnaret peccatum ac per Spiritum uitae in Christo Iesu homo a lege peccati et mortis liberaret. Atque ideo carnem Christi cibum et sanguinem eius potum Euangelium proponit,Vgl. Joh 6,15f. ut credentes in hunc filium hominis Christum Iesum hanc suam fidem in Chri
stum Spiritum uiuificantem aut uitae habeant, qui ipsos obsignet et filios Dei uere faciat, quo coram Deo abba pater clament et saluentur.Vgl. Röm 8,15. Id scilicet est Iesum Christum in carnem uenisse, et confitetur hoc Ecclesia uera, quod non per aliud, quam per carnem Christi et eius sanguinem, cum in cruce, sicut serpens in desertoaus: desetro. exaltatus fuit, ut omnes in ipsum credentes, contra mor
tem et peccatum defenderet.Vgl. Joh 3,14–16. Quia est ideo meus homo Christus Iesus crucifixus, ut sicut Propheta dicit nos liuore eius sanaremur,Vgl. Jes 53,5. ac nostrae pacis disciplina super hunc leprosum et percussum, ac humiliatum a Deo esset. Quia ipse in sua carne inimicitiam Dei contra nos expiauit, atque ex irato Deo nobis propicium reddidit, cum ipse est propiciatorium nostrum per suum san
guinem factus,Vgl. Röm 3,25f. ut omnes credentes in hunc crucifixum sint iustificati ipsius gratia per redemptionem in Iesu Christo. Ideo enim descendit de coelis, qui est in coelis homo factus est, exaltatus est in cruce, ut omnia ad se traheret,Vgl. Joh 12,32. quae prius in Paradiso tracta sunt ad Sathanam sub specie serpentis, ut serpens iste nocens contra se exemplum suum haberet, sicut Christus
typum serpentis in deserto interpretatur. Nam Christus cum mundi peccatis exaltatus est in cruce, ut ipse in similitudine carnis peccati,Vgl. Röm 8,3. omnium hominum peccatum expiaret, Deum patrem nobis placaret, atque sic omnia ad se traheret, quae prius Sathan, qui est princeps mundi,Vgl. Joh 12,31; 14,30; 16,11. ad se tracta habuit. Quod iam Apostolice loquendo est Christum in carnem uenisse.Vgl. I Joh 4,2. Et con
fiteri eum sic uenisse, non aliud est, quam credere, quod Iesus Christus sit pro mundi peccatis crucifixus, mortuus etc. Sicut dicit Ioannis 3, ut omnis credens in eum non pereat, sed habeat uitam aeternam.Vgl. Joh 3,16. Vnigenitus filius Dei ideo a Deo traditus est, in similitudinem carnis peccati missus est, ut crucifigeretur cum iniquis,Vgl. Lk 23,33 aut maleficis reputaretur,Vgl. Jes 53,12; Mk 15,28; Lk 22,37. ut hanc eius sacer
dotalem operationem respicientes, quomodo hoc sacrificium sit oblatum pro suis peccatis et sanguinem Christi innocentem esse pro nocentis mundi peccatis nocentissimum in cruce factum credentes, non pereant sed habeant uitam aeternam.Vgl. Joh 3,16.
Filius scilicet Dei est missus in carnem ad salutem mundi, sed eam salutem
non nisi credens accipit. Nam qui non credit iam iudicatus est.Vgl. Joh 3,18. Quia non credit in nomen unigeniti pro se crucifixi, mortui et a mortuis resuscitati. Haec enim sola lux lucens est ad uitam aeternam, cum accipitur per fidem in Iesum Christum crucifixum remissio peccatorum et sors in sanctificatis. Hae doctrina contra spiritum Antichristi proposita est ex Apostolis in sententijs:
Sola fides iustificat, et fides est pars poenitentiae. Nam ideo poenitentia uitae et ad uitam est, Actorum II.Vgl Act 2,38. Quia a poenitentibus accipitur remissio peccatorum et Spiritus sanctus per fidem in Christum crucifixum, cum ipse in cruce in sua carne inimi-citiam sustulit, et omnes homines in uno corpore reconciliauit Deo.Vgl. Eph 2,16. Haec igitur fides ueram poenitentiam ad uitam consti
tuit. Et quod absque ea fide fit, quicquid contritionis, confessionis etc. fuerit, omnia non ad uitam sed ad mortem sunt, Solus enim qui credit in unigenitum filium Dei, qui est exaltatus in cruce, ut omnes ad se traheret,Vgl. Joh 12,32. non perit, sed habet uitam aeternam. Et haec fides sola sine ullo nostro meritorio aut propiciatorio opere coram Deo iustificat.
Haec cum sic sincere et uere tradita doctrina sit contra spiritum Antichristi ex Apostolicis monumentis sine querela in Ecclesia Dei de aduentu Iesu Christi in carnem de fide et confessione Ecclesiae eius aduentus (Quia uenit Iesus Christus πρᾷοςaus: πραοςsanftmütig. et παθητόςaus: παθητοςleidensfähig, gefühlvoll. iuxta Mosen et Prophetas,Vgl. Mt 11,25; Lk 24,26f; Dtn 18,15; Jes 52,39–53,12. ut Euangelium lucis de ipsius salute in remissione peccatorum per fidem audiatur et iudi
cium Dei, quod erit super omnes non credentes, caueatur). Tamen hic nouus dogmatista nescio quid insoliti comminiscitur de aduentu Christi in carnem nostram, sicut ipse hoc quasi cum Apostolica autoritate attexit uerbis Apostoli, quod tamen si Apostolicam sententiam de Euangelio teneret, non repraehenderetur. Verum cum labem Apostolicae doctrinae per hoc, sicut palam deprae
henditur, quaerat, est in eo eius sacrilegium arguendum, quod tam audacter NOSTRAM Apostolicae doctrinae adfingit. Sicut in Sacramentarijs non fertur, quod sententiam: Caro non prodest quicquamVgl. Joh 6,63. ad Christi carnem referunt. Nam quamuis etiam hoc uerum sit, Christi carnem sine fide et Spiritu uiuificante nemini prodesse, tamen quia hoc genus prophanum uerum intel
lectum Ecclesiae non curat, Sed Sathan in eius carnis, corporis, sanguinis, prophanatione. Ecclesiae fidei et eius salutis defunctionem quaerit. Ecclesia recte prohibet eos hoc dictum Christi ad carnem Christi referre.
Neque dat Ecclesia hoc huic nouatori, ut addat carnem nostram. Quia non sic uenit in carnem nostram, ut nobis propter hanc eius commenticiam
subitionem aut commixtionem esset iusticia et sanctificatio ac uiuificatio coram Deo. Imo id ex dogmate Apostolico palam depraehenditur, quod Sathan in didascalo quidem de iusticia sanctificatione praetexat, uerum prorsus id moliatur, ut uniuersa iusticia et uiuificatio destruatur. Quid enim iusticia uel reliquum esse potest, si de hac carnali inhabitatione patris, filij incarnati, Spi
ritus sancti ad iusticiam credendum est? cum Apostolica doctrina id tradat propter eam fidem, quae credat remissionem peccatorum propter Christum nos iustos reputari, Sicut est Roman. 3: Arbitramur igitur fide iustificari homines etc.,Vgl. Röm 3,28. fide scilicet quae credit remissionem peccatorum propter Iesum Christum. Non faciunt Apostoli, cum causam iusticiae ueram constituunt,
mentionem inhabitationis Dei. Quia est id in effectu iusticiae ponendum, sicut supra de templo Dei dictum est. Neque potest omnino hic eiusmodi aliqua interpretatio constitui, quasi necessario inhabitatio Dei in suo templo cum iusticia, et quicquid iusticiam efficit cohaereat non male hanc inhabitationem iustificationem dici, fuit huic dogmatistae primum contradicendum,
cum hoc nouum de iustificante causa contra apostolos locutus est. Non enim iustificat inhabitatio Dei, sed fides in Iesum Christum, quae cum hoc precium redemptionis in Christo appraehendit, cum diuina efficatia salutis constituitur. Sicut Christus dicit: Mulier, fides tua te saluam fecit.Vgl. Mk 5,34; Lk 7,50. Sic λόγια θεοῦWorte Gottes (acc. pl. neutr.). tractat Spiritus sanctus in Apostolis, et non est aliud usurpandum aut exagi
tandum Ecclesiae post Apostolos quam sic sola fide in Iesum Christum iustificari, sanctificari, uiuificari homines peccatores, Sicut omnes semper Apostoli docuerunt et non aliter. Deinde in eo fraus Sathanica obseruanda est, cum quidem inhabitationem Dei sonat, uerum quia inhabitationem causam facit sanctificationis et iustificationis, quae tamen ipsa ex iustificatione se
quitur. NamAuch in der letzten regulären Zeile von Blatt E4v (Kustode: credentes). credentes et iustificati fiunt templum Dei.Vgl. I Kor 3,16f; 6,19; Eph 2,19–22. Quid de ea fide sentiendum sit, per quam Christus in nobis habitat satis intelligitur, nempe ut nihil sit, per quod possit in nobis habitare. Si enim imputatio iusticiae propter remissionem, quae sola fide accipitur, nulla est, nulla est iuxta Apostolus iusticia, nulla sanctificatio, nulla uiuificatio, et per consequens nullum
templum Dei ibi existere potest. Quid igitur de fide sentiat, cuius tam frequentem mentionem in propositionibusVgl. oben Anm. 73. facit, hinc satis intelligitur scilicet sentire Deum in nobis habitare, qui tamen nondum simus templum Dei facti, quod sicut diximus sola reputatione iusticiae propter fidem de remissione peccatorum efficitur. Et deinde sumus propter inhabitantem Spiritum Christi
in nobis templum Dei, sed non sumus iusti propterea aut sancti, quia qui sic templum Dei facti sunt, cum est per digitum Dei Spiritus immundus pulsus,Vgl. Lk 11,20. cum credentes in Christum iustificati et sanctificati sunt, atque sic templum Dei sanctum constituti, cum non ad suam sanctificationem attendunt, quomodo per fidem in Christum sint sanctificati et iustificati credentes
remissionem peccatorum in eius nomine, tum iterum templum Dei esse desinunt, et fiunt templum diaboli longe turpius et tetrius, quam antea fuerunt, cum nondum sic fide iustificati et sanctificati fuerunt.
Haec igitur omnino ab Ecclesia propter hasce causas explodenda essent, si non insuper ex petulantia huius spiritus haec adderentur: haec glacie frigidiora
in Ecclesia doceri, non tantum propter remissionem peccatorum reputari iustos et non etiam propter iusticiam Christi per fidem in nobis habitantis. Simulat hic spiritus magnam παῤῥησίαν,Freimut; Unverschämtheit. sed uiuo Luthero id nunquam ausus fuisset proloqui, quod in hac sententia nunc quasi sublato τοῦ κατέχοντοςVgl. oben Anm. 135 (hier im gen. sg.). ipsum ponit, imo uix in publicum cum ea prodire ausus fuisset, si
Ecclesia in eo statu, in quo sub initium belliGemeint ist der Schmalkaldische Krieg 1546/47, dessen Ausgang die protestantische Position im Reich erheblich geschwächt hatte. fuit, mansisset, ac non eo infirmitatis redacta fuisset per uiolentam ueteris impietatis impulsionem, ut nunc ab eiusmodi leuioribus SannionibusGrimassenschneider. Vgl. Georges II, 2484 s. v. sannio. et deridentibus ipsam pro delectamento habeatur. Et tamen Lutherum nunc mortuum, quem uirum acerrimum aduersarium habuisset, suum ὁμόψηφοςübereinstimmend, zustimmend. impudentissime contendit.
Lutheri doctrina fuit, quam Ecclesia nunc ad suam lucem ex Apostolica traditione a tenebris, et abominationibus pontificijs ac Monachorum reuocata, cum ipso in confessione celebrauit, quod non in istis commentis Monachorum et alijs quam plurimis superstitionibus de obseruationibus traditionum humanarum (Sicut ipsa doctrina recuperata a repudio indulgentiarum initium
habuit) iusticia et remissio peccatorum statuenda sit, uerum in morte et sanguine Christi, quae fidei Ecclesiae proposita sunt, ut haec fides ad iusticiam, sicut Abrahae,Vgl. Röm 4,3.23–25. reputetur et peccatum ipsum propter hanc fidem non imputetur, quae est in Apostolica doctrina peccatorum remissio. Haec Lutheri doctrina ex Apostolis de iusticia et remissione peccatorum semper fuit, ac non
docet aut confitetur etiam nunc post ipsum Ecclesia Dei aliud, quam reputari fidem in Deum iustificantem impium ad iustitiam et salutem coram Deo, nihil aliud esse quam tegi peccatum per Deum et id non imputari, ea non imputatio est peccatorum propter Christum remissio, et fides, quae hanc remissionem peccatorum in Euangelio Christi accipit, est ipsa iusticia, quia Deus
qui hoc modo iustificat impium, cum ei peccatum propter Christum non imputat, peccatum remittit, et fidem ipsam ad iusticiam reputat. Non aliud Apostoli, non aliud Lutherus uindex doctrinae contra Spiritum Antichristi, non aliud Ecclesia etiam suam lucem contra tenebras Antichristi retinens de iusticia docet. Et tamen hic spiritus ἀλαζώνaus: ἀλάξων καὶ προπετήςgroßtuerische und unbesonnene. hanc doctrinam gla
cie frigidiorem dicit.Vgl. Osiander, OGA 9, 444,7–9: Glacie quoque frigidiora docent, quicunque docent nos tantum propter remissionem peccatorum reputari iustos et non etiam propter iustitiam Christi per fidem in nobis inhabitantis. (Disputatio de iustificatione, Königsberg 24. Okt. 1550, These 73). Ac ne etiam diabolus non sit genus sermonis Apostolici, in quadam transpositione cum absurditate constituere nititur. Quod enim Propheticus spiritus et Apostolicus dicit, iustos reputari propter fidem in Christum, et esse hanc remissionem peccatorum, cum fides credit remissionem peccatorum propter Christum non imputari peccatum, et tegi
sua peccata propter fidem in Christum. Hoc sic quasi ineptius transposuit, qui docent propter remissionem peccatorum iustos reputari, cum accipitur remissio peccatorum, est haec iusticia coram Deo. Sed fides credit remissionem peccatorum propter Christum, et haec fides ad iusticiam reputaturVgl. Röm 4,5. et remissio peccatorum est ipsa iusticia, quia peccatum credenti in eum, qui iu
stificat impium, non reputatur sed tegitur et remittitur. Quicquid igitur ipse spiritus per hanc, ut uidetur, absurdiorem transpositionem quaerat, de eo palam coniuncitur, quia simul reputationis iusticiae et remissionis peccatorum meminit, atque de istis doctrinam in Ecclesia glacie frigidiorem dicit, quod fidem abijciat, quae reputatur credenti ad iusticiam, ac quia in remissione
peccatorum non uult esse iusticiam, quae tamen non est alia, quam cum per fidem in Christum accipitur remissio peccatorum, negat hanc esse remissionem peccatorum cum propter fidem in Christum peccatum tegitur et non imputatur.
Haec Apostolica doctrina est, et uniuersa Ecclesia hactenus cum ostiario eius
doctoribus aperiente amplexa est, neque adhuc aliud audit pro Euangelio iusticiae suae, quam quod propter Christum Iesum peccatum suum non imputetur. Quia si dominus iniquitates obseruet, hoc est, non tegat aut imputet quis omnino sustinuerit. Nemo enim uiuens in conspectu Dei iustificatur, etsi uelit dominus cum seruo suo iudicium intrare, ad scilicet omnibus propter pecca
tum intollerabile est. Quare nisi esset ut dominus non imputaret peccatum, atque credentibus suam fidem ad iusticiam reputaret, nulla esset remissio peccatorum, Ecclesia Dei sancta catholica frustra remissionem peccatorum crederet. Sunt igitur in remissione peccatorum et reputatione iusticiae omnia, et qui hanc frigidam in Ecclesia doctrinam nunc audet pronunciare su
am impietatem contra Euangelium Iesu Christi declarat, ac se de iusticia fidei nihil unquam recte sensisse ostendit. Ac facile ex hoc primo stulticia ac peruersitas secundae sententiae arguitur. Nam cum hoc addit: Et non etiam propter iusticiam Christi per fidem in nobis inhabitantis, quae est Christi iusticia alia, quam cum dominus propter Christum non imputat peccatum et
propter fidem in Christum nos reputat iustos? Quo igitur hic spiritus tendat satis apparet. Nempe ut fidem aliud esse doceat et iusticiam, quam id est proditum in Apostolica doctrina. Si enim est frigida doctrina de remissione peccatorum et reputatione iusticiae, quae est illa fides, quae credit Christum cum sua iusticia in nobis habitare? Si non iustificamur propter fidem de
remissione peccatorum in Christo, quae est Christi iusticia in nobis, aut quae fides, qua reputemur scilicet iusti? Scilicet hoc loco prodit mysterium tantae sapientiae ut inter fidem et iusticiam ponatur Christus inhabitans. Sed quis Apostolorum unquam sic docuit? Ac quis non uidet hoc Sathanicum commentum esse ad fidei et iusticiae Dei per fidem destructionem. Per fidem hoc
quaeritur, ut conscientia nostra de remissione et iusticia coram Deo certa sit, sicut Apostolus ait: fide iustificati pacem habemus erga Deum.Vgl. Röm 5,1. Si uero hoc de inhabitante Christo addendum est, quando credens pacem habebit?
Nam ut maxime uelit hoc dicere esse hoc concomitans, ut Christus in credentibus habitet, tamen nunc non est quaestio quid concomitetur, sed quid iustifi
cet
De iustificatione est doctrina Apostolica per fidem, quae reputatur ad iusticiam et accipit remissionem peccatorum et fortem in sanctificatis. Sed hic professor dicit hanc doctrinam de reputatione iusticiae et remissione peccatorum glacie frigidiorem esse. Quid igitur per hanc parentesin inhabitationis
Dei moliatur palam est, nempe ut uera fides de remissione peccatorum et reputatione iusticiae tollatur, hoc nouum de inhabitatione recipitur, quae omnino nulla esse potest, nisi prius peccatores per fidem in dominum Iesum remissionem peccatorum acceperint et iustificati fuerint, ut sic fortem in sanctificatis habeant et templum Dei fiant. Est id omnino inter argutissima Sathanae artifi
cia, ut si non potest lituras articulorum facere saltem eis pestem per suas interpunctiones et parentheses machinetur. Vt cum concedit sacrificium Christi esse ad redemptionem Ecclesiae, sed Ecclesiam eius facere applicationem, cum ipsa sacrificat. Sicut in suis traditionibus de missa habet, ut corpus et sanguis Christi a sacerdote Deo patri offerantur. Fingit haec Sathan recte co
haerere propter applicationem, sed quod per hoc humanum commentum uera salus ex sacrificio Christi pereat id sedulo dissimulat. Et tamen si hic alia applicatio sacrificij Christi recipitur, quam quae est per fidem cuiusque pro quo est id sacrificium Christi in cruce oblatum, fit omnibus id sacrificium inutile. Nam ideo sacrificium hoc inter Deum et homines interpositum est, ut
homines per id ad Deum perueniant. Non est quaestio, quo alio sacrificio nobis id sacrificium Christi applicemus, sed utrum hoc solum sit, quo peccatores Deo reconcilientur. Et ibi est uera doctrina, hoc sacrificium Christi solum in medium ponendum, atque id fide appraehendendum esse, ut habeas Deum propicium. Et ob eam causam omnibus Christus sui corporis et sanguinis coe
nam instituit, pro quibus est hoc corpus in cruce oblatum et sanguis eius fusus. Factum autem hoc est pro mundi peccatis sicut dicit: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi.Vgl. Joh 1,29. Non igitur aliud in huius rei scientia propria est, quam hoc nouisse, quod Christi sacrificium sit pro totius mundi peccatis oblatum, et hoc solum coram Deo facere, ut nobis propter peccata nostra non irascatur,
sed nos in morte et sanguine filij sui suscipiat nobis propterea peccatum nostrum condonet, non imputet, tegat et nos propter fidem in Iesum Christum iustos reputet. Ex quo iam satis apparet, quid Diabolus per hoc commentum moliatur, esse aliud sacrificium inter sacrificium Christi et nostram fidem statuendum. Non enim id est quod praetexit de facilitate, ut facilius
credamus tanquam in re magis propinqua, uerum ut suum commentum fidem peccatoris excipiat, atque ea in sacrificium Christi pertingere non possit. Nam fides obedientia est, ac tantum in mandato et uerbo Dei acquiescere potest. Si igitur mandatum humanum, (quantumuis cum diuina specie, sicut id humanis traditionibus, Sathanica fraude et arte facile conciliari potest, ut for
mam pietatis habeant, et tamen reipsa prorsus omnis uerae pietatis sint expertes) si inquam humanum mandatum tali fuco inseritur, quasi ibi mysterium necessarium ad salutem contineatur, statim fidei fornicatio exhibetur. Nam si mandatum aut praescriptum humanum suscipit iam non solum Sathanam prae Deo audit: uerum per hanc daemoniacam doctrinam eo redigitur, ut doctri
nam Dei amplius audire non possit. Qui enim in sacrificio missae confidit propter eius auctorem Deo contrarium in sacrificio Christi, quod solum a Deo huc ordinatum est, ut per hoc peccatores Deo reconcilientur et propter hoc solum Deum propitium habeant, confidere non potest. Autor enim qui alienum infersit non permittit. Sicut iste autor de iusticia per fidem inhabitationis Dei
non permittit, ut fide iusticiam accipias secundum remissionem peccatorum propter Iesum Christum. Quia in hac inhabitatione propter hanc causam, ut eam fides amplectatur, et ideo se iustificari credat, commentum humanum est. Christus enim crucifixus cum remissione peccatorum propter eius mortem et sanguinem est ex mandato Dei in Euangelio fidei propositus etc., ut
sic propter causam solam iusticiam accipiat. Et haec uera iusticia Dei in Euangelio patefacta est, qua peccatores per fidem iustificantur et iusticia Christi, quam cum propter mortem et crucem Christi credunt, remissionem suorum peccatorum accipiunt. Non quis nunc in nobis inhabitet, sed qui in medio positus sit, ut ex filijs irae,Vgl. Eph 2,3. filij gratiae fiamus, ista res scilicet pro
prie in Euangelio agitur. Proinde recte Ecclesia Dei hunc nouum doctorem cum sua impostura explodit et suum Euangelium syncerum retinet de remissione peccatorum propter fidem in Iesum Christum, qui est traditus propter peccata nostra et resuscitatus propter iusticiam nostram.
Ex quo porro facile iudicatur, quid de eo sentiendum sit, quod dicit: eum
Zuinglianum esse in corde, quisquis hanc iustificationis ipsius rationem non teneat. Sunt multi qui non modo ipsius rationem non tenent, sed ueram doctrinam de iustificatione nesciunt aut non tenent. Et tamen non sunt Zuingliani in corde, imo detestantur Zuinglianum propter absurdissimam nouitatem in Ecclesia, quod corpus et sanguis Christi non sit iuxta uerba Christi expressa
in Sacramento et detestantur etiam Osiandrum, quod per similem audaciam nouum et inauditum promulgat in Ecclesia Dei de humanitate Christi si peccatum non accidisset. Abhorrent ab hisce delirijs etiam ij, qui ueram Apostolicam de iustificatione doctrinam nesciunt. Quia id Ecclesia Dei in maximis suis cladibus sub Antichristo tamen in symbolis tenuit de Christi corpore in
pane et sanguine eius in calice et uino. Item quod propter nos homines et propter nostram salutem de coelis descenderit et homo factus sit.Vgl. Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, BSELK 49[a],14–19. Hoc Symbolum, quia delirio Osiandri contrarium est per calumniam sic deprauare nititur, sicut Sacramentarij uerba coenae. Item papa: Tu es Petrus et super hanc Petram etc.Vgl. Mt 16,18. Hoc scilicet Diaboli usitatum et callidissimum artificium est,
ut quae in scripturis et symbolis Ecclesiae euidentissima sunt contra ea ipse prior occupet, et ibi suam calumniam constituat, sed non est hoc ei credendum.
Quid enim est euidentius contra Antichristum, quam uerba Christi ad confessionem Petri: Tu es Christus, filius Dei uiuentis, caro et sanguis hoc ti
bi non reuelauit, sed pater meus, qui in coelis est. Tu es Petrus et super hanc Petram etc.Vgl. Mt 16,16–18. Item quid est manifestus contra Zuinglium, quam uerba Christi: Hoc est corpus meum etc.Vgl. Mt 26,26. Item quid est clarius contra Osiandrum? Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.Vgl. Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, BSELK 49[a],14–17. Nam Ecclesia Dei ibi causam ueram et solam cur Christus homo factus sit, statuit.
Nam propter nos homines peccatores, et qui nisi homo factus esset, salutem habere non potuimus, est ipse de Spiritu sancto conceptus, ex Maria uirgine natus, crucifixus sub Pontio Pilato, mortuus et sepultus, ad inferna descendit, tertia die resurrexit a mortuis etc.Vgl. Symbolum Apostolicum, BSELK 42[a],15–20. Venit enim, sicut dicit Apostolus, Christus Iesus peccatores saluos facere.Vgl. I Tim 1,15. Recte igitur facit Ecclesia Dei, cum ex
Symbolo Niceno detestatur huius nouatoris delirium. Quia nequaquam hoc uerum est, quod dicit: propter nos homines si non peccassemus. Conatur hic Spiritus per hasce praestigias uerae poenitentiae fundamentum subruere, ne id solum secundum Apostolicam doctrinam in causa incarnationis Christi teneatur. Quia nos alioqui mori propter peccatum nostrum oportuisset, ac ne
quidem lege propter pestem peccati in nobis sanari potuimus.
Sicut id euidenter ponit Apostolus Roma. 8: Ex quo enim legi impossibile fuit nobis salutem dare propter infirmitatem carnis, quae infirmitas est ipsum peccatum, Deus misiti suum filium in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iusticia legis impleretur in nobis.Vgl. Röm 8,3f. Hoc
solum nouit Ecclesia de necessaria causa salutis in humanitate Christi, et idem dicit Symbolum: Qui propter nos homines et nostram salutem descendit de coelis et homo factus est.Vgl. Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, BSELK 49[a],14–19. Sunt doctrinae daemoniorum, quae Eccle-siam Dei a suis catechisticis sententijs in symbolis Apostolorum et Ecclesiarum abducunt. Sunt ea symbola nata contra certas deprauationes mysterio
rum sacrorum. Non enim sentiendum est, quod pueri in baptismum cacent aut boues bibant. Quia est lauacrum regenerationis.Vgl. Tit 3,5. Neque est hoc de corpore et sanguine Christi sentiendum, quod aliter in pane et uino sit, quam cum iuxta institutionem Christi editur et bibitur in conuentu Ecclesiastico cum annunciatione mortis domini donec ueniat.Vgl. I Kor 11,23–26. Vgl. die entsprechende Passage in der Abendmahlsliturgie: Geheimnis des Glaubens: Deinen Tod, o Herr, verkünden wir, und deine Auferstehung preisen wir, bis du kommst in Herrlichkeit. Non disijcitur uento, non cadit in ter
ram, non reponitur, non gestatur, non trasmittitur hospitibus, non ostenditur etc. sed simpliciter editur et bibitur. Hoc in Symbolo Ecclesiae uero est. Symbolum Ecclesiae est, quod filius Pilato crucifixus et mortuus sit, quod uictor mortis et inferorum ad inferna descenderit, totam potestatem inferorum prostrauerit. Item quod in tribunali sessurus sit iudex uiuorum et mortuorum
etc.Vgl. Symbolum Apostolicum, BSELK 42[a],13–24. Haec et similia recte in Symbolis Ecclesiae tenentur et quasi per manus succedentibus in Ecclesiae traduntur. Cuius generis etiam hoc est, quod iste perturbator Ecclesiae conuellere nititur, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.Vgl. Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, BSELK 49[a],14–17. Loquitur enim Symbolum de re gesta, et homines propter quos descendit sunt peccatores. Si hoc uoluisset
quod hic dogmatista interpretatur, qui propter integros homines descensurus fuerat, imo tum nihil descensione opus fuit. Quia tum demum descensio intelligitur, cum homo propter peccatum est ex paradyso eiectus.Vgl. Gen 3,23f. Sicut Christus in cruce hanc solam rem per suam mortem et resurrectionem agi ostendit, cum dicit ad Latronem: hodie mecum eris in paradyso.Vgl. Lk 23,43. Si homines fuissent in
Paradyso, nihil opus fuisset Christum descendere aut hominem fieri. Descendit igitur ob hanc causam solam, ut homines pulsi ex paradyso in eum iterum recipiantur, et qui salutem propter suum peccatum amiserunt, eam iterum per Christum morientem et re- surgentem recuperent. Quae comminiscitur hic σπερμολόγοςaus: σπερμόλογοςSchwätzer. de causis huius inauditi mysterij propter imaginem Dei
in homine, sunt merae κενοφωνίαι καὶ ἀντιθέσεις τῆς ψευδονύμου γνώσεως.Vgl. I Tim 6,20. Et facit haec παράγνωσιςScheinwissenschaft (?) (scientia cum falso nomine). – Die Vokabel erscheint nicht bei Passow, dort (II/1, 675[a]) nur das zugehörige Verb παραγιγνώσκω: eigtl. am Recht vorbei erkennen od. entscheiden ; dah. falsch od. ungerecht entscheiden, einen ungerechten Ausspruch thun, schlecht od. falsch urtheilen; daraus ergäbe sich als Bedeutung eher Fehlurteil. aut scientia cum falso nomine, ut hoc naufragium circa fidem faciat et sic a fide et uera pietate exorbitet. Videntur quidem haec prima specie cum aliqua γνώσει. Sed est ψευδώνυμοςaus: ψευδωνυμunter falschem Namen, pseudonym. sic falso nomine dicta scientia et mera χρηστολογίαSchönrednerei, heuchlerische Rede. et εὐλογίαLobpreisung; Schönrednerei. est, per quam sim
plicium et non cautorum corda decipiuntur. Non igitur hoc uerum est, quod illi, qui ipsius commentitiam de iustificatione rationem non teneant, sint Zuingliani in corde. Imo si hoc est esse Zuinglianum sine uerbo Dei dogmata et articulos in Ecclesia Dei condere, ipse est Zuinglianus. Cur enim contra uniuersam doctrinam Apostolicam reputationem iusticiae propter fidem, quae in
non imputatione peccati accipitur remissio peccatorum, frigidiam doctrinam audet dicere, et inauditum Apostolicis Ecclesijs, iustos reputari propter iustitiam Christi per fidem in nobis inhabitantis. Quomodo enim Christus per fidem in nobis potest habitare ubi non est uerbum? de eo uerbum Dei et ea unica sententia Euangelij est, qui credat in Iesum Christum traditum propter
peccata nostra et resuscitatum ad nostram iusticiam, eum esse iustum et accipere remissionem peccatorum, atque sortem in sanctificatis per fidem. Quae doctrina hactenus in Ecclesia tradita est et adhuc traditur per eos qui docent hanc iusticiam esse, quae credentibus in Christum Iesum reputatur et eam esse sanctificationem ac salutem, quae per eandem fidem accipitur cum re
missione peccatorum, quae omnino talis est, quia propter Christum Iesum non imputantur peccata, sed teguntur.